Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 14
witness
fragment text
latin translation
commentary
Ulpian. in Demosth. De falsa legat. t. 5, p. 117, B (Basil. 1572):
Ἄγραυλος καὶ Ἕρση καὶ Πάνδροσος θυγατέρες Κέκροπος, ὥς φησιν ὁ Φιλόχορος. Λέγουσι δὲ, ὅτι πολέμου συμβάντος τοῖς Ἀθηναίοις, ὥστε Εὔμολπος ἐστράτευσε κατ ̓ Ἐρεχθέως, καὶ μηκυνομένου τούτου, ἔχρησεν ὁ Ἀπόλλων ἀπαλλαγήσεσθαι, ἐάν τις ἂν ἕλῃ ἑαυτὸν ὑπὲρ τῆς πόλεως. Ἣ τοίνυν Ἄγραυλος ἑκοῦσα αὑτὴν ἐξέδωκεν εἰς θάνατον. Ἔῤῥιψε γὰρ ἑαυτὴν ἐκ τοῦ τείχους. Εἶτα, ἀπαλλαγέντος τοῦ πολέμου, ἱερὸν ὑπὲρ τούτου ἐστήσαντο αὐτῇ, παρὰ τὰ προπύλαια τῆς ἀκροπόλεως.
Agraulos, Herse et Pandrosos filiae Cecropis, ut ait Philochorus; aiunt vero, quum bello affligerentur Athenienses, facta ab Eumolpo contra Erechtheum expeditione, idque traheretur, Apollinem praedicasse, bellum compositum iri, si quis pro civitatis salute se ipse interfecturus esset; Agraulos tum morti volens se tradidit; de muro enim praecipitem se dedit. Quare postea, bello sedato, templum ei exstruxerunt prope arcis propylaea.
submitter:
DFHG Project