Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 40
witness
fragment text
latin translation
commentary
Plut. Thes. c. 19:
Δήμων τὸν Ταῦρον ἀναιρεθῆναί φησι τὸν τοῦ Μίνω στρατηγὸν, ἐν τῷ λιμένι διαναυμαχοῦντα, τοῦ Θησέως ἐκπλέοντος· ὡς δὲ Φιλόχορος ἱστόρηκε, τὸν ἀγῶνα τοῦ Μίνω συντελοῦντος, ἐπίδοξος ὢν ἅπαντας πάλιν νικήσειν ὁ Ταῦρος ἐφθονεῖτο. Καὶ γὰρ ἡ δύναμις αὐτοῦ διὰ τὸν τρόπον ἦν ἐπαχθὴς, καὶ διαβολὴν εἶχεν, ὡς τῇ Πασιφάῃ πλησιάζων. Διὸ καὶ τοῦ Θησέως ἀξιοῦντος ἀγωνίσασθαι, συνεχώρησεν ὁ Μίνως. Ἔθους δὲ ὄντος ἐν Κρήτῃ θεᾶσθαι καὶ τὰς γυναῖκας, Ἀριάδνη παροῦσα πρός τε τὴν ὄψιν ἐξεπλάγη τοῦ Θησέως, καὶ τὴν ἄθλησιν ἐθαύμασε πάντων κρατήσαντος. Ἡσθεὶς δὲ καὶ ὁ Μίνως, μάλιστα τοῦ Ταύρου καταπαλαισθέντος καὶ προπηλακισθέντος, ἀπέδωκε τῷ Θησεῖ τοὺς παῖδας καὶ ἀνῆκε τῇ πόλει τὸν δασμόν.
Demon Taurum, Minois ducem, interfectum esse ait in proelio navali, quod cum Theseo in portu inierat, quum hic solveret. Ut Philochorus vero tradit, in invidiam incurrit, quod in ludis etiam, quos edidit Minos, omnes victurus esse putabatur. Potentia enim qua fruebatur invisa erat ob ejus indolem ac mores, et crimini ei datum est , quod cum Pasiphae consuetudinem haberet. Quare quum Theseus certamen peteret, eum admisit Minos. Quum autem mos esset apud Cretenses, ut et feminae spectaculis interessent, Ariadne praesens obstupuit, quum Theseum conspiceret et virtutem ejus in certando omnes superantis admirata est. Minos vero et ipse gavisus est, quod Taurus ignominiose prostratus esset, ob eamque rem Theseo liberos restituit et Athenis tributum remisit.
Pasiphae Daphnis dicebatur Spartanis, quod certissima oracula daret. Fuit et Cretensis regina Minotauri partu famosa; quo interfecto Theseus abduxit Ariadnen uxorem sibi et filio Hippolyto Phoedram: cui, Serapione Rhodio et Philochoro (auctoribus), vim intulit ejus forma captus, uxore necata. At Phoedra indignata filium patri incusavit, quod se appellasset: qui diras in filium jactavit, quoe ratoe fuerunt: a suis enim equis in rabiem versis innocens discerptus est. Sic illam de se et sorore ultionem scripsit Lupus Anilius. Idem scribit in Helene tragoedia. Ex Appuleio De orthographia. Postrema Dübnerus ita correxit: Sic illa de se et sorore ultionem sumsit. Lupus Anilius idem scribit in Helene tragoedia.
submitter:
DFHG Project