Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 24
witness
fragment text
latin translation
commentary
Harpocrat. v. Κοβαλεία:
... Κοβαλεία ἐλέγετο ἡ προσποιητὴ μετὰ ἀπάτης παιδιὰ, καὶ κόβαλος ὁ ταύτῃ χρώμενος. Ἔοικε δὲ συνώνυμον τῷ βωμολόχῳ. Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος· «Οὐ γὰρ, ὥσπερ ἔνιοι λέγουσι, βωμολόχον τινὰ καὶ κόβαλον γίνεσθαι νομιστέον τὸν Διόνυσον.»
Κοβαλεία vocabatur fictus ludus jocusve dolo et fallacia conjunctus: et κόβαλος, qui hunc ludum ludit: idem significare videtur ac βωμολόχος. Philochorus Atthidis libro secundo: «Nec enim, ut quidam aiunt, Dionysum scurram et deceptorem fuisse (κόβαλον) existimandum est.»
Eadem referunt Schol. ad Arist. Equit. 415, Suidas v. Κοβαλεία, Phavorinus et Photius in Lex. ab Herm. edit. p. 130.
submitter:
DFHG Project