Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
fr. 10
witness
fragment text
latin translation
commentary
Eusebius in Χρονικῶν λόγῳ πρώτῳ in Jos. Scalig. Thes. temp. p. 28, ed. Amstel. 1658:
Κέκροψ ὁ διφυὴς τῆς τότε Ἀκτῆς, νῦν δὲ Ἀττικῆς, ἐβασίλευσεν ἔτη ν', διὰ μῆκος σώματος οὕτω καλούμενος, ὥς φησιν ὁ Φιλόχορος, ἢ ὅτι Αἰγύπτιος ὢν τὰς δύο γλώςσας ἠπίστατο.
Cecrops regnabat in Attica, quae tum temporis Acte vocabatur, quinquaginta annos, diphyes appellatus propter insignem corporis proceritatem, ut ait Philochorus, vel quod duas linguas, quippe ex Aegypto oriundus, cognitas habebat.
Eadem sunt apud Syncell. Chron. p. 153, A. Phavorin. v. Κέκροψ exprimit Philochori sententiam, hunc temen non nominat.
submitter:
DFHG Project