Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Volumen primum
PHYLARCHUS
PHYLARCHI FRAGMENTA
HISTORIAE
LIBER VI
fr. 9
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athenaeus III, 21, p. 81, E:
Φύλαρχος δ ̓ ἐν τῇ ἕκτῃ τῶν Ἱστοριῶν τὰ κυδώνιά φησι μῆλα τῇ εὐωδίᾳ καὶ τὰς τῶν θανασίμων φαρμάκων δυνάμεις ἀπαμβλύνειν. Τὸ γοῦν Φαριακὸν φάρμακον ἐμβληθέν φησιν εἰς ῥίσκον ἔτι ὀδωδότα ἀπὸ τῆς τῶν μήλων τούτων συνθέσεως ἐξίτηλον γενέσθαι, μὴ τηρῆσαν τὴν ἰδίαν δύναμιν· κερασθὲν γοῦν καὶ δοθὲν πιεῖν τοῖς εἰς τοῦτο ἐνεδρευθεῖσιν ἀπαθεῖς αὐτοὺς διατηρῆσαι. Ἐπιγνωσθῆναι δὲ τοῦτο ὕστερον ἐξ ἀνακρίσεως τοῦ τὸ φάρμακον πωλήσαντος καὶ ἐπιγνόντος τὸ γενόμενον ἐκ τῆς τῶν μήλων συνθέσεως.
Phylarchus in sexto libro Historiarum, Cydonia mala, ait, sua fragrantia etiam vim letiferorum venenorum obtundere. Sane quidem Phariacum venenum, inquit, cistae injectum adhuc olenti Cydonia mala, quae in ea asservata fuerant, frustraneum fuisse, et vim sibi propriam amisisse: itaque mixtum et in potum exhibitum iis quibus tales insidiae paratae fuissent, nihil noxae attulisse. Compertum id autem deinde esse ex perquisitione ejus, qui venenum vendiderat; qui cognovit, caussam rei fuisse mala, quae in eadem cista servata fuissent.
Putat Luchtius hoc fragmentum cum praecedenti conjunctum fuisse videri. De Phariaco veneno Schneider. ad Nic. Alex. 398.
submitter:
DFHG Project