Sed videamus jam Plinii locum, qui effecit ut in alia omnia multi abirent. Etenim Plinius H. N. VI, 21, postquam e Diogneto et Baetone attulerat locorum distantias, quae sunt a Portis Caspiis usque ad Hypasin, Alexandri itinerum terminum, pergit ita: Reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Hesidrum CLXVIII mill., Iomanem amnem tantumdem. Exemplaria aliqua adjiciunt quinque mill. Passuum. Inde ad gangem CXII mill. Ad Rhodapham CXIX mill. Alii CCCXXV mill. In hoc spatio produnt. Ad Calinipaxa oppidum CLXVII. D. Alii CCLXV mill. Inde ad cofluentem Iomanis amnis et gangis DVXXV mill. Plerique adjiciunt XIII mill., ad oppidumque Palibothra CCCCXXV. Ad ostium Gangis DCXXXVIII(DCCXXXVIII correx. Schwanb.; I. e. 6,000 stadia, quot Megasthenes ponit) mill. pass. In his illa ambigue dicta: Reliqua Seleuco Nicatori peragrata sunt, recte Schwanbeckius ita intelligenda esse monet, ut dativus sit commodi, quem dicunt, ideoque verba significent: pero Seleuco peragrata sunt, a megasthene videlicet et Daimacho et Patrocle, quos Seleucus ad explorandas Asiae regiones remotiores emiserat. Haud distinctius est quod in antecedentibus Plinius habet. Patefacta (India) est, inquit, non modo Alexandri Magni armis, regumque qui ei successere, circumvectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho, proefectoque classis eorum Patrocle: verum et aliis auctoribus Groecis qui cum regibus Indicis morati (sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus ex ea caussa) vires quoque gentium prodidere. Quo loco verba circumvectis etiam... Seleuco et Antiocho et Patrocle, Schwanbeckius recte dicit nihil aliud esse nisi confirmationem et explicationem, quomodo India armis regum, qui Alexandro successere, patefacta sit. De Megasthene quae traduntur perpauca sunt haecce: Μεγασθένης ὁ συγγραφεὺς ὁ Σελεύκῳ τῷ Νικάτορι συμβεβιωκώς, Clem. Alex. p. 132 Sylb. (fr. 36). — Μευ. Ὃς ξυνῆν μὲν Σιβυρτίῳ τῷ σατράπῃ τῆς Ἀραχωσίας, πολλάκις δὲ λέγει ἀφικέσθαι πρὸς Σανδρά. Κοττον τῶν Ἰνδῶν βασιλέα, Arrian. Exp. Al. V, 6,2. (fr. 2). — Πρὸς Σανδρόκοττον πρὸς ὃν ἧκεν ὁ Μευ. Πεμφθείς, Strabo XV, p. 702 (fr. 21). — Ἐπέμφθησαν εἰς τὰ Παλίμβοθρα ὁ μὲν Μεγασθένης πρὸς Ἀνδρόκοττον, ὁ δὲ Δηίμαχος πρὸς Ἀλλιτροχάδην τὸν ἐκείνου υἱὸν κατὰ πρεσβείαν· ὑπομνήματα δὲ τῆς ἀποδημίας κατέλιπον, Strabo II, p. 70 (fr. 25). — Μεγ. Συγγενέσθαι Σανδρακόττᾳ λέγει τῷ μεγίστῳ βασιλεῖ (macharaja; v. Bohlen. Indien I, p. 19) τῶν Ἰνδῶν, καὶ Πώρῳ ἔτι τούτου μέζονι, Arrian. Ind. c. 5. (fr. 19). Adde locum Plinii supra laudatum, quem ita reddidit Solinus Polyh. c. 60: Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper commoratus res Indicas scripsit, ut fidem quam oculis subjecerat memorioe traderet. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rego spectotor missus est gratia periclitandoe veritatis, paria prodidit. Ex his igitur colligimus Megasthenem (*) Seleuci ministrum apud Sibyrtium (**) , Arachosiae satrapam, versatum, atque hinc legatum regis ad Sandrocottum Palimbothra missum esse, idque non semel, sed saepius, sive ut dona Seleuci perferret, sive aliis de causis quibusvis. Ex Arriani verbis Megasthenes etiam Porum regem adiisset, qui mortuus jam est Ol. 115,4. 317 a. C. (Diodor. XIX, 14). Haec igitur non pertinerent ad tempora Seleuci regis. Facile ad regnum Alexandri referri possent. Idque statuisse videtur Bohlenius (Indien I, p. 68), quum Megasthenem ex Alexandri comitibus fuisse dicit. At nexus sententiarum id non admittit. Nam dicit Arrianus: «Megasthenes haud multum Indiae vidisse mihi videtur, plus tamen vidit quam comites Alexandri; συγγενέσθαι γὰρ Σανδρακόττῳ λέγει τῷ μεγίστῳ βασιλεῖ τῶν Ἰνδῶν καὶ Πώρῳ ἔτι τούτου μέζονι. Diceres igitur eum postea nescio qua occasione ad Porum iter fecisse, nisi inepta verborum sententia corruptum potius esse locum suadert. Lassenius (De pentap. p. 44) Pori mentionem temere ab aliquo additam esse suspicatur. Praefero Schwanbeckii sententiam, qui scribendum esse censet: καὶ Πώρου ἔτι τούτῳ μέζονι. Hac admissa emendatione, optime omnia procedunt. Tempus quo legationem vel legationes obierit, et quamdiu in India degerit, certius definiri nequit. Probabile vero est tum demum missum esse, quum foedus et amicitiam inter se reges junxerant. Itaque quum Sandrocottum usque ad annum 288 regnasse referant, Megasthenes Palimbothra profectus foret inter ann. 302-288. Clintonus (F. H. III, p. 482) paullo ante annum 302 ad Indum regem venisse putat. Quam in sententiam nescio