p. 10) el Eustathium (Prooem. in Pindar. p. 16), qui poetam, quem plures apud Thebas mortuum esse dicunt, Argis diem obiisse narrant. Quemadmodum hoc regionis nomen jam in antiquitate obscuratum esse debet, sic etiam Cercas urbs vetustae admodum memoriae fuisse videtur. «Quod nomen tamen, Unger. I. I. dicit, fortasse judicabor in lucem protraxisse mentione facta Dianae Celcaeae, de qua Boeckhius ad Corp. Insc. Graec. nr. 1947, p. 47, haec disseruit: «Ἀρτέμιδι Κελκαίᾳ· quo firmatur optimorum librorum lectio apud Arrhianum VII, 19, ubi memoratur antiquum Athenis τῆς Ἀρτέμιδος τῆς Κελκαίας ἕδος. Hoc vidit jam Paciaudus, sed ignorant Arrhiani interpretes.» Et de eadem dea ante Boeckhium loquutum video Villoissonum Anecd. T. II, p. 162 sq. not. I. Nec dubito accommodare in hanc rem vocabuhim Celcaeae, Epiroticae urbis, literis mandatum ab Eustathio in Hom. Odyss. XI, 120, p, 1675, 37: Βουνίμαν τινὰ ἢ Κελκέαν . . . τοπικὰ ὀνόματα.» His igitur indiciis, quum Suidae testimonium accedat, non dubitandum est exstitisse Boeotiae urbem Cercadem, quod nomen postea in Celcadem abierit. Etsi enim id quod Diana Κερκαία memoratur, per se nihil probare videtur, quum voce κερκαία (a κέρκος) deae radiosae vel splendidae (4) natura significetur, ideoque nihil cogat ut ejusdem nominis urbem statuamus: non minimum tamen Suidae auctoritas augetur eo quod hoc ipsum nomen ducit nos in Boeotiam Apollinis et Dianae cultu insignem. Obvium fit in fabulis nomen Cercyonis, filii Agamedis, qui cum Trophonio Augeae, Iobis filio, et Hyrieo thesauros exaedificavit. Uti vero Augeae et Hyriei nomina aperte spectant ad Apollineam naturam, sic etiam illud Cercyonis ex eadem radice natum ex qua κέρκαιος. Alia hujus vocabuli forma est Κέρκαφος, qui apud Schol. Pind. Ol. VII, 132, Solis e Rhode filius dicitur, atque in fabulis Minyarum pater est Ormeni, a quo Ormenium prope Iolcum condita. Quod deinde patris nomen apud Suidam attinet, hoc alibi, quantum sciam , nusquam reperitur. Welckerus in dissertatione, quam in Xanthi Vita laudavi, Cabam patrem a seriore quodam fictum esse suspicatur, qui quum novum opus sub Acusilai nomine ederet, exquisito hoc patris nomine auctori sui auctoritatem addere voluisset. Nescio quamnam significationem huic vocabulo tribuerit vir doctus, quum meram id fictionem esse ab omni sensu destitutam ab more an- tiquitatis abhorreat. Ut proferam meam qualemcunque sententiam, puto equidem quemadmodum Cercadem urbem Dianae et probabiliter etiam Apollini sacram fuisse vidimus, sic fortasse patris quoque nomen ad Apollinis cognomen spectare, quod in Acusilai familia sacerdotali reperiebatur. Ex sacerdotum enim familiis plures vetustissimorum historicorum, qui genealogias scripserunt, profectos esse jam propterea suspicari licet, quod hi prae ceteris antiquorum temporum memoriam colere debuerunt et in templorum publicis catalogis consignare. Atque in familia Acusilai talia studia viguisse fama illa subindigitare videtur, quae Acusilaum narrat genealogias ex aeneis tabulis descripsisse a patre in domo sua repertis. Huc accedit quod Hecataei quoque (Hegesandri filii), nec non Xanthi, Candauli, ut puto, filii, nomina aptissime referri possunt ad gentesApollinis sacerdotio fungentes. Nomen Κάβας igitur, nisi fallor, decurtatum est ex ἑκάβας (5) i. q. ἕκατος (nam de compositione cum βαίνω in his vocibus non cogitandum), ad similitudinem vocum Λυκάβας, Ἰόβας etc. Primam syllabam ἕ agnosco litera Σ in forma Σκάβρας a Diogene allata, ubi praeterea literam ρ interpositam videmus. Verum haec fortasse orta est ex antiqua forma ἑκάβαρ, quam quidem in voce ἰόβας (6) obtinuisse statuo propter latinum jubar. Incerta haec sunt et conjecturis nituntur. Itaque si quis meliora scit, doceat. Genealogiarum, quas Acusilaus condidit, libri laudantur tres. In his eum Hesiodi maxime carmina, quorum patria Boeotia, secutum esse intelligitur ex Clem, Alex. Strom. VI, p. 629, A, ubi haec: Τὰ Ἡσιόδου μετήλλαξαν εἰς πεζὸν λόγον καὶ ὡς ἴδια ἐξήνεγκαν Εὐμηλός τε καὶ Ἀκουσίλαος οἱ ἱστοριογράφοι. Neque vero totum ex iis pependisse apparet ex loco Josephi (contr. Apion. I, p. 1034, et ex eo Euseb. I. I.). Περίεργος ἂν εἴην ἐγὼ, ait, τοὺς ἐμοῦ μᾶλλον ἐπισταμένους διδάσκων, ὅσα μὲν Ἑλλάνικος Ἀκουσιλάῳ περὶ τῶν τῶν γενεαλογιῶν διαπεφώνηκεν, ὅσα δὲ διωρθοῦτο τὸν Ἡσίοδον Ἀκουσίλαπεφώνηκεν, ὅσα δὲ διωρθοῦτο τὸν Ἡσίοδον Ἀκουσίλαος. Nec tamen hos testes afferrem, nisi res per se probabile esset. Nam quod seriore aetate circumferebatur Acusilai opus adulterinum fuit et suppositum, ut pluribus locis repetit Suidas (v. Ἑκαταῖος Μιλήσιος, Ἱστορῆςαι, Συγγράφω: τὰ Ἀκουσιλάου νοθεύεται). Hae Pseudo-Acusilai genealogiae sine