ISTER: VITA
Suidas de Istro sic scribit: Ἴστρος, Μενάνδρου, Ἴστρου, Κυρηναῖος ἢ Μακεδὼν, συγγραφεὺς, Καλλιμάχου δοῦλος καὶ γνώριμος. Ἕρμιππος δὲ αὐτόν φησι Πάφιον ἐν τῷ δευτέρῳ τῶν διαπρεφάντων ἐν παιδείᾳ δούλων. Ἔγραψε δὲ πολλὰ καὶ καταλογάδην καὶ ποιητικῶς. Toupius Ep. crit. p. 141 censet pro Μενάνδρου, Ἴστρου scribendum esse Μενάνδρου ἱστορικοῦ: contra quem Siebelis recte monet, neque Menandrum Ephesium neque Menandrum Pergamenum, quos Vossius inter historicos incerti aevi refert, cum aliqua probabilitate patrem tribui posse Istro Cyrenoeo; mavult vero ita emendari: Ἴστρος· Μενάνδρου ἢ Ἴστρου, cui scripturae simillimum sit quod apud Suidam v. Καλλισθένης legatur. Idem ostendit, quae de Istri patria apud Suidam tradantur diversa, inter se conciliari posse; neque Istrum, qui a Plutarcho (Quaest. Gr., p. 301) dicatur Alexandrinus, a nostro differre: Cyrenen enim eum habuisse patriam, inde cum Callimacho Alexandriam migrasse, hinc Paphum, urbem Cypri insulae, quae in Ptolemaei potestate fuerit, transvectum esse ibique aliquantum temporis transegisse putand(??)m esse: hac ex causa eum modo Cyrenaeum, modo Alexandrinum, modo Paphium, modo Macedonem (quippe Aegyptus Macedonibus subjecta erat) appellari potuisse. Haec omnia ut Siebeli concedenda sunt, ita in eo quoque ei assentiri debemus, quod Istrum Calatianum, de quo Steph. Byz. sic scribit: Κάλατις, πολίχνιον ἐν τῇ παραλίᾳ τοῦ Πόντου, ἀφ’ οὗ Ἴστρος Καλατιανὸς, περὶ τραγῳδίας γράψας καλκὸν βιβλίον, a Nostro distinguit. Sed quum Ister Calatianus de tragoedia scripserit, suspicamur ex hoc opere sumpta esse quae in Vita Sophoclis Istro tribuuntur (fr. 51), eundemque Istrum Calatianum auctorem esse operis quod inscriptum cst Μελοποιοί (49, 4). Ister fuisse dicitur servus et amicus Callimachi; quod ita intelligendum est, ut cogitemus, eum primum Callimachi servum fuisse, deinde ab hoc eruditum esse in ejusque venisse familiaritatem; quare etiam Callimachius appellatur (A then. vi, 20 p. 272; ix, 9, p. 387). Hinc clarum est qua aetate Ister vixerit: eadem nimirum, qua Callimachus, qui maxime tloruit regnante Ptolemaeo Euergeta Ol. 133, 2—139, 4). Idem etiam inde colligitur, quod contra Istrum scripsit Polemo, qui floruit regnantibus Ptolemaeo Philopatore et Epiphane (O1. 139, 4—149, 4). Cf. Preller Polem. fragm. p. 8.DE OPERIBUS HORUM SCRIPTORUM
Atthidum scriptores, quorum vitas enarravimus, quamquam non eadem omnes aetafe eodemqae ingenio scripserunt, in universa tamen studiorum ratione ita consentiunt, ut multa dici possint, quum ad Atthides tum ad reliqua eorum scripta pertinentia, quae in omnes aeque cadant. Totum hoc scriptorum. genus in rebus antiquitatibusque Graecis, imprimis vero Atticis, doctc adhibitaque arte critica exponendis versatur, in eaque re maxime se applicat ad exquirendas res antiquissimas, ad mythos interpretandos et ad persequenda omnia, quae cum deorum cultu conjuncta sunt eaque quae ad artes et literas spectant. Atthis est liber, in quo res Atticae exponuntur. Neque dubito quin jam ipsi Atthidum scriptores vocem Ἀτθίς pro Ἀτθὶς συγγραφή, ut dicit Pausauias VI, 7; X, 8, usurpaverint, quum antiquissimi eorum, qui Atthides laudant, hoc nomine utantur, ut Strabo IX p. 601 (Philoch. fragm. 35), Dionysius Halic. tom. II, p. 122 Sylb. (Philoch. fr. 132), tom. II, p, 123 (Philoch. fr. 135). In his Atthidibus res ita tractantur, ut potius collectanea exhibeantur quam vera Atticae historia. Si enim haec opera comparamus cum iis quae vera arte historica composita sunt, id videmus discriminis, quod in his interior rerum nexus maxima cum cura indagatur, temporum conditio hominumque mores sollerter explicantur, virorum, qui aliquas partes in rebus gerendis agunt, vivida exhibetur imago, ipsae res gestae enucleate ac eleganter depinguntur omniaque haec ad unum corpus omnibus partibus absolutum efficiendum conjunguntur; in illis vero Atthidibus nihil nisi annales deprehendes, quibus res variae sine ulla necessitate connexae secundum temporum seriem nude exponuntur. Nihilominus habent isti scriptores multa, quae magna laude digna sint. Historiam ab hominum ortu usque ad id tempus, quo ipsi florent, deducunt, sed praeter ipsam historiam tradunt quae de deorum cultu, de festorum origine, de sacrificiis, de institutis publicis,