Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG Digger

Where author="HIEROCLES"

Volumen quartum

LIBER DECIMUS

SCRIPTORES AETATIS INCERTAE EX ORDINE LITERARUM
429

HIEROCLES

Hierocles in libris qui Φιλίστορες inscribebantur, mirabilia quae apud remotioris Asiae populos tum ipse viderit, tum apud scriptores relata repererit, congessisse videtur. Frragmenta, quae disertis verbis huic operi vindicantur, omnia pertinent ad Indiam, quam peragrasse se auctor jactat. Strabone juniorem esse patet ex fragm. 2. Fortasse ad Stephani aetatem propius accessit. Distinguendus ab eo haud dubie Hierocles, celeber philosophus stoicus, ex cujus libris excerpta praebent Photius cod. 214. 251. 39. 242; Stobaeus in Florilegio; Gellius IX, 5, 8. Etym. M. et Suidas v. ἐμποδών; Photius et Suidas v. λέσχη et τέμνουσι; Suidas v. διαλέγοιντο. διότι. Apostolius VIII, 20. XI, 90. Theophylact. Qu. Ph. p. 22. Cf. Steph. Byz. v. Ὑλλάριμα. — De Hierocle Alabandensi v. Cicero in Bruto c. 95 et Strabo XIV, p. 661. — Hieroclis medici saepissime mentio fit in Hippiatric. Et in Geopon. XVI, 9. 10. 11. Mitto Hieroclem Συνεκδήμου auctorem, quem Stephano juniorem ideoque a Φιλιστόρων auctore diversum esse demonstravit Wesseling. Itiner. Rom. p. 623 (vel in Constantin. Porphyr. ed. Bonn. tom. III, p. 382). — Hierocles poeta, quem laudat schol. Theocrit. I, 56, errori deberi videtur. Sophoclis nomen reponi vult Toupius. Alia v. in Steph. Thes. v. Ἱεροκλῆς.
430

HIEROCLIS FRAGMENTA

ΦΙΛΙΣΤΟΡΕΣ

HIEROCLIS FRAGMENTA

1.

p. 430
Steph. Byz.:Βραχμᾶνες, Ἰνδικὸν ἔθνος σοφώτατον, οὓς καὶ Βράχμας καλοῦσιν. Ἱεροκλῆς δ ̓ ἐν τοῖς Φιλίστορσί φησι· «Μετὰ ταῦτα σπουδῆς ἄξιον ἐνομίσθη τὸ Βραχμάνων ἰδεῖν φῦλον, ἀνδρῶν φιλοσόφων καὶ θεοῖς φίλων, ἡλίῳ δὲ μάλιστα καθωσιωμένων· ἀπέχονται δὲ σαρκοφαγίας πάσης, καὶ ὑπαίθριοι τὸν ἀεὶ χρόνον βιοτεύουσι καὶ ἀλήθειαν τιμῶσι, χρῶνται δὲ ἐσθῆτι λινῇ τῇ ἐκ πετρῶν· λίθων γὰρ μηρύματα μαλακὰ καὶ δερματώδη συνυφαίνουσιν (συνεκφέρουσιν cod. Rhed.), ἐξ ὧν ὑφάσματα γίγνεται μήτε πυρὶ καιόμενα μήτε ὕδατι καθαιρόμενα, ἀλλ ̓ ἐπειδὰν ῥύπου καὶ κηλῖδος ἐμπλησθῇ χρωμένων, ἐμβληθέντα εἰς φλόγα λευκὰ καὶ διαφανῆ γίγνεται. Brachmanes, Indica gens sapientissima, quos etiam Brachmas vocant. Hierocles in Philistoribus dicit: «Post haec operae pretium visum est Brachmanum visere tribum, virorum philosophorum diisque carorum, soli vero maxime dedicatorum. Hi ab esu carnium prorsus abstinent, sub dio totam aetatem degunt, et veritatem colunt. Utuntur veste linea ex petris facta: lapidum enim filamenta quaedam mollia et cutanea contexunt, ex quibus vestimenta fiunt neque igne comburenda neque aqua purganda; sed quum sordes et maculam contraxerint, in flammam conjecta, pura et plendida evadunt.»
HIEROCLIS FRAGMENTA

2.

p. 430
Tzetzes Hist. VII, 716:Ἱεροκλῆς ὡσαύτως τε Φιλίστορσιν ἐν λόγοις, «Ἑξῆς δὲ, λέγων, εἴδομεν χώραν αὐχμηροτάτην ἡλίῳ φλεγομένην τε καὶ περὶ ταύτην ἄνδρας γυμνοὺς καὶ ἀνεστίους δὲ πρὸς χώραις τῆς ἐρήμου, ὤν οἱ μὲν ἐπεσκίαζον τὸ πρόσωπον ὠτίοις, ποὺς πόδας δ ̓ ἀνατείνοντας τὸ σύμπαν ἄλλο σῶμα. Τούτων καὶ Στράβων μέμνηται, καί γε τῶν ἀκεφάλων, καὶ τῶν δεκακεφάλων τε καὶ τετραχειροπόδων, οὕσπερ ἐγὼ οὐκ ὄπωπα, φησὶν Ἱεροκλέης.» Hierocles in Philistoribus: «Deinde, dicit, vidimus terram aridam magnopere, soleque exustam, et ad eam viros nudos fixis sedibus carentes, quorum nonnulli auribus faciem obumbrabant, et in altum porrectis pedibus reliquum corpus universum. Horum Strabo quoque meminit, sicut etiam virorum capite carentium et decem capitibus instructorum, et quattuor manibus pedibusque praeditorum, quos ego, Hierocles ait, non vidi.»
HIEROCLIS FRAGMENTA

3.

p. 430
Stephan. Byz. V. Ταρκυνία:Ταρκυναῖοι ἔθνος Ὑπερβορέων, παρ ̓ οἷς οἱ γρῦπες τὸν χρυσὸν φυλάσσουσιν, ὡς Ἱεροκλῆς ἐν τοῖς Φιλίστορσι. Tarcynaei, gens Hyperboreorum, apud quos gryphi anrum custodiunt, ut Hierocles ait in Philistoribus.
HIEROCLIS FRAGMENTA

4.
()
p. 430
Schol. Pindar. Pyth. IV, 11:Ἱεροκλῆς φησὶ τοὺς ἐκ Λακεδαίμονος ἀποικίσαντας Ἀπόλλωνι αὐτὴν (Theram insulam) ἀνιερῶσαι. Hierocles ait Theram insulam ab iis qui ex Lacedaemone incolis eam frequentarunt, Apollini consecratam esse. Ἱεροκλῆς] «in Φιλίστορσι, puto.» Boeckhius. Ego vereor ne nomen auctoris corru tum sit. De re ef. Müller. Min. p. 328.

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project     Creative Commons License