Nymphoduros vulgo (*) distinguunt duos, Syracusanum et Amphipolitam: illi tribuunt libros Περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων et Περίπλουν, ad hunc referunt opus Περὶ νομίμων βαρβαρικῶν. Id num recte fiat dubito. Argumenta librorum, quos modo dixi, ut inter se simillima, sic ab uno eodemque Nymphodoro tractata esse suspicor. Statui itaque possit Nymphodorum Syracusis natum diutius degisse Amphipoli. Sed altera etiam datur ratio. Etenim Νυμφ. Ὁ Ἀμφιπολίτης, quem uni debemus loco Clementis (fr. 20), primitus fuerit N. ὁ ἀμφίπολος sc. Διὸς Ὀλυμπίου. Similiter Philochorus fuit μάντις καὶ ἱεροσκόπος. De amphipolia, summo apud Syraeusanos magistratu, quem Timoleon (a. 343 a. C.) instituerat, vide Diodor, XVI, 70, 6 et Ebert. in libro Σικελιών inscripto p. 122 sqq. Neque vero alienum a Sicula Nymphodororum familia tale munus fuisse, ex Agrigentinorum psephismate colligo, quod scriptum est ἐπὶ ἱεροθύτα Νυμφοδώρου τοῦ Φίλωνος (v. Gruter. p. 401. Ebert. l. l. p. 130 et in Diss, Sicul. p. 158. (**) . Alius Nymphodorus, nobilis sine dubio Syracusanus, Dinocratis exulum Syracusanorum ducis familiaris et socius, qui Centoripinorum urbem Agathoclis praesidio firmatam oppugnans cecidit (312 a. C), memoratur a Diodoro (XIX, 103). Vixisse Nymphodorum Philippi vel Alexandri temporibus statuit Ebert, in Diss, Sic, l. l. Verum argumentatio viri doctissimi fundamento nititur debilissimo. Scilicet persuasit sibi Ebertus Nymphodorum τὸν θαυματοποιὸν, cujus Duris (fr. 44 ubi vide) ap, Athenaeam I, p. 19, F, mentionem facit, eundem esse cum eo, qui de Siciliae scripsit miraculis. Quam opinionem dudum refellerunt Westermannus in Praef. ad Scriptt, Paradox. p. XXXIV et Hüllmann, ad fragm, Duridis p. 130, — Auctor Institutorum Barbaricorum sub Ptolemaeo Philadelpho scripsisse mihi videtur. Nam quae fr. 20 de Sarapide leguntur, scripta vix sunt antequam fama hujus numinis a Ptolemaeo Sotere instituti percrebuerit; ab altera parte Nymphodorus scripsit unte Apollonium; videlicet Scholiasta ad Apoll. Rh, fr, 17 dicit: ὥς φησι Νυμφόδωρος, ᾧ ἠκολούθησε vel sec. cud. Parisin. Ὧιδοκεῖ ἠκολουθηκέναι (Ἀπολλώνιος). Quae etiamsi e conjectura posita sint, admittere tamen conjecturam aetas scriptoris debuit, Denique e fr. 2 colligimus Nymphodorum librum De Siciliae rebus mirabilibus scripsisse post quam Theocritus idyllium, quod primum in editionibus nostris legitur, composuerat. Certius aliquid exputari posset, si quidem constaret de defectione servorum Chiorum, quae paullo ante Nymphodori aevum (μικρὸν πρὸ ἡμῶν fr. 12 init.) accidisse narratur. Τὰ ἐν Σικελίᾳ θαυμαζόμενα, si Ebertum audiamus, non peculiare constituerunt opus, sed pars fuere Peripli. Res incertissima, nec quidquam impedit quominus cum Westermanno (l.l.p. XXXV) statuas Nymphodorum, etsi nonnulla Siciliae mirabilia in Periplo passim attigisset, idem caput accuratius et copiosius libro singulari persecutum esse. — Periplum in plures libros distributum fuisse inde patet, quod laudatur N. ἐν Περίπλοις (fr. 10) et ἐν Ασίας περίπλῳ (fr. 10, 11). Fragm. 12 citatur N. ἐν Ἀσίας παράπλῳ. Quodsi haec lectio genuina est, uti esse videtur, Asiae minoris tantum oram occidentalem Nymphodorus describendo legisse videtur; neque contrarium ex fragmentis demontrari potest, Totum igilur opus fuerit Periplus maris Mediterranei, adjunctis fortasse oris Ponti Euxini. Ceterum non tam geographum Noster egit, quam periegetam. Homo doctus et curiosus, sed a vitiis sui aevi minime liber.