Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 11
witness
fragment text
latin translation
commentary
Strabo IX, p. 609 Alm. [368 Tzsch.]:
Φησὶ Φιλόχορος πορθουμένης τῆς χώρας ἐκ θαλάττης μὲν ὑπὸ Καρῶν, ἐκ γῆς δὲ ὑπὸ Βοιωτῶν, οὓς ἐκάλουν Ἄονας, Κέκροπα πρῶτον εἰς δυωκαίδεκα πόλεις συνοικίσαι τὸ πλῆθος, ὧν ὀνόματα, Κεκροπία, Τετράπολις, Ἐπακρία, Δεκέλεια, Ἐλευσὶς, Ἄφιδνα (λέγουσι δὲ καὶ πληθυντικῶς Ἀφίδνας), Θόρικος, Βραυρὼν, Κύθηρος, Σφηττὸς, Κηφισία, Φαληρός. Πάλιν δ ̓ ὕστερον εἰς μίαν πόλιν συναγαγεῖν λέγεται τὴν νῦν τὰς δώδεκα Θησεύς.
Narrat Philochorus, quum Atticam Cares a mari, a terra Boeoti, quos vocabant Aones, popularentur, principem Cecropem in duodecim urbes multitudinem composuisse, quarum nomina sunt Cecropia, Tetrapolis, Epacria, Decelea, Eleusis, Aphidna (plurali etiam numero Aphidnas dicunt), Thoricus, Brauron, Cytherus, Sphettus, Cephisia, Phalerus. Has deinde duodecim urbes in unam contraxisse eam, quae etiamnum est, dicitur Theseus.
submitter:
DFHG Project