Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 21
witness
fragment text
latin translation
commentary
Idem XIV, 6, p. 628, A:
Φιλόχορός φησιν, ὡς οἱ παλαιοὶ σπένδοντες οὐκ ἀεὶ διθυραμβοῦσιν, ἀλλ ̓ ὅταν σπένδωσι, τὸν μὲν Διόνυσον ἐν οἴνῳ καὶ μέθῃ, τὸν δ ̓ Ἀπόλλων μεθ ̓ ἡσυχίας καὶ τάξεως μέλπουσιν.
Philochorus ait, veteres non semper, quoties libarent, dithyrambis esse usos; sed libantes, inquit, Bacchum quidem vino madidos temulentosque cecinisse, Apollinem vero placide et modeste.
Hermannus ad Arist. Poet. p. 90 reposuit μέλπουσι pro vulgata μέλποντες·
submitter:
DFHG Project