hausit, itemque reliqua fragmenta quae idem servavit ex magno opere hausta esse credendum est. Alhenaeus ex Philochori Atthide refert digressionem de Lysandro (66), quae in epitome locum habere non poterat; et quae Plutarchus de Theseo (fr. 37 sqq.), Aelianus de canibus cum dominis Salamina transvectis (90), Scholiastes Aristoph. de Lacratide (83), de Phidia (97), Scholiastes Soph. de sacris abstemiis (31), Harpocratio de Aeschraeo (138), ex Philochoro afferunt, ea omnia ita comparata sunt, ut nonnisi ex accuratissima et copiosissima rerum expositione sumpta esse possint. Quum vero istis auctoribus fragmenta longe plurima debeamus, jure nostro contendimus, Philochori epitomen non tam felicem habuisse sortem, quam Justini compendium, quod perdidit opus Trogi Pompeii. 3) Πρὸς τὴν Δήμωνος Ἀτθίδα sive ἡ πρὸς Δήμωνα ἀντιγραφή (115). Qui aut alius Atthidis titulus est, aut statuendum est Philochorum, quum Demo Atthidem suam edidisset, peculiari scriptione ejus errores persequutum esse, antequam magnum opus absolvisset, in quo et ipso non poterat, quin quae Demo statuisset, memoraret et refutaret. 4) Περὶ τῶν Ἀθήωησι ἀρξάντων ἀπὸ Σωκρατίδου μέχρι Ἀπολλοδώρου. Socratides archon fuit Ol. 101, 3; archontes quibus nomen erat Apollodorus, duo memorantur, alter Ol. 107, 3, alter Ol. 115, 2; posteriorem hic intelligendum esse cum Boeckhio existimamus, quia inde ab Ol. 115, 2 Philochorus suae memoriae historiam narrare coepit in Atthide. Disputavit de hujus periodi archontibus eo probabiliter consilio, ut difficultates removeret, quae accuratae temporum descriptioni obstarent, id maxime agens, ut archontum ordinem definiret, eos, qui confusi essent, distingueret (sunt autem inter archontes hujus periodi duo ejusdem nominis et multi, quorum nomina magnam inter se habent similitudinem), et enumeraret quae in singulorum archontum singulosannos inciderent, nulla tamen opera in enarratione posita. Praeparavit igitur hac scriptione magnum suum opus, neque ulla est ratio, cur sumamus cum Lenzio, hunc librum nonnisi partem Atthidis fuisse. 5) Ὀλυμπιάδες ἐν βιβλίοις β’. Philochorus, qui in Atthide Οlympiades non adhibuisset ad tempora describenda, serius demum sibi persuasisse videtur, praeeunte fortasse Timaeo, eas ad rerum in Graecia gestarum tempora definienda aptissimas esse, et quum esset hujus rei studiosissimus, Olympiadum et Olympionicarum elenchum fecisse cisse putandus est, ut quod certum novae temporum descriptionis esset fundamentum: fortasse etiam res summas ad Olympiadum ordinem in hac scriptione enumeravit. 6) Περὶ τῆς τετραόλεως. De Tetrapoli, constante ex Oenoe, Marathone, Probalintho et Tricorytho oppidis, Philochorus ita disputasse videtur, ut fabulas maxime et deorum cultum explicaret: multa enim in hac re illa oppida habebant memorabilia. Vid. fragmm. 154-158. 7) Ἐπιγράμματα Ἀττικά. Ἐπιγράμματα sunt inscriptiones et versibus et oratione pedestri scriptae. Cf. Suid. v. Ἐπίγραμμα. Ea quae Polemo collegit epigrammata κατὰ πόλεις, ἔμμετρα fuisse videntur, maxima ex parte ad vitam privatam pertinentia, ut judicat Preller. (Polem. fragm. p. 123), ipsis nisus fragmentis. Sed Philochorus, qui totus esset in illustranda Atticae historia occupatus, ea imprimis epigrammata collegisse censendus est, ex quibus illi lux afferri posset, titulos puta publicos, pedestri plerosque scriptos oratione. Multum hoc opus conferre debet ad stabiliendam Philochori fidem. Cf. Boeckh. C. l. Vol. 1, p. VIII. 8) Ἠπερωτικά. Hic liber a Suida omissus est in catalogo Philochori operum; sed ex ejusdem loco v. Βούχετα evinci potest, Philochorum Epirotica scripsisse, quamvis in Harpocrat. Plerisque codd. h. v. exhibeatur Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Ἠπειρωτικοῖς. Vid. not. ad fragm. 186. 9) Δηλιακά, Βιβλία β’. Non mirum est, quod ex hoc opere nihil reliquum sit, quum Semus Delius, auctor celeberrimus, Deli antiquitates accuratissime tractaverit: num enim Lenzius fragmm. 184 et 185 recte statuat ad Deliaca pertinere, valde dubito. 10) Περὶ τῶν Ἀθήνησι ἀγώνων βιβλία ιζ’. Multi scriptores idem argumentum tractarunt. Vid. Crause Olymp. p. XI sqq. Fragmm. 59, 60. 11) Περὶ ἑορτῶν liber a Suida in catalogo omis. sus, sed laudatusab Harpocr. s. v. Ἁλῶα et Χύτροι. Fragmm. 61-64. 12) Περὶ ἡμερῶν, liber a Suida omissus, quem laudat Proclus ad Hesiodi Op. 770. Exponitur quae dies smt sanctae habendae et unde dierum sanctitas repetenda sit. Vid. fragmm. 177-183. 13) Περὶ θυσιῶν α’. Explicatur sacrificiorum origo et ratio qua peragenda sint. Vid. fragmm. 170-173. 14) Περὶ μαντικῆς δ’. Philochorus hoc libro collegit antiqua oracula vaticiniaque, maximam partem versibus expressa, sed ex parte etiam oratione pedestri scripta (vid. fr. 195): explicuit diversas divinandi rationes (vid. frag. 197 sqq.). Svmbola quum nonnisi divinationis genus sint,