Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
PHYLARCHUS
PHYLARCHI FRAGMENTA
HISTORIAE
LIBER XIV
fr. 30
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus XIII, 64, p. 539, E:
Ὁ δὲ Φύλαρχος καὶ περὶ Μύστας ἱστορεῖ ἐν τῇ τεσσαρεσκαιδεκάτῃ οὕτως· «Μύστα Σελεύκου τοῦ βασιλέως ἐρωμένη ἦν· ἥτις ὑπὸ Γαλατῶν Σελεύκου νικηθέντος καὶ μόλις ἐκ τῆς φυγῆς διασωθέντος αὐτὴ μεταμφιεσαμένη τὴν βασιλικὴν ἐσθῆτα καὶ ἀναλαβοῦσα θεραπαινίδος τῆς τυχούσης, συλληφθεῖσα ἀνήχθη μετὰ τῶν ἄλλων αἰχμαλώτων, καὶ πραθεῖσα ὁμοίως ταῖς ἑαυτῆς θεραπαινίσιν ἦλθεν εἰς Ῥόδον· ἔνθα ἐκφήνασα ἑαυτὴν ἥτις ἦν περισπουδάστως ὑπὸ τῶν Ῥοδίων τῷ Σελεύκῳ διεπέμφθη.»
Idem Phylarchus etiam de Mysta narrat, libro decimo quarto, his verbis: «Mysta Seleuci (Callinici, Antiocho Deo nati) regis amasia fuit: quae, victo rege a Gallis et fuga aegre elapso, ipsa mutato regio cultu, et sumto vilis servae vestitu, prehensa cum aliis captivis abducta est; et haud secus ac propriae ancillae vendita, Rhodum pervenit. Ibi quum aperuisset quaenam esset, magno studio a Rhodiis ad Seleucum remissa est.»
Polyaenus VIII, p. 644 ed. Cas. Seleuci amicam appellat Pystam, sed istum locum ex nostro et ex Athen. XIII, 40, p. 578, A, emendandum esse cum Luchtio contendimus. Praeterea cf. Justin. XXVII, 2, Niebuhr. Opusc. p. 283, Flathe Histor. Maced. II, p. 222, a Luchtio et Brücknero laudati.
submitter:
DFHG Project