Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Edit OCR Errors


Notice: Undefined index: HTTP_REFERER in /srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php on line 15
Volumen primumPHILOCHORUSPHILOCHORI FRAGMENTAATTHISLIBER IHoc libro Philochorus res Atticas perscripsisse videtur inde a populi Attici origine usque ad Cecropem. Quamquam enim duo tantum fragmenta (1 et 4), quae parvi sunt momenti, libri primi notam habent, inde tamen, quod, quae de Amphictyone narrantur, libro secundo tribuuntur, colligere possumus, quousque fere pertinuerit liber primus: namque verisimile est, a nova historiae Atticae periodo, quam Cecrops effecit (μετὰ Ὤγυγον ... ἀβασίλευτος ἔμεινεν ἡ Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος, fr. 8.), librum secundum habuisse initium. Neque est, cur, quae fr. 4 de voce ἄστυ ex libro primo afferuntur, ad Cecropem spectare putemus, ut Boeckhius (de Philoch. p. 9) statuit, quum alia quae omnino de populis vagis libro primo narranda erant, Philochorum facile eo perducere possent, ut urbis, quae postea certam ac firmam sedem praeberet, mentionem faceret. Huc accedit, quod probabile est, ad Cecropem spectare, quae de Areopago ex libro secundo Stephanus Byzantius (fr. 21) adducit; Alcippe enim, cui Halirrhothius vim intulit, Marte et Agraulo, filio Cecropis, nata erat (ef. Apollodor. III, 14,2).fr. 6
witness fragment text latin translation commentary

submitter:

DFHG Project     Creative Commons License