Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)
Edit OCR Errors
Notice
: Undefined index: HTTP_REFERER in
/srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php
on line
15
Volumen primum
THEOPOMPUS
THEOPOMPI FRAGMENTA
ΦΙΛΙΠΠΙΚΑ
LIBER XVIII
fr. 135
witness
fragment text
latin translation
commentary
Athen. VI, p. 252, A, B, C:
Θεόπομπος δ ̓ ἐν ὀκτωκαιδεκάτῃ Ἱστοριῶν περὶ Νικοστράτου Ἀργείου λέγων, ὡς ἐκολάκευε τὸν Περσῶν βασιλέα, γράφει καὶ ταῦτα· «Νικόστρατον δὲ τὸν Ἀργεῖον πῶς οὐ χρὴ φαῦλον νομίζειν; ὃς προστάτης γενόμενος τῆς Ἀργείων πόλεως καὶ παραλαβὼν καὶ γένος καὶ χρήματα καὶ πολλὴν οὐσίαν παρὰ τῶν προγόνων, ἅπαντας ὑπερεβάλετο τῇ κολακείᾳ καὶ ταῖς θεραπείαις οὐ μόνον τοὺς τότε στρατείας μετασχόντας, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἔμπροσθεν καὶ πιστεύεσθαι μᾶλλον ἀνεκόμισε πρὸς βασιλέα τὸν υἱόν· ὃ τῶν ἄλλων οὐδεὶς πώποτε φανήσεται ποιήσας· ἔπειτα καθ ̓ ἑκάστην ἡμέραν ὁπότε μέλλοι δειπνεῖν, τράπεζαν παρετίθει χωρὶς ὀνομάζων τῷ δαίμονι τοῦ βασιλέως, ἐμπλήσας σίτου καὶ τῶν ἄλλων ἐπιτηδείων, ἀκούων μὲν τοῦτο ποιεῖν καὶ τῶν Περσῶν τοὺς περὶ τὰς θύρας διατρίβοντας, οἰόμενος δὲ διὰ τῆς θεραπείας ταύτης χρηματιεῖσθαι μᾶλλον παρὰ τοῦ βασιλέως· ἦν γὰρ αἰσχροκερδὴς καὶ χρημάτων, ὡς οὐκ οἶδ ̓ εἴ τις ἕτερος, ἥττων.»
Theopompus vero decimo octavo Historiarum libro, de Nicostrato Argivo loquens, qui Persarum regi adulatus est, cum alia scribit, tum haec: «Nicostratum vero Argivum quo pacto nequitiae crimine absolvamus? Qui, quum civitati praeesset Argivorum, et genus et pecuniam et multas opes a majoribus accepisset, adulatione et servilibus obsequiis omnes anteivit, non modo expeditionis illius participes, sed etiam superiores. Primum enim tanti fecit honorari a Rege, ut, quo magis se in illius gratiam fidemque insinuaret, filium suum ad Barbarum adduceret; quod nemo aliorum unquam fecisse comperietur. Deinde quotidie, quando coenam erat capturus, seorsum mensam posuit Genio regis consecratam, cibis et rebus omnibus ad coenam pertinentibus abunde instructam. Nempe quum intellexisset a Persis hoc fieri circa aulam regiam viventibus, eodem obsequii genere sperabat majores divitias a rege se impetraturum: erat enim turpis lucri avidus, et pecuniae ita deditus , ut nesciam an nemo magis.»
Hunc Nicostratum Artaxerxes Ochus Aegyptum subacturus ducem mercenariorum ab Argivis expetiverat. Diodor. XVI, 44.
submitter:
DFHG Project