ingenio suo novi rerum per orbem terrarum ordinis auctor exstitit. Ceterum quum argumenti hujus magnitudinem trium librorum angustiis inclusam videamus, ultro intelligitur non id philosophum nostrum egisse, ut singula omnia et minutissima quaeque percenseret, sed delectu habito, nonnisi summis rerum momentis immoratum esse, relique obiter perstrinxisse; his denique etiam orationem accommodasse succinctam, pressam, perspicuam. Testis vero hujus rei adest Porphyrius (fr. 1) Dicaearchum dicens ex numero esse auctorum τῶν συντόμως τε ὁμοῦ καὶ ἀκριβῶς τὰ Ἑλληνικὰ συναγαγόντων. Longe atiter de operis nostri oeconomia statucrunt Marxius, Buttmannus, Naekius (Mus. Rhen. 1832, fasc. 1), Osannus. «Primam ejus rei (Fuhrii p. 91 verba sunt) mentionem Marxius fecit, accuratiorem deinde expositionem Buttmenno et prae omnibus Naekio debemus, quae eadem nonnullis tamen rationibus immutata ab Osanno ita indicata est: Primum librum hitoriam Graeciae continuisse conjiciunt, ut partem in totum opus introducentem, eique universas geographici argumenti expositiones, sicut de ratione inter Graeciam et ceteram terram intercedente, adjunctas fuisse. In secundo deinde libro descriptionem civitatum Graecarum, quales auctoris aetate exstitissent, comprehensam fuisse in eoque singulas πολιτείας ratione quam investigare jam non liceret observata se deinceps excepisse. Tertium vero librum vitam domesticam Graecorum cum theatro omnibusque rebus ad id pertinentibus. Ludis publicis religionisque cultu descripsisse et in singularia iterum capita singularibus titulis praedita divisum fuisse.» Hi igitur et Πολιτείας et opus Περὶ μουσικῆς (quod tamen nullum fuit) et Περὶ μουσικῶν ἀγώνων, denique, quoniam in Vita Graeciae Euripidis mentio fit, etiam Didascalia in poetas tragicos et comicos in Vitae libros tres inferciunt. Quod quam sit violentum, arbitrarium, et ne probabile quidem, rectissime monuerunt censor Musei Rhenani 1832, Rankius in Vit. Aristophanis, coll. Ephemerid. schol. 1832, p. 713, et Fuhrius p. 85 sqq. qui rectissime de his exponit, quamquam ipse quae fuerit operis adornatio in medio relinquit. Nolo ego haec nunc repetere; inutile enim foret. Verum causam exponere refert, cur viri eximii in ejusmodi sententiam compellerentur, Fuhrius vero, etsi admitti eam non posse perspexisset, tamen de refingenda operis adornatione desperaret. Nimirum in editionibus Geographorum minorum tamquam e Dicaearchi Vita Graeciae exhibentur loci duo, quorum altero describuntur Athenae, urbes Boeotiae et Chalcis Euboica; altero auctor multis se defendit quod in Graecia describenda usque ad Peneum fluvium sit progressus. Patet fragmenta esse libri qui totius Graeciae descriptionem geographicam continebat. Jam vero si vere haec e Vita Graeciae deprompta sunt, fieri omnino non potuit ut per omnes tres libros vitam Graecorum secundum historicum ejus progressum Dicaearchus explicaverit, neque quid. Quam relictum erat, nisi ut partem historicam, partem geographicam, partem ad literas, artes, reliqua spectantem distinguerent. — Attamen ita jam se res habet, ut auctoritas, qua frgmenta illa Vitae Graeciae ascribuntur, omnino nulla sit, et ne hoc quidem liqueat, utrum omnino Dicaearchi, an alius sint scriptoris. Quae res sit exponam. Fragmenta Dicaearchi. quae in editionibus Geographorum Minorum legi solent, praeter illud quod est de Pelio monte. Ex uno eodemque fluxerunt fonte. Is vero fons est codex saeculi XIII, olim Italicus, inter annos 1589 et 1593 in Galliam asportatus, ubi primum possidebat Claudius Dupuy, deinde Petrus Pithou, penes cujus successores mansit usque ad annum 1837, quo librum pretiosissimum acquisivit Regia Bibliotheca Parisina, ubi nunc in Catalogo Supplementi numero 443 designatur. Argumenta eorum, quae modo diximus, acutissimus exposuit Letronnius in Fragments des poëmes geogr. (Paris. 1839) p. 1 sqq. Hunc tu adeas. Continet vero codex: 1. Marcianum, 2. Artemidori epitomen, 3. Scylacis Periplum, 4. Isidori Characeni Stathmos Parthicos, cui operi titulus non praefigitur, sed ad calcem subscribitur. Deinde nullo praemisso titulo sequitur fragmentum metricum versuum 109, cujus auctor post praefationem, in qua Theophrastum quendam alloquitur, negligentissime recenset Ambraciam, Aetoliam, Phocidem, Boeotiam, et deinde, missa Attica, ad Megaram transit finesque Peloponnesi. Ἐντεῦθεν, ait, ἀρχὴ τῆς Πελοποννήσου· λιμὴν Χωστὸς ὑποκεῖται καὶ Λέχειον λεγομένη Πόλις. Abrupto sic in medio versu carmini subtexuntur item sine ullo titulo fragmenta duo prosaica, alterum de Attica et Boeotia, alterum de finibus Graeciae; illa ipsa sunt, quorum supra mentionem fecimus. Post haec denuo incipit geographus metricus, sequiturque item absque titulo fragmentum, quo Cretae urbes atque nomina insularum maris Aegaei enumerantur. Ad finem denique hujus fragmenti subscribitur: Δικαιάρχου ἀναγραφὴ τῆς Ἑλλάδος. Sequitur Scymnus Chius, nullo praefixo titulo, qui haud dubie fini appictus erat nunc deperdito. Sic igitur Parisinus Noster. In apographo Hervartiano et apud Stephanum et Hoeschelium titulus a fine ad initium carminis revocatus est: Δικαιάρχου Ἀναγραφὴ τῆς Ἑλλάδος πρὸς Θεόφραστον. Hudsonus