Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 26
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Aristoph. Vesp. 544:
Ἐν τοῖς Παναθηναίοις οἱ γέροντες θαλλοὺς ἔχοντες ἐπόμπευον. ... Ὁ μέντοι Δικαίαρχος ἐν τῷ Παναθηναϊκῷ, οὐκ οἶδα ἐξ ὅτου ποτὲ, καὶ τὰς γραῦς ἐν τοῖς Παναθηναίοις ὑπείληφε θαλλοφορεῖν, πολλῶν ἀλλήλοις ὁμολογούντων περὶ τοῦ μόνους τοὺς πρεσβύτας θαλλοφορεῖν, Ξενοφῶντος μὲν ἐν τῷ Συμποσίῳ, Φιλοχόρου δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ· ὅς γε καὶ τὸν καταδόντα τὸ ἔθος Ἐριχθόνιον συνίστησι.
In Panathenaeis senes ramos gestantes pompam ducebant. Dinarchus tamen in Panathenaico, nescio unde tandem, statuit etiam vetulas ramos praetulisse; quum tamen multi inter se consentientes de senibus tantum thallophoris loquantur, Xenophon in Symposio et Philochorus libro secundo; qui etiam institutorem hujus moris Erichthonium affert.
Eadem exhibet Phavorinus v. Θαλλοφόροι.
submitter:
DFHG Project