Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
CLIDEMUS
CLITODEMI FRAGMENTA
ΕΞΗΓΗΤΙΚΟΝ
fr. 20
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athen. IX, 18, p. 409, F.:
Ἰδίως δὲ καλεῖται παρ ̓ Ἀθηναίοις ἀπόνιμμα ἐπὶ τῶν εἰς τιμὴν τοῖς νεκροὶς γινομένων καὶ ἐπὶ τῶν τοὺς ἐναγεῖς καθαιρόντων, ὡς καὶ Κλείδημος ἐν τῷ ἐπιγραφομένῳ Ἐξηγητικῷ. Προθεὶς γὰρ περὶ ἐναγισμῶν γράφει τάδε· «Ὀρύξαι βόθυνον πρὸς ἑσπέραν τοῦ σήματος· ἔπειτα παρὰ τὸν βόθυνον πρὸς ἑσπέραν βλέπε, ὕδωρ κατάχεε, λέγων τάδε· Ὑμῖν ἀπόνιμμ ̓, οἷς χρὴ καὶ οἷς θέμις· ἔπειτ ̓ αὖθις μύρον κατάχεε.»
Sigillatim apud Athenienses ἀπόνιμμα dicitur lustralis aqua, quae vel in honorem mortuorum adhibetur, vel ad lustrandos homines piaculo quodam obstrictos: quemadmodum et Clidemus, in libro qui Exegeticus inscribitur. Nam sub titulo de inferiis scribit haec: «Scrobem fodere oportet ab occidente sepulcri; deinde ad scrobem versus occidentem respiciens, aquam effunde, haec verba pronuncians: Vobis lavacrum, quibus oportet et quibus fas est. Deinde rursus unguentum infunde.
Casaubonus et Schweighaeuserus Clitodemi verba in trimetrorum formam redigere studuerunt; sed Siebelis jure dubitat hiulcos et claudicantes eorum trimetros approbare. Nam ejusmodi versus possis deprehendere in quavis oratione pedestri.
submitter:
DFHG Project