Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 18
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athen. II, 2, p. 38, C.:
Φιλόχορος δέ φησιν Ἀμφικτύονα τὸν Ἀθηναίων βασιλέα, μαθόντα παρὰ Διονύσου τὴν τοῦ οἴνου κρᾶσιν, πρῶτον κεράσαι. Διὸ καὶ ὀρθοὺς γενέσθαι τοὺς ἀνθρώπους οὕτω πίνοντας, πρότερον ὑπὸ τοῦ ἀκράτου καμπτομένους· καὶ διὰ τοῦτο ἱδρύσασθαι βωμὸν Ὀρθοῦ Διονύσου ἐν τῷ τῶν Ὡρῶν ἱερῷ. Αὗται γὰρ καὶ τὸν τῆς ἀμπέλου καρπὸν ἐκτρέφουσι. Πλησίον δ ̓ αὐτοῦ καὶ ταῖς Νύμφαις βωμὸν ἔδειμεν, ὑπόμνημα τοῖς χρωμένοις τῆς κράσεως ποιούμενος. Καὶ γὰρ Διονύσου τροφοὶ αἱ Νύμφαι λέγονται· καὶ θεσμὸν ἔθετο προσφέρεσθαι μετὰ τὰ σῖτα ἄκρατον, μόνον ὅσον γεύσασθαι, δεῖγμα τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, τὸ δὲ λοιπὸν ἤδη κεκραμένον, ὁπόσον ἕκαστος βούλεται· προσεπιλέγειν δὲ τούτῳ τὸ τοῦ Διὸς σωτῆρος ὄνομα, δια.... καὶ μνήμης ἕνεκα τῶν πινόντων, ὅτι οὕτω πίνοντες ἀσφαλῶς σωθήσονται.
Scribit Philochorus, Amphictyonem regem Atheniensium, quum a Baccho didicisset vini temperandi rationem, primum diluisse: et propterea, qui sic mixtum biberunt homines, rectos ambulasse, quum antea curvi ob meri potum incederent: ob idque beneficium aram Recto Baccho posuisse in Horarum delubro, quoniam vitis fructum Horae enutriant educentque. Juxta illam vero (ut ait idem auctor) Nymphis quoque exstruxit aram, documentum futurum bibituris, temperandum esse vinum; quia Nymphae Bacchi nutrices fuisse perhibentur. Legemque instituit, ut captis cibis primum meri nonnihil sumerent, gustandi solum caussa, quo Boni Dei quanta vis esset declararent; deinde vero ut temperatum biberent, quantum quisque vellet: denique ut super hoc Jovis servatoris invocarent nomen, quo monerentur recordarenturque bibentes, se, eo modo si biberent, certo salvos incolumesque futuros.
Lacunam post ὄνομα Joann. Levinuis apud Casaubonum ita explevit: διδαχῆς καὶ μν. ἕν. Ceterum cf. Athen. IV, 24, p 179.
submitter:
DFHG Project