Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHILOCHORUS
PHILOCHORI FRAGMENTA
ATTHIS
LIBER I
Hoc libro Philochorus res Atticas perscripsisse videtur inde a populi Attici origine usque ad Cecropem. Quamquam enim duo tantum fragmenta (1 et 4), quae parvi sunt momenti, libri primi notam habent, inde tamen, quod, quae de Amphictyone narrantur, libro secundo tribuuntur, colligere possumus, quousque fere pertinuerit liber primus: namque verisimile est, a nova historiae Atticae periodo, quam Cecrops effecit (μετὰ Ὤγυγον ... ἀβασίλευτος ἔμεινεν ἡ Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος, fr. 8.), librum secundum habuisse initium. Neque est, cur, quae fr. 4 de voce ἄστυ ex libro primo afferuntur, ad Cecropem spectare putemus, ut Boeckhius (de Philoch. p. 9) statuit, quum alia quae omnino de populis vagis libro primo narranda erant, Philochorum facile eo perducere possent, ut urbis, quae postea certam ac firmam sedem praeberet, mentionem faceret. Huc accedit, quod probabile est, ad Cecropem spectare, quae de Areopago ex libro secundo Stephanus Byzantius (fr. 21) adducit; Alcippe enim, cui Halirrhothius vim intulit, Marte et Agraulo, filio Cecropis, nata erat (ef. Apollodor. III, 14,2).
fr. 5
witness
fragment text
latin translation
commentary
Schol. Lucian. Catapl. 1:
Τύραννος εἴρηται ἀπὸ τῶν Τυῤῥηνῶν τῶν βιαίων καὶ λῃστῶν ἐξαρχῆς, ὥς φησι Φιλόχορος. Τυῤῥηνοὶ γὰρ ὀλίγον τινὰ χρόνον οἰκήσαντες ἐν ταῖς Ἀθήναις ὤφθησαν ἐξανιστάμενοι τῇ πόλει, καὶ πολλοὶ μὲν αὐτῶν ἀπώλοντο ὑπὸ τῶν Ἀθηναίων, ἄλλοι δὲ ἐκφυγόντες Λῆμνον καὶ Ἴμβρον ᾤκησαν. Χρόνῳ δὲ ὕστερον ἀπὸ ταύτης τῆς αἰτίας ἐχθρωδῶς διακείμενοι τοῖς Ἀθηναίοις ὥρμησαν εἰς πλοῖα, καὶ κατασχόντες εἰς Βραυρῶνα τῆς Ἀττικῆς, ἥρπασαν παρθένους ἀρκτευομένας τῇ θεῷ ἐν Βραυρωνίοις, αἷς συνῴκησαν. Οἱ οὖν Ἀθήνησι ῥήτορες, ὡς ἐν δημοκρατίᾳ πολιτευόμενοι, ἔθος ἔχουσι τοὺς βασιλέας τυράννους καλεῖν, ἀντὶ τῆς παρ ̓ αὐτοῖς βίας τῶν Τυῤῥηνῶν.
Tyrannus nomen habet a Tyrrhenis, qui ab initio violenti praedones erant, ut ait Philochorus. Tyrrheni enun, quum breve tempus Athenis habitassent, urbe expulsi sunt, eorumque multos interfecerunt Athenienses, alii effugerunt atque in Lemno et Imbro sedes fixerunt. Postea propter haec Atheniensibus infensi, conscensis navibus, Brauronem, qui Atticae pagus est, appulerunt, virgines in ursae occisae memoriam Dianae ante nuptias sacra facientes rapuerunt, cum iisque concubuerunt. Propter Tyrrhenorum violentiam igitur rhetores Athenienses, ut solent qui reipublicae administrandae operam dant, reges appellare consueverunt tyrannos.
submitter:
DFHG Project