Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Edit OCR Errors


Notice: Undefined index: HTTP_REFERER in /srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php on line 15
Volumen primumPHERECYDESPHERECYDIS FRAGMENTAΙΣΤΟΡΙΑΙLIBER DECIMUSAtlantidum progenies. Celoeno; Maja; Mcrope, Sisyphi uxor, de qua cf. fr. 78; Taygete, cujus ex Jove filius Lacedaemon; hic uxorem habuit Sparten a Lelege genus ducentem, ideoque jungit fabulas Arcadicas cum Laconicis. Sequuntur Amyclas, Cynortas, Perieres, Icarius, Penelope (90), Telemachus (91). Alter Perieris filius est Tyndareus, inde Castor et Pollux (92; cf. 29); Clytaemnestra ducit ad Steropes posteritatem, ad Pelopem (93), Agamemnonem, Menelaum; ad bellum Trojanum, quo spectat fr. 94 de Anio et de Calchante; ad Orestem (96, 97), ad Hermionen et Neoptolemum (98).—Bellum Trojanum transitum parat ad Electram ejusque prosapiam. Inde petita sunt fragmenta de Priami uxore (99), de Dio filio (100) et fortasse illud de Palladio (101).—Restat Alcyone. Hyrieus, Nycteus, Antiope, Amphion et Zethus (102), quibus addidi quae de rebus Phlegyarum et de Ixione (103) narrantur. Haec aditum faciunt ad Atticas fabulas; quare huc retuli fr. de Orithyia (104), de Daedalo (105), de Theseo (106), de Alope, Cercyonis filia a Theseo interfecti (107), de raptu Amazonum (108), de Thesei uxoribus (109), de morte Codri (110), de Ionum coloniis (111), de Teo ab Athamante condita (112), de Darii contra Scythas expeditione (113), si quidem recte hoc fragmentum nostro adscribitur, neque potius ex allegoria quadam Pherecydis Syrii repetitum est.fr. 109
witness fragment text latin translation commentary

submitter:

DFHG Project     Creative Commons License