Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHYLARCHUS
PHYLARCHI FRAGMENTA
FRAGMENTA INCERTAE SEDIS
fr. 62
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus XII, 31, p. 526, A:
Κολοφώνιοι δ ̓, ὥς φησι Φύλαρχος, τὴν ἀρχὴν ὄντες σκληροὶ ἐν ταῖς ἀγωγαῖς, ἐπεὶ εἰς τρυφὴν ἐξώκειλαν πρὸς Λυδοὺς φιλίαν καὶ συμμαχίαν ποιησάμενοι, προῄεσαν διησκημένοι τὰς κόμας χρυσῷ κόσμῳ, ὡς καὶ Ξενοφάνης φησίν· Ἀφροσύνας δὲ μαθόντες ἀνωφελέας παρὰ Λυδῶν, ὄφρα τυραννίης ἦσαν ἄνευ στυγερῆς, ᾔεσαν εἰς ἀγορὴν παναλουργέα φάρε ̓ ἔχοντες, οὐ μείους ἤπερ χίλιοι εἰς ἐπίπαν· αὐχαλέοι χαίτῃσιν ἀγαλλόμεν ̓ εὐπρεπέεσσιν, ἀσκητοῖς ὀδμὴν χρίμασι σευόμενοι. Οὕτω δ ̓ ἐξελύθησαν διὰ τὴν ἄκαιρον μέθην, ὥστε τινὲς αὐτῶν οὔτε ἀνατέλλοντα τὸν ἥλιον οὔτε δυόμενον ἑοράκασιν. Νόμον τε ἔθεντο, ὃς ἔτι καὶ ἐφ ̓ ἡμῶν ἦν, τὰς αὐλητρίδας καὶ τὰς ψαλτρίας καὶ πάντα τὰ τοιαῦτα τῶν ἀκροαμάτων τὰ μισθώματα λαμβάνειν ἀπὸ πρωὶ μέχρι μέσου ἡμέρας καὶ μέχρι λύχνων ἁφῶν· ἀπὸ δὲ τούτου τὴν λοιπὴν νύκτα ἦσαν πρὸς τῷ μεθύειν.
Colophonii, ut narrat Phylarchus, durum initio vitae institutum secuti, postquam inita cum Lydis amicitia et societate ad luxuriam deflexerunt, in publicum prodibant coma aureo ornatu studiose instructa, quemadmodum etiam Xenophanes dixit: Stultitias a Lydis edocti inutiles, quo illi tempore odiosum imperium tenuerunt: prodibant in forum purpureis vestiti palliis, haud pauciores quam mille omnino: gloriantes ornari comis venuste compositis, exquisitis odore unguentis madentes. Adeo vero in voluptates et intempestivam temulentiam erant effusi, ut nonnulli illorum nec orientem solem nec occidentem umquam viderint. Legemque tulerunt, quae etiam nunc observatur, ut tibicinae et cantatrices et alia ejus generis acroamata mercedem acciperent a mane usque ad meridiem, et quoad lucernae accenderentur: ab illo vero tempore reliquam noctem potando et inebriando se transigebant.
Pro (ἄνευ στυγερῆς) veteres editiones habent ἐπὶ στυγερῆς; quod praeferendum est; (ἄνευ in nullo codice integrum reperitur. Ceterum ut Colophoniorum mentionem Phylarchus injiceret, observante Brücknero, adductus esse videtur urbis, quam fortasse narraverat, per Lysandum devastatione. V. Pausan. VII, 3, 1. Cf. I, 9, 8.
submitter:
DFHG Project