Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 31
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Soph. OEd. Col. 99:
Πολέμων... καὶ ἄλλοις τισὶ θεοῖς νηφαλίου φησὶ θυσίας γίγνεσθαι, γράφων οὕτως· Ἀθηναῖοί τε γὰρ ἐν τοῖς τοιούτοις ἐπιμελεῖς ὄντες, καὶ τὰ πρὸς τοὺς θεοὺς ὅσιοι, νηφάλια μὲν ἱερὰ θύουσι, Μνημοσύνῃ, Μούσῃ, Ἠοῖ, Ἡλίῳ, Σελήνῃ, Νύμφαις, Ἀφροδίτῃ Οὐρανίᾳ, Φιλόχορος δὲ καὶ περί τινων ἄλλων θυσιῶν τὸν αὐτὸν τρόπον δρωμένων φησὶν ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν Ἀτθίδων Διονύσῳ τε καὶ ταῖς Ἐρεχθέως θυγατράσι. Καὶ οὐ μόνον θυσίας νηφαλίους, ἀλλὰ καὶ ξύλα τινὰ, ἐφ ̓ ὧν ἔκαιον· Κράτης μὲν οὖν ὁ Ἀθηναῖος τὰ μὴ ἀμπέλινα τῶν ξύλων πάντα νηφάλιά φησι προσαγορεύεσθαι· ὁ δὲ Φιλόχορος ἀκριβέστερόν φησι, τὰ μήτε ἀμπέλινα μήτε σύκινα, ἀλλὰ τὰ ἀπὸ τῶν θύμων νηφάλιά φησι καλεῖσθαι. Καὶ πρώτῃ φησὶν ὕλῃ πρὸς τὰς ἐμπύρους θυσίας ταύτῃ κεχρῆσθαι, παρ ̓ ὃ καὶ τοὔνομα λαβεῖν τὸν θύμον, ὡς παρὰ τὴν θυμίασιν καὶ τὴν θυὴν πεποιημένης τῆς φωνῆς.
Polemo etiam aliis quibusdam deis dicit sacra fieri abstemia, ita scribens: Athenienses enim in ejusmodi rebus solliciti ac religiosi, sacra abstemia faciunt Mnemosynae, Musae, Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri Uraniae. Philochorus Atthidis libro secundo de allis quoque sacris loquitur, quae eodem modo factitantur Baccho et Erechthei filiabus. Atque non modo sacra abstemia, sed etiam ligna quaedam abstemia, quibus illa cremabant, habebant. Et Crates quidem Atheniensis praeter vitem ait omnia ligna vocari abstemia; Philochorus vero accuratius dicit, neque vitis neque ficus, sed thymi lignum vocari abstemium. Atque primo dicit hoc ligno ad cremanda sacra usos esse; quare etiam thymi nomen id accepisse, quippe quae vox a θυμίασει (suffitu) vel a θυῇ formata esset.
submitter:
DFHG Project