Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 23
witness
fragment text
latin translation
commentary
Euseb. Arm. N. 710, p. 292 ed. Mai:
Ut nonnulli aiunt, Bacchi gesta, resque ejus in India; item Lycurgi et Actoeonis et Penthei; et quomodo Bacchus in proelio adversatus periit, ut dicit Dinarchus poeta, non rhetor. Qui autem voluerit, licet ei adhuc spectare Bacchi sepulcrum Delphis juxta aureum Apollinem. Jam Bacchus copiarum dux reproesentatur muliebri habitu, quia copiis, quibus proeerat, feminoe fuerunt immixtoe: viris enim et feminis ad bellum oeque utebatur, ut narrat Philochorus in secundo.
submitter:
DFHG Project