valde doleo, Sturzii adornationem reliqui. Igitur ordo titulorum in nostra editione hic est: Phoronis, Boeotica, Asopis; Deucalionia, Thessalica; Argolica, Sacerdotes Junonis Argivae; Atlantis, De Arcadia; Atthis, Cranaica. — Historiae, De Gentibus, De Gentium Nominibus, De Gentium et Urbium originibus, De Chii origine, Aeolica, Lesbica, (Carneonicae), De rebus Lydiae, Troica, Cypriaca, Aegyptiaca, Iter ad templum Jovis Ammonis, Persica, Scythica, Instituta Barbarica. Jain quid de singulis statuam paucis exponam, quod quidem eo magis necessarium est, quia, re iterum perpensa, in multis ab ordine modo proposito discedendum puto. Primum commemoro illud opus, quod Barbarorum historiam, quatenus Hellanici aetate perspecta erat, complectebatur, atque ante illa conditum esse videtur quibus tractavit res Graecorum. Inscriptum erat Persica, neque tamen Persarum tantum, qui proprie dicuntur, historiam, sed etiam Assyriorum atque Medorum inde a Nini temporibus usque ad aequalem auctori aetatem in eo expositam fuisse, tum ex fragmentis colligi potest, tum disertis verbis testatur locus Cephalionis apud Syncell. p. 315 ed. Dindorf.: Ἄρχομαι γράφειν, inquit, ἀφ ̓ ὧν ἄλλοι τε ἐμνημόνευσαν καὶ τὰ πρῶτα Ἑλλάνικός τε ὁ Λέσβιος καὶ Κτησίας ὁ Κνίδιος, ἔπειτα Ἡρόδοτος ὁ Ἁλικαρνασσεύς. Τὸ παλαιὸν τῆς Ἀσίας ἐβασίλευσαν Ἀσσύριοι, τῶν δὲ ὁ Βήλου Νίνος. Libri ejus operis laudantur duo, neque plures, opinor, fuerunt. In secundo enim bella Medica narrata esse indicat, nisi fallor, Strepsae et Tyredizae, quae Thraciae sunt urbes, commemoratio (fr. 161, 162), quarumque Tyredizae meminit Herodotus(VII, 25), ubi agit de Xerxis copiarum trajectu. Itaque libro primo res Assyriorum et Medorum breviter recensuisse videtur, altero vero diductius exposuisse regnum Persarum. Accedo ad opera, quibus res Graecas tum mythicae tum historicae aetatis memoriae prodidit. Phoronis continebat fabulas Argolicas inde a Phoroneo , πατέρι θνητῶν ἀνθρώπων, Ogygis aequali, usque ad reditum, puto, Heraclidarum. Libri ejus fuisse creduntur minimum decem. Nam apud Harpocrationem (fr. 4) citatur Hellanicus ἐν δεκάτῳ Φορωνίδος, ubi Stephanephorum Herculis ex una Thestiadum commemorasse dicitur. Verum aut egregie fallor, aut pro ἐν δεκάτῳ scribendum est ἐν δευτέρῳ. Etenim ex fragmento tertio patet jam secundo libro de Hercule scrmonem fuisse, atque res ibi narrata ex vulgari rerum ab Hercule gestarum ordine accidit longe post commercium cum Thestiadibus. Deindc vero ex primo fragmento intelligitur tantopere abfuisse Hellanicum a prolixa fabularum enarratione, ut nihil fere nisi genealogias videatur condidisse, quibus paucis verbis rerum gestarum commemorationem immiscuerit. Sic primo statim libro eum Thebanas fabulas tractasse videmus. Inde ultro sese offert operis divisio: nimirum primo libro complexus est antiquissimas Argolidis fabulas atque stirpem Agenoris, altero ad Beli progeniem sese convertit. Ad primum librum Phoronidis pertinent ea quae de Cadmi historia ex Boeoticis citantur. Ex utroque ejus libro desumta sunt Argolica. Quod Argolidi Phoroneus, idem Thessaliae post diluvium fuit Deucalion, cujus prosapia, apprime numerosa stirps Aeoli, exposita erat in Deucalionia, sicuti Phoronis duos libros complectente. Ex hoc opere Dieuchidas Megaricus initium suae historiae mutuatus est, auctore Clem. Alex. (Stroin. VI, p. 629, A). Ad Deucalioniam referendum est fragm. ex Thessalicis Hellanici excitatum, quamquam res memorata (tetrades Thessaliae) primo oculorum adspectu huic sententiae videtur refragari. Sed ne dicam, non esse aliud opus, quod Thessalica nominare possis, evanescit haec quae videtur difficultas, si reputes solere Hellanicum in fabularum expositione quam maxime respicere ad rationes geographicas. Appendix Deucalioniae fuisse videtur Asopis in qua stirpem Aeaci, Jovis ex Aegina Asopi filia, plane uti Pherecydes ad Miltiadem usque deduxit. Tertia radix quasi gentium multarumque mater fabularum est progenies Atlantis, duobus libris ab Hellanicoin Atlantide ita, puto, exposita, ut ceterarum Atlantiadum stirpem breviter tantum enumeraret, in Electrae vero posteritate subsistens Trojanas fabulas uberius persequeretur. Nam satis multum in rebus Troicis fuisse Hellanicum, praesertim in recensione coloniarum quae Ilii excidium secutae sunt, ac nova multa et inaudita de Trojano bello in medium protulisse, ex fragmentis augurari licet et probabile est propterea, quod Lesbius homo non vulgarem Trojanarum fabularum cognitionem facili negotio sibi comparare potuerit. Itaque tota Atlantis, quum maximam partem in rebus Troicis versaretur, etiam Troica (quorum item duo laudantur libri) nominata esse videtur. Eidem operi tribuenda erunt fragmenta ex Hellanico περὶ Ἀρκαδίας et περὶ Λυδίας excitata. Jam ut omnem mythicam Graeciae historiam Hellanicus scriptis suis complexus sit, nihil restat