quidem Posidonii vitam exponeremus.» Quibus praemissis, pergit hunc in modum: «Hic enim, ut primum patriam Syriam reliquit, Athenas se, ubi tum Panaetius erat, contulit, et cum summo doctore ita vixisse videtur, non ut disciplinae tantum scholaeque inter eos esset, sed et vitae haud exigua communitas atque consuetudo, in eaque consuetudine socium ac sodalem habuit Mnesarchum, alterum Panaetii discipulum ejusque in schola Atheniensi successorem. Mortuo Panaetio, a. u. 642 vel paullo post, alias item regiones lustrare decrevit (1) , nobilissimorum philosophorum secutus exemplum, Aristotelis, Zenonis, Chrysippi, aliorum, qui semel patria egressi nunquam domum redierunt (Cic. Tusc. V, 37) ... Nam primum Athenis profectus Hispaniam adiit, cujus ora Phoenicum jam antiquitus, postea Carthaginiensium frequentata coloniis, postremo universa a Romanis devicta inque provinciae formam redacta, incredibiles easque hucusque absconditas naturae opes continebat: ut M. Cato, qui consul Hispaniam Citeriorem obtinuerat, multa inde admiranda in Origines retulerit, auctore Nepote in Catone c. 3. Gadibus, praeter reliquum tempus, quod ibi degit, triginta dies fuit, ut aniles Hispanorum de sole occidente fabulas et comenta argueret, et rem ipsam diligentissime cognosceret (Strabo p. 138), tum ut maris aestus explicaret, sidera quae in eo climate per maritimam Hispaniae oram viderentur, observaret. Regionem ipsam item ulterius ingressus, multa quae vel ad geographiam vel ad historiam naturalem pertinerent, animadvertit. Inde in Italiam navigavit (Strabo p. 144. 827), ita guidem, ut neque in ipsa quidem navigatione diligentiam ejus requireres: nam aut ventos servabat, vel orae quam praetervehebatur naturam indagabat. Siciliam quoque visit vicinasque insulas, tum regiones ad mare Superum, Dalmatiam, Illyricum, plurimorum locorum proprietates et terrae indolem investigans (Vitruv. De arch. VIII. 4). «Hinc, a. u. circiter 650 (104 a. C.) repulso Cimbrorum ac Teutonum impetu, Massiliam profeetus, Narbonensem Galliam indeque Ligures adiit: ita, ut in omni itinere et physici et geographi et hitorici munere fungeretur; unde factum est ut triplici hoc eoque diverso conjuncto officio, alterum ad alterius conferret vel illustrationem vel ornamentum. «Cum hoc uberrimo peregrinationis fructu Rhcdum se contulit, quum ut multiplicem scientiae varietatem digereret, tum vero ut eam vel institutione vel scriptione earum rerum studiosis traderet. Scholam quidem Stoicam, a Panaetio Rhodi relietam, suscepisse dicitur Posidonius, ut Suidas testatur: neque hanc minori cum rei publicae quam philosophiae emolumento tenuit. Nam et ad rempublicam accessit, teste Strabone p. 655, in eaque quum alios honores tum Prytanis munus gessit (ibid. p. 316), qui summus erat Rhodi magistratus. Quibus honoribus quum ornatus esset, legatus Romam ad Marium VII consulem, missus est, a. u. 668 (86 a. C.), aetatis fere 50; quum Mithridatico bello councta prope Graecia a barbaro occu pata, una Rhodus in Romanorum mansisset fide atque amicitia, seque contra hostium impetum tutata esset. In ea igitur legatione Marium vidit, afflictum fortunae valitudinisque calamitate, ut ex ejus Historiis refert Plutarchus in Mario (fr. 41). Nec quidquam amplius de hac Rhodiorum legatione invenire potui: diversa enim fuit a nobili illa de Rhodiorum praemiis ad senatum, Sylla dictatore, tribus postea annis; in qua Molon, celeberrimus rhetor, fuit, quem tum Romae audivit Cicero, ut ipse testatur in Bruto, c. 90. Igitur insecutum est illud tempus, quo Sylla rempublicam summo imperio tenens, eam tyrannide, crudelitate et proscriptionibus vexavit: ut Cicero, istius videlicet metuens insolentiam, in Graeciam abiret, seque Athenas conferret: ubi tum Ascalonitam Antiochum audiens, qui, relicta Carneadis et Philonis ratione, prepius ad Stoam accesserat, ejus argumentis plurimum delectabatur. Mortuo Sylla, a. u. 676 (78 a. C.), Cicero ad rempublicam accedere constituens, ejusque rei veluti ὄργανον arbitratus eloquentiam forensem illam, continuo Asiam primum, deinde Rhodum adiit, ibique multum Molone rehtore, tum etiam Posidonio usus est (Plutarch. Cicero, c. 4; Cicero De N. D. I, 3; De fin. I, 3; De fato c. 3; Brut. 91), sive commotus viri celebritate, sive quod esset ejus ratio magis cum Antiochea, quam ante audiverat, conjuncta. Ex qua disciplina plurimum in libros Ciceronis, quos praestantissimos de philosophia reliquit, pervenisse, quis dubitabit? Siquidem hunc unum in primis legebat (Fin. I, 2). Hinc Cicero Romam redux ad res publicas tractandas, insigni philosophiae scientia instructus atque eloquentiae facultate, se contulit. Posidonius, Rhodi manens, praeclara institutione bonarum alumni ex ejus disciplina prodirent, quum alii multi tum qui ad posteritatis notitiam pervenerunt,