Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG Digger

Where author="HELLANICUS"

Volumen primum

XXIII

HELLANICUS

HELLANICUS: DE VITA ET SCRIPTIS AUCTORUM, QUORUM FRAGMENTA HOC VOLUMINE COMPREHENDUNTUR

Hellanicus, Lesbius ex Mytilene (2) . Patrem habuit, teste Suida, aut Andromenem, qui idem,
XXIV
nescio an rectius, aliis dicebatur Aristomenes, aut Scamonem vel potius Scammonem. Quem priorem posui propter vocabuli significationem Hellanico nostro optime convenit, alter eo sese commendat, quod cognominem Hellanicus filium habuisse narratur. Nota enim res est in nepote avi nomen repeti. Sturzius nihil dijudicat, Marxius (ad Ephorum p. 11) Andromeni praeferendum ducit Scammonem. Mihi aliter videtur. Etenim Eudocia verba οἱ δὲ Σκάμμωνος ... υἱόν omisit, ut ideo vel ab ipso Suida aliena videri possint; neque dubito quin is, qui hunc Scammonem apposuit, aut de Hellanico cogitaverit ab nostro diverso, aut quae ad hominem spectant Hellanici nomen mentitum, ad My tilenensem auctorem retulerit. Error facillimus erat. Apud Clementem Alex. (Stromm. Γ, p. 361) legitur: Σκάμμων ὁ Μυτιληναῖος καὶ Θεόφραστος ὁ Ἐρέσιος ... ἐν τοῖς περὶ Εὑρημάτων (1) . Hunc Scammonem eundem esse qui a Suida Hellanici filius dicitur conjectura est Marxii, quae sponte quasi unicuique sese offert; quanquam id quod hic Scammon περὶ Εὑρημάτων librum scripsissse narratur potest offendere. Nihilominus ulterius progredior idem Scammonis nomen dicens depravatum esse in Sandon, apud Suidam, ubi haec: Σάνδων, Ἑλλανίκου, φιλόσοφος, ἔγραφεν ὑποθέσεις εἰς Ὀρφέα, βιβλίον α’. Hic vero qui de Orpheo scripsit procul dubio filius erat illius Hellanici, qui et ipse Orphicam theologiam, a plurimis Hieronymo tributam, condidisse putabatur (Damascius De principiis c. 13 in Wolf. Anecd. Gr. tom. III, p. 253). Hunc denique Hellanicum de Orphica doctrina scriptorem non esse Lesbium historicum, res ipsa quidem clamare videtur, a multis tamen ejus scripta, neque sine veri quadam specie ad nostrum Hellanicum esse relata paullo infra, ubi de scriptis Hellanici dicendum est, probare studebo. Inde explicandus erit nominum ordo in canone historico apud Anonymum in libello De Artium et Disciplinarum Inventoribus (Bibl. Coislin. p. 597 et Fabric. Bibl. Gr. IX, p. 600 edit. Prim.): Θουκυδίδης, Ἡρόδοτος, Ξενοφῶν, Φίλιστος, Θεόπομπος, Ἔφορος, Ἀναξιμένης, Καλλισθένης, Ἑλλάνικος, Πολύβιος. Sicuti quisque intellligit non potuisse auctorem de alio ac de notissimo illo Hellanico cogitare, eodem modo qui ei inter Callisthenem et Polybium locus assignatur, subfuisse indicat, cur Hellanicum eodem fere tempore vixisse crederet, quo scripsit Hieronymus. Propter haec igitur de Scammone vel Sandone Hellanici Lesbii filio vehementer dubito. Cum nepote concidit avus. Vixit Hellanicus, si Suidam sequamur, sub regno Amyntae(Ol. 56, 4 — 69,1) usque ad tempora Perdiccae, qui ex Marmore Pario regnum adeptus est 01. 79, 4, 461 a. Chr. Itaque quum Lucianus (De Macrobb. tom. III, p. 224 Reitz.) Hellanicum vixisse dicat annos octoginta quinque, si 01. 80, 1 vel 81, 1 Noster e vita decesserit, natus est 01. 67, 3 vel 58, 3; 550 vel 546 a. Chr. Falsum hoc esse jam inde apparet, quod Hellanicum Suidas aequalem facit Sophoclis, Herodoti, Euripidis, quorum natales incidunt in Olymp. 71, 74, 75. Neque tamen hos calculos ipsius Suidae ingenio deberi, sed pluribus fuisse probatos colligitur ex Chronico Paschali, ubi ad Ol. 67 ponitur Ἑλλάνικος ἱστοριογράφος καὶ Δημόκριτος φιλόσοφος. Quae quum ita sint, Sturzius omnibus bonarum literarum studiosis summopere commendat Gellii Noctes Atticas, ubi (XV, 23) notus ille locus Pamphilae: Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historioe scriptores, in iisdem temporihus fere laude ingenti floruerunt, et non nimis longe distantibus fuerunt oetatibus. Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Verum quantacunque sit feminae Aegyptiae eruditio et auctoritas, non possumus in ejus testimonio acquiescere. Nam Hellanicum post pugnam ad Arginusas commissam (01. 93, 3, 406 a. Chr.) in condendis historiis adhuc occupatum fuisse probatur fragm. 80. Primus hoc vidit Dahlmannus (Forschungcn auf dem Gebiete der Geschichte vol. II, P. I, p. 124), qui itaque erroris incusat Lucianum, Hellanicum putans annos natum nonaginta adhuc operam dedisse scribendae Atthidi. Parum hoc verisimile; multo minus vero audiendus est Sturzius, qui omnem difficultatem facile dicit ac funditus tolli, si in fragmento modo laudato non historicum sed grammaticum Hellanicum intellexeris, aut Hellanico substitueris Callimachum. Etenim simpliciter dicendum est errasse Pamphilam, neque dubitandum quin ad verum proxime accedat auctor Vitae Euripidis, qui γεννηθῆναι, ait, τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ Ἑλλάνικον, ᾗ ἐνίκων περὶ Σαλαμῖνα ναυμαχίαν οἱ Ἕλληνες
XXV
(Ol. 75, 1, 480 a. Chr.). Accuratissime haec dicta esse vix contenderim, quum valde probabile sit huncce annum diemque natalem ad nomen Hellanici accommodatos esse. Quare si contra expressa verba testimonii conjecturae indulgere liceret, natalem annum Hellanici in veteribus catalogis positum putarem 01. 74, 3, 482 a. Chr., ita ut verus calculus ab illo Pamphilae differat bis septem annis, quam eandem distantiam in aliis nonnullis quae ad hanc aetatem spectant deprehendi. Vixerit igitur Hellanicus ab Ol. 74, 3—95, 4; 482-397 a. Chr. Jam quum Pamphilae auctoritas, quam multi adstupere solent, quoad Hellanicum labefactata sit, atque verisimiliter ea quae de Herodoti et Thucydidis aetate habet ex iisdem ἀναγραφαῖς fluxerint, quae quum ad majorem vel minorem omnia autiquitatem adducerent, rerum distantias tamen aequabiliter observabant: de fide eorum, quam a nonnullis impugnatam plurimi strenue defenderunt, quam maxime est dubitandum. — De Herodoti aetate eaedem diversitates reperiuntur quas de Hellanico vidimus. Nam quod Suidas eum una cum Hellanico in aula Amyntae commoratum dicit, quadrat cum calculo Eusebii atque Syncelli, qui Herodotum (provectiore demum aetate opus suum componentem) floruisse dicunt 01. 78. Neque defuerunt qui eum post Ol. 74, 1 natum esse dicerent. Sic Tzetzes eum Euripide juniorem facit, levis sane auctoritatis testis, sed in eo qui nunc est rerum statu haudquaquam contemnendus, praesertim quum tot aliis Herodoti vitae chronologia sit impedita difficultatibus. Quod deinde Thucydidem attinet, Pamphilae testimonium tantopere adversatur Marcellino, qui historicum mortuum dicit super annos natum quinquaginta, atque ipsius Thucydidis loco (V, 26), ut persuasum mihi sit, Thucydidem non Ol. 77, 2, 471 a. Chr., sed quatuordecim annispost, Ol. 80, 4, 457 a. Chr., lucem conspexisse (2) ; quod idem si de Herodoto accipitur, de multis melius et probabilius statui potuit quam hucusque factum est. Sed limites circumscripti hujus libelli non admittunt jam diutius me his immorari. Ut redeam ad Hellanicum potuit is cum Herodoto per aliquod tempus in aula Macedonica degere aut regnante Alexandro, antequam Thurios Herodotus abiisset, aut post ejus reditum sub regno Archelai. Innuit hoc Suidas (3) : is vero quum Hellanicum sexa- ginta tribus circiter annis justo majorem fecerit, neque Alexandrum regem neque Archelaum nominare potuit; sed pro suo calculo Hellanicum apud Amyntam cum Herodoto fuisse dicere debuit; ne tamen nimium tribuamus huic famae, monet quod idem Suidas Hellanicum obviam factum esse dicit Hecataeo, qui eodem fere tempore e vita decessit, quo alter est in lucem editus. Ut propter veram temporum rationem hoc a vero abhorret, sic jure quodam mentiri potuit is, qui Hellanicum Amyntae aetate vixisse statueret. Ceterum de vita nostri auctoris nihil compertum habemus nisi illud, quod a Suida Perperenae, quae urbs sita est e regione Lesbi ad sinum Adramyttenum, fato defunctus esse narratur. Conscripsit Hellanicus plurima tum prosaria oratione tum poetica. Haec sunt quae de operibus Hellanici tradit Suidas, ac ne paucissima quid m haec usquequaque vera esse videntur. Accuratiora ex ipsis sunt eruenda fragmentis, ex quibus sane apparet foecundissimum eum fuisse scriptorem. Si ex titulis a veteribus laudatis conclusionem facere liceret, opera scripsisset circa triginta. Verum satis convenit inter viros doctos hancce quae videtur duntaxat librorum multitudinem ex isto enatam esse more veterum scriptorum, quo singulas majorum operum partes peculiaribus titulis ab ipsis plerumque effictis laudare solerent. Nihilominus, quae est horum titulorum atque fragmentorum natura et indoles, res difficillima est et lubrica admodum has partes ita componere et conglutinare, ut qui fuerit majorum operum numerus, ambitus et adornatio inde intelligatur. Quare Sturzius de vera earum dispositione restituenda desperans, eas recensuit ex ordine literarum a quibus incipit cujusque inscriptio. Nos in ordinandis reliquiis ita versati sumus, ut primo loco ponereraus fragmenta sub titulo laudata, qui totius alichjus operis inscriptio haberi possit, his deinceps adjungeremus eos titulos, quibus aut majoris operis pars aut cognatum saltem ei argumentum indicaretur. Ita fragmentorum Hellanici dispositio ad eam rationem, quam in reliquis auctoribus secuti sumus, accedit, neque difficultatem creavimus, quominus suo quisque ipsius ingenio in refingendis historici operibus indulgeat. In iis demum fragminibus, quibus nulla libri notitia adspersa est, raro tantum, quod
XXVI
valde doleo, Sturzii adornationem reliqui. Igitur ordo titulorum in nostra editione hic est: Phoronis, Boeotica, Asopis; Deucalionia, Thessalica; Argolica, Sacerdotes Junonis Argivae; Atlantis, De Arcadia; Atthis, Cranaica. — Historiae, De Gentibus, De Gentium Nominibus, De Gentium et Urbium originibus, De Chii origine, Aeolica, Lesbica, (Carneonicae), De rebus Lydiae, Troica, Cypriaca, Aegyptiaca, Iter ad templum Jovis Ammonis, Persica, Scythica, Instituta Barbarica. Jain quid de singulis statuam paucis exponam, quod quidem eo magis necessarium est, quia, re iterum perpensa, in multis ab ordine modo proposito discedendum puto. Primum commemoro illud opus, quod Barbarorum historiam, quatenus Hellanici aetate perspecta erat, complectebatur, atque ante illa conditum esse videtur quibus tractavit res Graecorum. Inscriptum erat Persica, neque tamen Persarum tantum, qui proprie dicuntur, historiam, sed etiam Assyriorum atque Medorum inde a Nini temporibus usque ad aequalem auctori aetatem in eo expositam fuisse, tum ex fragmentis colligi potest, tum disertis verbis testatur locus Cephalionis apud Syncell. p. 315 ed. Dindorf.: Ἄρχομαι γράφειν, inquit, ἀφ ̓ ὧν ἄλλοι τε ἐμνημόνευσαν καὶ τὰ πρῶτα Ἑλλάνικός τε ὁ Λέσβιος καὶ Κτησίας ὁ Κνίδιος, ἔπειτα Ἡρόδοτος ὁ Ἁλικαρνασσεύς. Τὸ παλαιὸν τῆς Ἀσίας ἐβασίλευσαν Ἀσσύριοι, τῶν δὲ ὁ Βήλου Νίνος. Libri ejus operis laudantur duo, neque plures, opinor, fuerunt. In secundo enim bella Medica narrata esse indicat, nisi fallor, Strepsae et Tyredizae, quae Thraciae sunt urbes, commemoratio (fr. 161, 162), quarumque Tyredizae meminit Herodotus(VII, 25), ubi agit de Xerxis copiarum trajectu. Itaque libro primo res Assyriorum et Medorum breviter recensuisse videtur, altero vero diductius exposuisse regnum Persarum. Accedo ad opera, quibus res Graecas tum mythicae tum historicae aetatis memoriae prodidit. Phoronis continebat fabulas Argolicas inde a Phoroneo , πατέρι θνητῶν ἀνθρώπων, Ogygis aequali, usque ad reditum, puto, Heraclidarum. Libri ejus fuisse creduntur minimum decem. Nam apud Harpocrationem (fr. 4) citatur Hellanicus ἐν δεκάτῳ Φορωνίδος, ubi Stephanephorum Herculis ex una Thestiadum commemorasse dicitur. Verum aut egregie fallor, aut pro ἐν δεκάτῳ scribendum est ἐν δευτέρῳ. Etenim ex fragmento tertio patet jam secundo libro de Hercule scrmonem fuisse, atque res ibi narrata ex vulgari rerum ab Hercule gestarum ordine accidit longe post commercium cum Thestiadibus. Deindc vero ex primo fragmento intelligitur tantopere abfuisse Hellanicum a prolixa fabularum enarratione, ut nihil fere nisi genealogias videatur condidisse, quibus paucis verbis rerum gestarum commemorationem immiscuerit. Sic primo statim libro eum Thebanas fabulas tractasse videmus. Inde ultro sese offert operis divisio: nimirum primo libro complexus est antiquissimas Argolidis fabulas atque stirpem Agenoris, altero ad Beli progeniem sese convertit. Ad primum librum Phoronidis pertinent ea quae de Cadmi historia ex Boeoticis citantur. Ex utroque ejus libro desumta sunt Argolica. Quod Argolidi Phoroneus, idem Thessaliae post diluvium fuit Deucalion, cujus prosapia, apprime numerosa stirps Aeoli, exposita erat in Deucalionia, sicuti Phoronis duos libros complectente. Ex hoc opere Dieuchidas Megaricus initium suae historiae mutuatus est, auctore Clem. Alex. (Stroin. VI, p. 629, A). Ad Deucalioniam referendum est fragm. ex Thessalicis Hellanici excitatum, quamquam res memorata (tetrades Thessaliae) primo oculorum adspectu huic sententiae videtur refragari. Sed ne dicam, non esse aliud opus, quod Thessalica nominare possis, evanescit haec quae videtur difficultas, si reputes solere Hellanicum in fabularum expositione quam maxime respicere ad rationes geographicas. Appendix Deucalioniae fuisse videtur Asopis in qua stirpem Aeaci, Jovis ex Aegina Asopi filia, plane uti Pherecydes ad Miltiadem usque deduxit. Tertia radix quasi gentium multarumque mater fabularum est progenies Atlantis, duobus libris ab Hellanicoin Atlantide ita, puto, exposita, ut ceterarum Atlantiadum stirpem breviter tantum enumeraret, in Electrae vero posteritate subsistens Trojanas fabulas uberius persequeretur. Nam satis multum in rebus Troicis fuisse Hellanicum, praesertim in recensione coloniarum quae Ilii excidium secutae sunt, ac nova multa et inaudita de Trojano bello in medium protulisse, ex fragmentis augurari licet et probabile est propterea, quod Lesbius homo non vulgarem Trojanarum fabularum cognitionem facili negotio sibi comparare potuerit. Itaque tota Atlantis, quum maximam partem in rebus Troicis versaretur, etiam Troica (quorum item duo laudantur libri) nominata esse videtur. Eidem operi tribuenda erunt fragmenta ex Hellanico περὶ Ἀρκαδίας et περὶ Λυδίας excitata. Jam ut omnem mythicam Graeciae historiam Hellanicus scriptis suis complexus sit, nihil restat
XXVII
nisi Atticarum fabularum enarratio. Has exposuit peculiari opere quattuor librorum, quod a Thucydide (I, 97) ἡ Ἀττικὴ συγγραφή nominatur, in fragmentis autem ad similitudinem seriorum librorum, qui in eodem versabantur argumento, Atthidis vel Atthidum nomine designatum, et fragm. 20 a Phoronide disertis verbis distinctum videmus. Verum in hoc opere Hellanicus non substitit in fabulosis temporibus, neque data solummodo occasione ad seriorem aetatem descendit, sed continuam contexuit Atticae historiam inde ab Ogyge vel Cecrope usque ad finem belii Peloponnesiaci. Saepius eum in rebus Atheniensium ad res Lacedaemoniorum aliorumque fortasse populorum Graecorum respexisse et per se probabile est et indicatur fragmento 67, ubi de Helotis citatur Ἑλλάνικος ἐν τῇ πρώτῃ. Putaveris hoc ex Sacerdotum libro primo desumtum esse, quum operis notitia non sit adjecta. Sed ut ex Atthide petitum credam movet me tum id, quod fragmentum hoc in Harpocrationis Lexico rerum Atticarum legitur, tum quod alia erat in Sacerdotibus librorum divisio. Quum itaque de Helo urbe a Doriensibus in servitutem redacta in Atthide sermo institueretur, fortasse etiam quae de Spartanorum dixit republica, cujus constitutionem, nulla facta mentione Lycurgi, ad Proclem et Eurysthenem retulit (v. Ephor. fr. 18, 19), in Atthide legebantur. Nil decerno; apparet vero ex fragm. 67 primum nostri operis librum ad minimum pertinuisse usque ad tempora post reditum Heraclidarum, atque verisimiliter usque ad migrationem Ionicam. Altero libro Hellanicum egisse videmusde tribubus a Callisthene institutitis ac de sacerdotibus eorumque familiis. Ex tertio libro nihil servalum habemus. Ad quartum, quo probabiliter res inde a Persicis bellis usque ad finem belli Peloponnesiaci gestas exposuit, referendum puto fr. 78 de Andocide a Mercurio genus deducente; quod sine dubio commemoravit ubi egit de caussa Hermocopidarum. Fragmenti 80 ad rem a. 406 gestam spectantis jam supra mentionem feci (1) . Facile ex his colligitur Hellanicum summa tantum rerum capita narrasse, quod de rebus inter Medica et Peloponnesiacum bellum gestis ex presse testatur Thucydides I. I. breviter has dicens tactas esse et temporum ratione minus diligenter observata. Quattuor haec quae hucusque de rebus Graecis opera recensui, in unum corpus, ut mihi quidem persuasum est, conjuncta erant, atque simul in publicum edita sunt. Distinctiones et divisiones operum librorumque, ut in omnibus fere hujus aetatis scriptis, a seriore quodam homine factae esse videntur. Itaque quum totum volumen decem libros contineret, quod Harpocration Stephanephori mentionem factam esse dicit Phoronidis libro decimo, id ita explicari possit, ut eum postremum Phoronidis librum, cum postremo libro totius operis, cujus prima pars erat Phoronis, confudisse statuamus. Ab his vero sejungenda puto Lesbiaca vel Aeolica, quae duos ad minimum libros complexa σύωταγμα ἐπιχώριον fuerunt, quale Charonem, Ephorum et alios multos scripsisse constat. Sequumtur Sacerdotes Junonis ArgivAe, quod opus synopsin chronologicam continebat tum earum rerum, quas in praecedentibus operibus secundum stirpes atque terras distributas jam tractaverat, tum earum quae in illis propter narrationis modum et tenorem haud commode potuerant commemorari, aut ad populos spectabant, quorum in prioribus nullam rationem habuerat. Etenim inter plures veterum Graecorum tempora rerum notandi rationes una fuit illa, qua res gestae referebantur ad seriem sacerdotum Junonis Argivae, quae proprio nomine Ἡρεσίδες vocabantur (2) . Asservabantur sine dubio in templo Junonis earum catalogi, illo tempore, ut videtur, confecti, quo primum hominum animi adducebantur, ut hunc in modum vetustissimorum temporum memoriam quasi stabilirent, et in ordinem quendam redigerent. Neque enim sola nomina sacerdotum in iis consignata fuisse videntur, sed etiam rerum gestarum memorabiliores, eae maxime quae ad cultum deorum, ad festa, ludos, alia hoc genus spectarent. His igitur ἀναγραφαῖς Hellanicus tamquam fundamento usus est, cui superstrueret opus historicum res sub singulis sacerdotibus gestas breviter exponens. Sic Thucydides quoque potiora belli Peloponnesiaci παραπήγματα Sacerdotum nominibus notavit (II, 2; IV, 133), eodemque
XXVIII
modo Heraclidem ἐν τῇ συναγωγῇ τῶν ἐν μουσικῇ (Plutarch. De Musica, tom. II, p. 1181) tempora distinxisse scimus. Sed quamvis genealogiarum et fabularum et aliorum fortasse catalogorum comparatioue multa ad sacerdotum annos revocaverit, alia multa ne his quidem subsidiis accurate constitui potuerunt. Quare vulgarem illum secundum generationes numerandi morem non prorsus reliquit (v. e. g. fr. 83); quid quod interdum utramque computandi rationem conjunxit (fr. 53). Mireris igitur quomodo Hellanicus (fr. 62) ad annum exputaverit spatium inter Ogygem atque primam Olympiadem elapsum; verum tales computationes jam ante Hellanici aetatem factas esse intelligitur ex Herodoto (II, 145); atque satis facili negotio hunc numerum ponere potuit, quippe qui, quamvis nobis accuratissimus esse videatur, nonnisi majorem quandam epocham involvat, ideoque pro rotundo, ut aiunt, habendus sit; id quod fortasse alio loco demonstrabo. Sacerdotum opus intelligendum esse censeo in duobus illisfragmentis (3, 96), quibus Hellanicus ἐν Ἱστορίαις citatur. Alterum eorum ex Herculis historia petitum, ad eandemque spectat alterum de Hyperboreis. Herculis res narratae erant in Phoronide; haec vero ab Historiis expresse distinguitur. In Atthide porro Herculis historia tractari non potuit; in Sacerdotibus autem ejus facinora secundum ordinem chronologicum exposita esse pro certo affirmaverim. Quo accedit quod hocce opus, quippe quod non solum res Graeciae, sed etiam quae in Asia minori, Italia, Sicilia memoratu digna evenerant, complecteretur, prae ceteris generaliori Historiarum titulo designari potuit, eodemque certe jure quo Charonis Πρυτάνεις Λακεδαιμονίων appellatos vidimus Ἑλληνικά. — Verbo denique commemoro Sturzii opinionem, qui propterea quod Callithoe sacerdos fuit e Phoronei posteris, suspicatur opus illud Sacerdotum fuisse partem Phoronidis. Libri Sacerdotum laudantur tres, neque plures desidero. Libro primo res deductae erant usque ad regnum Thesei et Herculis apotheosin, quae magna erat veteribus chronographis temporum distinctio, quamque Marmor Farnesianum refert ad annum quinquagesimum octavum Admetae: ΗΡΑΣ ΑΡΓΕΙΑΣ ΙΕΡΕΙΑ ΑΔΜΑΤΑ ΕΥΡΥΣΘΕΩΣ ΚΑΙ ΑΔΜΑΤΑΣ ΤΛΣ ΑΜΦΙΔΑΜΑΝΤΟΣ ΕΤΗ ΝΗ. Haec vero Herculis consecratio in eundem fereannum cadit, quo Theseus in Cretam profectus est (v. Fréret in Mém. de l’Acad. XIV, p. 273). Jam Nisaea a Niso, fratre Aegei, qui pater erat Thesei, nominata esse narratur ex libro primo (fr. 47), verum Minoem (nam de hoc sermo esse debet) Nisaeam cepisse et Nisum, Pandionis, affertur ex secundo. Unde patet illud in fine libri primi narratum esse, hoc initio libri secundi. Cum hac re quadrat, quod Hellanicus Theseum, non, sicuti Philochorus, una cum Hercule, sed, ut Pherecydes et Herodorus, solum post Herculem contra Amazonas expeditionem suscepisse dicit. Igitur liber secundus praeter regnum Thesei persequi debuit res Troicas, praecipue colonias Graecorum et Trojanorum post Ilii excidium in Italiam deductas (inter quas etiam Romae mentionem injectam videmus fr. 53). Quare huc refero et fragm. 74, ubi Theseus quinquaginta annos natus Helenam septem annorum puellam rapuisse dicitur, et fragm. 144 de die quo capta sit Troja. Quousque hic liber pertinuerit, accurate dici nequit; sed quum ex eo Chalcidensium et Naxiorum coloniae circa a. 736 a. Chr. in Siciliam deductae commemorentur, probabiliter usque ad bella Medica descendit (2) . Liber tertius reliquum tempus complexus est. Unum quod superest ex eo fragmentum (52) ad bellum Peloponnesiacum retulerim. Quodsi igitur haec recte disputavi, Sacerdotes erant peculiare opus et ab Atthide diversum, quamquam, ne quid dissimulem, sunt quae in alteram sententiam possis adducere. Etenim frag. 144 Tzetzes ait Trojam captam esse quo tempore Καλλιστὼ ἱέρεια κλειναῖς ἦν ἐν Ἀθήναις. Porro Hesychius (v. Ἰώ) Ionem, quae prima fuit sacerdos Junonis Argivae, sacerdotem dicit Minervae. Utrumque, nisi fallor, ex Atthide Hellanici petitum est, qui quum simpliciter diceret rem aliquam accidisse sub hac vel illa sacerdote, facile est intellectu, quomodo minus attenti Junonem cum dea Atheniensium confuderint. Neque tamen haec sufficiunt, ut Atthidem et Sacerdotes unum idemque opus fuisse credamus. Urbs Troja capta est eodem anno, quo Demophon rex Atheniensium imperium suscepit (v. fr. 143), ac propterea apte potuit haec res memorari in Atthide, in
XXIX
qua ad rationes chronologicas Hellanicum attendisse docent fragm. 62 et 82. Magis vero obstat quod diversa fuit horum operum divisio. Qua in re si quis me errasse demonstraverit, ad eam, quam modo innui, sententiam lubenter accedam. Simile Sacerdotibus opus ac cum illis fortasse conjunctum fuisse debent Carneonicoe, i. e. catalogus eorum, qui in Carneis ludis inde ab Olymp. 26, ut videtur, in Apollinis honorem celebratis victoriam deportaverant. Neque euim probo Sturzium, qui Carneonicas ad Lesbiaca pertinere putavit. Nititur haec opinio interprelatione fragmenti 122, ex qua Hellanicus diceret: Terpandrum omnium primum in Carneis ludis vicisse eo quod Carneonicas et carminibus et orationibus ornasset. Quod ineptum plane foret. Equidem verba: ὡς Ἑλλάνικος ἔν τοῖς ἐμμέτροις Καρνεονίκαις κὰν τοῖς καταλογάδην ita explicanda esse credo, ut Hellanicus victorum catalogum, qualis Lacedaemone servabatur, hexametris versibus conceptum apposuerit et deinde pedestri oratione illustraverit et in usus suos converterit (7) . Ita si statuamus, minime ex historico evadit poeta. Hoc tamen in caussa fuisse videtur, cur Hellanicus etiam ligata oratione scripsisse dicatur. Quid in hoc opere tractaverit non constat. Nudam victorum enumerationem dare vix voluerit; res ad politicam Graecarum civitatum historiam pertinentes jam recensuerat in Sacerdotibus. Nescio an verum tetigerim, si Hellanicum in Carneonicis tempora rerum quae ad poetas et musicos eorumque inventa et instituta spectant, eorum nominibus notasse putem,qui Apollinis, ducis Musarum, auguriis victoriaerant ornati. Favet huic sententiae, quod Hellanicus in Carneonicis dixisse fertur, Arionem Methymnaeum primum cyclicos choros instituisse (fr. 85). Legitur nunc quidem id narratum esse ἐν Καρναϊκοῖς, quae Sturzius Atthidis partem fuisse censet; sed verissimam habeo viri docti (in Ephemer. Goehemer. Goetting 1828, p. 7) a Sturzio laudati conjecturam, cui Dahlmannus quoque album calculum adjecit, scilicet Καρναϊκοῖς vocem corruptam esse ex καρνεονίκαις. Devenimus ad titulos: Περὶἐθνῶν, Ἐθνῶν ὀνομασίαι, Κτίσεις (Κτήσεις apud Stephan., fr. 109, pro quo Berkelius voluit Κλήσεις). Quibus nominibus idem opus significari recte observavit Sturz., quamvis respuenda sit alia ejusdem conjectura: nempe videri librum De Nominibus Gentium ad literarum ordinem fuisse compositum, quia apud Slephanum v. Ἀγβάτανα laudaretur Ἑλλάδιος ἐν τῷ α στοιχείῳ. Quod si ad Hellanicum, uti Berkelius conjecit, referendum est, sine dubio pertinet ad librum primum Persicorum, atque illud στοιχείῳ librarii stupori acceptum retuleris. Ex libro De Gentibus brevis mentio fit duorum populorum Scythiae; cum his igitur conjungenda sunt, quae citantur ex Scythicis (fr. 170 sqq.). Ex Nominibus Gentium fragmentum habemus de moribus Libyorum; his adjungas Aegyptiaca atque Iter ad templum Jovis Ammonis. Itaque quum quae ex his libris afferuntur omnia spectent ad barbaras nationes, atque ex fragmentis reliquorum operum vel obiter inspectis intelligatur quantopere in rebus Graeecis Hellanicus ad populorum urbiumque origines animun. attenderit, ut in iis hunc maxime scopum ante oculos habuisse videri debeat; persuasum mihi est opus De Gentibus nonnisi ad barbaros populos pertincre; quorum quum historia Graecis non satis cognita esset, ut ad genealogicum vel chronologicum ordinem revocaretur, satis habuit auctor nomina eorum, urbes, terrarum naturam, incolarum mores et instituta ad morem fere Geographorum recensuisse. Quae si mihi largieris, alius exstat titulus, qui toti operi bene convenit: Instituta Barbarica, qualia scripserunt Aristoteles, Nymphodorus, Theodectes. Obstare quidem mihi videtur fragm. 112, ubi Hellanictis citatur περὶ Χίου κτίσεως, sed illud ipsum quod expresse dicitur π. Χίου κτ., neque simpliciter κτίσεις laudantur, docet posse hoc ex quovis alio opere, ubi Chii mentionem faciendi occasio erat, esse desumtum; atque res memorata indicat relegandum id esse ad Troica. Accedit quod ne illud quidem satis exploratum habemus, utrum omnino κτίσεις an κλήσεις titulus verior sit. Jam vero alia oritur difficultas. Porphyrius enim (apud Euseb. P. E. IX, 39, p. 466, B) dicit: τὰ Βαρβαρικὰ Νόμιμα Ἑλλανίκου ἐκ τῶν Ἡροδότου καὶ Δαμάσου (sic) συνῆκται. Hellanicum cognovisse opus Herodoti ipso junioris et summa demum senectute historias suas in vulgus edentis ab omni verisimilitudine abhorret, neque inde quod cum Herodoto Damastes (sic enim legendum) componitur, homo aequalis quidem Hellanici, sed qui ejus discipulus dicitur, Porphyrii testimonium ad majorem probabilitatem adducitur. Repugnat denique Dionysii locus (Epist. ad Cn. Pompej. p. 129), ex quo Hellanici opera ante Herodoti historias in publicum prodierunt. Nam Ἡρόδοτος, ait, τῶν πρὸ αὐτοῦ συγγραφέων γενομένων, Ἑλλανίκου τε καὶ Χάρωνος, τὴν αὐτὴν ὑπόθεσιν προεκδεδωκότων οὐκ ἀπετράπετο, ἀλλ ̓ ἐπίστευσεν
XXX
αὐτῶν κρεῖσσόν τι ἐξοίσειν. Itaque maledicentiae incusarem Porphyrium, quippe cui tota fere literatorum respublica infamis sit turba furum et moechorum; nisi ea quae Suidas de Zalmoxi ex Hellanico (fr. 173) affert, tantopere in rebus et verbis concinerent cum iis, quae apud Herodotum (IV, 95) leguntur, ut alterum alterius opus ante oculos habuisse nemo unquam negaverit. Jam quum Herodotus dicat se ipsum hoc accepisse a Graecis ad Pontum habitantibus, atque omnino nil Herodotum Hellanico debere pluribus demonstraverit Dahlmannus (I. I. p. 127, 599), nihil relictum videri possit, quam cum Sturzio, cui suffragatur Creuzerus (ad Herodot. I. I. ed. Baehr.), Hellauicum repraesentare compilatorem Herodoti. At tertium datur quod unice verum puto. Nimirum Nomima Barbarica Hellanici eandem sortem experta sunt quam Aegyptiaca Hecataei, quam Xanthi Lydiaca. Quae res sit paucis explicare studebo. Zalmoxis Getis monstravit initia. Dixit iis neque se neque convivas suos umquam morituros, sed in locum quendam venturos, ubi cum vitae pcrpetuitate omnium fruituri essent bonorum abundantia. Deinde tribus annis in loco subterraneo commoratus, quarto demum in lucem denuo ascendit. Quae omnia ad doctrinam de animi immortalitate spectare monet Baehr., Zalmoxin apte comparans cum Sileno, Bacchicorum sacrorum interprete, auctore immortalitatis. Igitur propter argumentum praeclarus fuit hic Herodoti locus, quem excerperet iste Hellanicus, qui Orphicam theologiam scripsit. Commemoratur hoc opus a Damascio (περὶ ἀρχῶν in J. Chr. Wolfii Anecd. Gr. tom. III, p. 253) ita: Ἡ δὲ κατὰ τὸν Ἱερώνυμον φερομένη (sc. Ὀρφικὴ θεολογία) καὶ Ἑλλάνικον, εἴπερ μὴ ὁ αὐτός ἐστιν. Hieronymus, quem Damascius eundem cum Hellanico esse suspicatur, a Josepho (Archaeol. I, 4 extr.) dicitur Aegyptius, quod non impedit quominus recte fortasse statuerit Tiedmannus (Griechenlands erste Philosophen p. 61) eum esse notum illum Rhodium Peripateticum. Idem vero non solum Orphica, sed etiam historica scripsit, quoniam Josephus I. I. laudat ejus Phoenicica. Haec ipsa autem Phoenicica sine dubio fuerunt pars Βαρβαρικῶν Νομίμων, quae sub Hellanici nomine venderet. Num Orphicam quoque theologiam tamquam vetus Hellanici opus (8) ediderit, an haec in Νομίμοις Βαρβαρικοῖς Aegyptiacis inserta fuerit, an denique ab aliis Hellanico vindicata sit, qui utrumque opus ab eodem auctore profectum esse viderunt, hoc, inquam, in medio relinquo. Utut sit, optime cum his quadrat quod Clem. Alex. Stromm. VI, p. 629. dicit: τὰ Μελεσαγόρου ἔκλεψεν Ἑλλάνικος. Nam hujus quae ferebantur scripta referta erant talibus hariolationibus atque Orphicis historiunculis. Sed videamus singula. Pars Institutorum Barbaricorum, ut modo dixi, fuerunt Aegyptiaca. Jam vero Photius Sopatri ἐκλογὰς compositas dicit ἐκ τῶν Αἰλίου Δίου περὶ Ἀλεξανδρείας καὶ ἐκ τῶν Αἰγυπτιακῶν Ἑλλανίκου, δι ̓ ὧν μυθικὰ καὶ πλασματικὰ πολλὰ συλλέξας etc. Nonne suspicionem movet Hellanicus Lesbius cum Aelio compositus? Multo magis certe ad Aelii Severi commentarios accedere debuerunt Aegyptiaca Hellanici Aegyptii, quae sine dubio copiosas expositiones de Aegyptiorum theologia, atque mythicam de hujus terrae miraculis farraginem praebebant. Ac profecto non abfuisse disputationes philosophicas ex illis apparet quae ex Hellanici Aegyptiacis leguntur apud Arrianum in Dissertat. Epict. II, 19 et inde apud Gellium in N. A. I, 2: Τῶν ὄντων, inquit, τὰ μέν ἐστιν ἀγαθὰ, τὰ δὲ κακὰ, τὰ δ ̓ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν αἱ ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν· κακὰ δὲ κακίαι καὶ τὰ μετέ. χοντα κακίας· ἀδιάφορα δὲ τὰ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγίεια, ζωὴ, θάνατος, ἡδονὴ, πόνος. Ad quae Sturzius: «Potest profecto hic locus desiderium omnium Hellanici librorum vehementer augere etiam in eorum animis, qui in cognoscenda philosophiae historia id sibi agendum esse putant, ut
XXXI
quo ex fonte dogma quodque haustum sit, intelligant. Idem ille Hellanicus, qui h. 1. praeclarum edidit eruditionis et sapientiae specimen, non dedecere putavitsuam personam, si aliis in locis, ubi merae historiae narrandae essent, rem quamque ita, ut fando vel aliis modis accepisset, narrando redderet. Unde necessario debuit nonnulla, vel si mavis multa, scriptis suis immiscere, quae vel sana ratio demonstraret vana esse nec ullomodo fide digna. Fortasse hic locus desumtus est ex Aegyptiacorum praefatione, in qua multis modis potuit sapientiam suam et judicandi facultatem declarare, quo magis perspicerent lectores, ubi narrasset res omnem fidem humanam superantes, id ab ipso factum esse non judicii infirmitate, sed religiosa quadam in narrando diligentia.» Noli a me impetrare ut haec refutare studeam. Deleveram in fragmentis locum modo laudatum, quippe quem animi caussa Arrianus Hellanico tribuisset; sed jam vides non esse cur levitatis crimine Arrianum oneremus, quum vel haec ipsa vel similia saltem in Aegyptiacis, quae Hellanici nomine circumferebantur, reperiri potuerint, nec auctore Aegyptio sint indigna. Deinde quae ex Gentium Nominibus (fr. 98) de moribus Libyorum leguntur, eadem fere apud Herodotum exstant, ut jam Valckenarius Hellanicum suspicaretur Herodotum exscripsisse. Igitur haec quoque Hieronymo tribuenda sunt, sicuti etiam Iter ad templum Jovis Ammonis, quem librum non vere Hellanici esse Athenaeus indigitat verbis: εἰ γνήσιον τὸ σύγγραμμα. Restat aliud Hellanici opus Διὸς πολυτυχία inscriptum. Quod utrum metricum opus fuerit necne, dijudicari vix potest. Nam ne illud quidem satis scimus, quid titulus sibi velit. Vossius (De histor. Gr. p. 450) legendum putavit πολθτοκία vel πολυτεκνία. «Sed non video, Sturzius ait, cur non πολυτυχία ad analogiam nominis εὐτυχία et similium, recte dici potuerit de varia et multiplici fortuna, ita ut hoc raro et exquisito vocabulo indicaretur historia sive carmen de Jove, ratione imprimis habita variarum fortunae vicissitudinum, quibus obnoxius fuit. Quae quidem res ampliorem fingendi scribeudique materiam suppeditaverit necesse est, quam sola liberorum multitudo. Sin autem haec ratio cuipiam displicet, videat ille an magis probanda videatur πολυπτυχία, ut multiplex et tortuosum Jovis ingenium dicatur ab Hellanico descriptum fuisse.» Perplacet mihi haec conjectura, quamvis de sensu vocis πολυπτυχία paullo aliter statuendum putem. Ante omnia vero monendum erat hoc scriptum historiographo nostro omnino abjudicandum esse. Non fugit hoc nec fugere potuit Welckeri sagacitatem (de Cycl. Hom. p. 49). Attamen non ad grammaticum Hellanicum hoc scriptum retulerim, quae est Welckeri sententia, sed ad eundem qui Aegyptiaca atque Iter ad templum Jovis Ammonis composuit; quid, non improbabile est Διὸς πολυπτυχίαν, sicuti theogoniam Orphicam, partem fuisse Aegyptiacorum. Nam non dubito, quin argumentum ejus libri fuerit de doctrina cosmogonica. Jupiter Orphicis his philosophis est, ut ipsius Hieronymi verbis rem eloquar, ὁ πολυτίμητος.. .χρόνος ἀγήραος, καὶ αἰθέρος καὶ χάους πατήρ...καὶ ἤδη ἡ θεολογία πρωτόγονον ἀνυμνεῖ καὶ Δία καλεῖ, πάντων διατάκτορα καὶ ὅλου τοῦ κόσμου. Apte igitur Jovis nomen poni potuit in fronte operis theogonici. Tum in πολυτυχία latere putaverim πολυμυχία, qui titulus similis esset illi Pherecydei operis Ἑπτάμυχος inscripti. Sed praeferendum fortasse est quod Sturzius suspicatus est, πολυπτυχία Quod quid sibi velit explicandum est ex allegorica Orphicorum dicendi ratione, atque significari potest hisce verbis Pherecydis Syrii (ap. Clem. Alex. Stromm. VI, p. 621, A): Ζᾶς ποιεῖ φάρος μέγα τε καὶ καλόν· καὶ ἐν αὐτῷ ποικίλλει γῆν καὶ Ὠγῆνον καὶ τὰ Ὠγήνου δώματα, et aliis II., quibus universum cum pallio comparat. Ex simili allegoria locus Fulgentii (p. 174) desumtus esse videtur. Incerta haec, quod bene scio; meliora et certiora doceant alii. Igitur, ut quae in antecedentibus disserui, paucis comprehendam , multi illi librorum tituli ita distinendi atque conjungendi sunt, ut inde quinque vel sex opera constituantur, quibus totius orbis terrarum historia, quantum ejus tum temporis fieri poterat, contineretur. Barbaris populis destinata erant Persica et Instituta Bar- barica, quorum haec postea denuo edidit, ut ita dicam, Hieronymus, i. e, hoc opere ejusque adornatione atque vetere Hellanici nomine usus est, ut historiarum farragini ex Amelesagora, Herodoto, Damaste, aliis corrasae atque philosophicis suis doctrinis in Aegyptiacorum libro expositis fidem et auctoritatem conciliaret. Res Graecas ita tradidit Hellanicus ut primum opusculum scriberet de rebus patriae; deinde in majori opere totius Graeciae historiam eum in modum adornaret, ut in rebus mylhicis quattuor fabularum atque genlium quasi familias discerneret, quarum auctores Phoroneus, Deucalion, Atlas, Cecrops, quarumque primitivae et primariae sedes fuerunt Argolis, Thessalia, Arcadia, Attica. In his uberiorem fabularum enarrationem plerumque repudiavit, maximam
XXXII
in eo curam ponens, ut genealogica fila sine interruptione texeret iisque insereret quaecunque spectant ad origines gentium et urbium et si quae sunt horum similia. In Atthide denique a mythicis in historica tempora descendit, Athenarumque fata ad suam usque ipsius aetatem narrando devolvit. Omnes denique res memorabiliores a Graece loquentibus gestas et mythicae et historicae aetatis, tum ad respublicas tum ad artes deorumque cultum spectantes, synchronistica et compendiaria ratione notavit in Sacerdotibus Junonis et in Carneonicis (1) . Quae omnia si sub unum oculorum conspectum subjicias, nondifficile est pronuntiare quemnam locum Hellanicus inter antiquiores historicos occupaverit. Nimirum vetus hoc historiae scribendae genus ad summum pro illis temporibus perfectionis gradum adduxit. Etenim quae una cum prosa historiographia emersit statim ab inilio duplicem viam ingressa est, quarum altera fuit logographorum arctiori vocabuli sensu, altera geographorum. Prior tota in eo versabatur, ut deorum hominumque historiam genealogiarum ope in ordinem quemdam redigeret. Quod quamquam propter traditionum poeticarum, quae tunc erat, multitudinem earumque discrepantiam non sine delectu quodam et judicio fieri potuit, tamen, quum penitior rerum mythicarum intelligentia huic aetati sicuti sequentibus omnibus deesset et deesse deberet, his auctoribus in plurimis nihil relictum erat nisi vel horum vel illorum poetarum, quos fide dignissimos haberent, reddere narrationem. Unde factum est, ut ii, qui ex rerum superficie naturam earum definire solent, hoc ipsura logographorum consilium fuisse dicant, ut hexametros versus in prosam orationem dissolverent. Quo sane nihil ineptius excogitari potest. Ea vero in quibus antiquissimum hoc historicorum geuus a poetarum narratione jure sibi recedendum esse, et quae lamquam vera πλάσμασι poeticis opponenda putare debebant, ea continebantur traditionibus quas dicunt ἐπιχωρίοις. Initio haec pauca fuerunt, nimirum ea quae patria scriptoris posset suppeditare; atque haec pauca plerumque criterio fuerunt, cur vel his vel illis mythis, prout cum patriis fabulis plus minus conciliari poterant, majorem vel minorem fidem tribuerent. Haec ratio mox manu duxit ad eas historias, quibus auctor solas res patrias tractavit, angustiorem quidem materiam, sed in qua ubique ad veritatem attingere posse sibi videretur. Ut vero ulterius hac via progrederetur historia, maximi momeuti fuerunt studia et itinera geographorum. A quibus quum in ipsis locis et ex rerum monumentis permagua traditionum copia de urbium originibus, gentium migrationibus, deorum cultu etc., collecta esset, fieri potuit, ut quae a singulis in singularum civitatum historia praestita erant, eadem jam in totius fere orbis terrarum historia praestarentur. Atque hoc est, quod efficere studuisse videtur Hellanicus. Is logographiam cum geographi studiis ita conjunxit, ut possis dubitare, utrum genealogias an potius geographiam scripserit. Quae librorum indoles optime colligitur ex paucis verbis Agathemeri I, 2, ubi postquam Anaximandri de geographia merita laudans hunc primum dixerat orbem terrarum in tabula pinxisse, deinde vero Hecataeum, ἄνδρα πολυπλανῆ, eandem rem diligentius et ad admirationem usque tractasse, pergit: Ἑλλάνικος γὰρ Λέσβιος, ἀνἠρ πολυίστωρ, ἀπλάστως παρέδωκε τὴν ἱστορίαν. Ut ex verbo ἱστορίαν apparet Hellanicum non scripsisse opera mere geographica (quod ne de Barbaricis quidem Institutis valere videtur), sic elucet historiam ejus, cum Anaximandri et Hecataei operibus compositam, ad librorum geographicorum naturam proxime accessisse, verum ἄπλαστον exhibere geographiam, i. e. non ita ex terrarum efformatione regionumque situ adornatam, ut lector ab uno loco ad alterum subsequentem ductus plasticam quasi regionum imaginem animo concipere posset. Ex eadem re intelligitur cur eadem opera modo mythicis modo geographicis nominibus citentur, cur deinde magnum illud de rebus Graecis opus in tot particularia opera distinctum videamus. Pherecydes quoque heroicorum temporum historiam secundum stirpes distributam tractavit, attamen libri hujus operis ubique continua serie laudantur, quia narrationes ejus praemissa deorum historia atque uberiore fabularum expositione magis inter se conjunctae, sicuti quae sequebantur carmina epica, unum quoddam efficiebant et simplex; in Hellanico autem κατὰ τόπυς omnia magis distinebantur. Saluberrimum fuisse hunc historiam scribendi modum, quo a poetarum carminibus res ad monumenta fabulasque locorum revocarentur, nemo negabit. Neque vero tum temporis Graeci homines diu in eo potuerunt perseverare. Eo ipso tempore, quo Hellanicus sua opera scripsit, novum atque diversum plane historiae genus vigere coepit, breve temporis spatium praesentis aetatis
XXXIII
complectens, in interiores rerum caussas inquirens, civili et morali prudentia plenum, luminibus ornatum eloquentiae. Itaque fieri non potuit, ut qui post Hellanicum ad universalem Graeciae historiam condendam denuo sese accinxerunt, hujus scriptoris vestigia premerent; sed, quamvis multa sine dubio ei accepta referrent, in plurimis tamen alia prorsus via incedebant. Fides et auctoritas Hellanico a veteribus saepe denegata est. Ac quum in tot partes se converterit ejus ingenium, haud semel eum errasse lubenter largiemur (v. fr. III, 172, 108). Quod vero Ephorus (ap. Phot. cod. 72, p. 64, 18) eum ἐν πλείστοις φευδόμενον dicit, atque Strabo (XIII, p. 612, A) eum in tractandis rebus antiquissimis ita se neghgentem praebuisse, ut facilius hoc in genere credi posset Hesiodo, et Homero, et Tragicis, hoc videndum est ut recte intelligamus. Neque enim aliud fere esse videtur ac si dixissent: Hellanicus mendaciis squalet, quia in multis poetarum narrationi, cui universa Graecia religiosam fidem habet, obscuras quasdam locorum fabulas substituere conatus est, atque in aliis monumenta sequi maluit quam incertam quidem, attamen vulgarem opinionem. Sic Strabo (fr. 145) ei crmimi vertit, quod secundum ipsorum Trojanorum narrationem, Trojam a Graecis nunquam funditus eversam atque τὴν αὐτὴν εἶναι πόλιν τὴν νῦν τῇ τότε contenderit. Plura ejusmodi, apprime in Troicis, ubi multa ἐπιχώρια proferre potuit, apud eum obvia fuisse, significant verba Strabonis modo laudatis subjecta: οἷος ὁ ἐκείνου μῦθος (noli cum Xylandro scribere θυμός). Ephorus (fr. 91) eum reprehendit, quod Lacedaemoniorum reipublicae constitutionem ad Proclem et Eurysthenem referens his tribuisset, quae essent Lycurgi, cujus ne mentionem quidem injecisset. Sed primum reputes Hellanicum haec, quum in Atthide narrata videantur, nonnisi obiter commemorasse; deinde vero quod Lycurgum non nominavit, documento esse potest eum quae de Spartanorum civitate tradidit ex veteribus hausisse Lacedaemoniorum ἀναγραφαῖς, in quibus Lycurgo locum non fuisse statuit O. Müller. Dor. I, p. 132. Ac revera pleraque quae vulgo Lycurgo tribuuntur eo multum antiquiora esse hodie nemo nescit. Quod fuerit Hellanici genus dicendi ex reliqua operum indole licet conjicere. Si in antiquissimis logographis, ut in Hecataeo, oratio habuit dulcedinem quandam, quae posteris illam commendaret; hanc eodem modo diminutam esse patet, quo magis scriptores a poetarum narratione accederent ad solam nominum, rerum gestarum, locorum, monumentorum enumerationem. Hellanici igitur sermo non potuit valde placere neque imitalione dignus haberi. Testis est Hermogenes (περὶ ἰδεῶν 2, ρ. 614 ed. Colon.), qui, de Theopompo, Ephoro, Hellanico et Philisto agens, ζήλου καὶ μιμήσεως, inquit, τὰ εἴδη τῶν λόγων αὐτῶν οὐ πίνυ τοι, μᾶλλον δὲ οὐδ ̓ δλως, ἠξίωται παρὰ τοῖς Ἕλλησι, καθάπερ τὰ τῶν ἄλλων, οἷον Θουκυδίδου, Ἡροδότου, Ἑκαταίου, Ξενοφῶντος, τῶν λοιπῶν. Cum Philisto etiam a Photio (cod. 176, p. 204) componitur. Dialecto usus est, ut plerique istius temporis historici, Ionica, colorata sine dubio formis Aeolicis. Quod Sturzius eum Dorice vel Aeolice scripsisse suspicatur, ejus rei indicia protulit parum idonea. V. supra. In fine hujus commentationis apponere liceat locum Dionysii (Jud. de Thuc. p. 138, 36), qui tum celerorum logographorum tum maxime Hellanici operum formam et indolem optime depingit. Οὗτοι, inquit, προαιρέσει τε ὁμοίᾳ ἐχρήσαντο περὶ τὴν ἐκλογὴν τῶν ὑποθέσεων, καὶ δυνάμεις οὐ πολύ τι διαφερούσας ἔσχον ἀλλήλων· οἱ μὲν, τὰς Ἑλληνικὰς ἀναγράφοντες ἱστορίας· οἱ δὲ, τὰς βαρβαρικάς· καὶ αὐτὰς δὲ ταύτας οὐ συνάπτοντες ἀλλήλαις, ἀλλὰ κατ ̓ ἔθνη καὶ κατὰ πόλεις διαιροῦντες (8) καὶ χωρὶς ἀλλήλων ἐκφέροντες, ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν φυλάττοντες σκοπὸν, ὅσαι διεσώζοντο παρὰ τοῖς ἐπιχωρίοις μνῆμαι κατὰ ἔθνη τε καὶ κατὰ πόλεις, εἴτ ̓ ἐν ἱεροῖς, εἴτ ̓ ἐν βεβήλοις ἀποκείμεναι γραφαὶ, ταύτας εἰς τὴν κοινὴν ἁπάντων γνῶσιν ἐξενεγκεῖν, οἵας παρέλαβον· μήτε προστιθέντες αὐταῖς τι, μήτε ἀφαιροῦντες ἐν αἷς καὶ μῦθοί τινες ἐνῆσαν ἀπὸ τοῦ πολλοῦ πεπιστευμένοι χρόνου, καὶ θεατρικαί τινες περιπέτειαι, πολὺ τὸ ἠλίθιον ἔχειν τοῖς νῦν δοκοῦσαι. Λέξιν τε ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ τὴν αὐτὴν ἅπαντες ἐπετήδευσαν, ὅσοι τοὺς αὐτοὺς προείλοντο τῶν διαλέκτων χαρακτῆρας, τὴν σαφῆ καὶ κοινὴν καὶ καθαρὰν καὶ σύντομον καὶ τοῖς πράωμασι προσφυῆ, καὶ μηδεμίαν σκευωρίαν ἐπιφαίνουσαν τεχνικήν. Ἐπιτρέχει μέντοι τις ὥρα τοῖς ἔργοις αὐτῶν, καὶ χάρις τοῖς μὲν πλείων, τοῖς δ ̓ ἐλάττω(??) δι ̓ ἣν ἔτι μένουσιν αὐτῶν αἱ γραφαί (9)
45

HELLANICI FRAGMENTA

ΦΟΡΩΝΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

1.

p. 45

Dionys. Halic. Archaeol. I, 28:Ἑλλάνικος Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν. Ἔχει δὲ αὐτῷ ἐν Φορωνίδι λόγος ὧδε· «Τοῦ Πελασγοῦ, τοῦ βασιλέως αὐτῶν, καὶ Μενίππης τῆς Πηνειοῦ, ἐγένετο Φράστωρ· τοῦ δὲ Ἀμύντωρ· τοῦ δὲ, Τευταμίδης· τοῦ δὲ, Νάνας. Ἐπὶ τούτου βασιλεύοντος, οἱ Πελασγοὶ ὑφ ̓ Ἑλλήνων ἀνέστησαν. καὶ ἐπὶ Σπινῆτι ποταμῷ ἐν τῷ Ἰονίῳ κόλπῳ τὰς νῆας καταλιπόντες, Κρότωνα πόλιν ἐν μεσογείῳ τὰς νῆας καταλιπόντες, Κρότωνα πόλιν ἐν μεσογείῳ εἷλον· καὶ ἐντεῦθεν ὁρμώμενοι τὴν νῦν καλουμένην Τυῤῥηνίαν ἔκτισαν.» At vero Hellanicus Lesbius dicit, Tyrrhenos, qui ante vocabantur Pelasgi, postquam in Italia coeperunt habitare, nomen id assumsisse quod nunc habent. In libro autem quem Phoronidem inscripsit, ita loquitur: «Ex Pelasgo ipsorum rege et ex Menippe Penei filia natus est Phrastor; ex hoc, Amyntor; ex Amyntore, Teutamides; ex Teutamide, Nanas. Hoc regnante Pelasgi a Graecis ex suis sedibus pulsi fuerunt, et, navibus ad Spinetem fluvium in Ionico sinu relictis, urbem Crotonem in locis mediterraneis sitam ceperunt: atque, hac belli sede usi, eam quae nunc Tyrrhenia vocatur, condiderunt.»
HELLANICI FRAGMENTA

2.

p. 45

Schol. Apollon. III, 1178:Περὶ τῆς Κάδμου εἰς Θήβας παρουσίας Λυσίμαχος ἐν τῇ συναγωγῇ τῶν Θηβαϊκῶν παραδόξως ἱστορεῖ· καὶ Ἑλλάνικος ἐν α' Φορωνίδος, ἱστορῶν ὅτι καὶ τοὺς ὀδόντας ἔσπειρε τοῦ δράκοντος κατὰ Ἄρεος βούλησιν. Καὶ ἐγένοντο πέντε ἄνδρες ἔνοπλοι, Οὐδαῖος, Χθόνιος, Πέλωρ, Ὑπερήνωρ, Ἐχίων. De Cadmo, qui Thebas venerat, contra vulgarem opinionem narrat Lysimachus in rerum Thebaicarum collectione, nec non Hellanicus in Phoronidis libro primo. Tradit enim ex Martis voluntate Cadmum sparsisse dentes draconis, ex iisque quinque natos esse viros armatos, Udaeum, Chthonium, Pelorem, Echionem, Hyperenorem; eos quidem solos, non plures, quae est aliorum narratio.
HELLANICI FRAGMENTA

2.

p. 45

Et ad v. 1185:Λέγειν δὲ καὶ Ἑλλάνικος, ὅτι Κάδμος ἐξελὼν τοῦ ὄφεως τοὺς ὀδόντας ἔσπειρεν. Ἐκ δὲ αὐτῶν πέντε ἄνδρες ἔφυσαν, Οὐδαῖος, Χθόνιος, Πέλωρ, Ἐχίων, Ὑπερήνωρ. Καὶ μὲν Ἑλλάνικος μόνους φησὶ τούτους βεβλαστηκέναι, δὲ Ἀπολλώνιος πολλοὺς καὶ ἄλλους, καὶ ἀλλήλους πεφονευκέναι.
HELLANICI FRAGMENTA

3.

p. 45

Athenaeus IX, p. 410, F:Τὸν δὲ τῷ χερνίβῳ ῥάναντα παῖδα, διδόντα κατὰ χειρὸς Ἡρακλεῖ ὕδωρ, ὃν ἀπέκτεινεν Ἡρακλῆς κονδύλῳ, Ἑλλάνικος μὲν ἐν ταῖς ἱστορίαις Ἀρχίαν φησὶ καλεῖσθαι, δι ̓ ὃν καὶ ἐξεχώρησε Καλυδῶνος· ἐν δὲ τῷ δευτέρῳ τῆς Φορωνίδος Χερίαν αὐτὸν ὀνομάζει. Puero vero illi, qui, quum Herculi aquam ministrans manibus lavandis ipsum aqua conspersisset, talitro occisus est ab Hercule, Hellanicus quidem in Historiis Archioe fuisse nomen scribit; propter cujus caedem Hercules etiam Calydone excessit: libro secundo vero Phoronidis Cheriam eumdem vocat.
HELLANICI FRAGMENTA

4.

p. 45

Harpocration in v. Στεφανηφόρος:Στεφανηφόρου ἡρῷον, ὡς ἔοικεν, ἦν ἐν ταῖς Ἀθήναις· εἴη δ ̓ ἂν Στεφανηφόρος, ἤτοι τῶν Ἡρακλέους υἱέων εἷς, τῶν γενομένων ἐκ τῶν Θεστίου θυγατέρων, οὗ μνημονεύει Ἑλλάνικος ἐν δεκάτῳ Φορωνίδος, μήποτε τοῦ Ἀττικοῦ Στεφανηφόρου τὸ ἡρῷον ἦν, οὗ πάλιν αὐτὸς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος μέμνηται. Athenis heroum Stephanephori fuisse apparet: qui vel unus filiorum Herculis, quos e filiabus Thestii sustulit, cujus meminit Hellanicus libro decimo Phoronidis; aut forte Attici Stephanephori heroum fuit, cujus idem meminit in secundo Atthidis.Eadem habent Suidas s. h. v. et Photius in Lex. p. 396; qui ante Θεστ. inserunt τοῦ, verba οὗ μνημονεύει — Φορωνίδος omittunt, atque adeo deinceps legunt simpliciter ὥς φησιν Ἑλλάνικος ἐν β' (Photius adeo ἐν κ') Ἀτθίδος, denique pro Ἀττικοῦ habent ἀστικοῦ, quod verum videtur.
46HELLANICI FRAGMENTA

5.

p. 46

Proclus ad Hesiod. p. 141, b:Ἑλλάνικος Φορωνίδι ἀπὸ Ὀρφέως φησὶν εἶναι τὸν Ἡσίοδον. Hellanicus in Phoronide Hesiodum dicit ab Orpheo ducere originem.
HELLANICI FRAGMENTA

6.

p. 46

Proclus in Vita Homeri, quae auctior edita est e cod. Escurialensi in Bibliothek der alt. Litter. und kunst, part. I, Inedit. p. 8:Ἑλλάνικος καὶ Δαμάστης καὶ Φερεκύδης εἰς Ὀρφέα τὸ γένος παράγουσιν αὐτοῦ. Μαίονα γὰρ φασι τὸν Ὁμήρου πατέρα, καὶ Δῖον τὸν Ἡσιόδου γενέσθαι Ἀπελλίδος, τοῦ Μελανωποῦ, τοῦ Ἐπιφραδέως, τοῦ Χαριφήμου, τοῦ Φιλοτερπέως, τοῦ Ἰδμονίδα, τοῦ Εὐκλέους, τοῦ Δωρίωνος, τοῦ Ὀρφέως. Hellanicus et Damastes et Pherecydes Homeri genus ad Orpheum referunt. Maeonem enim, patrem Homeri, et Dium, Hesiodi patrem, filium esse dicunt Apellidis, Melanopi, Epiphradei, Chariphemi, Philoterpei, Idmonidae, Eucleis, Dorionis, Orphei.
HELLANICI FRAGMENTA

7.

p. 46
Idem Proclus in eadem Vita Homeri, p. 11:Γέγραφε ποιήσεις δύο, Ἰλιάδα καὶ Ὀδύσσειαν, ἣν Ξένων καὶ Ἑλλάνικος ἀφαιροῦσιν αὐτοῦ· οἱ μέντοι γε ἀρχαῖοι καὶ τὸν Κύκλον ἀναφέρουσιν εἰς αὐτόν. Homerus scripsit duo carmina, Iliadem et Odysseam, quam postremam ab Homero profectam esse negant Zeno et Hellanicus; sed antiqui non solum haec, sed etiam Cyclum ei attribuunt.«Pro Ξένων fortasse reponendum est Ζήνων, neque tamen hunc bene cum Hellanico jungi, Heynius ostendit. Equidem vellem nominasset bonus Proclus illos scriptores, qui adeo antiqui essent, ut opponi recte possent Hellanico, historiarum quidem auctori. Quidni vero Hellanicus grammaticus hoc loco intelligatur? Saltem is cum Zenone aliquo grammatico, v. c. Myndio, jungi recte potest. Magis tamen mihi placeret, qui nomen corruptum Ξένων mutaret in Ἰξίων, ut intelligeretur Demetrius Adramyttenus, qui non raro simpliciter hoc cognomine Ἰξίων appellatur.» Sturz. Adjeci ἣν antc Ξένων ex codice. Hellanicum grammaticum dici hodie satis constat.

ΒΟΙΩΤΙΑΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

8.

p. 46

Schol. Homer. Il. B, 494, p. 80, 43 ed. Bekk.: Βοιωτία τοπρότερον Ἀονία ἐκαλεῖτο, ἀπὸ τῶν κατοικούντων ἐν αὐτῇ Ἀόνων. Μετωνομάσθη δὲ Βοιωτία κατὰ μέν τινας, ἀπὸ Βοιωτοῦ τοῦ Ποσειδῶνος (sic Venet.: vulgata scholia, υἱοῦ Ἰτώνου, Ποσειδῶνος) καὶ Ἄρνης. [Ἔτι δὲ Βοιωτοὶ τιμῶσι τὸν προπάτορα αὐτῶν, Βοιωτὸν, υἱὸν Ποσειδῶνος. Quae omittit Ven.] Καθ ̓ ἑτέρους δὲ, ἀπὸ τῆς ἐλαθείσης κατὰ τὸ) πυθόχρηστον ὑπὸ Κάδμου βοός. Εὐρώπης γὰρ, τῆς Φοίνικος θυγατρὸς, ἐκ Σιδῶνος ὑπὸ Διὸς ἁρπαγείσης, Κάδμος ἀδελφὸς αὐτῆς, κατὰ ζήτησιν πεμφθεὶς ὑπὸ τοῦ πατρὸς, ὡς οὐχ εὗρεν αὐτὴν (Haec omnia videntur esse verba Scholiastae, qui narrationes Hellanici et Apollodori (III, 1, 1) in unam conflaverit. Quae mox sequuntur, ea fere ad verbum habet Apollodor. III, 4, 1, ita ut ea videri possit ex Hellanico hausisse), ἧκεν εἰς Δελφοὺς ἐρωτήσων τὸν θεόν. δὲ θεὸς εἶπεν αὐτῷ, περὶ μὲν Εὐρώπης μὴ πολυπραγμονεῖν, χρῆσθαι δὲ καθοδηγῷ βοὶ, καὶ πόλιν ἐκεῖ κτίζειν, ἔνθα ἂν αὕτη εἰς τὰ δεξιὰ πέσῃ καμοῦσα. Τοιοπυτον λαβὼν χρησμὸν, διὰ Φωκέων ἐπορεύετο. Εἶτα, βοὶ συντυχὼν παρὰ τοῖς Πελάγονος βουκολίοις, ταύτῃ πορευομένῃ κατόπιν εἵπετο. δὲ διεξιοῦσα πᾶσαν Βοιωτίαν, ὀκνήσασα ἀνεκλίθη, ἔνθα νῦν εἰσὶν αἱ Θῆβαι. Βουλόμενος δὲ Ἀθηνᾷ τὴν βοῦν καταθῦσαι, πέμπει τινὰς τῶν μεθ ̓ ἑαυτοῦ, ληψόμενους (Viloison. τινὰ ... ληψόμενον) χέρνιβα ἀπὸ τῆς Ἀρητιάδος κρήνης. δὲ φρουρῶν τὴν κρήνην δράκων, ὃν Ἄρεως ἔλεγον εἶναι, τοὺς πλείονας τῶν πεμφθέντων διέφθειρεν. Ἀγανακτήσας δὲ Κάδμος, κτείνει τὸν δράκοντα· καὶ τῆς Ἀθηνᾶς αὐτῷ ὑποθεμένης, τοὺς τούτου ὀδόντας σπείρει. Ἀφ ̓ ὧν ἐγένοντο οἱ γηγενεῖς. (Hactenus Apollodori cum Hellanico consentientis verba. Quae sequuntur, solius Hellanici esse videntur.) Ὀργισθέντος δὲ Ἄρεως καὶ μέλλοντος Κάδμον ἀναιρεῖν, ἐκώλυσεν Ζεύς. Καὶ Ἁρμονίαν αὐτῷ συνῴκισε, τὴν Ἄρεως καὶ Ἀφροδίτης. Πρότερον δὲ ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀντὶ τῆς ἀναιρέσεως τοῦ δράκοντος ἐνιαυτὸν θητεῦσαι, ἐν δὲ τῷ γάμῳ Μούσας ᾆσαι, καὶ τῶν θεῶν ἕκαστον Ἁρμονίᾳ δῶρον δοῦναι. Ἱστορεῖ Ἑλλάνικος ἐν Βοιωτιακοῖς, καὶ Ἀπολλόδωρος ἐν τῷ γ'. Boeotia prius Aonia appellabatur ab Aonibus inclis, quod in Boeotiae nomen mutatum esse nonnulli contendunt a Boeoto, (Itoni aut) Neptuni ex Ame filio. [Atque etiamnum Boeoti primum auctorem celebrant Boeotum, Neptuni filium.] Contra alii a bove, quam oraculi jussu Cadmus egit, nomen desumtum esse dicunt. Etenim postquam Europam, Phoenicis filiam, e Sidone Jupiter rapuerat, Cadmus frater, ut sororem quaereret a patre missus, quum eam non inveniret, Delphos venit deum consulturus, qui illi ne curiose de Europa quaereret respondit, sed bove viae duce uti jussit atque urbem condere ubicunque illa ambulando defessa procumberet. Quo ille accepto responso per Phocensium terram iter faciebat; mox bovi inter Pelagonis armenta obviam factus, eam pone sequebatur. Haec postquam totam Boeotiam percurrerat, defatigata humi procubuit, ubi nunc exstant Thebae. Deinde bovem illam Minervae mactaturus e sociis suis quosdam ex Martio fonte haustam aquam apportaturos misit. Sed draco fonti custos appositus erat, quem Marte satum fuisse perhibebant. Is ex aquaturis plerosque absumsit. Quare indignatus Cadmus draconem interemit, ac Minernae consilio dentes ejus serit; quidbus satis, armati ex terra viri exorti sunt. Mars vero iratus atque Cadmum interfecturus, hoc quominus faceret impeditus est a jove, qui dedit illi Harmoniam, Martis ex Venere filiam. Antea vero, ut dracontis occisi poenam solveret, per annum ei servire jussit, in nuptiis vero canere Musas, et quemque deorum nuptiale munus dare Harmoniae.— Historia legitur apud Hellanicum in Boeoticis et in Apollodori libro tertio.
47HELLANICI FRAGMENTA

9.

p. 47

Eurip. Phoen. 666: μὲν Ἑλλάνικος λίθῳ φησὶν ἀναιρεθῆναι τὸν δράκοντα, δὲ Φερεκράτης ξίφει. Hellanicus lapide dicit dracontem interfectum esse, Pherecrates autem ferro.
HELLANICI FRAGMENTA

10.

p. 47

Scholia in Platonem p. 376:Κόδρος ἦν ἀπὸ Δευκαλίωνος, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Γίνεται γὰρ Δευκαλίωνος μὲν καὶ Πύῤῥας, ὡς δὲ τινὲς, Διὸς καὶ Πύῤῥας, Ἕλλην· Ἕλληνος δὲ καὶ Ὀθρηίδος, Ξοῦθος, Αἴολος, Δῶρος, Ξενοπάτρα· Αἰόλου δὲ καὶ Ἴφιδος τῆς Πηνειοῦ, Σαλμωνεύς· Σαλμωνέως δὲ καὶ Ἀλκιδίκης, Τυρὼ, ἧς καὶ Ποσειδῶνος, Νηλεύς· Νηλέως δὲ καὶ Χλωρίδος, Περικλύμενος· Περικλυμένου δὲ καὶ Πεισιδίκης, Βῶρος· Βώρου δὲ καὶ Λυσιδίκης, Πένθιλος· Πενθίλου δὲ καὶ Ἀγχιρόης, Ἀνδρόπομπος· Ἀνδροπόμπου δὲ καὶ Ἡνιόχης, τῆς Ἀρμενίου, τοῦ Ζευξίππου, τοῦ Εὐμήλου, τοῦ Ἀδμήτου, Μέλανθος. Οὗτος, Ἡρακλειδῶν ἕπιόντων, ἐκ Μεσσήνης εἰς Ἀθήνας ἀνεχώρησε· καὶ αὐτῷ γίνεται παῖς Κόδρος. Codrus ex Deucalionis posteris erat, auctor Hellanico. Nam Deucalionis, vel, ut nonnulli dicunt, Jovis ex Pyrrha filius est Hellen; Hellenis ex Othreide Xuthus, Aeolus, Dorus, Xenopatra; Aeoli ex Iphide, Penei filia, Salmoneus; Salmonei ex Alcidice Tyro, hujus et Neptuni Neleus; Nelei ex Chloride Periclymenus; Periclymeni e Pisidice Borus; Bori e Lysidice Penthilus; Penthili ex Anchirhoe Andropompus; Andropompi ex Henioche, Armenii, Zeuxippi, Eumeli, Admeti, Melanthus, qui sub Heraclidarum adventu Messene Athenas emigravit, eique filius est Cordrus.
HELLANICI FRAGMENTA

11.

p. 47

Schol. Pindar. Pyth. VIII, 68, de Adrasto, Talai filio, rege Argivorum:Πρότερον μὲν ἐσώθη μόνος· κατὰ δὲ τὴν δευτέραν στρατείαν πάντων σωθέντων, αὐτὸς μόνος τὸν υἱὸν ἀπέβαλεν, Αἰγιαλέα, ὥς φησιν Ἑλλάνικος, λέγων, ἐν Γλίσαντι τὴν συμβολὴν γεγενῆσθαι. In prima contra Thebas expeditione solus Adrastus servatus est, in altera vero, reliquis omnibus servatis, ille solus Aegialeum filium amisit, ut ait Hellanicus, qui pugnam ad Glisantem pugnatam esse commemorat.
HELLANICI FRAGMENTA

12.

p. 47

Schol. Eurip. Phoen. 71:Ἑλλάνικος δὲ ἱστορεῖ, κατὰ συνθήκας αὐτὸν (Polynicen) συγχωρῆσαι τὴν βασιλείαν Ἐτεοκλεῖ, λέγων, αἵρεσιν αὐτῷ προτεῖναι τὸν Ἐτεοκλῆ, εἰ βούλοιτο τὴν βασιλείαν ἔχειν, τὸ μέρος τῶν χρημάτων λαβεῖν, καὶ ἑτέραν πόλιν οἰκεῖν. Τὸν δὲ λαβόντα τὸν ὅρμον καὶ τὸν χιτῶνα Ἁρμονίας, ἀναχωρῆσαι εἰς Ἄργος, κρίναντος τοῦ μέρους τὴν βασιλείαν Οἰδίποδός που χωρῆσαι (Matthiae suspicatur τὸν δὲ—κρίναντα ἐντὶ τοῦ μέρους τὴν βασιλείαν Οἰδ. Συγχωρῆσαι). Ὧν τὸν μὲν ὅρμον Ἀφροδίτῃ (Ἀφροδίτη Weseling.), τὸν δὲ χιτῶνα Ἀθηνᾷ (Ἀθηνᾶ idem) ἐχαρίσατο, (alii δ) καὶ δέδωκε τὴν θύγατρα Ἄδραστος Ἀργείαν. Hellanicus narrat Polynicen pantione regnum concessisse Eteocli fratri, hunc dicens optionem ei dedisse utrum vellet regiam habere dignitatem, an, accepta opum parte, in alia urbe vitam degere. Illum vero, postquam monile illud aureum et Harmoniae peplum accepisset, pro hac portione Oedipi regnum concedere non dubitantem Argos sese contulisse. Et monile quidem Venus, peplum vero Minerva Harmoniae donaverant: quae deinde Adrasti filiae, Argiae, dedit Polynices.— Hellanicus de excaecatione Oedipodis similia narraverat Euripidi.«Malim vel servare lectionem ᾧ—τὴν θύγατρα— Ἁργείαν, ut ᾧ pertineat ad Polynicen, vel certe legere, ἃ—τῇ θυγατρὶ Ἀδράστου Ἀργείᾳ, posita post ἐχαρίσατο distinctione majori. Quae posterior ratio mihi praeferenda videtur etiam ideo, quia sic tollitur difficultas illa, quae oritur e forma accusativi contracta θύγατρα, quae non quidem defendi non potest, sed in tali scriptore, qualis est vel Hellanicus vel scholiastes, h. e. vel antiquissimo vel novo, eoque prosaico, videtur mihi habere insolens quid, conf. Schol. Ad Phoen. 61, ubi ad illa verba, quibus poeta dicit Oedipum sibi oculos eruisse, haec addit: ὅμοια καὶ Ἑλλάνικος.» Sturz.
48HELLANICI FRAGMENTA

13.

p. 48

Stephan. Byz.:Ἄλμων, πόλις Βοιωτίας, ὡς Ἑλλάνικος· καὶ Σάλμον αὐτήν φησι. κακῶς. Almon, urbs Boeotiae, ut Hellanicus, qui eam Salmum vocat, sed male.

ΑΣΩΠΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

14.

p. 48

Marcellinus in Vita Thucydidis, non procul ab initio (p. 313 ed. Popp.), postquam Pherecydem dixerat Miltiadis genus ab Ajace et Aeaco deducere, Μαρτυρεῖ τούτοις, inquit,καὶ Ἑλλάνικος ἐν τῇ ἐπιγραφομένῃ Ἀσώπιδι. Miltiadem genus ab Ajace et Aeaco ducere testatur et hellanicus in eo libro qui inscribitur Asopis.

ΔΕΥΚΑΛΙΩΝΕΙΑ

HELLANICI FRAGMENTA

15.

p. 48
Schol. Apollon. Rhod. III, 1084, et Phavorin. in v. Θεσσαλία:Ὅτι δὲ Προμηθέως υἱὸς Δευκαλίων ἐβασίλευσε Θεσσαλίας, Ἑλλάνικος φησί· καὶ ὅτι δώδεκα θεῶν βωμὸν ἱδρύσατο.
HELLANICI FRAGMENTA

15.

p. 48
Ηaec e Deucalioniae libro primo petita esse docent idem Schol. v. 1085, et ex eo Phavor. in v. Δευκαλίων·Ὅτι δὲ Δευκαλίων ἐβασίλευσε Θεσσαλίας, Ἑλλάνικος ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Δευκαλιωνίας φησὶν, καὶ ὅτι τῶν δώδεκα θεῶν βωμοὺς Δευκαλίων ἱδρύσατο, Ἑλλάνικος ἐν τῷ αὐτῷ φησι συγγράμματι. Prometheum, Deucalionis filium, Thessaliae regem fuisse atque aras duodecim diis exstruxisse Hellanicus dicit primo libro Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

16.

p. 48

Schol. Pindar. Olymp. IX, 64: δὲ Πύῤῥα καὶ Δευκαλίων, ἐκ τοῦ Παρνασοῦ ἐλθόντες ἐν τῇ λάρνακι, πρῶτον ᾤκησαν ἐν τῇ Ὀποῦντι πλησίον Παρνασοῦ. Ἔνιοι δὲ οὐκ ἐν τῇ Ὀποῦντί φασι Δευκαλίωνα καὶ Πύῤῥαν οἰκῆσαι· γὰρ Ἀπολλόδωρος οὕτω γράφει· «οἰκῆσαι δὲ ἐν Κύνῳ τὸν Δευκαλίωνα λέγεται καὶ τὴν Πύῤῥαν, καὶ τὴν Πρωτογένειαν ἐκεῖ τετράφθαι φασίν.» Ἱστορεῖ δὲ ταῦτα καὶ Ἑλλάνικος. Δυσχεραίνοι δ ̓ ἄν τις, πῶς τινές φασι Πύῤῥας καὶ Δευκαλίωνος εἶναι Πρωτογένειαν, τοῦ Πινδάρου ἐξ Ὀποῦντός τινος Ἠλείου λέγοντος αὐτὴν γεγενῆσθαι. δὲ Ἑλλάνικος καὶ τὴν λάρνακα οὐ τῷ Παρνασῷ φησι προσενεχθῆναι, ἀλλὰ περὶ περὶ τὴν Ὄθρυν τῆς Θεσσαλίας. Pyrrha et Deucalion ex Parnasso navigio descendentes primum habitabant Opunte, quae urbs Parnasso adjacet. Non omnes tamen ita statunt. Apollodorus enim scribit baec: «Deucalion et Pyrrha Cyni habitasse dicuntur, ibique Protogeniam educatam ese aiunt.» Eadem narrat Hellanicus. Improbandum vero putares, quod nonulli Protogeniam Deucalionis e Pyrrha filiam faciunt, quum Pindarus eam ab Elio quodam Opuntio oriundam dicat. Sed Hellanicus etiam navigium illud non ad Parnassum, sed ad Othryn, Thessaliae montem, delatum esse tradit.
HELLANICI FRAGMENTA

17.

p. 48

Athenaeus X, p. 416, A:Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ Δευκαλιωνείας Ἐρυσίχθονα φησὶ τὸν Μυρμιδόνος, ὅτι ἦν ἄπληστος βορᾶς, Αἴθωνα κληθῆναι. Hellanicus, primo libro Deucalioniae, Erysichthonem ait, Myrmidonis filium, quoniam inexplebilis esset helluo, Aethonem fuisse appellatum.
HELLANICI FRAGMENTA

18.

p. 48

Steph. Byz.:Ἀγάθεια, πόλις Φωκίδος, ὡς Ἑλλάνικος πρώτῳ Δευκαλιωνείας. Agathea, oppidum Phocidis, ut Hellanicus primo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

19.

p. 48

Steph. Byz.:Ἄλπωνος, πόλις καὶ ὄρος ἐν Μακεδονίᾳ.— Ἔστι καὶ ἄλλη Λοκρῶν τῶν Ἐπικνημιδίων, ὡς Ἑλλάνικος ἐν πρώτῃ Δευκαλιωνίας. Alponus, urbs et mons in Macedonia.— Est item alia Locrorum Epicnemidiorum, uti Hellanicus libro primo Deucalioniae perhibet.
HELLANICI FRAGMENTA

20.

p. 48

Steph. Byz.:Ἄσπενδος, πόλις Παμφυλίας, Ἀσπένδου κτίσμα, ὡς Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ Δευκαλιωνίας. Aspendus, urbs Pamphyliae ab Aspendo condita, ut Hellanicus libro primo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

21.

p. 48

Steph. Byz.:Θηγώνιον, πόλις Θεσσαλίας· Ἑλλάνικος πρώτῃ Δευκαλιωνείας. Thegonium, urbs Thessaliae, ut Hellanicus libro primo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

22.

p. 48

Steph. Byz.:Καλλίαρος, πόλις Λοκρῶν, ἀπὸ Καλλιάρου, τοῦ Ὀδοιδόκου καὶ Λαονόμης, ὡς Ἑλλάνικος ἐν πρώτῃ Δευκαλιωνείας. Calliarus, ursb Locrorum a Calliaro, Odoedoci ex Laonoma filio, condita, ut Hellanicus ait libro primo Deucalioniae.
49HELLANICI FRAGMENTA

23.

p. 49

Steph. Byz.:Λακέρεια, πόλις Μαγνησίας· Ἑλλάνικος Δευκαλιωνείας πρώτῳ. Laceria, urbs Magnesiae. Hellanicus libro primo Deucalioniae.V. Holsten. Ad h. l.
HELLANICI FRAGMENTA

24.

p. 49
Steph. Byz.:Μισγομεναὶ, πόλις θετταλίας· Ἑλλάνικος πρώτῳ Δευκαλιωνείας. Misgomenae, urbs Thessaliae, Hellanicus libro primo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

25.

p. 49

Steph. Byz.:Φημίαι, πόλις τῆς Ἀρναίας, ἀπὸ Φημίου, τοῦ Ἄμπυκος. Ἑλλάνικος πρώτῃ Δευκαλιωνείας. Phemiae, urbs Arnaeae, a Phemio, Ampycis filio, nominata. Hellanicus libro primo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

26.

p. 49

Steph. Byz.:Μιδάειον, πόλις Φρυγίας· Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Δευκαλιωνείας. Midaeum, urbs Phrygiae. Hellanicus in libro secundo Deucalioniae.
HELLANICI FRAGMENTA

27.

p. 49

Steph. Byz.:Σάλμος, πόλις Βοιωτίας, ἧς οἱ πολῖται Σαλμόνιοι, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Δευκαλιωνίας. Salmus, urbs Boeotiae, cujus cives Salmonii, ut Hellanicus in secundo Deucalioniae.

ΘΕΤΤΑΛΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

28.

p. 49

Harpocration in v. Τετραρχία:Τεττάρων μερῶν ὄντων τῆς θετταλίας, ἕκαστον μέρος Τετρὰς ἐκαλεῖτο, καθά φησιν Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Θετταλικοῖς· ὄνομα έ φησιν εἶναι ταῖς τετράσι Θετταλιῶτιν, Φθιῶτιν, Πελασγιῶτιν, Ἑστιαιῶτιν. Quattour totius Thessaliae partium unquaeque Tetras vocabatur, auctore Hellanico in Thessalicis; quarum tetradum nomina recenset Thessaliotidem, Phthiotidem, Pelasgiotidem, Hestiaeotidem.
HELLANICI FRAGMENTA

29.

p. 49

Schol. Apollon. Rh. I, 40, et ex eo Phanorin.:Λάρισσα, πόλις Θεσσαλικὴ, ἣν ἔκτισεν Ἀκρίσιος· ἥτις ὠνομάσθη ἀπὸ Λαρίσσης τῆς Πελασγοῦ, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Larissa, urbs Thessaliae, quam condidit Acrisius, nomen accepit a Larissa, Pelasgi filia, auctore Hellanico.
HELLANICI FRAGMENTA

30.

p. 49

Pausan. II, 3, p. 118 extr., de Medeae filio:Ἑλλάνικος αὐτὸν Πολύξενον καλεῖ, καὶ πατρὸς Ἰάσονός φησιν εἶναι. Hellanicus Medeae filium Polyxenum nominat et patrem ei Iasonem fuisse scribit.
HELLANICI FRAGMENTA

31.

p. 49

Schol. Theocr. XVI, 49:Κύκνον λέγει τὸν Ποσειδῶνος καὶ Κήϋκος, τὸν ἀνῃρημένον ὑπὸ Ἀχιλλέως. Λευκὸς γὰρ ἦν τὴν χροιὰν ἐκ γενετῆς, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Cycnum dicit Neptuni et Ceycis filium, quem Achilles interfecit. Nam ab ortu albam cutem habebat, ut dicit Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

32.

p. 49
Schol. Apollon. III, 335: Ἰάσων ἀπὸ Αἰόλου τὸ γένος κατάγει, ὡς Ἑλλάνικος. Iason ab Aeolo genus ducit, ut ait Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

33.

p. 49

Schol. Pind. Nem. III, 64:Ἑλλάνικος πάντας τοὺς ἐν τῇ Ἀργοῖ πλεύσαντας Ἡρακλεῖ συστρατεῦσαι φησίν. Hellanicus omnes Argonautas Herculem in expeditionem contra Amazones secutos esse dicit.
HELLANICI FRAGMENTA

34.

p. 49

Schol. Eur. Med. 9:Περὶ δὲ τῆς εἰς Κόρινθον μετοικήσεως Ἱππεὺς (leg. Ἵππυς) καὶ Ἑλλάνικος. De Iasone Corinthum profecto Hippys exponit et Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

35.

p. 49

Steph. Byz.:Ἀφεταὶ, πόλις τῆς Μαγνησίας. Ἑλλάνικος. Aphetae, urbs Magnesiae, cujus Hellanicus meminit.
HELLANICI FRAGMENTA

36.

p. 49

Steph. Byz.:Σπαλέθρη, πόλις Θεσσαλίας. Ἑλλάνικος δὲ Σπάλαθραν αὐτήν φησι. Spalethre, urbs Thessaliae; Hellanicus vero Spalathram eam vocat.

ΑΡΓΟΛΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

37.

p. 49

Schol. Homer. Il. Γ, 75:Ἴασος καὶ Πελασγὸς, Τριόπα παῖδες, τελευτήσαντος αὐτοῖς τοῦ πατρὸς, διείλοντο τὴν βασιλείαν. Λαχὼν δὲ Πελασγὸς μὲν τὰ πρὸς Ἐρασῖνον ποταμὸν, ἔκτισε Λάρισσαν· Ἴασος δὲ τὰ πρὸς Ἦλιν. Τελευτησάντων δ ̓ αὐτῶν, νεώτατος ἀδελφὸς Ἀγήνωρ ἐπεστράτευσε τῇ χώρᾳ, πολλὴν ἵππον ἐπαγόμενος. Ὅθεν ἐκλήθη Ἱππόβοτον μὲν τὸ Ἄργος, ἀπὸ τῆς Ἀγήνορος ἵππου· ἀπὸ δὲ Ἰάσου, Ἴασον· καὶ Πελασγικὸν, ἀπὸ Πελασγοῦ. Ἱστορεῖ Ἑλλάνικος ἐν Ἀργολικοῖς. Iasus et Pelasgus, Triopae filii, post mortem patris regnum inter se diviserunt. Pelasgus regionem Erasino fluvio adjacentem obtinuit condiditque Larissam; Iaso quae ad Elin sita sunt obtigerunt. His defunctis Agenor, frater natu minimus, expeditionem in hanc terram suscepit multum educens equitatum; ab hoc equitatu Argos appellatum est Hippobotum (equos pascens), ab Iaso autem Iasum, a Pelasgo denique dictum est Pelasgicum.
HELLANICI FRAGMENTA

37.

p. 49

Eustath. Ad eundem Homeri locum p. 385:Φησὶ δὲ Ἑλλάνικος, παῖδας τρεῖς Φορωνέως γενέσθαι, οἳ τοῦ πατρὸς θανόντος διενείμαντο τὴν Ἀργείαν. Καὶ μὲν πρὸς Ἐρασίνῳ τῷ ποταμῷ, Πελασγῷ ἔλαχε, τῷ καὶ τὴν ἐκεῖ Λάρισσαν κτίσαντι. Ἰάσῳ δὲ, τὰ πρὸς Ἦλιν. Ἀγήνωρ δὲ, ἀναλωθείσης τῆς γῆς, τὴν πατρικὴν εἴληφεν ἵππον. Ὅθεν ἐν ταὐτῷ χρόνῳ ὠνομάσθη τὸ Ἄργος τριχῶς· Ἴασον, ὡς καὶ Ὀδύσσεια δηλοῖ, Πελασγικὸν, καὶ Ἱππόβοτον. Τινὲς δὲ μετὰ τὸν θάνατον τῶν δύο ἀδελφῶν ἐπιστρατεῦσαί φασι τὸν Ἀγήνορα, πολλὴν ἐπαγόμενον ἳππον· ἀφ ̓ ἧς κληθῆναι τὸ Ἄργος Ἱππόβοτον. Hellanicus tres fuisse dicit Phoronei filios, qui post patris obitum regnum inter se diviserunt. Quae Erasino fluvio adjacent, Pelasgo, qui Larissam ibi condidit; quae autem Elidi sunt proxima, Iaso contigerunt. Terra hac ratione distributa, Agenor paternum accepit equitatum. Ita factum est, ut eodem tempore triplex Argos nomen haberet, Iasum, quod ex Odyssea quoque intelligas, Pelasgicum, Hippobotum. Sunt etiam qui Agenorem post mortem fratrum multo cum equitatu expeditionem suscepisse dicant, ab eaque re Argos nominatum esse Hippobotum.Quocum consentit fere scholiastes Victorianus. Cf. Phavorin. s. v. Ἄργος.
50HELLANICI FRAGMENTA

38.

p. 50

Phavorin:Φινέα, Ἀγηνορίδην Ἑλλάνικος εἶπε, καθὸ Ἀγήνορός ἐστι παῖς. Ex Schol. Apollon. III, 178, qui insuper addit: Ἔνιοι δὲ αὐτὸν ἐν τῇ Παφλαγονίᾳ βασιλεῦσαι ἱστοροῦσιν, ἥτις ἐστὶ τῆς Ἀσίας, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Phineum Hellanicus Agenoridam dicit, quia Agenoris filius est.— Nonnulli tradunt eum regnasse in Paphlagonia, quae est Asiae regio, ut ait Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

39.

p. 50

Schol. Apollon. I, 131, et Phavorin.:Ὕλας, Ἡρακλέους ἐρώμενος, υἱὸς Θειοδάμαντος τοῦ Δρύοπος (Schol. Theocr. In argumento Idyllii 18, corrupte exhibet δρυτόμου). Οὕτω Μνασέας. Ἑλλάνικος δὲ θειομένητα Θειοδάμαντος καλεῖ. Hylas, Herculis amasius, filius erat Theodamantis, Dryopis. Ita Mnaseas. Hellanicus vero Theomenetem theodamantis filium nominat (vel potius: Theomenetem Theodamantis loco nominat).«Hellanici sententia haud dubie fuit alia, et locus emendandus est sic: Ἑλλάνικος δὲ Θειομένητα (vel Θειομένη) ἀντὶ Θειοδάμαντος καλεῖ. Nam in iisdem scholiis ad v. 1207 exstat Θειομένους· Hylae pater igitur Hellanico auctore fuit Θειομένης.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

40.

p. 50

Schol. Platon. (ad Phaedon. p. 89, C) pag. 381:Ἡρόδωρος καὶ Ἑλλάνικός φασιν ὡς, ὅτε τὴν ὕδραν Ἡρακλῆς ἀνῄρει, τὸν Ἥραν αὐτῷ καρκίνον ἐφορμῆσαι· πρὸς δύο δὲ οὐ δυνάμενον μάχεσθαι, σύμμαχον ἐπικαλέσασθαι τὸν Ἰόλεων (Ἰόλαον ap. Sieb.)· καὶ ἐντεῦθεν ῥηθῆναι τὴν παροιμίαν (πρὸς δύο οὐδ ̓ Ἡρακλῆς.). Ἐμνήσθη δὲ ταύτης Πλάτων καὶ ἐν ια' Νόμων (p. 919, B). Herodorus et Hellanicus narrant, quum Hydram Hercules interficere vellet, Junonem immmisisse ei cancrum. Illum vero, quum contra duo certamen non posset sustinere, auxilio advocasse Iolaum, unde natum esset proverbium, Contra duo ne hercules quidem, cujus Plato mentionem fecit in Phaedone et Legum libro undecimo.
HELLANICI FRAGMENTA

41.

p. 50

Schol. Hesiodi Theog. 293:Τὸν Εὐρυτίωνά φησιν Ἑλλάνικος γεγενῆσθαι ἀπὸ Ἄρεος καὶ Ἐρυθείας. Eurytionem Hellanicus natum dicit ex Marte et Erythea.Haec ex Herculis historia petita videntur.
HELLANICI FRAGMENTA

42.

p. 50

Schol. Homer. Il. B, 105:Πέλοψ, ἐκ προτέρας γυναικὸς ἔχων παῖδα Χρύσιππον, ἔγημεν Ἱπποδάμεια τὴν Οἰνομάου, ἐξ ἧς ἱκανοὺς (vulgo ἱκανῶς) ἐπαιδοποίησεν. Ἀγαπωμένου δὲ ὑπ ̓ αὐτοῦ σφόδρα τοῦ Χρυσίππου, ἐπιφθονήσαντες τε μητρυιὰ καὶ οἱ παῖδες, μή πως καὶ τὰ σκῆπτρα αὐτῷ καταλείψῃ, θάνατον ἐπεβούλευσαν Ἀτρεὺς καὶ Θυέστης, οἱ πρεσβύτατοι τῶν παίδων, αὐτῷ. (De his v. infra.) Ἀναιρεθέντος οὖν τοῦ Χρυσίππου, Πέλοψ ἐπιγνοὺς, ἐφυγάδευσε τοὺς αὐτόχειρας τῆς σφαγῆς (Villois. αὐτόχ. αὐτῶν) γενομένους παῖδας, ἐπαρασάμενος αὐτοῖς καὶ τῷ γένει, δι ̓ αὐτῶν (Villois. Τῷ γένει αὐτῶν) ἀναιρεθῆναι. Οἱ μὲν οὖν ἄλλοι ἀλλαχῇ ἐκπίπτουσι τῆς Πίσης· τελευτήσαντος δὲ τοῦ Πέλοτπος, Ἀτρεὺς κατὰ τὸ πρεσβύτερον (Villoison. Legit τὸ πρεσβυτέριον, vulgo τὸν πρεσβ.) σὺν στρατῷ πολλῷ ἐλθὼν ἐκράτησε τῶν τόπων. Ἱστορεῖ Ἑλλάνικος. Pro ἐπεβούλευσαν ... αὐτῷ, codex Venetus ἐπεβούλησαν, Ἀτρέα καὶ Θυέστην, τοὺς πρεσβυτάτους τῶν παίδων, εἰς τοῦτο προστησάμενοι. Pelops, postquam ex priore uxore filium susceperat Chrysippum, in matrimonium duxit Hippodamiam, Oenomai filiam, et plures ex ea liberos genuit. Quum vero Chrysippus vehementer ab eo amaretur, et noverca ejusque filii, ne huic pater sceptrum relinqueret metuentes, inviderent, Atreus et Thyestes, filii natu maximi, de caede ejus agitarunt [sive ut Veneta, Atreum et Thyestem, filios natu maximos, huic rei praeficientes, de caede ejus agitarunt]. Ita Chrysippus interemtus est. Quod quum Pelops comperisset, qui suis manibus caedem perpetrassent filios in exilium misit, et ut ipsi eorumque genus mutua caede interirent imprecatus est. Illi igitur Pisa expulsi huc illuc discesserunt. Sed post obitum Pelopis, Atreus, quippe qui natu maximus esset, magno cum exercitu adveniens ista regione potitus est.
51HELLANICI FRAGMENTA

43.

p. 51

Pausan. II, 16, extr.:Ἑλλάνικος ἔγραψε, Μέδοντα καὶ Στρόφιον γενέσθαι Πυλάδῃ παῖδας ἐξ Ἠλέκτρας. Hellanicus scriptum reliquit Medontem et Strophium Pyladae genitos esse ex Electra.

ΙΕΡΕΙΑΙ ΤΗΣ ΗΡΑΣ

HELLANICI FRAGMENTA

44.

p. 51

Steph. Byz.:Σίπυλος, πόλις Φρυγίας· Ἑλλάνικος Ἱερειῶν πρώτῳ. Sipylus, urbs Phrygiae. Hellanicus libro Sacerdotum primo.
HELLANICI FRAGMENTA

45.

p. 51

Steph. Byz.:Φαίαξ, καὶ Φαιακία, ἀπὸ Φαίακος. Ἑλλάνκος Ἱερείων α'· «Φαίαξ Ποσειδῶνος καὶ Κερκύρας τῆς Ἀσωπίδος, ἀφ ̓ ἧς νῆσος Κέρκυρα ἐκλἤθη, τὸ πρὶν Δρεπάνη τε καὶ Σχερία κληθεῖσα.» Phaeax, et Phaeacia, a Phaeace. Hellanicus Sacerdotum primo: «Phaeax, filius Neptuni et Cercyrae Asopidis, a qua insula Cercyra vocata fuit, prius et Drepane et Scheria nominata.»
HELLANICI FRAGMENTA

46.

p. 51

Constantin. Porphyrog. Thematt. II, 2, p. 84 ed. Meurs. (Ludg. Bat. 1617):Μακεδονία χώρα ὠνομάσθη ...ἀπὸ Μακεδόνος τοῦ Αἰόλου, ὡς Ἑλλάνικος Ἱερίων (leg. Ἱερειῶν) πρώτῃ τῶν ἐν Ἄργει· «Καὶ Μακεδόνος Αἰόλου· οὗ (leg. ἀφ ̓ οὗ) τονῦν Μακεδόνες καλοῦνται. Μόνοι μετὰ Μυσῶν τότε οἰκοῦντες.» Macedonia appellata est a Macedone, Aeoli filio, ut Hellanicus libro primo de Sacerdotibus Argivis: «Et Macedonis, Aeoli filii, a quo Macedones appellantur qui soli cum Mysis isto quidem tempore hanc terram incolebant.
HELLANICI FRAGMENTA

47.

p. 51

Steph. Byz.:Νισαία, ἐπίνειον Μεγαρίδος, καὶ αὐτὴ Μεγαρὶς, ἀπὸ Νίσου τοῦ Πανδίονος· Ἑλλάνικος ἐν Ἱερειῶν πρώτῳ. Καὶ ἐν δευτέρῳ· «Καὶ Νισαίαν εἷλε, καὶ Νίσον τὸν Πανδίονος, καὶ Μεγαρέα τὸν Ὀγχήστιον.» Nisaea, navale Megaridis, et ipsa Megaris sic dicebatur a Niso Pandionis filio, cujus meminit Hellanicus libro primo de Sacerdotibus Junonis; etiam libro secundo: «Et Nisaeam cepit, et Nisura Pandionis, et Megarea Onchestium.»
HELLANICI FRAGMENTA

48.

p. 51

Steph. Byz.:Φρίκιον, ὄρος ὑπὲρ θερμοπυλῶν Λοκρικὸν, ἀφ ̓ οὗ Φρίκανες καὶ Φρικανεῖς οἱ αὐτόθι οἰκήσαντες Αἰολεῖς, ὡς Ἑλλάνικος ἐν Ἱερειῶν Ἥρας β'. Phricium, mons supra Thermopylas Locrensis, a quo Phricanes et Phricanenses inibi habitantes Aeoles, ut Hellanicus secundo Sacerdotum Junonis.
HELLANICI FRAGMENTA

49.

p. 51

Steph. Byz.:Χαιρώνεια, πόλις πρὸς τοῖς ὅροις Φωκίδος, ...τὸ πρῶτον κέκληται ἀπὸ Χαίρωνος.— Τοῦτον δὲ μυθολογοῦσιν Ἀπόλλωνος καὶ θηροῦς, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Ἱερειῶν Ἥρας· «Ἀθηναῖοι καὶ μετ ̓ αὐτοὺς ἐπὶ τοὺς Ὀρχομενίζοντας τῶν Βοιώτων (sc. ἰόντες), ἐπὶ Ὀρχομενοῖς καὶ Χαιρώνειαν πόλιν Ὀρχομενῶν εἷλον.» Chaeronea, urbs ad fines Phocidis ... primum vocata fuit a Chaerone. Hunc autem fabulantur Apollinis et Therus filium, ut Hellanicus in secundo Sacerdotum Junonis: «Athenienses, et post ipsos adversus Orchomenizontes Boeotorum profecti, post Orchomenos etiam Chaeroneam urbem Orchomenorum cepere.»Plura excidisse videntur.
HELLANICI FRAGMENTA

49.

p. 51

Ad aliam Orchomenum, Phthiotidis urbem, referendus est Schol. Apollon. Rh. III, 265:Ἑλλάνικός φησι τὸν Ἀθάμαντα Ὀρχομενὸν (sic) ᾠκηκέναι. Hellanicus dicit Athamantem Orchomeni habitasse.
HELLANICI FRAGMENTA

50.

p. 51

Steph. Byz.:Χαλκὶς, πόλις Εὐβοίας.— Ἑλλάνικος Ἱερειῶν Ἥρας δευτέρῳ· «Θεοκλῆς ἐκ Χαλκίδος μετὰ Χαλκιδέων τὴν Ναξίων ἐν Σικελίῃ πόλιν ἔκτισε.» Chalcis, urbs Euboeae.— Hellanicus Sacerdotum Junonis secundo: «Theocles ex Chalcide una cum Chalcidensibus Naxiorum in Sicilia urbem condidit.»
HELLANICI FRAGMENTA

51.

p. 51

Constantin. Porphyrog. Themalt. II, 10, p. 102 (s. vol. VI Opp. Meursii p. 1464): γραμματικὸς Στέφανος γράφει· Σικελία νῆσος Σικανία πρότερον ὠνομάζετο. Εἶτα Σικελία ἐκλήθη, ὥς φησιν Ἑλλάνικος, Ἱερειῶν τῆς Ἥρας β'. Stephanus grammaticus scribit: Sicilia insula prius Sicania dicebatur, deinde Siciliae nomen accepit, ut Hellanicus ait libro secundo de Junonis sacerdotibus.
HELLANICI FRAGMENTA

52.

p. 51

Steph. Byz.:Χαονία, μέση τῆς Ἠπείρου.— Ἑλλάνικος Ἱερειῶν Ἥρας τρίτῳ· «Ἀμβρακιῶται, καὶ οἱ μετ ̓ αὐτῶν Χάονες, καὶ Ἠπειρῶται.» Chaonia, media Epiri. Hellanicus Junonis Sacerdotum tertio: «Ambraciotae, et qui cum eis Chaones, et Epirotae.»
52HELLANICI FRAGMENTA

53.

p. 52

Dionys. Halicar. Archaeol. I, 22:Τὸ Σικελικὸν γένος ἐξέλιπεν Ἰταλίαν· ὡς μὲν Ἑλλάνικος Λέσβιός φησι, τρίτῃ γενεᾷ πρότερον τῶν Τρωϊκῶν, Ἀλκυόνης ἱεραμένης ἐν Ἄργει κατὰ τὸ ἕκτον καὶ εἰκοστὸν ἔτος. Δύο γὰρ ποιεῖ στόλους Ἰταλικοὺς διαβάντας εἰς Σικελίαν· τὸν μὲν πρότερον, Ἐλύμων, οὕς φησιν ὑπὸ Οἰνώτρων ἐξαναστῆναι· τὸν δὲ μετὰ τοῦτον ἔτει πέμπτῳ γενόμενον, Αὐσονίων Ἰάπυγας φυγόντων· βασιλέα δὲ τούτων ἀπαφαίνει Σικελὸν, ἀφ ̓ οὗ τοὔνομα τοῖς τε ἀνθρώποις καὶ τῇ νήσῳ τεθῆναι. Genus Siculum Italiam reliquit, ut refert Hellanicus Lesbius, tribus aetatibus ante bellum Trojanum, anno vigesimo sexto sacerdotii quod Alcyone Argis exercebat. Duas enim classes Italicas in Siciliam trajecisse tradit: priorem Elymorum, quos ab Oenotris pulsos dicit: posteriorem vero Ausonum Iapygas fugientium, quae quinto post anno eo trajecit. Horum autem regem Siculum fuisse dicit, a quo tam ipsi genti quam insulae nomen inditum.Sturz.: «Pro ἱεραμένης sine ulla dubitatione legi debet ἱερωμένης. Nam sic est apud Thucyd. II, 2. Sed pro Ἀλκυόνης, quae fuituna ex Hyadibus (v. fragm. XXIV), Heynius ad Apollod. p. 685, non male conjicit Ἀλκινόης, quae filia fuit Stheneli et Nicippes, atque adeo Pelopis neptis et soror Eurysthei (v. Apollod. II, 4, 5). Non dubito, quin Hellanicus intelligendus sit apud eundem Dionysium I, c. 72, ubi, Ὁ τὰς ἱερείας τὰς ἐν Ἄργει, inquit, καὶ τὰ καθ ̓ ἑκάστην πραχθέντα συναγαγὼν, Αἰνείαν φησὶν ἐκ Μολοττῶν εἰς Ἰταλίαν ἐλθόντα μετ ̓ Ὀδυσσέως, οἰκιστὴν γενέσθαι τῆς πόλεως. Ὀνομάσαι δ ̓ αὐτὴν ἀπὸ μιᾶς τῶν Ἰλιάδων Ῥώμης. Ταύτην δὲ λέγει ταῖς ἄλλαις Τρωάσι παρακελευσαμένην, κοινῇ μετ ̓ αὐτῶν ἐμπρῆσαι τὰ σκάφη, βαρυνομένην τῇ πλάνῃ. Ὁμολογεῖ δ ̓ αὐτῷ καὶ Δαμάστης ὁ Σιγεὺς, καὶ ἂλλοι τινές.

ΑΤΛΑΝΤΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

54.

p. 52

Schol. Eurip. ad Phoen. 162:Ἑλλάνικος ἐν τῇ ἐπιγραφῇ Ἀτλαντίδος (leg. ἐπιγραφομένῃ Ἀτλαντίδι), ἄρσενας δ' φησὶ (nempe Niobes), Ἀρχήνορα, Μενέστρατον,... Ἀρχαγόραν· Θυγατέρας δὲ τρεῖς, Ὠγυγίαν, Ἀστυκράτειαν,.... Hellanicus in eo libro, qui Atlantis inscribitur, filios Niobes dicit quattuor, Archenorem, Menestratum,.... Archagoram; filias vero tres, Ogygiam, Astycratiam,....
HELLANICI FRAGMENTA

55.

p. 52

Harpocration:Ὁμηρίδαι· ... Ἑλλάνικος ἐν τῇ Ἀγλαντιάδι (leg. Ἀτλαντιάδι), ἀπὸ τοῦ ποιητοῦ φησιν ὠνομάσθαι. Homeridas Hellanicus in Atlantiade, ab Homero nomen habuisse scribit.
HELLANICI FRAGMENTA

56.

p. 52

Schol. Homer. Il. Σ, 486, ubi agit de Hyadibus Atlantis filiabus, p. 506 extr:Φησὶ δὲ καὶ Ἑλλάνικος ἐν τῷ πρώτῳ τῶν Ἀτλαντιδῶν, τὰς μὲν ἓξ θεοῖς συνελθεῖν, Ταϋγέτην Διὶ, ὧν γενέσθαι Λακεδαίμονα· Μαίαν Διὶ, ἀφ ̓ ὧν Ἑρμῆς· Ἠλέκτραν Διὶ, ὧν Δάρδανος· Ἀλκυόνην Ποσειδῶνι, ὧν Ὑριεύς· Στερόπην Ἄρει, ὧν Οἰνόμαος· Κελαινὼ Ποσειδῶνι καὶ αὐτὴν συγγένεσθαι, ὦν Λύκος· Μερόπην δὲ Σισύφῳ θνητῷ ὄντι, ὧν Γλαῦκος, διὸ (sic codex Venet.: vulgo ἣν) καὶ ἀμαυρὰν εἶναι. Ὑάδας δὲ εἰρῆσθαι, ἤτοι παρὰ τὸ σχῆμα τῆς τῶν ἀστέρων θέσεως· τῷ γὰρ υ στοιχείῳ παραπλήσιόν ἐστιν· ἐπεὶ ἀνατελλουσῶν αὐτῶν καὶ δυνουσῶν ὕει Ζεύς. Hellanicus in libro primo de Atlantis filiabus sex cum diis concubuisse dicit, Taygeten cum Jove, ex quibus Lacedaemon; Majam cum Jove, ex quibus Mercurius; Electram cum Jove, ex quibus Dardanus; Alcyonen cum Neptuno, ex quibus Hyrieus; Steropen cum Marte, ex quibus Oenomaus; Celaeno cum Neptuno, ex quibus Lycus; Meropen vero cum Sisypho, homine mortali, ex quibus Glaucus, eamque propterea obscurato lumine esse. Hyadas autem dici eas propter stellarum figuram, quae literae Υ non dissimilis esset, aut quod sub earum ortu et occasu plueret.«Pro Ἀτλαντιδῶν Ἀτλαντίδων rescribendum esse, nemo non videt. Sed Villois. Cum Bekkero, sine dubio ex cod.) edidit Ἀτλαντικῶν atque idem, Anecdot. Gr. II, p. 158 auctor est, ini Scholiis ad Dionysii Τέχνην, quae codex Marcianus 489 habet, saepe citari Hellanicum ἐν πρώτῳ τῶν Ἀτλαντικῶν. Etiam Valckenarius, ad Eur. Phoenn. p. 628 et in Dissertatione de Scholiis in Homerum (vol. 2 Opuse., Lips. 1809) p. 121, in codice Leidensi reperiri testatur ἐν τῷ α' τῶν Ἀτλαντικῶν.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

57.

p. 52

Schol. Homer. Il, M. 1:Πάτροκλος Μενοιτίου τρεφόμενος ἐν Ὀποῦντι τῆς Λοκρίδος, περιέπεσεν ἀκουσίῳ πταίσματι. Παῖδα γὰρ ἡλικιώτην Ἀμφιδάμαντος οὐκ ἀσήμου Κλησώνυμον (cod. Venetus Κλισώνυμον), ἢ, ὥσπερ τινὲς, Αἰάνην (idem Αἴαν) περὶ ἀστραγάλων ὀργισθεὶς ἀπέκτεινεν. Ἐπὶ τούτῳ δὲ φυγὼν, εἰς Φθίαν ἀφίκετο, κἀκεῖ, κατὰ συγγένειαν Πηλέως, Ἀχιλλεῖ συνῆν. Φιλίαν δ ̓ ὑπερβάλλουσαν πρὸς ἀλλήλους διαφυλάξαντες, ὁμοῦ ἐπὶ Ἴλιον ἐστράτευσαν. ἱστορία παρὰ Ἑλλανίκῳ. Patroclus, Menoetii filius, Opunte, Locridis urbe, educatus insons commisit delictum. Etenim aequalem Amphidamantis haud ignoti filium, Clisonymum, vel, ut nonnulli tradunt, Aeanen, in talorum ludo ira abreptus interfecit. Quapropter quum fugeret, Phthiam venit, ubi ob Pelei affinitatem cum Achille versatus est. Qui quidem tam eximia inter se juncti manserunt amicitia, ut una contra Trojam proficiscerentur.
53HELLANICI FRAGMENTA

58.

p. 53

Schol. Horn. Od. E, 125:Ἦν Κρὴς Ἰασίων. Ἑλλάνικος δὲ Ἠλέκτρας καὶ Διὸς αὐτὸν γενεαλογεῖ. Iasion erat Cretensis, quem Hellanicus Jovis dicit ex Electra filium.
HELLANICI FRAGMENTA

58.

p. 53

Et Eustath. ad. I. I. P. 1528, 5:Τὸν Ἰασίωνα γεωργὸν κατὰ τὸν Ἑλλάνικον ἱστορία ἔχει, Κρῆτα τὸ γένος, Διὸς υἱὸν καὶ Ἡμέρας. Iasionem agricolam secundum Hellanicum historia exhibet, genere Cretensem, Jovis filium et Hemerae (Electrae).«Quum Iasion etiam ab Apollod. III, 12, 1, et Schol. Cod. Aug. ad Eurip. Phoenn. 1146, dicatur Electrae Atlantidis (de qua v. fragm. LXXI) et Jovis filius, frater Dardani, non dubito, quin Ἡμέρας in Eustathii loco, quanquam ita legitur apud Phavor. quoque in v. Ἰασίωνα, mutandum sit in Ἠλέκτρας. Etiam in Scholiis ad Odyss, l. l., quae Creuzerus Meletem. P. 1, p. 52, e Codice Palatino 45 edidit, et quae Buttmannus suae Scholiorum in Odysseam editioni inseruit, legitur Ἠλέκτρας.» Sturz.

ΠΕΡΙ ΑΡΚΑΔΙΑΣ

HELLANICI FRAGMENTA

59.

p. 53

Schol. Apollon. Rhod. 1, 162:Δύο δέ εἰσι Κηφεῖς· μὲν, Ἀλεοῦ, οὗ μνημονεύει Ἀπολλώνιος· δὲ ἕτερος, οὗ μνημονεύει Ἑλλάνικος ἐν τῷ περὶ Ἀρκαδίας. Duo Cephei distinguendi sunt , quorum alter est Alei filius, cujus mentionem injecit Apollonius; alterum (Lycurgi filium, unum ex apri Calydonii venatoribus) in Rebus Arcadicis Hellanicus commemorat.
HELLANICI FRAGMENTA

60.

p. 53

Schol. Apollon. I, 769:Μαίναλος ὅρος Ἀρκαδίας ἐν Ἀταλάντη διῆγεν, ἀπὸ Μαινάλου τοῦ Ἀρκάδος, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Maenalus, mons Arcadiae, in quo Atalanta degebat, nomen accepit a Maenalo, Arcadis filio, ut Hellanicus dicit.Schol. Paris. Pro τοῦ Ἀρκάδος habet υἱοῦ Ἀρκάδος.
HELLANICI FRAGMENTA

61.

p. 53

Schol. Apollon. II, 1055:Στυμφαλίδας Φερεκύδης φησὶν οὐ γυναῖκας ἀλλ ̓ ὄρνιθας εἶναι, καὶ ἀναιρεθῆναι πρὸς Ἡρακλέους, πλαταγῆς δοθείσης αὐτῷ πρὸς τὸ κτυπεῖν καὶ ἐκφοβεῖν αὐτάς· ὁμοίως καὶ (Cod. Paris. Τὰ αὐτὰ δἐ καὶ) Ἑλλάνικος φησίν. Stymphalides Pherecydes tradit non mulieres fuisse, sed aves ab Hercule de medio sublatas, datis ei crepitaculis, cujus sonitu terrorem iis incuteret. Similiter (vel eadem) tradit Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

61.

p. 53

Idem ib. 1057:Φασὶ δὲ αὐτὴν (sc. Τὴν πλαταγὴν) ἡφαιστότευκτον οὖσαν, Ἡρακλεῖ παρὰ τῆς Ἀθηνᾶς δοθῆναι. δὲ Ἑλλάνικος φησὶν αὐτὸν κατασκευάσαι. Crepitaculum a Vulcano fabricatum a Minerva dicunt Herculi datum esse, secundum Hellanicum vero ipse Hercules id sibi fecerat.

ΑΤΘΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

62.

p. 53

Euseb. Praep. evang. X, 10, p. 489, A:Ἀπὸ Ὠγυγοῦ ... μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος ... ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσι.... Ταῦτα γὰρ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας (sc. Γράψαντες) ...ἐμνήσθησαν. Ab Ogyge... ad primam usque Olympiadem anni colliguntur viginti supra mille... Haec enim Hellanicus et Philochorus, qui res Atticas prosequuti sunt,..... memoriae prodiderunt.
HELLANICI FRAGMENTA

63.

p. 53

Harpocration in v. Ἐρυθραῖοι:Ἐρυθρὰ, μία τῶν ὑπὸ Νηλέως τοῦ Κόδρου κτισθεισῶν, ὡς φησὶν Ἑλλάνικος ἐν Ἀτθίσιν. Erythra fuit inter alias deducta per Neleum, filium Codri, ut Hellanicus refert in Atticis.
HELLANICI FRAGMENTA

64.

p. 53

Eustath. ad Homer. Odyss. Γ, p. 1454, 30:Φασὶ καὶ τὸν Ἑλλάνικον ἱστορεῖν, ὅτι Νηλεὺς Πελίᾳ τῷ ἀδελφῷ μαχεσάμενος, ἦλθεν ἐξ Ἰωλκοῦ εἰς τὰ κατὰ Μεσσήνην, καὶ ἔκτισε Πύλον τῶν Μεσσηνίων, μοῖραν τινὰ τῆς χώρας χαρισαμένων αὐτῷ. Hellanicus narrare dicitur quemadmodum Neleus post certamen, quod cum Pelia fratre habuit, ex Iolco in Messeniam venerit ibique in regione a Messeniis ei concessa Pylum urbem condiderit.
HELLANICI FRAGMENTA

64.

p. 53

Schol. in Odyss. Γ, 4, p. 81 ed. Buttmann. Ita habet:Νηλεὺς γὰρ, ὡς εἴρηται (Bultin. recte εἴρηκεν) Ἑλλάνικος, μαχησάμενος μετὰ Πελίου, ἐξ Ἰωλκοῦ ἧκεν εἰς Μεσήνην, καὶ τὴν Πύλον ἔκτισε, Μεσηνίων χώραν παρασχόντων.
54HELLANICI FRAGMENTA

65.

p. 54

Harpocration in v. Παναθήναια:Ἤγαγε δὲ τὴ, ἑορτὴν Ἐριχθόνιος, Ἡφαίστου, καθά φασιν Ἑλλάνικός τε καὶ Ἀνδροτίων, ἑκάτερος ἐν πρώτῃ Ἀτθίδος. Auctor festi Panathenaeorum erat Erichthonius Vulcani filius, quemadmodum Hellanicus et Androtion, uterque libro Atthidos primo.
HELLANICI FRAGMENTA

66.

p. 54

Harpocration in v. Φορβάντειον:Ἦν δὲ Ποσειδῶνος υἱὸς Φόρβας, καθά φησιν Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ τῆς Ἀτθίδος. Fuit autem Phorbas Neptuni filius, ut Hellanicus testatur in primo Atthidos.
HELLANICI FRAGMENTA

67.

p. 54

Harpocration et ex eo Phavorinus in v. Εἱλωτεύειν:Εἵλωτες, οἱ μὴ γόνῳ (Phav. Γνήσιοι) δοῦλοι Λακεδαιμονίων, ἀλλ ̓ οἱ πρῶτοι (Phav. Ἀλλὰ πρῶτον) χειρωθέντες τῶν (Phav. τὸ) Ἕλος τὴν πόλιν οἰκούντων· ὡς ἄλλοι τε πολλοὶ μαρτυροῦσι καὶ Ἑλλάνικος ἐν τῇ πρώτῃ. Helotae vocabantur qui Lacedaemoniorum servi erant, non ab ipso ortu, sed capti primi ex illis qui urbem dictam Helos incolebant: ut cum alii multi testantur, tum Hellanicus libro primo.
HELLANICI FRAGMENTA

68.

p. 54

Harpocration:Ἀλόπη, ... Κερκυόνος θυγάτης, ἐξ ἧς καὶ Ποσειδῶνος Ἱπποθόων, τῆς Ἱπποθοωντίδος φυλῆς ἐπώνυμος, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Alope Cercyonis filia, e qua Neptunus suscepit Hippothoontem, qui Hippothoon tidi tribui nomen dedit: ut Hellanicus refert libro secundo Atthidis.
HELLANICI FRAGMENTA

69.

p. 54

Suidas:Ἄρειος πάγος· δικαστήριον Ἀθήνησιν ... ἐκλήθη δὲ Ἄρειος, ἐπεὶ τὰ φονικὰ δικάζει· δὲ Ἄρης ἐπὶ τῶν φόνων· ὅτι ἔπηξε τὸ δόρυ ἐκεῖ ἐν τῇ πρὸς Ποσειδῶνα ὑπὲρ Ἁλιῤῥοθίου δίκῃ, ὅτε ἀπέκτεινεν αὐτὸν, βιασάμενον Ἀλκίππην τὴν αὐτοῦ καὶ Ἀγραύλου τῆς Κέκροπος θυγατέρα, ὥς φησιν Ἑλλάνικος ἐν α'. Areopagus. Judicium Athenis.— Dictus est autem Ἅρειος, quod ibi de caedibus jus diceretur. Mars enim caedibus praeest, vel quia Mars hastam ibi defixit in judicio adversus Neptunum de Halirrhothio, quem occiderat, quod vim intulisset Alcippae, filiae suae et Agrauli, quae Cecrope nata erat, ut refert Hellanicus libro primo.Idem legitur apud Etymologum Magnum in V. Ἄρειος πάγος et in Συναγωγῇ λέξεων χρησίμων in Bekkeri Anecd. p. 444, sed paulo aliter.
HELLANICI FRAGMENTA

70.

p. 54

Harpocration in v. Ἱεροφάντης:Περὶ δὲ τοῦ γένου τῶν ἱεροφαντῶν, δεδήλωκεν Ἑλλάνικος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. De hierophantarum familia Hellanicus docuit in Atticae historiae libro secundo.
HELLANICI FRAGMENTA

71.

p. 54

Harpocration:Μουνυχία, ... τόπος παραθαλάσσιος ἐν τῇ Ἀττικῇ. Ἑλλάνικος δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ Ἀτθίδος, ὠνομάσθαι φησὶν ἀπὸ Μουνὑχου τινὸς, βασιλέως, τοῦ Παντακλέους. Munychia, locus Atticae maritimus, quem Hellanicus in secundo rerum Atticarum nomen accepisse scribit a rege Munycho, Pantaclis (vel Panteuclis) filio.«Eadem habet Photius Lex. p. 203, et Suidas, nisi quod hic legit ἐν δευτέρῳ, et Παντευκλέους. Uberius mentem Hellanici exponit Ulpianus ad Demosth. Orat. De cor. p. 73, C, ed. H. Wolf. Bas. 1572, fol., Ἐκλήθη δὲ, inquiens, Μουνύχιον, ὥς φησιν ὁ Διόδωρος, παραφέρων τὰ Ἑλλανίκου, λέγων, ὡς (Scribe λέγοντος) ὅτι Θρᾷκές ποτε στρατεύσαντες κατὰ τῶν οἰκούντων Ὀρχομενὸν τὸν Μινύειον τῆς Βοιωτίας, ἐξέβαλλον αὐτοὺς ἐκεῖθεν. Οἱ δὲ ἐξαναστάντες, ἦλθον εἰς Ἀθήνας ἐπὶ Μουνύχου βασιλέως. Ὁ δὲ ἐπέτρεψεν αὐτοῖς οἰκῆσαι τὸν τόπον, τὸν περὶ τὴν Μουνυχίαν. Ὅστις ἐπωνομάσθη παρ ̓ αὐτῶν εἰς τιμὴν τοῦ βασιλέως.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

72.

p. 54

Harpocrat. et ex eo Phavorinus:Πηγαὶ, ... τόπος ἐν Μεγάροις, ὡς ἐν τεταρτῃ (Phav. Τετάρτῳ) τῆς Ἀτθίδος φησὶν Ἑλλάνικος. Pagae, locus in Megaris, ut Hellanicus libro Atthidis quarto testatur.
HELLANICI FRAGMENTA

73.

p. 54

Plutarch. in Thes. c. 17, p. 7, C, ubi egit de tributo septem adolescentum totidemque virginum per novem annos Minoi quotannis pendendo, ita pergit:Ἑλλάνικος δέ φησιν, οὐ τοὺς λαχόντας ἀπὸ κλήρου καὶ τὰς λαχούσας ἐκπέμπειν τὴν πόλιν, αὐτὸν δὲ τὸν Μίνω παραγινόμενον ἐκλέγεσθαι, καὶ τὸν Θησέα πάντων ἑλέσθαι πρῶτον ἐπὶ τοῖς ὁρισθεῖσιν. Ὡρισμένον δ ̓ εἶναι, τὴν μὲν ναῦν Ἀθηναίους παρέχειν, ἐμβάτας δὲ πλεῖν σὺν αὐτῷ τοὺς ἠϊθέους, μηδὲν ὅπλον ἀρήϊον ἐπιφερομένους. Ἀπολομένου δὲ τοῦ Μινωταύρου, πέρας ἔχειν τὴν ποινήν. Πρότερον μὲν οὖν οὐδεμία σωτηρίας ἐλπὶς ὑπέκειτο. Διὸ καὶ μέλαν ἱστίον ἔχουσαν, ὡς ἐπὶ συμφορᾷ προδήλῳ, τὴν ναῦν ἔπεμπον. Τότε δὲ τοῦ Θησέως τὸν πατέρα θαῤῥύνοντος καὶ μεγαληγοροῦντος ὡς χειρώσεται τὸν Μινώταυρον, ἔδωκεν ἕτερον ἱστίον λευκὸν τῷ κυβερνήτῃ, κελεύσας ὑποστρέφοντα σωζομένου τοῦ Θησέως, ἐπά· ρασθαι τὸ λευκόν· εἰ δὲ μὴ, τῷ μέλανι πλεῖν, καὶ ἀποσημαίνειν τὸ πάθος. Hellanicus refert non sorte ductos pueros puellasque civitatem misisse, sed Minoa delegisse praesentem, ac Thesea omnium cepisse primum de praefinita lege. Praefinitum autem fuisse, ut navem praeberent Athenienses, et impositi impuberes nulla secum ferentes arma bellica cum illo navigarent, sublatoque Minotauro finem fore poenae. Nam ante nulla spes suberat salutis. Hinc navem cum atro velo ut in certam perniciem mittebant. Tunc vero quum parentem Theseus confirmaret, et domiturum se jactaret Minotaurum, aliud velum gubernatori. Aegeus candidum dedit cum praecepto, ut in reditu sospite Theseo attolleret candidum, alias navigaret cum atro, atque ita signum cladis ederet.
55HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Schol. Hom. Il. Γ, 144:Ὡς γὰρ ἱστορεῖ Ἑλλάνικος, Πειρίθους καὶ Θησεὺς, μὲν Διὸς ὢν, δὲ Ποσειδῶνος, συνέθεντο γαμῆσαι Διὸς θυγατέρας. Καὶ ἁρπάσαντες τὴν Ἑλένην κομιδῇ νέαν, παρατίθενται εἰς Ἄφιδναν τῆς Ἀττικῆς Αἴθρῃ, τῇ Πιτθέως μὲν θυγατρὶ, μητρὶ δὲ Θησέως. Οὕτωςεἰς ᾅδου παραγίγνονται ἐπὶ τὴν Περσεφόνην. Οἱ δὲ Διόσκουροι, μὴ ἀπολαμβάνοντες τὴν ἀδελφὴν, τὴν Ἀττικὴν σύμπασαν πορθοῦσιν, Αἴθραν δὲ αἰχμαλωτίζουσι. Ut enim Hellanicus narrat, Pirithous et Theseus, ille Jovis, hic Neptuni filius, convenerunt inter se, ut Jovis filias uxores ducerent. Itaque rapuerunt Helenam, tenerrimae aetatis puellam, quam Aphidnam transportatam tradiderunt Aethrae, Pitthei filiae, matri Thesei. Deinde in Orcum descenderunt, ut Persephonam inde auferrent. Dioscuri vero, quum soror iis non redderetur, totam Atticam devastarunt atque Aethram captivam abduxerunt.Cf. Schol. Apollon. I, 100.
HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Tzetz. Ad Lycophr. 513, de Helena:Ἡρπάγη ὑπὸ Θησέως ἑπταετὴς, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Rapta est a Theseo Helena septem annos nata.
HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Plutarch. Thes. c. 31, p. 14, E:Ἤδη δὲ πεντήκοντα ἔτη γεγονὼς, ὥς φησιν Ἑλλάνικος, ἔπραξε τὰ περὶ τὴν Ἑλένην, οὐ καθ ̓ ὤραν. Annos jam natus, ut Hellanicus refert, quinquaginta, Helenam rapuit nondum maturam.
HELLANICI FRAGMENTA

75.

p. 55

Schol. Eur. Hecub. 125:Ἑλλάνικος δὲ λέγει, διὰ τοῦτο αὐτοὺς (Acamanthem et Demophontem) ἀπελθεῖν ἐκεῖσε, ὅπως, εἰ μὲν ἕλοιεν Ἕλληνες τὴν Τροίαν, λάφυρον αὐτὴν (τὴν Αἴθραν) καὶ γέρας λάβωσιν· εἰ δὲ μὴ, κἂν λυτρώσασθαι δώροις. Hellanicus dicit Thesei filios, Acamantem et Demophontem, adversus Trojam profectos esse, ut si urbe Graeci potirentur, Aethram tanquam praedam et praemium acciperent; sin minus, donis eam redimerent.
HELLANICI FRAGMENTA

76.

p. 55

Plutarch. Thes. c. 25, p. 12, A, de Theseo:Ἕταξεν οὖν καὶ διωρίσατο πρὸς τοὺς Κορινθίους, Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν, ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων Ἁλικαρνασσεὺς ἱστορήκασιν. Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας (ἀριστεῖον) Ἀντιόπην ἔλαβεν· οἱ δὲικ πλείους (ὧν ἐστι Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος) ὕστερον φασὶν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον· πιθανώτερα λέγοντες. Constituit Theseus et convenitei cum Corinthiis, ut Atheniensibus qui ad Isthmia venissent, attribuerent prima subsellia tanto spatio quantum navis theoridis expansum humi velum occupasset: quod Hellanicus et Andron Halicarnasseus scriptum reliquerunt. In pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazonas sequutus, et praemium virtutis ergo accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodorus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Thesea, et captivam duxisse hanc Amazonem, quod quidem est probabilius.
HELLANICI FRAGMENTA

77.

p. 55

Harpocrat. in v. Αὐτόχθονες:Αὐτόχθονες δὲ καὶ Ἀρκάδες ἦσαν, ὡς Ἑλλάνικός φησι, καὶ Αἰγινῆται, καὶ Θηβαῖοι. Et Arcades et Aeginetae et Thebani autochthones fuere, ut Hellanicus testatur.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Suidas:Ἀνδοκίδης, Ἀθηναῖος, ῥήτωρ τῶν πρωτευόντων δέκα εἷς, υἱὸς Λεωγόρου, ἀπόγονος Τηλεμάχου, τοῦ Ὀδυσσέως, καὶ Ναυσικάας, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Andocides, Atheniensis, unus ex decem illis oratoribus, qui inter reliquos excellunt, filius fuit Leogori, genus ducens a Telemacho, filio Ulyssis, et Nausicaa, ut ait Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Plutarch. In Alcib. c. 21, p. 201, E:Ἀνδοκίδης ῥήτωρ, ὃν Ἑλλάνικος συγγραφεὺς εἰς τοὺς Ὀδυσσέως ἀπογόνους ἀνήγαγεν. Orator Andocides, quem refert Hellanicus historiographus inter Ulyssis posteros.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Idem paulo aliter in Vitis decem oratorum, Mor. p. 384, B:Ἀνδοκίδης, ... γένους εὐπατριδῶν, ὡς δὲ Ἑλλάνικος, καὶ ἀπὸ Ἑρμοῦ. Καθήκει γὰρ εἰς αὐτὸν τὸ κηρύκων γένος. Andocides, gente patricia, adeoque, si Hellanico credimus, a Mercurio propagata, ortus; ad eum enim pertinet cerycum genus.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Photius Cod. 261, p. 795, 18 Hoesch., p. 488, 22, Bekk.:Παῖς δὲ ἐχρημάτιζε (Andocides) Λεωγόρου, ἐξ εὖ γεγονότων καταγόμενος· Ἑλλάνικος δέ φησι καὶ τοὺς πόῤῥω τῆς γενέσεως ὀχετοὺς ἥκειν εἰς αὐτὸν ἐξ Ἑρμοῦ. Andocides filium se dicit Leogori, a nobilibus genus ducens; Hellanicus vero ait etiam ulteriores generationis gradus a Mercurio ad eum descendere.
56HELLANICI FRAGMENTA

79.

p. 56

Schol. Aristoph. Avium 878, et ex. eo Phavorin. in v. Κολαινίς:Φησὶ δὲ Ἑλλάνικος, Κόλαινον Ἑρμοῦ ἀπόγονον ἐκ μαντείου ἱερὸν αὐτῆς (nempe Ἀρτέμιδος) ἱδρύσασθαι Κολαινίδος. Hellanicus ait Colaenum, Mercurii progeniem, e vaticinio fanum condidisse Dianae Colaenidis.
HELLANICI FRAGMENTA

80.

p. 56

Schol. Aristoph. Ran. 706:Τοὺς συνναυμαχήσαντας δούλους Ἑλλάνικός φησιν ἐλευθερωθῆναι, καὶ ἐγγραφέντας ὡς Πλαταιεῖς συμπολιτεύεσθαι αὐτοῖς. Servos, qui cum Atheniensibus (ad Arginusas) pugna navali dimicaverant, Hellanicus manumissos dicit et inter Plataeenses relatos civitatis jure donatos esse.
HELLANICI FRAGMENTA

81.

p. 56

Plutarch. De malignitate Herodoti p. 869, A:Νάξιοι τρεῖς ἔπεμψαν τριήρεις συμμάχους τοῖς βαρβάροις, εἷς δὲ τῶν τριηραρχῶν Δημόκριτος ἔπεισε τοὺς ἄλλους ἑλέσθαι τὰ τῶν Ἑλλήνων. Οὕτως οὐδὲ ἐπαινεῖν ἄνευ τοῦ ψέγειν οἶδεν, ἀλλ ̓ εἰ εἷς ἀνὴρ ἐγκωμιασθῇ, πόλιν ὅλην δεῖ κακῶς ἀκοῦσαι, καὶ δῆμον. Μαρτυρεῖ δὲ αὐτῷ τῶν μὲν πρεσβυτέρων Ἑλλάνικος, τῶν δὲ νεωτέρων Ἔφορος, μὲν ἓξ, δὲ πέντε ναυσὶν αὐτοὺς Ναξίους ἐλθεῖν τοῖς Ἕλλησι βοηθοῦντας Ἱστορήσας. Naxios ait Herodotus tres naves barbaris auxilio misisse, unum autem de triremium praefectis, Democritum, persuasisse civibus reliquis, ut Graecorum causam amplecterentur. Adeo laudare sine vituperio non potest Herodotus, ut, si unum hominem laudet, male audire totam civitatem, aut populum, oporteat. Testimonium contra eum dicunt de vetustioribus Hellanicus, de recentioribus Ephorus, alter sex, alter quinque navibus sua sponte Naxios auxilio venisse Graecis scribentes.Respicit Plutarchus Herodot. 8, 46.
HELLANICI FRAGMENTA

82.

p. 56

Schol. Eurip. Orest. 1648:Περὶ τῆς Ὀρέστου κρίσεως ἐν Ἀρείῳ πάγῳ ἱστορεῖ καὶ Ἑλλάνικος, ταῦτα γράφων· τοῖς ἐκ Λακεδαίμονος ἐλθοῦσι καὶ τῷ Ὀρέστῃ οἱ Ἀθηναῖοι ἔφασαν. Τέλος δὲ ἀμφοτέρων ἐπαινούντων, οἱ Ἀθηναῖοι τὴν δίκην ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς. Ὕστερον δὲ Ἄρης καὶ Ποσειδῶν περὶ Ἁλιῤῥοθίου δίκην. Εἶτα Κέφαλος Δηϊονέως, ὅστις Πρόκριν τὴν Ἐρεχθέως ἔχων γυναῖκα, καὶ ἀποκτείνας, ἐξ Ἀρείου πάγου δίκην ὡς δικασθεὶς ἔφυγεν ἓξ γενεαῖς ὕστερον. Μετὰ δὲ τὴν Δαιδάλου δίκην, ἀδελφιδοῦν τὸν Τάλων ἀποκτείναντος δολόεντι θανάτῳ, καὶ φυγόντος δίκην, τρισὶ γενεαῖς ὕστερον αὕτη Τυνδαρὶς Κλυταιμνήστρα Ἀγαμέμνονα ἀποκτείνασα, καὶ ὑπὸ Ὀρέστου ἀποκτανθεῖσα, συγκροτηθῆναι δίκην τῷ Ὀρέστῃ ὑπὸ Εὐμενίδων παρεσκεύασεν, ὃς μετὰ τὴν κρίσιν ἐπανελθὼν, Ἄργους ἐβασίλευσε. Καὶ ἐδίκασεν δὲ Ἀθηνᾶ καὶ Ἄρης. De Orestis judicio in Areopago narrat etiam Hellanicus ita scribens: lis advenis vel hospitibus, qui ex Lacedaemone venerant, Athenienses inter alia etiam id narrarunt, quod de Oreste acciderat. Quumque utrique exitum judicii laudarent, Athenienses judicium illud ostenderunt factum esse novem aetatibus post quam Mars et Neptunus de Halirrhothio causam dixissent. Deinde Cephalus, Deionei filius, qui, quum uxorem suam Procrin, Erechthei filiam, occidisset, causam in Areopago dixit, tanquam damnatus in exilium abiit sex aetatibus post. Sed post Daedali judicium qui Talum, sororis filium, per fraudem interemerat, et reus actus erat, tribus aetatibus serius haec Tyndari filia, Clytaemnestra, quae Agamemnonem interfecerat, ab Oreste occisa, effecit ut actio judiciumque ab Eumenidibus conflaretur Oresti, qui post judicium reversus Argi rex factus est. Minerva et Mars sederunt judices.Priorem partem hujus fragmenti Sturz. in prima editione ita putat constituendam esse: τοῖς ἐκ Λακ. ἐλθ. Καὶ τῷ Ὀρ. Οἱ Ἀθηναῖοι τὴν δίκην ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς ὕστερον ἢ Ἄρης καὶ Ποσειδῶν περὶ Ἁλιῤῥοθίου δίκην ἔφασαν, τέλος γε ἀμφοτέρων ἐπαινούντων. Εἶτα Κέφαλος ὁ Δηιονέως, nempe δίκην ἔφη, ὅστις—. In secunda editione nihil trausponendum esse censet, sed pro τῷ Ὀρέστῃ poni jubet τὸ τοῦ Ὀρέστου, deinde legit ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς ὕστερον ἤ, ita ut ἔστασαν significet: oratione ostenderunt: vid. latinam viri docti, quam infra apposuimus, interpretationem. Inter δίκην et εἶτα inserendum putat εἶπον vel εἶπαν. Pro ἐξ Ἀρείου πάγου mavult ἐν Ἀρείῳ πάγῳ. Pro δίκην ὡς reponendum esse ait: δίκην εἶπεν, ὡς, et pro ἐδίκασεν legendum putat ἐδίκασαν.
HELLANICI FRAGMENTA

83.
()
p. 56

Quod hoc loco Sturzius posuerat fragmentum ex Stephano Byzantino v. Ὠρωπὸς in fine petitum, delevimus; codex Rhedigeranus vulgatum Θεόπομπος, καὶ Ἑλλάνικος, recte ponit hoc modo:Θεόπομπος γ' Ἑλληνικῶν.
HELLANICI FRAGMENTA

84.

p. 56

Tzetzes ad Lycophr. 1332:Ἑλλάνικος δὲ Λέσβιός φησιν, ὅτι παγέντος τοῦ Κιμμερικοῦ Βοσπόρου, διέβησαν αὐτὸν, καὶ ἦλθον εἰς τὴν Ἀττικὴν, καὶ τέτρασι μησὶ πολεμήσασαι, ὑπεστράφησαν· οὐ λέγει δὲ τὴν αἰτίαν. Hellanicus Lesbius dicit Amazones Bosporum Cimmericum congelatum transgressas venisse in Atticam et postquam quattuor mensibus bellum gessissent reversas esse; causam vero non addit.
57

ΚΡΑΝΑΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

85.

p. 57

Schol. Aristoph. ad Aves 1403:Ἀντίπατρος καὶ Εὐφρόνιος ἐν τοῖς ὑπομνήμασί φασι τοὺς κυκλίους χοροὺς στῆσαι πρῶτον Λασὸν τὸν Ἑρμιονέα· οἱ δὲ ἀρχαιότεροι, Ἑλλάνικος καὶ Δικαίαρχος, Ἀρίονα τὸν Μηθυμναῖον· Δικαίαρχος μὲν ἐν τῷ περὶ Διονυσιακῶν ἀγώνων, Ἑλλάνικος δὲ ἐν τοῖς Κραναϊκοῖς. Antipater et Enphronius in Memorabilibus Lasum, Hermionensem, primum choros cyclicos instituisse dicunt, antiquiores vero, Hellanicus et Dicaearchus , Arionem Methymnaeum nominant, ille in Cranai historia, hic in libro, qui est de agonibus Dionysiacis.Exscripsit hunc locum Phanorin. In v. Κυκλιοδιδάσκαλοι.

ΙΣΤΟΡΙΑΙ

ΙΣΤΟΡΙΑΙ
Vide fr. 3 et 96. Cetera, quae Sturzius ad Historias referenda putat, haec sunt:
HELLANICI FRAGMENTA

86.

p. 57
Schol. Apollon. I, 146:Αἰτωλὶς, Λήδα. ... Ἑλλάνικος δὲ Καλυδωνίαν αὐτήν φησι. Aetolis, Leda,—sed Hellanicus dicit eam Calydoniam esse.
HELLANICI FRAGMENTA

87.

p. 57
Schol. Apollon. II, 406:Ἑλλάνικος ἐν τῷ ἱερῷ τοῦ Διὸς φησὶ κεῖσθαι τὸ δέρας. Hellanicus in Jovis templo vellus aureum depositum esse dicit.
HELLANICI FRAGMENTA

88.

p. 57
Schol. Apollon. II, 1147:Τελευτῆσαι τὴν Ἕλλην κατὰ Πακτύην φασὶν, ὡς καὶ Ἑλλάνικος μαρτυρεῖ. Hellen ad Pactyen (oppidum Chersonesi Thraciae) mortuam esse aiunt: consentit Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

89.

p. 57
Josephus Archaeol. I, 4:Ἑλλάνικος καὶ Ἀκουσίλαος, καὶ πρὸς τούτοις Ἔφορος καὶ Νικόλαος, ἱστοροῦσι τοὺς ἀρχαιοὺς ζήσαντας ἔτη χίλια. Hellanicus et Acusilaus, et praeter hos Ephorus et Nicolaus, antiquissimis temporibus homines ad mille annos vixisse dicunt.Eadem fere habent Eusebius Praep. ev. IX, 13, p. 415, D, et Ge. Syncellus Chronograph. p. 43, B. Valerius Maximus VIII, 13, ext. 6: Hellanicus ait, quosdam ex gente Epiorum, quoe pars est Aetolioe, ducentos explere annos. Plinius H.N.VII, 48,.s. 49: Hellanicus quosdam in Aetolia Epiorum gentis ducentos (vitae annos) explere (tradit).
HELLANICI FRAGMENTA

90.

p. 57
Schol. Pindar. Olymp. III, 22, p. 95 ed. Boeckh.:Περὶ τοῦ τῶν Ἑλλανοδικῶν ἀριθμοῦ Ἑλλάνικος φησι καὶ Ἀριστόδημος, ὅτι τὸ μὲν πρῶτον β', τὸ δὲ τελευταῖον ι'. Τοσαῦται γὰρ αἱ τῶν Ἠλείων φυλαὶ, καὶ ἀφ ̓ ἑκάστης εἷς ἦν Ἑλλανοδίκης. De Hellanodicarum numero Hellanicus et Aristodemus dicunt initio quidem fuisse duo, postremo autem decem; tot enim erant Eleorum tribus, ex quibus singulis unus desumebatur Hellanodica.
HELLANICI FRAGMENTA

91.

p. 57
Strabo VIII, p. 366, A:Ἑλλάνικος μὲν οὖν Εὐρυσθένη καὶ Προκλέα φησὶ διατάξαι τὴν πολιτείαν. Ἔφορος δ ̓ ἐπιτιμᾷ, φήσας, Λυκούργου μὲν αὐτὸν μηδαμοῦ μεμνῆσθαι, τὰ δ ̓ ἐκείνου ἔργα τοῖς μὴ προσήκουσιν ἀνατιθέναι. Hellanicus Eurysthenem et Proclem auctores facit reipublicae Spartanae. Quem Ephorus increpans ait, eum, praeterita Lycurgi mentione, facta ipsius alienis adscripsisse.

ΠΕΡΙ ΕΘΝΩΝ

HELLANICI FRAGMENTA

92.

p. 57

Schol. Apollon. IV, 322:Ἑλλάνικος ἐν τῷ περὶ ἐθνῶν φησι· «Βόσπορον δὲ διαπλεύσαντι Σινδοί· τούτων δὲ ἀνωτέρω Μαιῶται Σκύθαι.» Hellanicus in libro qui est De gentibus ait: «Bosporum (Cimmerium) pernaviganti Sindi, et supra hos Scythae Maeotae.»

ΕΘΝΩΝ ΟΝΟΜΑΣΙΑΙ

HELLANICI FRAGMENTA

93.

p. 57

Αthenaeus XI, p. 462, B:Οἶδα δὲ καὶ Ἑλλάνικον ἐν ἐθνῶν ὀνομασίαις λέγοντα, ὅτι Λιβύων τῶν Νομάδων τινὲς οὐδὲν ἄλλο κέκτηνται, κύλικα καὶ μάχαιραν καὶ ὑδρίαν. Καὶ ὅτι οἰκίας ἔχουσιν ἐξ ἀνθερίκου πεποιημένας μικρὰς ὅσον σκιᾶς ἕνεκα, ἃς καὶ περιφέρουσιν, ὅπου ἂν πορεύωνται. Memini etiam Hellanicum, in Gentium nominibus, tradere «Numidarum Libyae nonnullos nihil aliud in bonis habere, nisi calicem, et gladium, et hydriam: uti autem domunculis ex albuco (anthericon Graeci vocant) confectis exiguis, umbrae tantum captandae gratia; quas quocumque proficiscuntur circumferunt.»
58HELLANICI FRAGMENTA

94.

p. 58

Schol. Apollon. II, 713:Ὠνομάσθη Παρνασσὸς ἀπὸ Παρνησσοῦ τοῦ ἐγχωρίου ἥρωος, ὡς Ἑλλάνικος. Parnassus nomen accepit a Parnesso, heroe populari, ut Hellanicus dicit.Laudat hunc locum Phanorinus.
HELLANICI FRAGMENTA

95.

p. 58

Hesych.:Κάδμιοι, οἱ Πριηνεῖς, ὡς Ἑλλάνικος. Cadmii appellantur Prienenses, auctore Hellanico.
HELLANICI FRAGMENTA

96.

p. 58

Steph. Byz.:Ὑπερβόρεοι, ... Ἑλλάνικος δὲ Ὑπερβόρειοι γράφει, διὰ διφθόγγου. Ὑπερβόρεοι, Hyperborei, gens. Sed Hellanicus scribit Hyperboreios per diphthongum.
HELLANICI FRAGMENTA

96.

p. 58

«Quae si vera sunt, minus recte editur in loco Clementis Alex. Stromm. I, p, 305, C:Τοὺς δὲ Ὑπερβορέους Ἑλλάνικος ὑπὲρ τὰ Ῥίπαια ὄρη οἰκεῖν ἱστορεῖ· διδάσκεσθαι δὲ αὐτοὺς δικαιοσύνην, μὴ κρεωφαγοῦντας, ἀλλ ̓ ἀκροδρύοις χρωμένους. Et in Theodoreti De Graecorum affectibus curandis disp. XII. Vol. IV, p. 1024. sq. edit. Schulz.: Ἑλλάνικος ἐν ταῖς Ἱστορίαις ἔφη, τοὺς Ὑπερβορέους οἰκεῖν μὲν ὑπὲρ τὰ Ῥίπαια ὄρη, ἀσκεῖν δὲ δικαιοσύνην, μὴ κρηφαγοῦντας, ἀλλ ̓ ἀκροδρύοις χρωμένους. De loco, quem incolant Hyperborei, consentit cum Hellanico Damastes in libro Περὶ ἐθνῶν apud Steph. Byz. Unde fortasse rectius hic locus referri poterat ad Hellanici Βαρβαρικὰ Νόμιμα. Quodsi Theodoretum sequimur, fragmentum putabimus esse ex Hellanici Ἱστορίαις, e quibus non dubito quin pleraque ejus petia sint.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

97.

p. 58

Dionys. Halic. Archaeol. I, c. 35:Ἑλλάνικος Λέσβιός φησιν Ἡρακλέα τὰς Γηρυόνου βοῦς ἀπελαύνοντα εἰς Ἄργος, ἐπειδή τις αὐτῷ δάμαλις ἀποσκιρτήσας τῆς ἀγέλης ἐν Ἰταλίᾳ ὄντι ἤδη, φεύγων διῆρε τὴν ἀκτὴν, καὶ τὸν μεταξὺ διανηξάμενος πόρον τῆς θαλάσσης, εἰς Σικελίαν ἀφίκετο, ἐρόμενον ἀεὶ τοὺς ἐπιχωρίους καθ ̓ οὓς ἑκάστοτε γένοιτο διώκων τὸν δάμαλιν, εἴ ποι τις αὐτὸν ἑωρακὼς εἴη τῶν τῇδε ἀνθρώπων, Ἑλλάδος μὲν γλώττης ὀλίγα συνιέντων, τῇ δὲ πατρίῳ φωνῇ κατὰ τὰς μηνύσεις τοῦ ζῴου καλούντων τὸν δάμαλιν οὐίτουλον, ὥσπερ καὶ νῦν λέγεται, ἀπὸ τοῦ ζῴου τὴν χώραν ὀνομάσαι πᾶσαν ὅσην δάμαλις διῆλθεν, Οὐϊταλίαν. Μεταπεσεῖν δὲ ἀνὰ χρόνον τὴν ὀνομασίαν εἰς τὸ νῦν σχῆμα, οὐδὲν θαυμαστὸν, ἐπεὶ καὶ τῶν Ἑλληνικῶν πολλὰ τὸ παραπλήσιον πέπονθεν ὀνομάτων. Πλὴν εἴτε, ὡς Ἀντίοχός φησιν, ἐπ ̓ ἀνδρὸς ἡγεμόνος, ὅπερ ἴσως καὶ πιθανώτερόν ἐστιν· εἴθ ̓, ὡς Ἑλλάνικος οἴεται, ἀπὸ τοῦ ταύρου τὴν ὀνομασίαν ταύτην ἔσχεν, ἐκεῖνό γ ̓ ἐξ ἀμφοῖν δῆλον, ὅτι κατὰ τὴν Ἡρακλέους ἡλικίαν, μικρῷ πρόσθεν, οὕτως ὠνομάσθη. Hellanicus Lesbius ait Herculem, dum Geryonis boves Argos abigeret, quoniam quidam ipsius vitulus, quum in Italia jam esset, ab armento resiliens fugerat, et universam illam oram peragrarat, et freto transnato in Siciliam pervenerat, quaerentem semper ex illius regionis hominibus, in quoscunque incidisset persequens suum vitulum, sicubi quis eorum qui regionem illam incolebant ipsum vidisset, illis quidem pauca linguae Graecae vocabula intelligentibus, sed patrio sermone ex illius animalis indiciis vitulum appellantibus, ut nunc etiam appellatur, quod Groeci vocant damalin, universam oram, quam vitulus ille peragrarat, ab eo animali Vitaliam nominasse. Quod autem temporis progressu nomen istud in eam formam, quam nunc habet, mutatum fuerit, non est mirandum: quia multis etiam Graecis nominibus idem accidit. Verumtamen sive, ut Antiochus ait, a duce (quod etiam fortasse verisimilius fuerit), sive, ut putat Hellanicus, a vitulo nomen hoc acceperit, illud certe ex amborum auctoritate constat, Herculis aetate, aut paulo ante ita nominatam.
HELLANICI FRAGMENTA

98.

p. 58

Steph. Byz.:Ἄβδηρα, πόλεις δύο· μὲν Θρᾴκης, ἀπὸ Ἀβδήρου τοῦ υἱοῦ Ἠρίμου (leg. Ἑρμοῦ), Ἡρακλέους ἐρωμένου, ὃν αἱ Διομήδους ἵπποι διεσπάσαντο, ὡς Ἑλλάνικος καὶ ἄλλοι φασίν. Abdera; duae sunt hujus nominis urbes, quarum altera in Thracia condita est ab Abderita, Erimi filio, Herculis amasio, quem Diomedis equae diripuerunt, ut Hellanicus et alii narrant.
HELLANICI FRAGMENTA

99.

p. 58

Stephan. Byz.:Θεστίδειον, πόλις Θεσσαλική. Ἑλλάνικος δὲ δίχα τοῦ σ φησὶν, ἀπὸ Θέτιδος. Aepea, civitas Cretae, auctore Hellanico.
HELLANICI FRAGMENTA

100.

p. 58

Steph. Byz.:Θεστίδειον, πόλις θεσσαλική. Ἑλλάνικος δὲ δίχα τοῦ σ φησὶν, ἀπὸ Θέτιδος. Thestidium, urbs Thessalica. Hellanicus vocem sine s scribit, et a Thetide deducit.
HELLANICI FRAGMENTA

101.

p. 58

Auctor Συναγωγῆς λέξεων χρησίμων, in Bekkeri Anecd. p. 362, 24:Αἶμον τὸ ὄρος οὐδετέρως Ἑκαταῖος διὰ παντὸς, καὶ Διονύσιος, καὶ Ἑλλάνικος καὶ Εὔδοξος. Haemus mons apud Hecataeum semper scribitur neutro genere Αἷμον, item apud Dionysium, Hellanicum, Eudoxum.
HELLANICI FRAGMENTA

102.

p. 58

Steph. Byz.:Ἀκέλης, πόλις Λυκίας. ... Ἔοικε δὲ λέγεσθαι ἀπὸ Ἀκέλου, τοῦ Ἡρακλέους καὶ Μάλιδος παιδὸς, δούλης τῆς Ὀμφαλίδος (Ὀμφάλης Λύδης Salmas.), ὡς Ἑλλάνικος. ... Ἑλλάνικος δ ̓ εἶπεν, «εἰς πόλιν Ἀκέλην. Ἐχρῆν γὰρ Ἀκέλητα εἶναι.» Aceles, oppidum Lyciae. ... Videtur autem ita dici ab Acele Herculis et Malidis, Omphales famulae, filio, quem admodum Hellanicus testatur. ... Verum Hellanicus, «ad urbem Ἀκέλην,» dixit, quod praestaret Ἀκέλητα esse.
59HELLANICI FRAGMENTA

103.

p. 59

Steph. Byz. s.v. Καρία:Καρὶς δὲ ἐλέγετο Κῶς, ὡς Ἑλλάνικος. Caris etiam appellabatur Cos, uti Hellanicus perhibet.
HELLANICI FRAGMENTA

104.

p. 59

Steph. Byz.:Γέλα, πόλις Σικελίας. ... Ἑλλάνικος (eam nomen accepisse dicit) ἀπὸ Γέλωνος, τοῦ Αἴτνης καὶ Ὑμάρου. Gela, urbs Siciliae. ... Hellanicus (eam nomen accepisse dicit) a Gelone, Aetnae et Hymari filio.Idem tradit Suid. in h. v., sed omisso nomine Hellanici.
HELLANICI FRAGMENTA

105.

p. 59

Steph. Byz.:Καβασσὸς, πόλις ἐν Καππαδοκίᾳ. ... Ἑλλάνικος δὲ, τῆς Λυκίας πόλιν Καβασσόν. Ἀπίων δὲ ἀληθέστερον φησὶ, κώμην εἶναι Καππαδοκίας, μεταξὺ Ταρσοῦ καὶ Μαζάκων. Cabassus, urbs in Cappadocia. ... Hellanicus vero Lyciae urbem Cabassum esse perhibet. Verius autem tradit Apion, pagum esse Cappadociae Tarsum inter et Mazaca.Sturzius putat Hellanicum scripsisse Κιλικίας, non Λυκίας, Stephanum vero depravato codice usum esse.
HELLANICI FRAGMENTA

106.

p. 59

Steph. Byz.:Οἰάνθη, πόλις Λοκρῶν. ... Ἑλλάνικος δὲ Οἰάνθειαν αὐτήν φησιν. Oeanthe, urbs Locrorum. Hanc Hellanicus Oeanthiam appellat.
HELLANICI FRAGMENTA

107.

p. 59

Schol. Pind. Olymp. VII, 135:Ἡλίου καὶ Ῥόδου (οὕτω γὰρ αὐτὴν Ἑλλάνικος καλεῖ) ἑπτὰ παῖδες γίνονται, Ὄχιμος, Κέρκαφος, Ἀκτὶς, Μακαρεὺς, Κάνδαλος, Τριόπης, Φαέθων νεώτατος, ὃς οἱ ἐν τῇ νήσῳ ὀνομάζουσι Τενάγην· περὶ δὲ τῶν ὀνομάτων αὐτῶν διαφωνοῦσιν· οὐ πάντες γάρ φασι τοὺς αὐτούς. Solis e Rhodo (sic enim dicit eam Hellanicus) septem sunt filii: Ochimus, Cercaphus, Actis, Macareus, Candalus, Triopes, Phaethon, natu minimus, quem Tenagen vocant insulani. Sed de nominibus discrepant; non omnes enim eosdem dicunt.
HELLANICI FRAGMENTA

108.

p. 59

Strabo X, p. 156:Οὐδ ̓ Ἑλλάνικος Ὁμηρκὸς, Δουλίχιον τὴν Κεφαλληνίαν λέγων. Hellanicus quoque Homericus non est, Dulichium Cephalleniam appellans.

ΚΤΙΣΕΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

109.

p. 59

Steph. Byz.:Χαριμάται, ἔθνος πρὸς τῷ Πόντῳ. ... Ἑλλάνικος ἐν Κτήσεσιν (leg. Κτίσεσιν) ἐθνῶν καὶ πόλεων· «Κερκεταίων δ ̓ ἄνω οἰκοῦσι Μόσχοι, καὶ Χαριμάται, κάτω δ ̓ Ἡνίοχοι, ἄνω δὲ Κοραξοί.» Charimatae, gens ad Pontum. ... Hellanicus, de Originibus gentium et urbium: «Supra Cercetaeos autem habitant Moschi, et Charimatae, infra vero Heniochi, supra autem Coraxi.»
HELLANICI FRAGMENTA

110.

p. 59

Athenaeus X, p. 447, C:Ἑλλάνικος δ ̓ ἐν Κτίσεσι, καὶ ἐκ ῥιζῶν φησι κατασκευάζεσθαι τὸ βρύτον, γράφων ὧδε· «Πίνουσι δὲ βρύτον ἐκ τῶν ῥιζῶν, καθάπερ οἱ Θρᾷκες ἐκ τῶν κριθῶν.» Hellanicus vero, in Originibus, etiam e radicibus parari brytum scribit, his verbis: «Bibunt autem brytum ex radicibus, quemadmodum Thraces ex hordeo.»
HELLANICI FRAGMENTA

111.

p. 59

Strabo X, p. 451:Καὶ Ὤλενον δὲ καὶ Πυλήνην ὀνομάζει πόλεις ποιητὴς Αἰτωλικὰς, (??)ν τὴν μὲν Ὤλενον ὁμωνύμως τῇ Ἀχαϊκῇ λεγομένην Αἰολεῖς κατέσκαψαν, πλησίον οὖσαν τῆς νεωτέρας Πλευρῶνος· τῆς δὲ χώρας ἠμφισβήτουν Ἀκαρνᾶνες· τὴν δὲ Πυλήνην μετενέγκαντες εἰς τοὺς ἀνώτερον τόπους, ἤλλαξαν αὐτῆς καὶ τοὔνομα, Πρόσχιον καλέσαντες. Ἑλλάνικος δ ̓ οὐδὲ τὴν περὶ ταύτας ἱστορίαν οἶδε, ἀλλ ̓ ὡς ἔτι καὶ αὐτῶν οὐσῶν ἐν τῇ ἀρχαίᾳ καταστάσει μέμνηται· τὰς δ ̓ ὕστερον καὶ τῆς Ἡρακλειδῶν καθόδου κτισθείσας, Μακυνίαν καὶ Μολυκρίαν, ἐν ταῖς ἀρχαίαις καταλέγει, πλείστην εὐχέρειαν ἐπιδεικνύμενος ἐν πάσῃ σχεδόν τι τῇ γραφῇ. Olenum quoque et Pylenen Homerus nominat urbes Aetolicas; ex quibus Olenum, Achaicae cognominem, Aeoles diruerunt, recentiori propinquam Pleuroni. De loco Acarnanes litem movernut. Pylenen autem transtulerunt in superiora loca, mutato etiam nomine Proschium dixerunt. Hellanicus autem harum quoque historiae ignarus, ita eas commemorat, ac si in pristino statu exstarent. Idem postmodo et post reditum etiam Heraclidarum conditas Macyniam et Molycriam inter vetustas refert, plurimum in tota fere scriptione usurpans levitatis.

ΠΕΡΙ ΧΙΟΥ ΚΤΙΣΕΩΣ

HELLANICI FRAGMENTA

112.

p. 59

Scholia Ambros. ad Hom. Odyss. Θ, 294:Σίντιες ἐκαλοῦντο οἱ Λήμνιοι, ὡς Ἑλλάνικος ἱστορεῖ ἐν τῷ περὶ Χίου κτίσεως τὸν τρόπον τοιοῦτον. Ἐκ τῆς Τενέδου ᾤχοντο εἰς τὸν Μέλανα κόλπον, καὶ πρῶτον μὲν εἰς Λῆμνον ἀφίκοντο. Ἦσαν δὲ αὐτόθι κατοικοῦντες Θρᾷκές τινες, οὐ πολλοὶ ἄνθρωποι· ἐγεγόνεισαν δὲ μιξέλληνες. Τούτους ἐκάλουν οἱ περίοικοι Σίντιας, ὅτι ἦσαν αὐτῶν δημιουργοί τινες πολεμιστήρια ὅπλα ἐργαζόμενοι. Τούτοις συνῴκισαν ἑαυτοὺς ἀναμὶξ ὡς ἦλθον αὐτόθι, καὶ κατέλιπον ναῦς πέντε. Et ex alio Codice: Ἑλλάνικος οὖν φησι μιξέλληνας εἶναι, καὶ πολεμικῶν ὅπλων τεχνίτας. Sinties dicebantur Lemnii, de quibus Hellanicus narral in libro de Chii origine hunc in modum: Ex Tenedo profecti sunt(Trojani cum tribus Cabiris, ut Welckerus De trilog.pag. 207 conjecit) in Melana sinum, et primum quidem in Lemnum insulam venerunt. Habitabant ibi Thraces quidam, pauci tantum homines; semigiaeci erant, quos vicini populi nominabant Sinties, quia nonnulli inter eos opifices arma bellica fabricabant. Cum his promiscue cohabitarunt advenae et quinque naves ibi reliquerunt.Idem opus (sine dubio partem superioris) Tzetzes commemorat ad Lycophr. 227, ex quo narrat inventum fuisse in Lemno ἀπὸ κεραυνοβόλου δένδρου τό τε πῦρ καὶ τὰς ὁπλουργίας.
60HELLANICI FRAGMENTA

113.

p. 60

Schol. Apoll. Rhod. I, 608, et ex eo Phavor. in v. Σιντηίς:Ἑλλάνικος δε φησι Σίντιας ὠνομασθῆναι τοὺς Λημνίους, διὰ τὸ πρώτους ὅπλα ποιῆσαι πολεμικὰ πρὸς τὸ σίνεσθαι τοὺς πλησίον καὶ βλάπτειν. Hellanicus dicit Sinties nominatos esse Lemnios propterea, quod primi fabricassent arma bellica quibus aliis nocerent (nocere enim graece dicitur σίνεσθαι).Haec in Cod. Paris. brevius ita traduntur: Ἑλλάνικος δέ φησιν, οὕτως αὐτοὺς κληθῆναι, ὅτι πρῶτον ἐχάλκευσαν ὅπλα, οἷς σίνονται οἱ πολέμιοι.
HELLANICI FRAGMENTA

113.

p. 60

Tzetzes ad Lycophr. 460:Λήμνιοι, ὥς φησιν Ἑλλάνικος, εὗρον ὁπλοποιίαν. Lemnii, Hellanico auctore, armorum fabricationem invenerunt.

ΑΙΟΛΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

114.

p. 60

Tzetzes ad Lycophr. 1374:Τὰ περὶ τῆς ἀποικίας Λέσβου Ἑλλάνικος Λέσβιος ἱστορεῖ ἐν πρώτῃ Αἰολικῶν. Quae ad coloniam in Lesbum deductam pertinent an Hellanico Lesbio narrantur in libro primo de rebus Aeolicis.
HELLANICI FRAGMENTA

114.

p. 60

Paulo aliter Schol. Pindar. Nem. XI, 43:Περὶ τῆς Ὀρέστου εἰς τὴν Αἰολίδα ἀποικίας, Ἑλλάνικος ἐν τῷ πρώτῳ Αἰολικῶν ἱστόρηκεν. De colonia, quam Orestes in Aeolidem deduxit, Hellanicus egit libro primo de rebus Aeolicis.
HELLANICI FRAGMENTA

115.

p. 60

Zenob. Proverbb. V, 61:Πιτάνη εἰμί. Αὕτη (nempe παροιμία) παρ ̓ Ἀλκαίῳ κεῖται. Λέγεται δὲ κατὰ τῶν πυκναῖς συμφοραῖς περιπιπτόντων ἅμα καὶ εὐπραγίαις. Παρόσον καὶ τῇ Πιτάνῃ τοιαῦτα συνέβη πράγματα, ὧν καὶ Ἑλλάνικος μέμνηται. Φησὶ γὰρ αὐτὴν ὑπὸ Πελασγῶν ἀνδραποδισθῆναι, καὶ πάλιν ὑπὸ Ἐρυθραίων ἐλευθερωθῆναι. Pitana sum. Exstat apud Aloaeum hoc proverbium, ferturque de iis qui in graves quum inciderint calamitates, rursum ex iis emergunt, aguntque feliciter. Id enim Pitanae usu venit, ut Hellanicus litteris prodidit. Refert enim a Pelasgis in servitutem redactam, iterumque ab Erythraeis in pristinam libertatem vindicatam.Eadem habent Phavorinus et Suidas, ubi tamen pro Ἐρυθραίων legitur Ἐρετριέων.
HELLANICI FRAGMENTA

116.

p. 60

Strabo XIII, p. 610:Φησὶ δὲ Μυρσίλος Μηθυμναίων κτίσμα εἶναι τὴν Ἄσσον· Ἑλλάνικος δὲ Αἰολίδα φησίν· ὡς δὲ καὶ τὰ Γάργαρα καὶ Λαμπωνία Αἰολέων. Myrsilus Assum a Methymnaeis conditam ait; Hellanicus Aeolicam facit urbem, ut Gargara quoque et Lamponia sunt Aeolidis.V. Macrob. Saturn. V, 20.

ΛΕΣΒΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

117.

p. 60

Steph. Byz.:Μαλλόεις Ἀπόλλων ἐν Λέσβῳ· καὶ τόπος τοῦ ἱεροῦ Μαλλόεις, ἀπὸ τοῦ Μήλου τῆς Μαντοῦς, ὡς Ἑλλάνικος ἐν Λεσβικῶν πρώτῳ. Malloeis, hoc nomine Apollo colitur in Lesbo; et locus templi etiam Malloeis dicitur a Mela Mantûs filio, auctore Hellanico libro primo Lesbicorum.
HELLANICI FRAGMENTA

118.

p. 60

Steph. Byz.:Τράγασαι (scribe Τραγασαὶ), χώρα ἐν Ἠπείρῳ, ἀπὸ Τραγάσου, οὗ εἰς χάριν Ποσειδὼν ἁλῶν πῆξιν ἐποίησεν. Ὅθεν Τράγασοι οἱ (leg. Τραγασαῖοι) ἅλες, ὡς Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ Λεσβιακῶν. Tragasae, regio in Epiro, a Tragaso, in cujus gratiam Neptunus salis densationem fecit. Unde Tragasoei sales, ut Hellanicus in Lesbiacorum primo.
HELLANICI FRAGMENTA

119.

p. 60

Steph. Byz.:Νάπη, πόλις Λέσβου· Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Λεσβιακῶν. Nape, urbs Lesbi, de qua Hellanicus dixit libro secundo Lesbiacorum.
HELLANICI FRAGMENTA

120.

p. 60

Strabo IX, p. 426:Ὥσπερ καὶ Νάπη ἐν τῷ Μηθύμνης πεδίῳ, ἣν Ἑλλάνικος ἀγνοῶν Λάπην ὀνομάζει. Sicut etiam Nape in Methymnaeo campo, quam Hellanicus ignoratione lapsus Lapen vocat.
61HELLANICI FRAGMENTA

121.

p. 61

Steph. Byz.:Μέταον, πόλις Λέσβου, ἣν Μέτας Τυῤῥηνὸς ᾤκισεν, ὡς Ἑλλάνικος. Metaum, urbs Lesbi, quam Metas Tyrrhenus condidit, uti Hellanicus auctor est.

ΚΑΡΝΕΟΝΙΚΑΙ

HELLANICI FRAGMENTA

122.

p. 61

Athenaeus XIV, p. 635, F:Τὰ Κάρνεια πρῶτος πάντων Τέρπανδρος νικᾷ, ὡς Ἑλλάνικος ἱστορεῖ, ἔν τε τοῖς ἐμμέτροις Καρνεονίκαις, καὶ τοῖς καταλογάδην. Carnea primus omnium vicit Terpander, ut Hellanicus tradit, cum in versibus quibus Carneonicas celebravit, tum in eorumdem recensu soluta oratione edito (?).«Nil aliud apud Athenaeum narratur, quam Terpandrum ab Hellanico narratum esse primum omnium Carnea vicisse eo quod Carneonicas et carminibus et orationibus laudasset. [Nisi haec potius sententia est, Hellanicum illud de Terpandro petiisse ex catalogis Carneonicarum, quod vel Athenaei vel librariorum culpa male enunciatum.] Ita numerus librorum ab Hellanico scriptorum imminuitur, et potest ille vel in Ἱστορίαις vel in Λεσβιακοῖς de Terpandro exposuisse.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

123.

p. 61

Clemens Alex. Stromm. I, p. 333, A:Ἑλλάνικος Τέρπανδρον ἱστορεῖ κατὰ Μίδαν γεγονέναι. Hellanicus Terpandrum narrat Midae temporibus natum esse.

ΤΑ ΠΕΡΙ ΛΥΔΙΑΝ

HELLANICI FRAGMENTA

124.

p. 61

Steph. Byz.:Ἀζειῶται, ἔθνος τῆς Τρωάδος, ὡς Ἑλλάνικος ἐν τοῖς περὶ Λυδίαν λέγει. Azeiotae, gens Troadis, uti habet Hellanicus, qui res Lydiae conscripsit.
HELLANICI FRAGMENTA

125.

p. 61

Sotion in libello Περὶ ποταμῶν καὶ κρηνῶν καὶ λιμνῶν (qui extat in Sylburgii edit. operum Aristotelis vol. 3, part. 2) p. 124 extr.:Ἑλλάνικός φησι περὶ Μαγνησίαν τὴν ἐπὶ Σιπύλου, πηγὴν εἶναι, ἀφ ̓ ἧς τοὺς πίνοντας κοιλίαν ἀπολιθοῦσθαι. Hellanicus dicit prope Magnesiam ad Sipylum fontem esse, qui polus ita refrigeraret stomachum, ut lapidescere videretur.

ΤΡΩΙΚΑ

ΤΡΩΙΚΑ
Hunc Hellanici librum Villois. in Anecd. Gr. tom. 2, p, 185, saepe laudari dicit in scholiis ad Dionysii Τέχνην in Codice Marciano 489.
HELLANICI FRAGMENTA

126.

p. 61

Parthenius Erotic. c. 34:Ἱστορεῖ Ἑλλάνικος Τρωϊκῶν καὶ Κεφάλων Γεργίθιος· Ἐκ ὀὲ Οἰνώνης καὶ Ἀλεξάνδρου παῖς ἐγένετο Κόρυθος· οὗτος ἐπίκουρος ἀφικόμενος εἰς Ἴλιον, Ἑλένης ἠράσθη. Καὶ αὐτὸν ἐκείνη μάλα φιλοφρόνως ὑπεδέχετο. Ἦν δὲ τὴν ἰδέαν κράτιστος. Φωράσας δὲ αὐτὸν πατὴρ, ἀνεῖλεν. Narrat Hellanicus in Troicis et Cephalon Gergithius: Ex Oenone et Alexandro filius natus est Corythus. Hic, quum auxiliaturus venisset Trojam, amore captus est Helenae, quae benevolentissime eum excepit; formae enim pulchritudine quam maxime excellebat. Sed ipsum pater deprehensum interfecit.«Genitivus Τρωϊκῶν indicare videtur libris. Sectionis notam olim appositam postea librariorum incuria vel aliis modis amissam fuisse. Fortasse tamen praestat legere Τρωϊκοῖς, praeeunte Meursio in Bibl. Gr. vol. III Opp., p. 1193.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

127.

p. 61

Dionys. Halic. 1, 46:Λογισμὸν δὲ τὸν εἰκότα περὶ τοῦ μέλλοντος λαμβάνων (sc. Αἰνείας), ὡς ἀμήχανον εἴη πρᾶγμα, σῶσαι πόλιν ἧς τὰ πλείω ἤδη ἐκρατεῖτο, εἰς νοῦν βάλλεται τοῦ μὲν τείχους παραχωρῆσαι τοῖς πολεμίοις, τὰ δὲ σώματα αὐτὰ καὶ τὰ ἱερὰ τὰ πατρῷα, καὶ χρήματα ὁπόσα φέρειν δύναιτο, διασώσασθαι. Δόξαν δὲ αὐτῷ, παῖδας μὲν καὶ γυναῖκας, καὶ καταγηραιὰ σώματα, καὶ ὁπόσοις ἄλλοις βραδείας ἔδει φυγῆς, προεξελθεῖν κελεύει τῆς πόλεως κατὰ τὰς ἐπὶ τὴν Ἴδην φερούσας ὁδοὺς, ἕως Ἀχαιοὶ τὴν ἄκραν ἑλεῖν προθυμούμενοι, διώξεως τοῦ διαπίπτοντος ἐκ τῆς πόλεως πλήθους οὐδὲν προεμηχανῶντο. Τοῦ δὲ στρατιωτικοῦ τὸ μὲν ἐπὶ τῇ φυλακῇ τῶν ἐξιόντων ἔταξεν, ὡς ἀσφαλής τε καὶ ἀταλαίπωρος ἐκ τῶν ἐνόντων φυγὴ αὐτοῖς γένοιτο. Εἴρητο δὲ τούτοις τὰ καρτερώτατα καταλαβέσθαι τῆς Ἴδης· τὸ δὲ λοιπὸν, δὴ κράτιστον ἦν, αὐτὸς ἔχων ὑπέμενεν ἐπὶ τοῦ τείχους, καὶ παρεῖχε τοῖς προεξελθοῦσιν ἧττον ἐπιπόνους, διηρτημένων τειχομαχίᾳ τῶν πολεμίων, τὰς φυγάς. Νεοπτολέμου δὲ σὺν τοῖς ἀμφ ̓ αὐτὸν ἐπιβάντος μέρους τινὸς τῆς ἄκρας καὶ προσβοηθησάντων αὐτοῖς Ἀχαιῶν ἁπάντων, τῆς μὲν ἄκρας μεθίεται· ἀνοίξας δὲ τὰς φυγάδας πύλας, ἀπῄει συντεταγμένους ἔχων τοὺς λοιποὺς, ἀγόμενος ἐπὶ ταῖς κρατίσταις συνωρίσι τόν τε πατέρα καὶ θεοὺς τοὺς πατρῴους, γυναῖκά τε καὶ τέκνα, καὶ τῶν ἄλλων εἴ τι πλεῖστον ἀξίωμα ἦν, σῶμα χρῆμα. Ἐν δὲ τούτῳ κατὰ κράτος εἰλήφεσαν Ἀχαιοὶ τὴν πόλιν, καὶ περὶ τὰς ἁρπαγὰς ἐσπουδακότες, πολλὴν ἄδειαν σώζεσθαι τοῖς φεύγουσι παρεσκεύασαν. Οἱ δὲ ἀμφὶ τὸν Αἰνείαν ἔτι καθ ̓ ὁδὸν εὑρόντες τοὺς σφετέρους, καὶ καθ ̓ ἕνα ἅπαντες γενόμενοι, τὰ ἐχυρώτατα καταλαμβάνονται τῆς Ἴδης. Ἦλθον δ ̓ ὡς αὐτοὺς οἵ τ ̓ ἐν Δαρδάνῳ τότε οἰκοῦντες, ὡς εἶδον φλόγα πολλὴν παρὰ τὰ εἰωθότα ἐκ Ἰλίου, νύκτωρ καταλιπόντες τὴν πόλιν ἔρημον (χωρὶς ὅσοι σὺν Ἐλύμῳ καὶ Αἰγέστῳ ναυτικόν τι συνεσκευασμένοι ἔτυχον προεξεληλυθότες τῆς πόλεως), καὶ ἐξ Ὀφρυνίου πόλεως δῆμος ἅπας, καὶ ἐκ τῶν ἄλλων Τρωϊκῶν πόλεων, τῆς ἐλευθερίας περιεχόμενοι· δύναμίς τε αὐτὴ δι ̓ ἐλαχίστου χρόνου μεγίστη τῶν Τρωϊκῶν ἐγένετο. Οἱ μὲν οὖν σὺν Αἰνείᾳ διασωθέντες ἐκ τῆς καταλήψεως, ἐν τούτοις ὑπομένοντες τοῖς χωρίοις οὐ διὰ μακροῦ πάλιν ἐπὶ τὰ σφέτερα κατελεύσεσθαι ἤλπιζον, τῶν πολεμίων ἀποπλευσάντων. Ἀχαιοὶ δὲ ἀνδραποδισάμενοι τὴν πόλιν καὶ τὰ σύνεγγυς χωρία, καὶ φρουρία δῃώσαντες, παρεσκευάζοντο μὲν καὶ τοὺς ἐν τοῖς ὄρεσι χειρωσόμενοι· πεμψάντων δὲ κήρυκας αὐτῶν περὶ διαλύσεων, καὶ δεομένων μὴ σφᾶς εἰς ἀνάγκην καταστῆσαι πολέμου, συνελθόντες εἰς ἐκκλησίαν, ἐπὶ τοῖσδε ποιοῦνται πρὸς αὐτοὺς τὰς διαλύσεις· Αἰνείαν μὲν καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ, τὰ χρήματα φέροντας ὅσα διεσώσαντο κατὰ τὴν φυγὴν, ἐν ὡρισμένοις τισὶ χρόνοις ἐκ τῆς Τρωάδος ἀπελθεῖν, παραδόντας Ἀχαιοῖς τὰ φρούρια· Ἀχαιοὺς δὲ παρασχεῖν αὐτοῖς τὴν ἀσφάλειαν ἐξ ἁπάσης ἧς ἐκράτουν γῆς καὶ θαλάσσης ἀπιοῦσι κατὰ τὰς ὁμολογίας. Δεξάμενος δὲ ταῦτα Αἰνείας, καὶ νομίσας ἐκ τῶν ἐνόντων κράτιστα εἶναι, Ἀσκάνιον μὲν, τὸν πρεσβύτατον τῶν παίδων, ἔχοντα τοῦ συμμαχικοῦ τινα μοῖραν, ἧς Φρύγιον ἦν τὸ πλεῖστον, εἰς τὴν Δασκυλῖτιν καλουμένην γῆν, ἔνθα ἐστὶν Ἀσκανία λίμνη, μετάπεμπτον ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων γενόμενον ἐπὶ βασιλείᾳ τοῦ ἔθνους, ἀποπέυπει. ... Τοὺς δὲ ἄλλους παῖδας Αἰνείας παραλαβὼν, καὶ τὸν πατέρα καὶ τὰ ἕδη τῶν θεῶν, ἐπειδὴ παρεσκευάσθη τὸ ναυτικὸν αὐτῷ, διαπλεῖ τὸν Ἑλλήσποντον, ἐπεὶ τῆς ἔγγιστα κειμένης Χεῤῥονήσου τὸν πλοῦν ποιούμενος, πρόκειται μὲν τῆς Εὐρώπης, καλεῖται δὲ Παλλήνη. Ἔθνος δ ̓ εἶχεν αὕτη Θρᾴκιον σύμμαχον, Κρουσαῖον καλούμενον, ἁπάντων προθυμότατον τῶν συναραμένων αὐτοῖς τοῦ πολέμου. μὲν οὖν πιστότατος τῶν λόγων, κέχρηται τῶν παλαιῶν συγγραφέων Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Τρωϊκοῖς, περὶ τῆς Αἰνείου φυγῆς τοιόσδε ἐστίν. Aeneas quum verisimilibus rationibus adductus de futuro conjecturam faceret et animadverteret nullo modo fieri posse, ut urbs servaretur, cujus maximam partem hostes in suam potestatem jam redegissent, arce hostibus cedere statuit, ut ipsa hominum corpora et sacra patria et quidquid pecuniae secum ferre posset, servaret. Quod consilium quum ei placuisset, pueros, mulieres et senes et ceteros omnes, quibus lenta fuga opus erat, ex urbe egressos praemisit; et itinera ad Idam ferentia petere jussit, dum Achivi in arcis oppugnationem intenti, de persequenda multitudine, quae ex urbe diffugiebat, nihil cogitarent. Exercitus etiam partem ills qui ex urbe exibant praesidio esse jussit, ut ipsorum fuga pro praesenti statu ac pro viribus tuta et molestiarum expers esset. His autem mandatum fuerat, ut munitissima Idae loca occuparent. Ipse vero cum reliqua militum manu, quae lectissima erat, intra muros arcis remansit, atque suis ex urbe praemissis fugam minus laboriosam reddidit, quod hostes in arcis oppugnationem essent intenti. Sed quod Neoptolemus cum sociis in quandam arcis partem adscendisset, et universi Graeci ad opem ipsis ferendam accurrissent, arcem deseruit: et aperta porta, per quam ceteri fugerant, discessit, et reliquos milites acie instructa secum duxit, et patrem, deos patrios, uxorem, liberos, et ceteras res, si qua maximi pretii esset, sive hominum corpora, sive pecuniae essent, praestantissimis bigis vehens abduxit. Interea vero urbem Graeci per vim ceperunt, et in rapinis intenti magnam fugientibus tuto evadendi facultatem praebuerunt. At Aeneas ejusque socii suos in itinere assecuti, uno agmine facto, munitissima Idae loca occuparunt. Ad ipsos autem venerunt qui tunc urbem Dardanum incolebant, quam noctu deseruerunt, conspecta ingenti flamma quae praeter morem ex Ilio emicabat. Omnes, inquam, exceptis iis, qui cum Elymo et Aegesto, aliquot navibus paratis, ante ex urbe exierant. Ad hos etiam venit ex Ophrynio totus populus, et ex aliis urbibus Trojanis quotquot libertatis tuendae studio tenebantur. Quare brevissimo temporis spatio ipsae Trojanorum copiae maxime creverunt. Qui igitur cum Aenea ex urbe capta superstites evaserant, in his locis remanentes, in patrias sedes se brevi post hostium discessum redituros sperabant. Sed Graeci, quum urbem et loca vicina in suam potestatem redegissent, et ipsos incolas in servitutem abstraxissent, et castella vastassent, se ad illorum qui in montibus erant oppugnationem parabant, ut illos quoque in suam potestatem redigerent. Sed quum illi caduceatores ad ipsos misissent, ac rogarent ne se ad belli gerendi necessitatem adigerent, in concionem convenerunt, et pacem hisce conditionibus cum ipsis fecerunt: ut Aeneas ejusque socii cum rebus omnibus, quas in ipsa fuga servatas absportarant, intra certum ac statutum tempus ex agro Trojano abirent, Graecisque castella prius dederent; Graeci vero ipsis ex omni agro, marique, cujus imperium habebant, tuto discedendi copiam ex pacto facerent. Aeneas igitur his conditionibus acceptis, quas pro praesenti rerum statu optimas esse judicabat, Ascanium filiorum natu maximum cum quadam sociorum parte, quae ex Phrygibus fere tota constabat, in agrum qui Dascyliticus vocatur (ubi est lacus Ascanius) ab illius regionis incolis ad regni administrationem accitum misit.—Aeneas vero cum reliquis liberis et patre et deorum simulacris, classe jam parata, Hellespontum trajecit, et in proximam peninsulam navigavit, quae in mare procurrens ante Europam jacet, et Pallene vocatur. Haec autem Thraciam gentera sociam habebat, quae Crusaea vocabatur, quae operam omnium sociorum in bello gerendo fidelissimam maxima animi alacritate ipsis navarat. Narrationum igitur de Aeneae fuga maxime credibilis, quam Hellanicus antiquus scriptor in rebus Trojanis describendis est sequutus, haec est.
62HELLANICI FRAGMENTA

128.

p. 62

Stephan. Byz.:Φοιτίαι, πόλις Ἀκαρνανίας. ... Λέγεται καὶ Φοίτιον. Καὶ τὸ ἐθνικὸν Φοιτιεὺς, καὶ Φοίτιοι, ὡς Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Τρωϊκοῖς. Phoetiae, urbs Acarnaniae. ... Dicitur etiam Phoetium. Et gentile Phoetieus et Phoetii, ut Hellanicus in Troicis.
63HELLANICI FRAGMENTA

129.

p. 63

Schol. Apollon. Rhod. I, 916:Ἐκεῖ ᾤκει Ἠλέκτρα Ἄτλαντος, καὶ ὠνομάζετο ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων Στρατηγίς· ἥν φησιν Ἑλλάνικος Ἠλεκτρυώνην καλεῖσθαι. Ἐγέννησε δὲ τρεῖς παῖδας, Δάρδανον, τὸν ἐς Τροίαν, (ἐν τῇ Τροίᾳ cod. Paris.) κατοικήσαντα, ὃν καὶ Πολυάρχην φασὶ λέγεσθαι ὑπὸ τῶν ἐγχωρίων, καὶ Ἠετίωνα, ὃν Ἰασίωνα (Par. Ἡσίωνα) ὀνομάζουσι· καί φασι κεραυνωθῆναι αὐτὸν ὑβρίζοντα ἄγαλμα τῆς Δήμητρος. Τρίτην δὲ ἔσχεν Ἁρμονίαν, ἣν ἠγάγετο Κάδμος. Καὶ διὰ τοῦτο καὶ τὰς Θήβης πύλας Ἠλεκτρίδας ἐκάλεσαν ἀπὸ τῆς μητρὸς αὐτῆς. Ταῦτα ἱστορεῖ Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ Τρωϊκῶν, vel ut antiquus schol., καὶ ἀπὸ τῆς μητρὸς αὐτῆς Ἠλεκτρίδας πύλας τῆς Θήβης ὀνομάσαι ἱστορεῖ Ἑλλ. Habitabat ibi (in Samothrace) Atlantis filia Electra et ab indigenis nominabatur Strategis. Hanc Hellanicus refert Electroynen appellatam esse. Peperti vero tres liberos, Dardanum, qui Trojam emigravit, quemque Polyarchen ab indigenis nominatum esse ajunt, et Eetionem, quem Iasionem appellabant. Is quum in Cereris simulacrum superbiisset, fulmine interfectus dictur. Filiam vero Electra habuit Harmoniam, quam Cadmus duxit uxorem; propterea Electridas Thebarum portas ab ejus matre nominatas esse narrat Hellanicus libro primo rerum Troicarum.Hellanicum, ut videtur, secutus est Schol. Cod. Aug. ad Eurip. Phoenn. 1146; cf. ad v. 7 et 1136, et Eustath. Ad Dionys. Perieg. 391.
HELLANICI FRAGMENTA

130.

p. 63

Stephan. Byz.:Βατίεια, τόπος τῆς Τροίας ὑψηλός· κέκληται ἀπὸ Βατείας τινὸς, ὡς Ἑλλάνικος ἐν πρώτῃ Τρωϊκῶν. Batiea, locus excelsus in agro Trojano, ita a Batea quadam denominatus, teste Hellanico libro primo Troicorum.
HELLANICI FRAGMENTA

130.

p. 63

Idem s. v. Ἀρίσβη:Κεφάλων φησὶν, ὅτι Δάρδανος ἀπὸ Σαμοθρᾴκης ἐλθὼν εἰς τὴν Τρωάδα, τὴν Τεύκρου τοῦ Κρητὸς θυγατέρα γαμεῖ Ἀρίσβην. Ἑλλάνικος δὲ Ἄτειαν αὐτήν φησιν. Cephalon dicit Dardanum e Samothrace in Troadem venientem, uxorem duxisse Teucri Cretis filiam Arislen quam Ateam (Bateam) nominat Hellanicus.«Ubi, nisi hanc lectionem defendere velis e dialecto Aeolica, qua v. c. βαβέλιος dicitur pro ἀέλιος et βραδινὸς pro ῥαδινὸς, ita ut verum nomen Ἄτεια putandum sit, quod Cretenses Βάτειαν pronuntiaverint, cum Meursio et Salmasio legendum est Βάτειαν, quam eandem Ἀρίσβην vocari dicit Tzetz. ad Lycophr. 1302.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

131.

p. 63

Harpocration:Κριθωτὴ, μία πόλις τῶν ἐν Χεῤῥονήσῳ, καθά φησιν Ἑλλάνικος ἐν πρώτῃ Τρωϊκῶν. Crithote, urbium Chersonesi una fuit, quemadmodum Hellanicus refert libro primo Troicorum.
HELLANICI FRAGMENTA

132.

p. 63

Scholia Leidensia ad Homer. Il, Φ, 235 (242) apud Valckenar. Animadv ad Ammon. 3, 20, p. 248 (188):Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Τρωϊκῶν· ὑπὸ δὲ τοῦτον τὸν χρόνον ἐν τῇ Ἴδῃ, ὅθεν καὶ Σκάμανδρος τὸ ῥεῖθρον ὑπερβαλὼν, ὑπὸ τοῦ ὀμβρίου ὕδατος τὸ ἔχον κοῖλα χωρία ἐπῆλθεν, ῥοὶ τούτῳ Ἀχιλλεὺς ἡγούμενος τοῦ στρατοῦ πρῶτος ἐνέτυχε καὶ δείσας τὸν ῥοῦν, μή τί μιν πημήνῃ, ἐν τῷ πεδίῳ πτελέας πεφυκυίας λαβόμενος, ἐμετεώρισεν ἑαυτόν· οἱ δ ̓ ἄλλοι προϊδόμενοι τὸν ῥοῦν, ἐτράποντο, ὅπου ἐδύνατο ἕκαστος, ἄλλος ἄλλῃ, καὶ ἐπὶ τὰ τῶν ὀρῶν ὑπερέχοντα τοῦ πεδίου ἀνέβαινε. Hellanicus libro secundo rerum Troicarum, Subid temporis, inquit, in Ida monte, unde profluens Scamandrus imbribus auctus alveum excedit et concavas regiones inundat, Achilles, exercitus dux, primus in hunc torrentem incidens, quum timeret ne quid ex aquarum impetu pateretur, ulmis, quas ex campo evulserat, se sustinuit. Reliqui vero e longinquo torrentem conspicientes, alius alio conversus quo poterat quisque in montes agro imminentes confugiebant.
HELLANICI FRAGMENTA

133.

p. 63

Steph. Byz.:Ἀγάγεια, ἄκρα καὶ λιμὴν περὶ τὴν Τροίαν, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ. Agamea, promontorium cum portu circa Trojam, at scribit Helianicus in libro secundo.
HELLANICI FRAGMENTA

134.

p. 63

Stephan. Byz.:Γάργαρα. ... Ἑλλάνικος δὲ Γάργασον ἔφη τὴν πόλιν διὰ τοῦ σ, ἀλλ ̓ οἴομαι σφάλμα εἶναι. Gargara. ... Hellanicus autem urbem Gargasum vocat per s, sed puto errorem esse.
HELLANICI FRAGMENTA

135.

p. 63

Eustath. Il. K, p. 816, 12, de Apolline Thymbraeo:Δέγεται καὶ διὰ τοῦ ζ, Ζυμβραῖος, ἔτι δὲ καὶ θύμβριος· κατὰ Ἑλλάνικον Δύμβριος διὰ τοῦ δ. Apollo Thymbraeus dicitur etiam per z literam Zymbraeus, nec non Thymbrius, vel secundum Hellanicum Dymbrius per d literam, et Dymbrieus.«Si quis Hellanicum grammaticum intelligeret, non repugnarem. Sed potest etiam historicus, quippe Lesbius, atque adeo Dorica dialecto usus, recte intelligi. ... Ceterum valde dubium est hic nomen Hellanici. Nam in scholl. Lips. Mss. fol. 129, a, ad Il. K, 430, pro verbis, ἢ κατὰ ... τοῦ δ, leguntur haec: καὶ Δύμβριος διὰ τοῦ δ, Ἑλληνικῶς.» Sturz. Quas dubitationes inanes esse ostendit Steph. Byz. V. Θύμβρα: Ἑλλάνικος δὲ Δύμβριος φησὶ διὰ τοῦ δ, καὶ Δυμβριεύς.
64HELLANICI FRAGMENTA

136.

p. 64

Schol. Hom. Il. Υ, 146:Ποσειδῶν καὶ Ἀπόλλων, προστάξαντος Διὸς Λαομέδοντι θητεῦσαι, ἐπὶ μισθῷ τεταγμένῳ τὸ τεῖχος κατασκευάζουσι. Λαομέδων δὲ παραβὰς τοὺς ὅρκους καὶ τὰς συνθήκας, μὴ δοὺς τὸν μισθὸν, ἀπήλασεν αὐτούς· ἀγανακτήσας δὲ Ποσειδῶν, ἔπεμψε τῇ χώρᾳ κῆτος, τούς τε παρατυγχάνοντας ἀνθρώπους καὶ τοὺς γιγνομένους καρποὺς διέφθειρε. Μαντευομένῳ δὲ τῷ Λαομέδοντι χρησμὸς ἐδόθη, Ἡσιόνην τὴν θυγατέρα Λαομέδοντος (Venet. Αὐτοῦ) βορὰν ἐκδοῦναι (Venet. ἐκθεῖναι τῷ κήτει), καὶ οὕτως ἀπαλλαγήσεσθαι τοῦ δεινοῦ. Προθεὶς δὲ ἐκεῖνος τὴν θυγατέρα, μισθὸν ἐκήρυξε τῷ τὸ κῆτος ἀνελόντι, τοὺς ἀθανάτους ἵππους δώσειν, οὓς Τρωὶ Ζεὺς ἀντὶ Γανυμήδους ἔδωκεν. Ἡρακλῆς δὲ παραγενόμενος, ὑπέσχετο τὸν ἆθλον κατορθώσειν, καὶ Ἀθηνᾶς αὐτῷ πρόβλημα ποιησάσης τὸ καλούμενον ἀμφίχυτον τεῖχος, εἰσδὺς διὰ τοῦ στόματος εἰς τὴν κοιλίαν τοῦ κήτους, αὐτοῦ τὰς λαγόνας διέφθειρεν. δὲ Λαομέδων ὑπαλλάξας, θνητοὺς δίδωσιν ἵππους. Μαθὼν δὲ Ἡρακλῆς, ἐστράτευσε (Ven. ἐπεστράτευσε), καὶ Ἴλιον ἐπόρθησε, καὶ οὕτως ἔλαβε (Ven. ἤλαυνε) τοὺς ἵππους. ἱστορία παρὰ Ἑλλανίκῳ. Neptunus et Apollo a Jove servire jussi Laomedonti, pacta mercede muro cingunt Pergamum. Sed Laomedon jusjurandum et promissa non conservans neque solvens mercedem, ex urbe eos ejecit. Igitur Neptunus iratus belluam terrae immisit, quae et homines et fructus qui tum erant omnes perdidit. Quum vero deum Laomedon consuleret, datum est oraculum: fore ut a malo isto deliberaretur, si Hesionam a ceto devorandam exponeret. Quo facto, praedicavit ille equos immortales, quos Troi Jupiter pro Ganymede dederat, ei se daturum esse, qui monstrum illud interficeret. Hercules qui tum temporis aderat, hoc se certamen sustinere velle promisit, et postquam Minerva propugnaculum ei fecerat murum, quem ἀμφίχυτον (circumfusum) vocant, per os in ventrem belluae ferrum condens ilia ejus perrumpit. Laomedon vero immortalium loco mortales equos dedit. Qua re cognita, Hercules hostiliter aggressus Trojam devasta vit atque equos abduxit. Historia exstat apud Hellanicum.
HELLANICI FRAGMENTA

137.

p. 64

Schol. Hom. Il. Γ, 250: μήτηρ τοῦ Πριάμου ... κατὰ Ἑλλάνικον ἐκαλεῖτο Τρυμώ. Zeuxippe, mater Priami, secundum Hellanicum appellabatur Strymo.Codex Venet. Habet Στρυμὼ, ut apollodorus III, 12, 3.
HELLANICI FRAGMENTA

138.

p. 64

Tzetz. ad Lycophr. 469:Ἑλλάνικος ἱστορεῖ, ὅτι πρὸ τοῦ Ἡρακλέα εἰσελθεῖν ἐν τῇ Τροίᾳ, Τελαμὼν μέρος τοῦ τείχους καταβαλὼν εἰσῆλθε· σπωμένου δὲ ἐπ ̓ αὐτὸν Ἡρακλέους τὸ ξίφος, Τελαμὼν παρατηρήσας τούτου ἕνεκα δυσχεράναντα τὸν Ἡρακλέα, λίθους περὶ αὐτὸν ἐσώρευεν. Τοῦ δὲ φαμένου, Τί τοῦτο; Τελαμὼν ἔφη, ἐγείρειν μέλλω βωμὸν Ἡρακλέους Ἀλεξικάκου. Καὶ οὕτω τῆς ὀργῆς Ἡρακλῆς παύεται, καὶ γέρας αὐτῷ τὴν Ἡσιόνην, τὴν καὶ Θεάνειραν, δωρεῖται. Hellanicus narrat: Telamo muri partem perrumpens ante Herculem urbem ingressus est. Quum vero Herculem gladium in se destringentem de hac re indignatum esse cognovisset, lapides circa eum congessit et interroganti: Quid hoc? respondit: Aram exstructurus sum Herculi Averrunco. Atque ita Hercules ab ira destitit et muneri dedit ei Hesionam, quae etiam Theanira vocatur.
HELLANICI FRAGMENTA

139.

p. 64

Schol. Hom. Il. E, 64:Ἑλλάνικός φησι, χρησμον δοθῆναι τοῖς Τρωσὶν, ἀπέχεσθαι μὲν ναυτιλίας, γεωργίᾳ δὲ προσέχειν, μὴ τῇ θαλάσσῃ χρώμενοι ἀπολέσωσιν αὑτοὺς καὶ τὴν πόλιν. Hellanicus dicit oraculum datum esse Trojanis, jubens eos navigatione abstinere, agriculturae vero operam navare, ne mari utentes se ipsos atque urbem perderent.
HELLANICI FRAGMENTA

140.

p. 64
Arrian. Dissert. Epictet. 2, 19:Τίς ἦν τοῦ Ἕκτορος πατήρ; Πρίαμος. Τίνες ἀδελφοί; Ἀλέξανδρος καὶ Δηίφοβος. Μήτηρ δ ̓ αὐτῶν τίς; Ἑκάβη. Παρείληφα ταύτην τὴν ἱστορίαν παρὰ τίνος; παρ ̓ Ὁμήρου. Γράφει δὲ περὶ αὐτῶν, δοκῶ, καὶ Ἑλλάνικος, καὶ εἴ τις ἄλλος τοιοῦτος. Quis fuit Hectoris pater? Priamus. Qui fratres? Alexander et Deiphobus. Quae eorum mater? Hecuba. Historiam hanc accepi, a quo? Ab Homero. Sed et Hellanicus opinor iisdem de rebus scribit, et id genus alii.
HELLANICI FRAGMENTA

141.

p. 64

Eustath. ad Odyss. Π, p. 1796, 42:Ἀριστοτέλης ἐν Ἰθακησίων πολιτείᾳ καὶ Ἑλλάνικος δὲ Τηλέμαχον φασὶ Ναυσικάαν γῆμαι τὴν Ἀλκινόου, καὶ γεννήσαι τὸν Περσέπτολιν. Aristoteles in Ithacensium republica et Hellanicus Telemachum dicunt uxorem duxisse Nausicaam, Alcinoi filiam, ex eaque genuisse Perseptolin.
HELLANICI FRAGMENTA

142.

p. 64

Schol. Hom. Il. Γ, 151:Τιθωνοῦ τοῦ Λαομέδοντος, Πριάμου δὲ ἀδελφοῦ, ἠράσθη Ἡμέρα· ἐξ οὗπερ ἐποίησεν υἱὸν τὸν Μέμνονα. Μακρῷ δὲ βίῳ δαπανηθέντος ἐκείνου, μετέβαλεν αὐτὸν εἰς τέττιγα θεός. Διὸ δὴ αὐτοῦ τοὺς συγγενεῖς δημογέροντας τέττιξιν εἰκάζει ποιητής. Ἱστορεῖ Ἑλλάνικος. Tithoni, qui erat Laomedontis filius, Priami frater, amore capta est Hemera, ex eoque peperit Memnona filium. Debilitatum vero senectute dea mutavit in cicadam, et propterea principes ejus propinquos cum cicadis poeta comparat. Narrat Hellanicus.
65HELLANICI FRAGMENTA

143.

p. 65

Euseb. Praep. evang. X, 12, p. 498, B:Κατὰ τὸ ὀκτωκαιδέκατον ἔτος τῆς Ἀγαμέμνονος βασιλείας, Ἴλιον ἑάλω, Δημοφῶντος τοῦ Θησέως βασιλεύοντος Ἀθήνησι τῷ πρώτῳ ἔτει, Θαργηλιῶνος μηνος δευτέρᾳ ἐπὶ δέκα, ὥς φησι Διονύσιος Ἀργεῖος. ... Ἑλλάνικος, δωδεκάτῃ Θαργηλιῶνος. Anno regni Agamemnonis decimo octavo captum est Ilium, Demophonte Thesei filio Athenis regnante, primo ejus anno, die vero Thargelionis mensis duodecimo, ut Dionysius Argivus auctor est :... Hellanicus, duodecimo Thargelionis.Idem ex Hellanico tradit etiam Clemens Alex. Strom. I, p. 321, D.—
HELLANICI FRAGMENTA

144.

p. 65

Tzetz. Posthom. 768—780:Μῆνα δὲ ἤδη ἐρείω, ἦμάρ τ ̓ ἠδέ τε ὥρην οἰκτροτάτου λυκάβαντος, ὃς ἄλγεα θήκατο Τροίῃ. Δωδεκάτη μὲν ἤν μηνὸς Θαργηλιῶνος, τόν ̓ Αἰωνάριον κικλήσκει μὶν Λογγῖνος· Ἰαννουάριον δ ̓ ἀνέρες πάντες καλέουσι. Νὐξ δ ̓ ἄρ ̓ ἔην μέσση, λαμπρὴ δ ̓ ἐπέτελλε σελήνη, παρθένου εἰσελάασα δρόμον μεγάλοισιν ἐν ἄστροις, ἠελίου ἀμφ ̓ Αἰγόκερον Κρόνου οἶκον ἐόντος. Καλλιστὼ δ ̓ ἱέρεια κλειναῖς ἦν ἐν Ἀθήναις οἰκτροτάτου μεγάλου λυκάβαντος. Κείνῃ ἐν ὥρῃ, κείνῃ νυκτὶ, Λέσβιος Ἑλλάνικος ἀείδει, σὺν τῷ καὶ Δοῦρις, Τροίαν ἑλέειν Παναχαιοὺς, οἴκαδέ τ ̓ ἐλθέμεναι λυγρὸν τὸν νόστον ἰδόντας. Jam dicam mensem et diem et horam tristissimi anni, qui dolores dedit Trojanis. Duodecimus erat mensis Thargelionis, quem Aeonarium dicit Longinus quidem, Januarium vero omnes homines appellant. Nox erat media, splendida luna exorta est Virginis agens cursum magnis in astris, dum Sol ad Capricornum, Croni domum, versabatur. Callisto vero sacerdos erat claris in Athenis (Argis) tristissimo illo magno anno. Illa hora, illa nocte Hellanicus Lesbius cantat, cum eoque Duris, Trojam cepisse Panachaeos, domumque revertisse tristem reditum videntes.
HELLANICI FRAGMENTA

145.

p. 65

Strabo 13, p. 602:Ἑλλάνικος δὲ χαριζόμενος τοῖς Ἰλιεῦσιν, οἷος ἐκείνου μῦθος, συνηγορεῖ τῷ τὴν αὐτὴν εἶναι πόλιν τὴν νῦν τῇ τότε. Hellanicus Iliensium gratiam captans more suo affirmat, recentem cum antiqua urbem eandem esse.Eadem habet Eustath. ad Il. Δ, p. 460.
HELLANICI FRAGMENTA

146.

p. 65

Tzetzes in Posthomericis, 13 sqq., de Penthesilea:Ταῦτα μὲν ὦδ ̓ Κόίντος ἑοῖς ἐπέεσσιν ἀείδει. Ἑλλάνικος, Λυσίας δὲ καὶ ἄλλοι ἄνδρες ἀγαυοὶ φὰν, ἕνεκα σφετέρης ἀρετῆς ἐπιήλυθε Τροίῃ, κῦδος ἀεξήσασα, ὅπως τε γάμοισι μιγείη. Ταῖς γὰρ ἀπαίσιόν ἐστι παρ ̓ ἀνδράσι βήμεναι εὐνῇ, εἰ μὴ μὲν πολέμοισιν ἀριστήσωσιν ὑπ ̓ ἄνδρας. Τὼν μὲν Πενθεσιλείαν ἐλθέμεν οἵγ ̓ ἐρίουσιν. Haec quidem ita Quintus suis carminibus canit. Hellanicus vero et Lysias aliique viri celebres dicunt: propter virtutem suam venit Trojam, ut gloriam augeret et nuptiis gauderet. Illis enim inauspicatum est cum viris concumbere, nisi bellis contra hostes inclaruerint. Ita Penthesileam illi dicunt venisse Trojam.Sturz: «V. 15, pro ἐπιήλυθε malim ἐπελήυθε. V. 18, pro ἀριστήσωσιν ὑπ ̓ ἄνδρας reponendum putem ἀριστεύσωσιν ἐπ ̓ ἄνδρας. Etiam ἀεξήσασα ν. 16 mutaverim in ἀεξήσουσα.» Ad Troica referenda videntur etiam ea, quae de Dactylis Idaeis ex Hellanico narrat Schol. Apollon. Rh. I, 1129. Vide Pherecyd. fr. 7.

ΦΟΙΝΙΚΙΚΑ

ΦΟΙΝΙΚΙΚΑ
Ge. Cedrenus in Synopsi historiarum vol. I, p. II, C ed. Paris. 1647. fol.: Οἱ δὲ τὰ Φοινικικὰ συγγραψάμενοι, Ἡσίοδός τε καὶ Ἑκαταῖος, Ἑλλάνικος, καὶ ὁ Ἀκουσίλαος, Ἔφορός τε καὶ Νικόλαος. «Sed ut verum fatear, mihi quidem totus Cedreni locus nullo modo huc posse referri videtur. Desumtus est enim, sed passim vitiose exscriptus, ex Josephi Archaeol. I, 4 extr., ubi haec leguntur: Καὶ Μανέθων ὁ τὴν τῶν Αἰγυπτίων ποιησάμενος ἀναγραφὴν, καὶ Βηρωσσὸς ὁ τὰ Χαλδαϊκὰ συναγαγὼν, καὶ Μῶχός τε καὶ Ἑστιαῖος, καὶ πρὸς αὐτοῖς ὁ Αἰγύπτιος Ἱερώνυμος, οἱ τὰ Φοινικικὰ συνταξάμενοι, συμφωνοῦσι τοῖς ὑπ ̓ ἐμοῦ λεγομένοις· Ἡσίοδός τε, καὶ Ἑκαταῖος καὶ Ἑλλάνικος, καὶ Ἀκουσίλαος ... ἰστοροῦσι τοὺς ἀρχαίους ζήσαντας ἔτη χίλια. Eusebius, qui eundem locum excerpsit (v. fr. LXXXIX), praeter alias, quae non huc pertinent, lectionis diversitates, post Ἱερών. habet οἵ τε.» Sturz.

ΚΥΠΡΙΑΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

147.

p. 65
Steph. Byz.:Καρπασία, πόλις Κύπρου, Πυγμαλίων ἔκτισεν, ὡς Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Κυπριακοῖς. Carpasia, urbs Cypri, quam Pygmalion coudidit, auctore Hellanico in Cypriacis.
66

ΑΙΓΥΠΤΙΑΚΑ

ΑΙΓΥΠΤΙΑΚΑ
Photius cod, 161, p. 177 , 3 ed. Hoeschel. sive p. 104, 12 Bekk., ubi agit de Sopatri Sophistae ἐκλογαῖς διαφόροις, eas dicit compositas esse ἐκ τῶν Αἰλίου, δι ̓ ὧν (Bekker. Αἰλίου Δίου) περὶ Ἀλεξανδρείας· καὶ ἐκ τῶν Αἰγυπτιακῶν Ἑλλανίκου· δι ̓ ὧν μυθικά τε καὶ πλασματικὰ πολλὰ συλλέξας, καὶ διάφορα ἕτερα, εἰς τέλος τοῦ ἕκτου λόγου καταντήσεις.
HELLANICI FRAGMENTA

148.

p. 66
Quae ex Arriano in Dissert. Epictet. II, 19, et apud Gell. N. A. I, 12, apposuit Sturzius, delevimus: non enim quod illic dicitur Ἑλλάνικος λέγειν ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς, historicus scripsit unquam, sed stoicis placitis hunc testem dedit ad illudendum adversarium.
HELLANICI FRAGMENTA

149.

p. 66
Athenaeus XI, p. 470, D:Ἑλλάνικος ἐν Αἰγυπτιακοῖς οὕτως γράφει· «Αἰγυπτίων ἐν τοῖς οἴκοις κεῖται φιάλη χαλκῆ, καὶ κύαθος χαλκοῦς, καὶ ἠθάνιον χάλκεον.» Hellanicus in Aegyptiacis haec scribit: «Aegyptiorum in domibus videas phialam aeneam, cyathum zeneum, et ethanium aeneum.»
HELLANICI FRAGMENTA

150.

p. 66

Athenaeus XV, p. 679, F:Περὶ δὲ τῶν ἐν Αἰγύπτῳ ἀεὶ ἀνθούντων στεφάνων Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς οὕτω γράφει· «Πόλις ἐπιποταμίη, Τίνδιον ὄνομα. Αὕτη θεῶν ὁμήγυρις, καὶ ἱερὸν μέγα καὶ ἁγνὸν ἐν μέσῃ τῆ πόλει λίθινον, καὶ θύρετρα λίθινα. Ἔσω τοῦ ἱεροῦ ἄκανθαι πεφύκασι λευκαὶ καὶ μέλαιναι. Ἐπ ̓ αὐταῖς δ ̓ οἱ στέφανοι ἐπιβέβληνται ἄνω τῆς ἀκάνθου τοῦ ἄνθους καὶ ῥοιῆς ἄνθους καὶ ἀμπέλου πεπλεγμένοι. Καὶ οὗτοι ἀεὶ ἀνθέουσι. Τοὺς στεφάνους ἀπέθεντο οἱ θεοὶ ἐν Αἰγύπτῳ, πυθόμενοι βασιλεύειν τὸν Βάβυν, ὅς ἐστι Τυφών.» De coronis vero in Aegypto semper florentibus Hellanicus in Aegyptiacis ita scribit: «Oppidum ad flumen situm, Tindium nomine. Hic est deorum conventus et templum magnum et sanctum in medio oppido lapideum, et portae lapideae. Intra templum arbores acaciae nascuntur albae et nigrae. His superne impositae coronae ex acanthi flore et mali punicae flore et vite nexae: semperque hae florent. Coronas istas deposuerunt dii in Aegypto, quum intellexissent regnare Babyn, qui est Typhon.
HELLANICI FRAGMENTA

151.

p. 66

Athenaeus XV, p. 680, B: δὲ προειρημένος Ἑλλάνικος καὶ Ἄμασιν Αἰγύπτου βασιλεῦσαι, ἰδιώτην ὄντα καὶ τῶν τυχόντων κατὰ τὸν πρῶτον βίον, διὰ στεφάνου δωρεὰν, ὃν ἔπεμψεν ἀνθέων πλεξάμενος τῇ ὥρᾳ περικαλλεστάτων, γενέθλια ἐπιτελοῦντι Πατάρμιδι τῷ τῆς Αἰγύπτου τότε βασιλεύοντι. Τοῦτον γὰρ ἡσθέντα τῷ κάλλει τοῦ στεφάνου, καὶ ἐπὶ δεῖπνον καλέσαι τὸν Ἄμασιν, καὶ μετὰ ταῦτα τῶν φίλων ἕνα αὐτὸν ἔχοντα ἐκπέμψαι ποτὲ καὶ στρατηγὸν, Αἰγυπτίων αὐτῷ πολεμούντων, ὑφ ̓ ὧν διὰ τὸ τοῦ Πατάρμιδος μῖσος ἀποφανθῆναι βασιλέα. Quem supra commemoravimus Hellanicus narrat etiam, Amasin, privatum initio plebeiumque hominem, Aegypti regem fuisse factum propter coronae donum, quam ille e pulcerrimis, quos ver ferebat, floribus nexam Patarmidi miserat, Aegypti tunc regi, natalitia celebranti. Hunc enim delectatum pulcritudine coronae, ad coenam vocasse Ama sin; et ab eo tempore in amicorum numero habitum, ducem copiarum aliquando misisse adversus Aegyptios arma contra ipsum ferentes; ab his autem, ob Patarmidis odium, regem esse renunciatum.
HELLANICI FRAGMENTA

152.

p. 66

Antigon. Caryst. Hist. mirabilium c. 139 sq. (vol. VII Opp. Meursii p. 54):Ἑλλάνικος δ ̓ Λέσβιος ἐν Θήβαις ταῖς Αἰγυπτίαις ἱστορεῖ σπήλαιον ἐν ἄστει, καθ ̓ εἶναι τὰς μὲν τριακάδας, νηνεμίαν· τὰς δ ̓ ἄλλας ἡμέρας, ἄνεμον. Δόξαι δ ̓ ἀνεξέταστόν τι ἔχειν καὶ δυσπαρατήρητον ἐκλογὴ, καθάπερ Εὔριπος ταῖς ἑβδόμαις οὐ στρέφεται· καὶ ὅτι οἱ μύρμηκες, νουμηνίαις ἀναπαύονται. Hellanicus Lesbius in Thebarum Aegyptiarum urbe antrum esse dicit, quod aliis quidem diebus vento repleretur, sed trigesimo quoque mensis die venlis vacuum esset.«De priori hujus loci parte, usque ad ἄνεμον, consentit cum Hellanico Callimachus apud Steph. Byz. in v. Θήβη, Κατὰ τὰς Αἰγυπτίας Θήβας, inquiens, ἔστι σπήλαιον, ὃ ταῖς μὲν ἄλλαις ἡμέραις πληροῦται ἀνέμου· κατὰ δὲ τὰς τριακάδας οὐ πνεῖ παντελῶς. Quae deinde sequuntur, dubito an ad Hellanicum tanquam ad auctorem referenda sint, immo puto Antigoni verba esse, et vocabulo ἐκλογὴ illum ipsum Hellanici locum intelligi, ad quem illustrandum similia afferat mirabilium scriptor.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

153.

p. 66

Etym. M.:Ἐρεμβοὶ, οἱ Ἄραβες... Ἐρεμβοὺς οἱ μὲν τοὺς Ἄραβας φασὶν, ὡς Ἑλλάνικος· ἔνιοι δὲ τοὺς Τρωγλοδύτας ἤκουσαν. Erembos nonnulli, ut Hellanicus, Arabes dicunt.
HELLANICI FRAGMENTA

153.

p. 66

Tzetz. Ad Lycophr. 827:Ἑλλάνικός φησι τοὺς Ἐρεμβοὺς περὶ τὰς Νείλου ῥοὰς οἰκεῖν. Hellanicus dicit Erembos ad Nilum fluvium habitare.
HELLANICI FRAGMENTA

154.

p. 66

Plutarch. De Is. et Osir. p. 364, D:Τὸν Ὄσιριν Ἑλλάνικος Ὕσιριν ἔοικεν (sic Valckenar.: codd. ἔθηκεν) ἀκηκοέναι ὑπὸ τῶν ἱερέων λεγόμενον. Οὕτω γὰρ ὀνομάζων διατελεῖ τὸν θεὸν, εἰκότως ἀπὸ τῆς φύσεως καὶ τῆς εὑρεσέως (ὕσεως καὶ ὑγρασίας conj. Marklandus). Quippe Hellanicus Hysiiin pro Osiride a sacerdotibus nominari audivisse videtur, itaque eum crebro nominat, nimirum a pluvia et humectatione.
67HELLANICI FRAGMENTA

155.

p. 67

Athenaeus I, p. 34, A:Θεόπομπος Χῖος τῆν ἄμπελον ἱστορεῖ εὑρεθῆναι· ἐν Ὀλυμπίᾳ παρὰ τὸν Ἀλφειόν· Ἑλλάνικος δέ φησιν, ἐν τῇ Πλινθίνῃ πόλει Αἰγύπτου πρῶτον εὑρεθῆναι τὴν ἄμπελον. Theopompum Chium (ait Athenaeus) narrare, repertam vitem esse Olympiae juxta Alpheum.... Hellanicus vero scribit, in Aegypti oppido Plinthine primum inventam esse vitem.Unde quaedam excerpsit Eustath. ad Hom. Od. I, p. 1635, 16. «In Aegyptiacis Hellanicus haud dubie etiam ea posuisse putandus est, quae de Orphica theologia, hoc est de cosmogonia docuit. Dubitari enim vix potest, quin Lesbius noster Hellanicus intelligendus sit apud Damascium Περὶ ἀρχῶν in G. C. Wolfii Anecd. gr. tom. III, p. 253 : Ἡ δὲ κατὰ τὸν Ἱερώνυμον φερομένη (Ὀρφικὴ θεολογία) καὶ Ἑλλάνικον, εἴπερ μὴ καὶ ὁ αὐτός ἐστιν, quae sic interpretor: nisi quidem alter ex altero sua hausit, ita ut arnbo non nisi unius auctoris loco habendi sint.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

156.

p. 67

Justinus Martyr Cohortat. ad Graecos p. 10, A ed. Paris. 1615 fol.,primo Polemonem et Apionem ait tradidisse, κατὰ Ἴναχον, Ἄργους βασιλέα, Ἀμάσιδος Αἰγυπτίων βασιλεύοντος, ἀποστῆναι Ἰουδαίους, ὧν ἡγεῖσθαι Μωϋσέα. Deinde addit: Καὶ οἱ τὰ Ἀθηναίων δὲ ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας, Κάστωρ τε καὶ Θαλλὸς, καὶ Ἀλέξανδρος πολυίστωρ, ... ὡς σφόδρα ἀρχαίου καὶ παλαιοῦ τῶν Ἰουδαίων ἄρχοντος Μωϋσέως μέμνηνται. Polemo et Apio tradunt sub Inacho, rege Argivo, eodem tempore, quo Amasis Aegyptiis imperaverit, Judaeos Mose duce emigrasse. Etiam qui res Atheniensium narrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, Castor et Thallus et Alexander polyhistor Mosen tanquam perantiquum et perveterem Judaeorum ducem commemorant.
HELLANICI FRAGMENTA

156.

p. 67

Cyrillus lib. I Contra Julian. p. 15 Spanh.:Ὅτι τοῖς Ἑλλήνων ἱστοριογράφοις γνωριμώτατος ἦν Μωσῆς, ἐξ αὐτῶν ὧν γεγράφασιν ἔξεστιν ἰδεῖν. Πολέμων τε γὰρ ἐν τῇ πρώτῃ τῶν Ἑλληνικῶν ἱστοριῶν διεμνημόνευσεν αὐτοῦ, καὶ Πτολεμαῖος δὲ Μενδήσιος, καὶ μὴν καὶ Ἑλλάνικος. Καὶ Φιλόχορος, Κάστωρ τε, καὶ ἕτεροι πρὸς τούτοις. Mosen Graecorum historiographis notissimum fuisse ex ipsis eorum scriptis intelligere licet, nam Polemo in primo Hellenicorum ejus meminit et Ptolemaeus Mendesius, nec non Hellanicus, Philochorus, Castor, alii.

Η ΕΙΣ ΑΜΜΩΝΟΣ ΑΝΑΒΑΣΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

157.

p. 67

Athenaeus XIV, p. 652, A:Φοίνικα τὸν καρπὸν καὶ Ἑλλάνικος κέκληκεν ἐν τῇ εἰς Ἄμμωνος Ἀναβάσει, εἰ γνήσιον τὸ σύγγραμμα. Φοίνικα (quae vox alias significat palmam arborem) fructum Hellanicus quoque nominavit in Itinere ad templum Jovis Ammonis, si genuinum id scriptum.

ΠΕΡΣΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

158.

p. 67

Schol. Aristoph. ad Aves 1022: δὲ Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Περσικοῖς, δύο φησὶ Σαρδαναπάλλους γεγονέναι. Εἰς τὸ αὐτό. (Εἷς δὲ αὐτῶν conj. Sturz.) Περσῶν βασιλεὺς, ὃς ἐν τρυφῇ ὡρίζετο τὴν εὐδαιμονίαν. Λέγει δὲ περὶ αὐτοῦ, ὅτι ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ β' πόλεις ἔκτισε τῆς Κιλικίας, Ταρσὸν καὶ Ἀγχιάλην. Hellanicus in Persicis duos ait Sardanapallos fuisse, quorum alter, rex Persarum, in mollitie summam felicitatem posuerit. Dicit vero Hellanicus eum uno eodemque die duas urbes in Cilicia condidisse, Tarsum et Anchialen.
HELLANICI FRAGMENTA

159.

p. 67
Steph. Byz.:Ἀρταῖα, Περσικὴ χώρα, ἣν ἐπόλισε Περσεὺς, Περσέως καὶ Ἀνδρομέδας· Ἑλλάνικος ἐν Περσικῶν πρώτῃ. Artaea, regio Persica, in qua Perseus Persei et Andromedae filius urbes condidit, auctore Hellanico rerum Persicarum libro primo.
HELLANICI FRAGMENTA

160.

p. 67

Steph. Byz.:Χαλδαῖοι. ... Ἑλλάνικος δέ φησιν ἑν πρώτῳ Περσικῶν οὕτω· «Κηφέως οὐκέτι ζῶντος, στρατευσάμενοι ἐκ Βαβυλῶνος, ἀνέστησαν ἐκ τῆς χώρας, καὶ τὴν Χογὴν (leg. Χώχην) ἔσχον. Οὐκέτι χώρη Κηφηνίη καλέεται, οὐδ ̓ ἄνθρωποι οἱ ἐνοικοῦντες Κηφῆνες, ἀλλὰ Χαλδαῖοι.» Καὶ χώρα αὕτη πᾶσα νῦν Χαλδαϊκὴ καλεῖται. Chaldaei.—Hellanicus vero in primo Persicorum inquit: «Mortuo jam Cepheo, ex Babylone militantes, ex regione migravisse, ac Chochen tenuisse. Nec amplius regio Cophenia vocatur, nec incolae Cephenes, sed Chaldaei.» Et regio ista omnis nunc Chaldaica vocatur.Postrema inde ab οὐκέτι non videntur ad Hellanicum pertinere.
68HELLANICI FRAGMENTA

161.

p. 68

Stephan. Byz.:Τυρέδιζα, πόλις Θρᾴκης. ... Ἑλλάνικος δὲ Τυρόδιζαν αὐτήν φησιν, ἐν Περσικῶν δευτέρῳ. Tyrediza, urbs Thraciae.—Hellanicus vero Tyrodizam eam vocat in Persicorum secundo.
HELLANICI FRAGMENTA

162.

p. 68

Harpocration:Στρέψα, ... πόλις ἐστι τῆς Θρᾴκης, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρῳ Περσικῶν ὑποσημαίνει. Strepsa est civitas Thraciae, ut Hellanicus libro secundo Persicorum innuit.
HELLANICI FRAGMENTA

163.a

p. 68

Clemens Alex. Strom. 1, p. 307, D:Πρώτην ἐπιστολὰς συντάξαι Ἄτοσσαν, τὴν Περσῶν βασιλεύσασαν, φησὶν Ἑλλάνικος. Primam scripsisse epistolas Atossam Persarum reginam, dicit Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

163.b

p. 68

Anonymus de mulieribus quae bello inclaruerunt (in Bibliothek der alten Literatur und Kunst part. VI, Inedita p. 18 sq.):Ἄτοσσα. Ταύτην φησὶν Ἑλλάνικος ὑπὸ τοῦ πατρὸς Ἀριάσπου ὡς ἄῤῥενα τραφεῖσαν διαδέξασθαι τὴν βασιλείαν. Κρυβοῦσαν δὲ τὴν τῶν γυναίων ἐπίνοιαν, τιάραν πρώτην φορέσαι· πρώτην δὲ καὶ ἀναξυρίδας, καὶ τὴν τῶν εὐνούχων ὑπουργίαν εὑρεῖν, καὶ διὰ βίβλων τὰς ἀποκρίσεις ποιεῖσθαι. Πολλὰ δὲ ὑποτάξασα ἔθνη, πολεμικωτάτη καὶ ἀνδρειοτάτη ἐν παντὶ ἔργῳ ἐγένετο. Atossam (Belochi, regis Assyriorum, ut videtur, filiam) Hellanicus dicit ab Ariaspa patre tanquam puerum educatam regiam suscepisse dignitatem. Occultantem vero quibus femina agnosci posset, primam caput texisse tiara, braccas invenisse et eunuchorum ministerrum et per epistolas dedisse responsa. Multos subegit populos, ideoque bellicosissima et fortissima in omnibus rebus apparuit.
HELLANICI FRAGMENTA

164.

p. 68

Schol. Aeschyl. Pers. 775:Κύρου δὲ υἱὸς Καμβύσης, ἀδελφὸς δὲ, κατὰ Ἑλλάνικον, Μαρφίου καὶ Μέμφιδος. Cyri filius Cambyses, et referente Hellanico, frater Marphii et Memphidis.
HELLANICI FRAGMENTA

165.

p. 68

Photius Cod. 72, p. 64, 18 (p. 43 Bekk.) in Persicis Ctesiae:Καὶ περὶ τοῦ θάψαντος τὸν πατέρα διὰ τοῦ πυρὸς παρὰ τὸν νόμον, ἐξ οὗ καὶ ἔλεγχος Ἑλλανίκου καὶ Ἡροδότου, ὡς ψεύδονται. Mentio fit etiam Cambysis, patris cadaver contra legem cremari jubentis; unde etiam Hellanicus et Herodotus mendacii arguuntur.
HELLANICI FRAGMENTA

166.

p. 68

Schol. Aeschyl. Pers. 719:Ἡρόδοτος ζ' φησὶ Δαρείου παῖδας εἶναι· Ἑλλάνικος δὲ ια'. Herodotus dicit septem, Hellanicus undecim Darii filios esse.
HELLANICI FRAGMENTA

167.

p. 68

Schol. Aeschyl. Pers. 778:Ἀρταφρένης] τοῦτον Ἑλλάνικος Δαφέρνην καλεῖ. Artaphrenen (unum e septem viris, qui Pseudosmerdin interfecerunt) Hellanicus Daphernen vocat.
HELLANICI FRAGMENTA

168.

p. 68

Steph. Byz.:Ἄρια, θηλυκῶς καὶ οὐδετέρως, Περσικὴ χώρα, ὡς Ἑλλάνικος. Τὸ ἐθνικὸν Ἄοιοι, ὡς αὐτός φησι, καὶ Ἀριεύς. Aria, feminini vel neutrius generis, regio Persica, ut ait Hellanicus. Gentile Arii, ut idem dicit, et Arieus.
HELLANICI FRAGMENTA

169.

p. 68

Donatus ad Terent. Eun. 1, 2, 87:Eunuchos a Persis institutos putant ex captivis. A Babyloniis enim Hellanicus auctor est id habuisse.

ΣΚΥΘΙΚΑ

HELLANICI FRAGMENTA

170.

p. 68

Steph. Byz.:Ἀμάδοκοι, Σκυθικὸν ἔθνος· Ἑλλάνικος ἐν Σκυθικοῖς. Amadoci, gens Scythica, cujus meminit Hellanicus in Scythicis.
HELLANICI FRAGMENTA

171.

p. 68

Steph. Byz.:Ἀμύργιον, πεδίον Σακῶν· Ἑλλάνικος Σκύθαις. Τὸ ἐθνικὸν Ἀμύργιος, ὡς αὐτός φησιν. Amyrgium, Sacarum campus. Hellanicus in Scythicis. Gentile Amyrgius. ut idem.«Hunc locum huc referre non dubitavi. Etsi enim lectio nondum satis certa est, quum Xylander velit Σκυθικοῖς legere, Salmas. vero et alii Σκυθῶν: tamen sive hanc, sive illam emendationem receperis, sive denique dativum illum Σκύθαις pendere dixeris v. c. a verbo ἀνατίθησι s. προστίθησι, vel pro ἐν Σκύθαις acceperis, h. e. co librorum suorum loco, ubi de Scythis egit: manet hoc, Hellanicum putandum esse illum campum commemorasse in Scythicis. Nam etiam apud Herodot. VII, 64, dicuntur Σκύθαι Ἀμύργιοι vocati esse Σάκαι. Quin Persae Scythas omnes vocabant Sacas, ut bene et apte ad rem nostram tradit ibidem Herodotus.» Sturz.
69HELLANICI FRAGMENTA

172.

p. 69

Strabo XII, p. 550, B:Τοὺς δὲ Σκύθας Ἀλαζῶνας φάσκοντες ὑπὲρ τὸν Βορυσθένη, καὶ Καλλιπίδας, καὶ ἄλλα ὀνόματα, ἅπερ Ἑλλάνικός τε καὶ Ἡρόδοτος καὶ Εὔδοξος κατεφλυάρησαν ἡμῶν. Scythas quidem Alazonas supra Borysthenem et Callipidas commemorant, aliaque ejus generis nomina, quae Hellanicus et Herodotus et Eudoxus nobis confinxerunt.

ΒΑΡΒΑΡΙΚΑ ΝΟΜΙΜΑ

HELLANICI FRAGMENTA

173.

p. 69

Suidas et Etymol. M.:Ζάμολξις· ... Ἑλλάνικος ἐν τοῖς Βαρβαρικοῖς Νόμοις φησὶν, ὅτι Ἑλληνικός τις γεγονὼς τελετὰς κατέδειξε Γέταις τοῖς ἐν Θρᾴκῃ· καὶ ἔλεγεν, ὅτι οὔτι ̓ ἂν αὐτὸς ἀποθάνοι, οὔθ ̓ οἱ μετ ̓ αὐτοῦ, ἀλλ ̓ ἕξουσιν πάντα ἀγαθά (Etym. τὰ ἀγαθά)· ἅμα δὲ ταῦτα λέγων ᾠκοδόμει οἴκημα κατάγαιον· ἔπειτα ἀφανισθεὶς αἰφνίδιον ἐκ θρᾳκῶν ἐν τούτῳ διῃτᾶτο. Οἱ δὲ Γέται ἐπόθουν αὐτόν. Τετάρτῳ δὲ ἔτει πάλιν φαίνεται, καὶ οἱ θρᾶκες αὐτῷ πάντα ἐπίστευσαν. Hellanicus in Barbaricis Institutis dicit, (Zamolxin) fuisse quendam Graecum, qui Getis in Thracia degentibus initia demonstrarit, dixeritque, neque se moriturum, neque suos sectatores: sed omnia bona habituros. Quum autem haec diceret, domicilium subterraneum exstruxit. Deinde ex Thracum oculis et conspectu se repente proripiens, in hoc degebat. Getae vero ipsum desiderarunt. Quarto autem anno post rursus apparuit, et Thraces omnia ei crediderunt.Cf. Herodot. IV, 93, ex quo sua hausisse videtur Pseudo-Hellanicus.

ΔΙΟΣ ΠΟΛΥΤΥΧΙΑ

HELLANICI FRAGMENTA

174.

p. 69
Fulgentius Mythol. I, 2, p. 35, ed. Munker.:«Theopompus in Cypriaco carmine, et Hellanicus iu Dios polytychia, quam descripsit, ait Junonem ab Jove vinctam catenis aureis, et degravatam incudibus ferreis.»

FRAGMENTA INCERTA

HELLANICI FRAGMENTA

176.

p. 69
Schol. ad Hes. Theog. 139:Ἑλλάνικος δὲ τοὺς Κύκλωπας ὀνομάζεσθαι ἀπὸ Κύκλωπος υἱοῦ Οὐρανοῦ, οὐπερὶ τῶν παρ ̓ Ὁμήρῳ Κυκλώπων λέγει. Hellanicus dicit Cyclopes nomen habere a Cyclope, Urani filio, neque vero de Homericis Cyclopibus loquitur.
HELLANICI FRAGMENTA

177.

p. 69
SuidasἈμφίσματα (pro quo Phavorinus, ut Hesychius et Zonaras in Lex. p. 157 recte habet ἀμφίσβατα), τὰ ἀμφισβητήσιμα. Ἀμφίσβατα, res de quibus controversia est.
HELLANICI FRAGMENTA

178.

p. 69
Idem s. v. Ἀναῤῥιχᾶσθαι, ex Hellanico laudat verba«Ἀναῤῥιχᾶται δὲ ὥσπερ πίθηκος ἐπ ̓ ἄκρα τὰ δένδρα.» Sicuti simia in summas arbores ascendit.
HELLANICI FRAGMENTA

179.

p. 69

Lexicon Sangermanense apud Bekkerum Anecd. Graec. p. 351: ἀθάρη τροφὴ ἐκ πυρῶν ἡψημένων καὶ διακεχυμένων. Ἔστι δὲ χρῆσις τῆς λέξεως πολλὴ παρὰ τοῖς Ἀττικοῖς, κατὰ μὲν τὸ τέλος διὰ τοῦ η προαγομένη, κατὰ δὲ τὴν μέσην τοῦ α, κατὰ δὲ πολλοὺς ἄλλους κατὰ μὲν τὸ τέλος διὰ τοῦ α, κατὰ δὲ τὴν μέσην διὰ τοῦ η. Οὕτως δὲ καὶ Ἑλλάνικος καὶ Σώφρων. Ἀθάρη, edulium e tritico cocto et diffuso praeparatum. Frequens est hujus vocis apud Atticos usus, in fine per η, in medio per α scriptae; verum apud alios multos in fine est α, in media voce η, sic etiam Hellanicus et Sophron.Conf. Dicta ad Thesaur. HSteph vol. I, p. 835.

Sequuntur loci, in quibus Hellanici nomen depravatum esse videtur. Primus est apud Stephan. Byz. in v. Ἀγβάτανα, ubi laudatur Ἑλλάδιος ἐν τῷ α στοιχείῳ. «Non male, ait Sturz., videtur Berkelius legendum conjicere Ἑλλάνικος ita ut intelligatur ejus opus, quod inscripserat Ἐθνῶν ὀνομασίας, quodque videtur ad literarum ordinem compositum fuisse.» Quod equidem addubito. Alter est ap. Plinium H. N. IV, 12, 22, ubi Rhene ab Anticlide vocari dicitur Celadussa, ab Hellanico Artemis. Sic recte edidit Harduinus pro vulgata, quae Helladii nomen habet. Nam in indice auctorum, huic libro praefixo Hellanicus memoratur, nullus vero Helladius. Porro apud Lutatium, Statii (Thebaid. 1, 581) scholiasten, nomen pastoris cui Linum mater tradidit, reperiri dicit in historia Heleni, quod jam Barthius mutavit in Hellanici. «Neque tamen repugnem, Sturzius ait, si quis ejus verba ita explicanda putet, ut sensus sit, nomen illius pastoris fuisse Heleni, servatum ab historicis.» Exstant denique plures loci, ubi Hellanici nomen non ad historicum nostrum, sed ad Hellanicum grammaticum, discipulum Agathoclis (Suidas in v. Πτολεμαῖος γραμματικός), Aristarchi, ut videtur, aequalem referendum est. Quos satis habemus indicasse: scholia Veneta et Eustath. ad Il. O, 651, p. 1035, 64; Il. T, 90, p. 1173, 24; Schol. Venet. ad Il. E, 269; Schol. ad Sophocl. Philoct. 201.

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project     Creative Commons License