Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

LIBER QUINTUS

A PTOLEMAEO III EVERGETE USQUE AD FINEM PTOLEMAEI VI PHILOMETORIS, SIVE USQUE AD EVERSIONEM CORINTHI. 247-146 A.C. NOMINA AUCTORUM. NEANTHES CYZICENUS. LYSIMACHUS. NYMPHIS HERACLEOTA. PHILINUS AGRIGENTINUS. EUPHANTUS OLYNTHIUS. SPHAERUS BOSPORANUS. ARATUS SICYONIUS. [PHYLARCHUS.] DINIAS ARGIVUS. [ERATOSTHENES CYRENAEUS.] PHILOSTEPHANUS CYRENAEUS. HERMIPPUS CALLIMACHIUS. [ISTER CALLIMACHIUS.] CALLIXENUS RHODIUS. PTOLEMAEUS MEGALOPOLITANUS. HEGESIANAX ALEXANDRINUS. MNESIPTOLEMUS. EUPHORIO CHALCIDENSIS. DIOCLES PEPARETHIUS. Q. FABIUS PICTOR. L. CINCIUS ALIMENTUS. P. CORNELIUS SCIPIO. C. ACILIUS GLABRIO. HANNIBAL CARTHAGINIENSIS. SOSILUS LACEDAEMONIUS. CHAEREAS. SILENUS CALACTINUS. XENOPHON. EUMACHUS NEAPOLITANUS. MENODOTUS PERINTHIUS. ALEXANDRIDES DELPHUS. POLEMO ILIENSIS. SATYRUS. HERACLIDES LEMBUS. POSIDONIUS OLBIOPOLITA. A. POSTUMIUS ALBINUS. ZENO RHODIUS. ANTISTHENES RHODIUS. SCYLAX CARYANDENSIS.
108

POLEMO ILIENSIS

Suidas: Πολέμων Εὐηγέτου, Ἰλιεὺς (*) , κώμης Γλυκείας ὄνομα, Ἀθήνησι δὲ πολιτογραφηθεὶς, [διὸ ἐπεγράφετο Ἑλλαδικός,] ὁ κληθεὶς περιηγητὴς, ἱστορικός. Γέγονε κατὰ τὸν Πτολεμαῖον τὸν Ἐπιφανῆ· κατὰ δὲ Ἀσκληπιάδην τὸν Μυρλεανὸν συνεχρόνισεν Ἀριστοφάνῃ τῷ γραμματικῷ καὶ διήκουσε (?) καὶ τοῦ Ῥοδίου Παναιτίου. Ἔγραψε Περιήγησιν Ἰλίου ἐν βιβλίοις γʹ, Κτίσεις τῶν ἐν Φωκίδι πόλεων καὶ περὶ τῆς πρὸς Ἀθηναίους συγγενείας αὐτῶν, Κτίσεις τῶν ἐν Πόντῳ πόλεων, Περὶ τῶν ἐν Λακεδαίμονι [πόλεων], καὶ ἄλλα πλεῖστα, ἐν οἷς καὶ Κοσμικὴν περιήγησιν ἤτοι γεωγραφίαν. Cf. Endocia p. 362. Γλυκείας] sic ABVE, ceteri Γλυκυίας. PRELLERUS (Polemonis Periegetoe Fragmenta collegit etc. L. Preller. Lips. 1838), vir doctissimus et de Polemone eximie meritus, nomen vico fuisse putat a γλυκείᾳ κρήνῃ, collato inter alia Pausania VII, 27, I: τὸ δὲ χωρίον (sub Pelleneurbe), ἔνθα αἱ πηγαὶ, Γλυκείας ὀνομάζουσι. — Eudociap. 362 habet Λυκίας, cui scripturae vix quisquam patrocinabitur proptera, quod Zelea urbs Troadis antiquitus Λυκία appellata fuisse a nonnullis dicitur. V. schol. II. V, 105 coll. schol. II. VI, 172, schol. Aeschyl. Pers. Sept. c. Th. v. 132. «Similis scrib. discrepantia reperitur in Soph. Philoct. 1461 (Λύκιον πότον et γλύκιον πότον). »Bernhardy. Γλαυκίαν, Ἰωνίας πολίχνιον, memorat Stephanus Byz. Fortasse idem nomen fuit Polemonis patriae. — διὸ ἐπεγρ. Ἑλλ.] Haec uncis inclusit Prellerus. Scilicet Ἑλλαδικὸς libri inscriptio erat, ut infra videbimus. Potuit tamen nomen istud a libro etiam ad scriptorem transferri. Refingere licet: διὸ καὶ Ἀθηναῖος ἐπεγράφετο· περιηγητὴς ὁ κληθεὶς Ἑλλαδικός. Vocem ἱστορικὸς omittit Eudocia.—διήκουσε καὶ] Corrupta. Intercidisse ahqua censet Bernhardy. Conjici possit διῆκε μέχρι τοῦ Ῥ. Παν. — Ἔγραψε Περιήγησιν] «In parietinis variae doctrinae nos versari demonstrat* V, post περιήγησιν inserens τὰ πρὸς Ἀδαῖov καὶ (adde Ἀντίγονον): quem res indicium facit apparatus tumultuarii, quem Byzantini homines ad brevitatem redegerint. »Bernhardy. — Ἰλίου] Ἠλίον Ven. «Hujus auctoritas non magis est confessa cuam ejus libri, qui inscriptus fuisse fertur Κτίσεις τῶν ἐν Πόντῳ πόλεων. »Bernhardy. Neque tamen etiam est cur fidem Suidae in dubium vocemus. — Κτίσεις τ. ἐ. Π. π.] sic ex Μss. Paris. Küster.; priores editt. et Eudocia συγγενείας τῶν ἐν Πόντῳ πόλεων. — Λακεδ. Πόλεων] in V. vox πόλεων omissa; πινάκων legendum censet Reinesius. Quae de Euergete periegetae nostri parente, deciue Glycea Illiensi vico, in quo lucem Polemo aspexerit, a Suida traduntur, aliunde non licet confirmare. Ac de patria quidem rem satis incertam esse, inde aliquis collegerit, quod Athenaeus VI, p. 234, D (fr. 78) mentionem Polemonis injiciens, Πολέμων γοῦν, ait, ὁ εἴτε Σάμιος ἢ Σικυώνιος εἴτ ̓ Ἀθηναῖος ὀνομαζόμενος χαίρει, ὡς ὁ Μοψεάτης Ἡρακλείδης δέγει καταριθμούμενος αὐτὸν καὶ ἀπ ̓ ἄλλων πόλεων. Verum fidem testimonii Suidiani ipsa tuetur Iliensis vici obscuritas juxta urbes posita clarissimas, quas periegeta non potuit non adire et per tempus aliquod inhabitare. Unde Atheniensis dici potuerit ab ipso Suida docemur. Nempe civitate Polemonem ab Atheniensibus donatum esse dicit. De reliquis vero nominibus recte sine dubio statuit Prellerus l. l. p. 12: «Videtur Polemo, inquit, quum modo hanc modo illam urbem incoleret, etiam libros suos modo ex hac modo ex illa civitate in lucem emisisse, idque in titulis librorum diversis gentilibus, ut quamque urbem incolebat, nomini suo adjectis significasse. Ex qua domiciliorum diversitate si gloriolam sibi quaerebat meus, id non tam huic homini quam universae, qua is vixit, aetati imputandum est, quae pridem desierat patriae amorem censere ex caritate ejus loci, ubi quisquc natus esset, et in qua litteratis potissimum hominibus, si itinera longinqua fecerant, magnae id laudi habebatur.» Floruit Polemo, ut Suidas ait, sub Ptolemaeo Epiphane (qui regnavit an. 204—180 a. c.), et sicuti ex Asclepiadis Περὶ γραμματικῶν opere refertur, aequalis erat Aristophanis grammatici, qui ex computo Ritschlii (Alex. Bibl. p. 90) natus est
109
circa an 260, mortuus. an. 185 a. C. Haec inter se optime concinunt; at vehementer iis refragatur quod deinceps ponit Suidas: καὶ διήκουσε καὶ τοῦ Ῥoδίου Παναιτίου: nam ex antecedentibus Polenmo senex esse debuit quo tempore primum florere coepit Panaetius. Quare aut aliena miscentur, aut verba corrupta sunt. Anctor Suidae dixerit pervenisse Polemonem usque ad Panaetii tempora, qui eum inter γνωρίμους habuisset, id quod Suidas perperam de discipulo Polemonοis intelligere potuit.(*) — De magistris Polemonis nihil traditur. Quid recentiores finxerint, modo Aristarchi, modo Aristophanis discipulum, modo ex Pergamenorum schola profectum esse dictitantes, post Prellerum denuo exponere supersedeo. Ipse autem Prellerus: «Mihi renuntiandum potius, inquit, quam obsequendum improbo illi grammaticorum suo quemque doctori, suae successioni assignandi studio, gaudeoque meo, ut quem dixeris αὐτοδίδακτον fuisse. Verum si spectes universam studiorum rationem, quantum de iis ex fragmentis existimari potest, duabus potissimum in urbibus aliquamdiu disciplinis eum fuisse eruditum crediderim, Alexandriae et Athenis. Alexandriae per illam aetatem eae artes maxime colebantur, quibus Polemo conspicuus erat, historicae et grammaticae; quasqui studiose ediscere, qui penitus haurire volebat, non poterat quin Alexandrinis doctoribus temporis operaeque aliquantum impenderet. Adde quod constat (?) vidisse aulam Ptolemaei Euergetae ex Athen. XII, p. 552, A (fr. 84), et quod libri ejus inter posteriores grammaticos maxime ab Alexandrinis usurpabantur, inprimis ab Didymo. Si certa nomina expromi velis, potuit ille audire Callimachum, potuit etiam Eratosthenem audire, qui Polemone adolescente summis illarum artium laudibus excellebant. De Eratosthene noli contra monere quod Polemo scripsit adversus Eratosthenem; scripsit etiam Aristophanes adversus (πρὸς) Callimachi praeceptoris πίνακας. Ad Athenas quod attinet, Polemonem huic urbi multum temporis tribuisse vel inde patet, quod traditur Ἀθήνησι πολιτογραφηθεὶς fuisse, unde Ἀθηναῖος vocatur Heraclidi Mopseati ap. Athen. VI. p. 234, D, et Plutarcho Sympos. Quaestt. V, 2. Quaeritur quonam aetatis spatio Athenis versatus fuerit, utrum senex, quod oxistimavit Lyndenus, qui Polemonem senem scholas Athenis habuisse statuit, quibus interfuerit Panaetius, an juvenis. Mihi de scholis istisvalde dubium videtur; contra hoc videor mihi pro certo exploratoque ponere posse, primam urbem, quo juvenis ab Alexandrinis rudimenta litterarum edoctus advolaverit, studiosissimus ille monimentorum omnisque antiquitatis ex artis operibus documentisque publicis illustrandae, hanc igitur urbem fuisse Athenas, quippe non modo qualicunque monumentorum suppellectile refertissimas, sed etiam iis maxime tunc frequentatas, qui periegetarum studia colerent, In monumentorum cognitione posita atque ab Atheniensibus primum, illa, videtur, ad certam artem et rationem revocata. Efflorescebat nimirum tunc apud Athenienses illa, quam peripatetici inchoaverant, antiquitatum disciplina ex sedula singulorum locorum inspectione et pertractatione explicandarum. Vigebant laudes Philo. chori et Timaei Siculi (quem maximam vitae partem apud Athenienses degisse constat ex Polybio Exe. Vat. XII, 13), qui haec studia insigni cum fructu ad historiam applicaverant. Florebant nomina Cratetis Atheniensis, Eratosthenis, Aristophanis, aliorum, qui comoediam Atticam ex antiquitatibus Atticis illustrabant. Vivebat, ni fallor, eadem aetate Diodorus Atheniensis qui Periegetae nomen tanquam propriae professionis appellationem, inter historicam atque grammaticam artem mediae, primus sibi adscivisse et ad peculiare litterarum genus vindicasse videtur. Hos Polemo sequutus est, tantumque mox de antiquitatibus Atticis ex monumentis et inscrlptionibus collustrandis meruit, ut Athenienses eum inter cives adoptarent; cui tamen rei cavendum ne nimium tribuamus, quum constet eum honorem per ista tempora facillimi negotii fuisse. — Athenis Polemonem ad ceteras Graeciae et reliqui orbis terrarum civitates obeundas perrexisse et quod vitae reliquum erat inter peregrinandum fere consumsisse crediderim, idque ita eum instituisse, ut ex urbibus nobilioribus, praecipue ex iis quae monumentorum, donariorum, tabularum pictarum, inscriptionum abundantia insigniores erant, modo hanc modo illam diutius incoleret domiciliumque ibi aliquantisper figeret. Certe, si quanta cura de singulis disputaverit ex ipsius fragmentis cognoveris, facile mecum consenties eum minime, ut solent homines peregrinabundi, inspexisse duntaxat urbes videri, sed habitare in iis et tam bene cognitas habere, quam solent cives aut inquilini. Neque hoc de solis Athenis valet, verum sicuti in his versatissimus erat, ita Argos etiam, Sicyonem, Spartam,
110
Olympiam, Delphos, Dodonam, Syracusas ad extremum usque angulum perquisivisse eum dixeris. — Ab arte sua et Περιηγητὴς nominabatur et Στηλοκόπας, quorum illud peculiare id scribendi genus significat, quod a Diodoro Atheniensi inchoatum a nostro ad summum, quod in hoc genere praestari poterat, perductum esse videtur. Alterum cognomen peculiarem quandam, qua maxime inter ceteros periegetas eminuit, laudem Polemonis indicat, ut qui esset unicus inscriptionum scrutator ex monumenlis publicis colligendarum et ex antiquitatum scientia aperiendarum. Περιηγητὴς appellatur apud Strab. IX, p. 240, Athen. IX, p. 372, A; 387, F; XII, p. 602, F; XV, p. 696, F; V, p. 210, A; Plutarch. vit. Arat. c. 13, Steph. B. V. Δωδώνη, Suid. v. Πολέμων. Videtur sibi ipse in titulis librorum hoc nomen attribuisse, quo quarum artium professio, quae studia comprehendantur explicatissime demonstrabitur capite tertio. Στηλοκόπας appellatur ab Herοdico Crateteo ap. Athen. VI, p. 234, D: ἐπεκαλεῖτο δὲ καὶ Στηλοκόπας, ὡς Ἡρόδικος ὁ Κρατήτειος. De Herodico Babylonio, Cratetis discipulo, plenissime disputavit Wegener. De aul. Att. p. 155 sq. Vocem Στηλοκόπας Dalecampius ad Athen. l. c. revocandam putavit ad verbum στηλιτεύειν, στηλοκόπαν esse quasi ἐστηλιτευμένον sive ἐστηλοκοπημένον (cf. Pollux VII, 73, Hesych. V. Στηλιτεῦσαι, Dio Cass. XLII, 9), ut cujus nomen ob desertum vadimonium videatur columnae inscriptum et infamatum fuisse, qui mos obtinebat Athenis. Alia interpretatio Valesii est ad Harpoer. v. Ἄξονες, Polemonem Στηλοκόπαν dictum esse ob maledicentiam, qua in eos qui ab se dissentirent saevisset et «quod omnes scriptores quasi proscriberet, ἐστηλίτευε, ἐστηλοκόπησε.» Dissensit ab hoc Casaubonus, rectum haud dubie videns in hoc, quod nomen repetiit ab studio Polemonis in inscriptionibus posito: «Qui tanta diligentia graecarum urbium inscriptiones de columnis, pilis, statuis et omne genus donariis descripsisset, Στηλοκόπας joculari quidem, sed aptissimo nomine est dictus, παρὰ τὸν κόπον τὸν περὶ τὰς στήλας. Sic δοξοκόπους dixerunt, qui industriam et laborem omnem suum ad gloriae aucupium referrent. Sic etiam δημοκόπους appellabant, qui in demerendo populo assidue occupabantur. »Et assentiuntur Casaubono Jacobsius Animadverss. Anthol. Prolegg. p.XXXV. et Boeckhius OEcon. Civit. II. p. 281, Corp. Inser. vol. I. praef. p. VIII. Mihi de re exploratum videtur, originatio ipsa, quam proposuit Casaubonus, vereor ut recte habeat. Nam repetierim vocem στηλοκόπας non a κόπος, sed a κόπτειν, unde κοπίς, ut στηλοκόπας sit lapicida, is qui inscriptionem aliquam in columnam incidit. Aliae ejusdem vocabuli formae sunt στηλοκόπος et στηλοκόπης, quum forma στηλοκόπας dorismis adnumeranda videatur in vulgarem dialectum haud raro receptis; cf. Lobeck. ad Phryn. p. 638, ad Ajac. v. 604, p. 292 sq. coll. p. 460. Recte vero Casaubonus etiam in hoc, quod joculare hoc nomen appellat, de qua re secus judicavit Wegener. De aul. Att. p. 204, nimium ille opinanlonibus suis de academia, quam dicit, Pergamena indulgens: «Stelocopae cognomen nescio an Polemonis fuerit in academia Attalica ob insignem in inscriptionibus colligendis et explicandis collocatam operam gloriosa et honorifica appellatio:» qui videat ne academicis suis tribuerit facetias subrusticas, quibus placuerit minem litteratissimum nominare lapicidam. Omnino talia, quae doctis viris apud Graecos indebantur, cognomina jocularia plerumque sunt et habent aculeum. Sic Nicanor Aristarcheus Στιγματίας dictus, hoc est proprie servus κατεστιγμένος, quia doctrinam interpungendi multis libris persequutus erat (cf. School. Dionys Thr. ap. Bekk. Anecd. p. 758 sq. 763 sqq., Warton. ap. Gaisf. Poett. min. IV, p. 3), διότι ἐπολυλόγησε περὶ στιγμῶν, ut ait Eustath. p. 20, 12. Simili cavillatione Satyrus Zῆτα dictus διὰ τὸ ζητηικὸν αὐτοῦ, Phot. Bibl. p. 151. b. Bekk., Dionysius Ἀσκάλαφος, aut propter lucubrationes assiduas aut ἐπειδὴ μακρὸς καὶ λεπτὸς ἦν καὶ ὠχρός, ut ait Etym. M. p. 278; cf. Fronto p. 94 Nieb., unde cognoscitur hunc Dionysium, quem nominat tenuiorem, magistrum Frontonis fuisse. Quamquam talibus originationibus nihil tribuendum esse censet Lehrsius Quaestt. epic. p. 19 sqq.» DE SCRIPTIS POLEMONIS. Tituli laudantur supra triginta. Quibus non omnibus peculiaria opera indicari nemo non concesserit; sed quinam tituli tamquam partes majoris operis componendi sint, ex arbitrio magis pendet quam certis argumentis demonstrari potest. Prellerus opera Polemonis in quattuor classes digessit, quarum prima inscribitur Περιήγησις κοσμική, altera Ἀντιγραφαί, tertia Ἐπιστολαί, quarta Commentationes varioe. Singulos deinde titulos hunc in modum disponendos esse statuit [Titulos latine scriptos ipse Prellerus, ut tenorem aliquem materiarum efficeret, supplevit]: I. ΠΕΡΙΗΓΗΣΙΣ ΚΟΣΜΙΚΗ. Ι. ΕΛΛΑΔΙΚΟΣ. a. Attica. αʹ. Περὶ τῆς Ἀθήνησιν ἀκροπόλεως, libris IV fr. 1-5.
111
βʹ. Περ. Τῶν ἐν τοῖς Προπυλαίοις πινάκων, fr. 6. γʹ. Ἀναγραφὴ τῶν ἐπωνύμων τῶν δήμων καὶ φυλῶν, fr. 7-10. δʹ. Περὶ τῆς ἱερᾶς ὁδοῦ βιβλίον. b. Argolica, fr. 11-13. c. Sicyonica. αʹ. Περὶ τῆς Ποικίλης στοᾶς τῆς ἐν Σικυῶνι, fr. 14-15. βʹ. Περὶ τῶν ἐν Σικυῶνι πινάκων, fr. 16-17. d. Laconica. αʹ. Περὶ τῶν ἐν Λακεδαίμονι ἀναθημάτων, fr. 18-20. βʹ. Περὶ τῶν ἐν Λακεδαίμονι πόλεων. e. Eliaca, fr. 21-23. f. Arcadica. fr. 24. g. Boeotica, fr. 25. αʹ. Περὶ τῶν Θήβησιν Ἡρακλείων, fr. 26. h. Phocica. αʹ. Κτίσεις τῶν ἐν Φωκίδι πόλεων καὶ περὶ τῆς πρὰς Ἀθηναίους συγγενείας αὐτῶν. βʹ. Περὶ τῶν ἐν Δελφοῖς θησαυρῶν, fr. 27-29. i. Epirotica. αʹ. Περὶ Δωβώνης, fr. 30 2. ΠΕΡΙΗΓΗΣΙΣ ΙΛΙΟΥ ἐν βιβλ. Γʹ, fr. 31-33. 3. DE URBIBUS PONTICIS, DE CARIA, INSULIS αʹ. Κτίσεις τῶν ἐν Πόντῳ πόλεων. βʹ. Carica, fr. 34, 35. γʹ. Περὶ Σαμοθρᾴκης, fr. 36. 4. DE CIVITATIBUS TTALIAe ET SICILIAe. αʹ. Κτίσεις Ἰταλικῶν καὶ Σικελικῶν, fr. 37, 38. II. ΑΝΤΙΓΡΑΦΑΙ. 1. Τὲ πρὸς Τίμαιον, lib. Min. XII, fr. 39-46. 2. Περὶ τῆς Ἀθήνησιν Ἐρατοσθένους ἐπιδημίας, lib. Min. II, fr. 47-52. 3. Πρὸς Νεάνθην ἀντιγραφαί, fr. 53. 4. Adversus Istrum, fr. 54, 55. 5. Πρὸς Ἀδαῖον καὶ Ἀντίγονον, lib. Min. VI, fr. 56-69. III. ΕΠΙΣΤΟΛΑΙ. 1. Πρὸς Ἄτταλον ἐπιστολή, fr. 70-72. 2. Πρὸς Διόφιλον περὶ τοῦ Μορύχου, fr. 73-75. 3. Πρὸς Ἀράνθιον, fr. 86. 4. Πρὸς Ἀλεξανδρίδην, fr. 86 a. 5. Περὶ ἀδόξων ὀνομάτων, fr. 87. 88. IV. COMMENTATIONES VARIAe. 1. Περὶ τῶν κατὰ πόλεις ἐπιγραμμάτων, fr. 79, 80. 2. Περὶ ποταμῶν. Περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ ποταμῶν. Περὶ τῶν ἐν Σικελίᾳ θαυμαζομένων ποταμῶν, fr. 81-83. 3. Περὶ θαυμασίων, fr. 84. 4. Περὶ τῶν ἐν Καρχηδόνι πέπλων, fr. 85. 5. Περὶ τοῦ παρὰ Ξενοφῶντι καννάθρου, fr. 86. 6. Περὶ τοῦ Διὸς κῳδίου, fr. 87, 88. 7. Περὶ Ἄρτου, fr. 89. 8. Varia incertae sedis, fr. 90-102. Inter titulos modo recensitos duo maxime sunt. qui in disceptationem veniant: Περιήγησις κοσμική et Ἑλλαδικός. Priorem nonnisi e Suida novimus, qui postquam singula quaedam Polemonis .scripta attulit, subjicit: Καὶ ἄλλα πλεῖστα (ἔγραψε), ἐν οἷς καὶ Κοσμικὴν περιήγησιν ἤτοι γεωγραφίαν. De his ita statuit Prelierus p. 22: «Quod additur ἤτοι γεωγραφίαν, patet nihil esse nisi glossema Suidae, qui ex suae aetatis more confunderet περιήγησιν antiquariam et geographicam. Nam ipse Polemo quamquam multas terras obiit multasque gentes vidit, tamen ad excolendam geographiam non plus contulisse videtur quam qui et ipse periegesin composuit, Pausanias. Scripserunt illi de fluminibus singulis, montibus, urbibus; geographiam tamen, quae proprie vocabatur, minime attigerunt. Deinde similem usurpationem adjectivi κοσμικός, ut περιήγησις κοσμικὴ dicatur universalis, equidem legere non memini nisi apud Byzantinos, velut apud Photium Bibl. cod. 69: Ἀνεγνώσθη μοι βιβλίον ἱστορικὸν ὡς ἐν συνόψει κοσμικῆς ἱστορίας, ὁ δὲ συγγραφεὺς Ἡσύχιος ὁ Ἰλλούστριος. Propter similes, credo, rationes Bernhardy ad Dionys. Perieg. p. 519: «Tantum addo, inquit, Suidae quadam narratione, qui reliquisse eum Κοσμικὴν περιήγησιν ἤτοι γεωγραφίαν nulla profecto cum fide prodidit, Ukertum, quod mireris, in errorem esse inductum Geogr. I, I, p. 141. »Neque tamen prorsus mihi de hac inscriptione desperandum videtur, sed crediderim subesse aliam, velut eam, quae antiquioribus idem significabat, περιήγησιν οἰκουμένης, quam ad suae aetatis sermonem graece refinxerit Suidas, latine in alio scriptore reddidit is qui scripsit Eaepositionem totius mundi ab Hudsono in Geographis minoribus tom. III editam. Certe etiamsi Polemo non omnes illos, quos ad primam classem retuli, tractatus una eademque editione publicaverit (separatim editos maxime eos dixeris, qui habent divisionem librorum, velut quattuor libros Περὶ τῆς Ἀθήνησιν ἀκροπόλεως, libros tres Περιηγήσεως Ἰλίου,
112
tamen potuit vel ipse vel posteriorum grammaticorum aliquis ex diversis istis commentariis unum corpus efficere; idque nominare Περιήγησιν οἰκουμένης. »Haec Prellerus. Quibus subjungo quae ad Suidae ista ἐν οἷς καὶ Κοσμικὴν περιήγ. notavit Bernhardyus: «Habet ista conclusio scriptoris ad finem properantis, quod in dubitationem adduci possit. Nam ut ipsam inscriptionis causam ac materiam a studiis doctae antiquitatis abhorruisse constat, nec Polemonis in litteris qualiacunque ejus rei vestigia deprehenduntur: ita disciplinam aetatis Byzantinae haud leviter ornavit Περιήγησις οἰκουμένης, auctore Dionysio, cujus ad similitudinem illa solet diversissimos de rebus historicis geographicisque commentarios exigere. Huc accessit praeconium periegetae, quod sua sponte videbatur ad totius orbis descriptionem spectare. Nos igitur quum titulum commentitium in Dionys. p. 519 repudiassemus, Prellero tamen non plane persuasimus: is enim Περιήγησιν οἰκουμένης non solum agnoscit, sed primam etiam classem Polemeniorum voluminum constituit, quam vel ipse vel posteriorum grammaticorum aliquis ex variis libris in unum corpus redactam evulgarit. Nimirum finxit vir doctissimus Polemonem in enarrandis regionibus quamplurimis operam eruditam consumpsisse. Equidem industriam illius opinor in finibus Graecorum monumentorum ac donariorum sese continuisse; quibus comites, si libet, addas libellos de Dodone et de Samothrace. Nam Κτίσεις Ἰταλικῶν καὶ Σικελικῶν (ut de suspectis titulis unum et eum incredibilem attingam) cave colligas e schol. Apoll. IV, 324 (fr. 38): οὗ μνημονεύει Πολέμων ἐν κτίσει Ἰταλικῶν καὶ Σικελικῶν· quae si corrigantur sic ut par est, ἐν κτίσει Παλικῶν τῶν Σικελικῶν, nemo non ea censebit ad locum Macrobii V, 19 referenda [v. fr. 83]. »Haec Bernhardyus, qui quam in postremis conjecturam protulit, eam argumentum fragmenti fr. 38 minime commendat, neque quidquam inde lucramur, nisi forte etiam librum De Ponti urbibus Polemoni abjudicandum esse censueris. Ceterum rectissime Bernhardyus monuisse mihi videtur, nihil subesse ut κοσμικὴν περιήγησιν a Suida commemoratam detorqueamus ad inscriptionem operis, quo comprehenderentur scripta omnia, quae de singulis regionibus Polemo singillatim emiserat, et in suos quodque libros distribuerat. Et ne dicam nullum ejus rei indicium in fragmentis occurrere, omnino non verisimile est quod in describendis Graeciae regionibus praecipuis atque de Ilio patria et Dodona et Samothracia, antiquariorum deliciis, praestitit Polemon, idem vel simile quid etiam de reliquis terris Graeco homini tum patentibus, ab eo praestitum esse vel praestari potuisse. Praeter nominatos autem libros, in quibus antiquariam periegesin auctor instituerit, nonnisi duo memorantur, Κτίσεις τῶν ἐν Πόντῳ πόλεων et Κτίσεις Ἰταλικῶν καὶ Σικελικῶν (πόλεων), qui ipsis titulis diversum a ceteris argumentum ostendunt, quod quamvis cum antiquaria monumentorum descriptione multis nominibus conjunctum sit, tamen peculiare quoddam scriptionum genus constituit. Libris de Ponti, Italiae et Siciliae civitatibus addas Κτίσεις τῶν ἐν Φωκίδι πόλεων καὶ περὶ τῆς πρὸς Ἀθηναίων συγγενείας αὐτῶν, et libri Περὶ τῶν ἐν Λακεδαίμονι πόλεων. Titulos illos jungendos esse et classem quandam scriptorum Polemoniorum constituisse, etiam inde colligas, quod omnes praeter unum de Italicis urbibus (quem scholiastae Apollonii debemus) a Suida conjunctim exhibentur; nimirum Suidas ex catalogo scriptorum, quem ante oculos habebat, unum quendam locum exscripsisse satis habuit. Ceterum Κοσμικὴν illam περιήγησιν ἤτοι γεωγραφίαν merum grammatici Byzantini commentum esse, pro explorato non posuerim. Certe non omitti silentio debet locus Athensaei (fr. 92), ubi laudatur Σκύλαξ ἢ Πολέμων. Verba ionica, quae (ex Indiae περίπλῳ) ibi afferuntur, Scylacem arguunt. Quare Prellerus illud ἢ Πολέμων ita intelligit ut sit Σκύλαξ ὃν Πολέμων παρατίθεται. Quod verum esse potest; sed certum non est. Quemadmodum eodem loco Athenaeus (vel potius Didymus, ex quo totum illud caput fluxit) Hecataei Milesii periegesin non genuinam sed ab Hecataeo Eretriensi interpolatam esse significat, sic similis de auctore operis dubitatio inesse potest verbis Σκύλαξ ἢ Πολέμων, sive is noster Polemo an alius fuerit. — Suidas Indiae περίπλουν tribuit Scylaci Polybii aequali, Panaetii familiari; id aperte falsum est; nam laudat hunc Periplum Aristoteles Polit. VII, 14. Fieri vero potuit ut Scylacis junioris aetate ab eo Polemone (sive nostro sive alio), quem ejusdem Panoetii sodalem Suidas dicit, et qui fortasse cum Scylace juniore in Caria per tempus aliquod degit (certe de Cariae urbibus duo fragmenta (34. 35) Polemonis habemus), novam antiqui operis recensionem institueret. At nimis haec incerta sunt, ut diutius iis immorari velim. Sequitur altera inscriptio, Ἑλλαδικός, quam Suidas ita memorat, ut etiam in cognomen scriptoris abiisse videri possit. Laudatur titulus duobus locis Athenaei (fr. 22 et 28), sed ita ut de auctoris nomine injiciatur dubitatio. Nam utroque loco Athenaeus ait: Πολέμων ἢ ὅστις ἔστιν ὁ ποιήσας τὸν ἐπιγραφόμενον Ἐλλαδικόν. Idem opus, titulo in vulgariorem formam male mutato, laudant Jul. Africanus (fr. 13) et scholiasta Aristidis, quorum ille Πολέμων ἐν τῇ πρῴτῃ τῶν Ἑλληνικῶν ἱστοριῶν ( de Apide rege Argivo, sub quo pars Aegyptiorum in Syriam
113
migraveit); hic vero: Πολέμων ὲν τῇ Ἑλληνικῇ ἱστορίᾳ (de Neptuno et Junone de agro Argolico (de Neptuuo et Junone de agro Argolico contendentibus). De arguniento operis ita habet PRELLERUS: «Si Athenaei locos, ubi citat Helladium, comparamus, etiam hoc in opere Polemonem sibi coustitisse et ut periegetam verum se gessisse videmus; altero enim loco disputat de donariis Olympiae asservatis, altero de donariis Delphicis. Quo si addis fragmenta illa a Julio Africano et scholiasta Aristidis servata, qui eundem librum, quem ipsi dicunt ἱστορίαν Ἑλληνικήν, de antiquitatibus Argorum adhibent, apte, ut mihi quidem videtur, collegeris Ἑλλαδικὸν Polemonis non de solis Delphis, Olympia, Argis fuisse, nedum, quod Welckerus (*) opinatus erat, de sola Sicyone, sed de omni Graecia, ut argumentum fere idem fuisse arbitrer atque id, quod Pausanias complexus est in scriptione περιηγήσεως Ἑλλάδος: quamquam Polemo etiam de Dodona peculiari sectione commentatus erat, quod Pausanias non fecit. Hanc igitur περιήγησιν Ἑλλάδος partem fuisse suspicor περιηγήσεως illius οἰκουμένης, eique propterea ceteros titulos, qui ad singularum civitatum Graecarum periegesin pertinere viderentur, subjiciendos putavi, Secus judicavit Groddeckius Initt. Histor. Graec. Litter. vol. II, p. 95: «Polemo —,qui splendidissima quaeque donaria in celeberrimarum urbium templis reposita subjunctis inscriptionibus in pluribus libris descripserat et Graecorum historiam, λόγον Ἑλληνικόν, XI libris cum temporum notatione exposuerat, »qui nimium tribuit mutationi isti tituli Ἑλλαδικοῦ, quam admisit Julius Africanus, et de undecim libris historiae Graecorum quod scribit, Helladicum cum opere adversus Timaeum edito confudisse videtur. Quam quam apud Julium Afr. l. l. si legitur Πολέμων ἐν τῇ πρώτῃ τῶν Ἑλληνικῶν ἱστοριῶν, conjicias inde etiam Helladicum in plures libros partitum fuisse, fortasse similiter atque Pausaniae περιήγησιν Ἑλλάδος, ut primi libri fuerint de antiquitatibus Atticis et sic porro. Sed historicos noli putare hos libros fuisse: nam attigit quidem Polemo historiam tam in Helladico quam in ceteris scriptionibus, verum facit hoc nonnisi in transcursu et longe parcius quam Pausanias, ut minore etiam quam hic jure inter historicos apud Suidam numeretur. De temporum notatione quod scribit Groddeckius, cernis ex fr. 13 Polemonem tempora regulorum Argivorum distinxisse, sed erant tales quaestiones illi aetati satis usitatae, neque propterea de opere chronologico cogitandum. Haec hactenus de argumento Helladici. Ad scrupulum Athenaei quod attinet, tenendum hanc formulam Πολέμων ἢ ὅστις ὁ ποιήσας κτλ. non tam id significare, Polemonem hunc librum non scripsisse, quam dubium fuisse Polemo scripserit an alius; cf. quae de similibus formulis de carminibus posthomericis usurpatis disseruit Nitzschius Meletem. De hist. Hom. fasc. II, p. IV. Kil. 1837, p. 19; cf. Hall. A. L. 1838, Ergoenzungsbl. N° 18. Et patet talem dubitationem facile suboriri potuisse de libro, quem maxime in manibus peregrinantium fuisse credibile est, sicuti fieri solet in libris diuturno popularique usu tritis, ut abs quo primi editi sint minus principio quaeratur, deinde dubium fiat. Quamquam Helladicum Polemonis opus esse literatis saltem hominibus satis exploratura fuisse videtur, quum ab Julio Africano et scholiasta Aristidis idem ei sine ulla cautione adscribatur, dummodo recte judicem Ἑλληνικὴν ἱστορίαν idem opus esse quod Ἑλλαδικόν» — Ego quidem Julio Africano et Scholiastae, in tradito auctoris nomine bona fide acquiescentibus haud multum tribuerim. Mirum autem est Athenaeum vel potius ejus auctorem, dum de Helladici auctore dubius haereat, ne semel quidem ejusmodi cautione uti in plurimis illis locis, ubi singula Polemonis opera vel singulos libros de arce Atheniensi, de Sicyoniorum poecile, de Lacedaemoniorum ἀναθήμασι etc. excitat. Nonne haec in eam potius ducunt sententiam, ut statuamus Helladicum non fuisse collectionem librorum, quam de singulis Graeciae regionibus singillatim ediderat (ita enim Prellerus sentire videtur), sed diversum plane opus, illorum quasi epitomen, in peregrinantium usus compositam, atque dubitatura esse num eam ipse Polemo an alius quidam elaboraverit, sicuti eadem dubitatio de Atthidis Philochoreae compendio apud nos invaluit, Porro ex Africano liquet primum Helladici librum fuisse de Argolide, non vero de Attica; statuendum igitur ex Prelleri sententia foret Athenaeum, primum De acropoli Attica librum laudantem, non continuam librorum operis seriem, sed singulorum capitum, quorum onnulla, sicut illud De arce, item in plures libros totius dispertita fuerint, divisiones afferre maluisse. Quod etsi fieri interdum solet, in eo tamen qui nunc est rerum statu, ubi omnia ex levissimis indiciis construenda sunt, sententiae Prelleri (modo recte virum doctissimum intellexerim) parum favere videtur.
114
PRELLERI DE DOCTRINA ET FIDE POLEMONIS DISPUTATIO. «Satis quaesitum de libris Polemonis: reliquum et ut dicam de doctrina ejus ac fide, deque dicendi genere. Doctrina quanta fuerit et quam multiplex ipse cognoris, si placuerit fragmenta percurrere. Est autem ratio ejus potissimum duplex, quum et in litteris esset doctissimus, inque poetarum, listoricorum, grammaticorum lectione versatissimus, et hanc ipsam doctrinam mirifice auxisset peregrinando monumentaque et inscriptiones usque sectando. De litterarum quantis excelluerit studiis velim adeas fr. 45, quod est de scriptoribus parodiarum, in quo ferme omnis nunc de hoc litterarum genere quaestio innilitur; et fr. 88, de parasitorum denominatione, quam non solum ex inscriptionibus, verum etiam ex comicis historicisque sanequam egregia doctrina illustravit. Adde quae disputavit adversus Timaeum, Eratosthenem, Neanthem, Istrum, Adaeum et Antigonum, et quae commentatus est de loco Xenophontis in Agesilao (fr. 86) et de alio Thucydidis (fr. 89), et quod Aristotelis etiam testimoniis identidem utitur (cf. fr. 88. 59. 85), summi in rerum naturalium atque civilium disciplina auctoris. Ex quibus omnibus intimam eum cum litteris quibuscunque contraxisso familiaritatem intelligitur. Sed inprimis coluisse videtur comicos, ad quos ea aetate omne ferme antiquitatum Atticarum studium revocari solebat; velut in fr. 86 citantur Cratinus ἐν Πλούτοις, Eupolis ἐν Εἵλωσι, Epicharmus ἐν Ἐλπίδι, ἐν Περιάλλῳ, et quae exquisitissimae in hoc genere doctrinae spocimina exstant in aliis fragmentis alia. Neque dubium quin multorum comicorum testimonia, quibus nunc gloriatur Athenaeus, ex Polemonis ad hunc commentariis transierint, velut in dissertatione de parasitis (fr. 87). Itinera quot fecerit et quam dissitas terras studiis suis obsequens peragraverit, et ex titulorum indice et ex cognominibus quae habuit gentilibus existimari potest. Optime procul dubio versatus erat in Graeciae urbibus, maxime Athenis Atticaque, cujus antiquitates praeter libros Περὶ τῆς Ἀθήνησιν ἀκροπόλεως, Περὶ τῶν ἐν τοῖς Προπυλαίοις πινάκων etc. inprimis etiam opus adversus Eratosthenem editum tractabat; v. quae in praefatione hujus libri disputantur. Porro visit Argos, Sicyonem, Spartam, quam suis oculis eum lustrasse patet ex fr. 17, Phliuntem, cf. fr. 58; Olympiam, Thebas, Delphos, Thessaliam, cf. fr. 44, Dodonam. Deinde eos campos sedulo perquisivit, in quibus ipse natus erat et juvenis adoteverat, celebratissimos illos tot epicorum luminibus, de quibus exposuit tribus libris Περιηγήσεως Ἰλίου; itemque Bithyniae et Cariae urbes obiit, cf. fr. 34 sqq. Etiam ad insulas trajecit et Samothra cen, nobilem illam prisca Cabirorum religione, propria scriptione circumvectavit; cf. fr. 36. Neque Chium Erythrasque vicinas et Rhodum non visitavit, v. fr. 80, atque Sami adeo versatus erat, ut Σάμιιος aequalibus appellaretur; v. Athen. VI, p. 234, D. In cujus insulae descriptione ea explicatissime a Polemone tractata esse puto, ad quae paucis verbis alludit Strabo XIV, p. 169:Τὸ Ἡραῖον, ἀρχαῖον ἱερὸν, καὶ νεὼς μέγας, ὃς νῦν πινακοθήκη ἐστί· χωρὶς δὲ τοῦ πλήθους τῶν ἐνταῦθα κειμένων πινάκων ἄλλαι πινακοθῆκαι καὶ ναίσκοι τινές εἰσι, πλήρεις τῶν ἀρχαίων τεχνῶν· τό τε ὕπαιθρον ὁμοίως μεστόν ἐστι τῶν ἀρίστων ἀνδριάντων κτλ.—Perrexit etiam in Italiam Siciliamque, cf. fr. 37 sqq., et inprimis Syracusis multam curam tribuit, quippe signis, fabulis, omnis denique generis ornamentis maxime tunc abundanlibus; quae cura exstat in fragmentis operis adversus Timaeum Siculum editi, cf. fr. 39. 44. 45. 46, et in fragmentis epistolae ad Diophilum scriptae; fr. 73 sqq. Carthagine quoque Polemonem aliquantisper commoratum esse patet(?) ex fr. 85, neque hoc mirum, quum splendidissimum illud Africae caput Graecis illis temporibus frequentissimum fuisse satis constet. Alexandriam denique nostrum aeque bene atque patriam et Athenas novisse crediderim; per omnia itinera autem et ubicunque versaretur uni eidemque studio eum intentum fuisse tenendum, ut monumenta locorum, ut signa, tabulas pictas (v. praef. operis adversus Adaeum et Antigonum inscripti), ut inscriptionos investigaret et litteris antiquariaque illa, qua solebant ista tractari, doctrina explicaret; unde egregii rursus ad omnia litterarum antiquitatumque studia fructus redundarunt. Neque tamen mortuis tantummodo illis fontium documentis usus est, sed vivos etiam consultabat, populares singularum regionum narrationes ac fabulas consectatus et incolas de moribus ritibusque locorum percontatus; de qua re constat ex Athenaeo IV, p. 138, F, fr. 86, ubi verba οὐ μόνον τοὺς ἐκ τῆς ἡμεδαπῆς ἀφικνουμένους κτλ. refereuda sunt ad Spartanum, cujus mentio excidit, quem de sua patria sibi narrantem induxerat scilicet Polemo; quod fugit Casaubonum, qui inde colligi statuit, Polemonem natione Spartanum fuisse. Eodem pertinet quod religionum etiam festorumque et eaerimoniarum per singulas civitates solennium sedulam curam habuit; unde multae ab hoc de talibus rebus notationes gravissimae exstant, cf. fr. 41 sq. 49. 86. «Tanta doctrina tantaque diligentia effecit, ut insigni eum et aequales et postorioros prosequerentur
115
aestimatione; quae laus florentissima erat temporibus Didymi, Strabonis, Plutarchi, Athenaei, qui testimonia ejus saepissime adhibent. Inferioribus temporibus opera Polemonis non amplius curae fuisse videntur, ut mox interciderint. Nam quod in ceterorum quoque ejusdem aetatis scriptorum permultos cadit, de quibus nunc nonnisi ex fragmentis judicatur, idem valet de Polemone. Accuratissime hi et doctissime ut sua aetate quas quisque tractaverat res explicaverant, verum succrevit alia soboles, quae eadem studia coluit partim ad usum accommodatius, partim etiam doctius ac melius. Ita factum arbitror, ut Polemonis scripta primum a litteratis, deinde a librariis neglecta sint, denique oblivioni objicerentur. Antiquiores vero quanti eum fecerint tum ex disertis nonnullorum testimoniis, tum inde intelligitur, quod doctissimus quisque ejus scriptis usus est. Testimonia praesto sunt primum Plutarchi, optimi talium rerum aestimatoris, qui in Sympos. Quaestt. V, 2 (fr. 27), Τοῖς δὲ Πολέμωνος, inquit, τοῦ Ἀθηναίου περὶ τῶν ἐν Δελφοῖς θησαυρῶν οἶμαι ὅτι πολλοῖς ὑμῶν ἐντυγχάνειν ἐπιμελές ἐστι, καὶ χρὴ, πολυμαθοῦς καὶ οὐ νυστάζοντος ἐν τοῖς Ἑλληνικοῖς πράγμασιν ἀνδρός. Similiter judicat Stephanus Byzantius, qui eo loco sequitur Aristidem Milesium, de quo scriptore dixi ad fr. 30 v. Steph. B. v. Δωδώνη· — προσθετέον οὖν τῷ περιηγητῇ Πολέμωνι ἀκριβῶς τὴν Δωδώνην ἐπισταμένῳ. — Si eos quaeris, qui Polemone usi sint ejusque reliquias ad nostram aetatem propagaverint, mittenda sunt nomina illorum, quibus nunc plurima fragmentorum pars debetur, lexicographorum, scholiastarum, Athenaei: qui rivulos suos duxerunt ex laeta ubertate antiquiorum commentariorum, lectissima olim doctrina refertissimorum, nunc praeter pauculas reliquias exstinctorum. Inter quos cumprimis nominandus Didymus Alexandrinus, Aristarchi discipulus. Is toties nostrum adhibuisse videtur, ut plurimam, quotquot nunc exstant, fragmentorum partem ex hujus commentariis, quibus omnes ferme scriptores adornaverat, repetendam putem; saltem in permultis certa Didymi vestigia deprehenduntur, v. fr. 2. 4. 22. 36. 86. 92. 99. 101. Ac semel quidem Didymus dissidet a Polemone et adversus eum disputat (cf. fr. 86); plurimis tamen locis in testimoniis nostri ita acquiescit, ut optimum ejus de Polemonis file ac doctrina judicium fuisse oporteat. Didymo adde Aristonicum, qui illi suppar erat, cui debemus fr. 26. Hos autem constat ex Aristarchi schola fuisse, quo argumento supra usus sum contra Wegenerum. Verum talis noster erat, ut ejus doctrina et Aristarchei et Cratetei juxta egerent, sicuti etiam Herodicum Crateteum ejus mentionem iujicere vidimus. Nominandi praeter hos Diodorus Magnes (v. fr. 5. 67 sqq.), Ammonius ὁ Λαμπτρεύς, qui scripserat Περὶ βωμῶν καὶ θυσιῶν (fr. 88), Heraclides Mopseates et Asclepiades Myrleanus; quorum omnium aetas in idem illud saeculum incidisse videtur, ante Christum natum proximum, quo laudes Polemonis summe florebant. De quibus potissimum rebus hi scriptores eum consulueriut quum ex fragmentis palet, tum ex omni earum litterarum, in quibus Polemo excelluil, ratione existimari potest. Easdem videlicet res hic illis viris suppeditabat, de quibus nos adhibere solemus Pausaniam. — Inter eos scriptores quorum opera etiamnunc exstant, Strabo et Plutarcbus nostrum et nominant plus semel neque non aliis locis, ubi nomen ejus siletur, eum usurpasse videntur, De Strabone (cf. not. ad fr. 30. 81, de Plutarcho fr. 17. 38. 66, et ubi de statuis donariisque Delphicis memorat quae periegetam redolent, De aud. poet. 3, Quaestt. Symp. V, I, De Pyth. orac. 2. Plurima tamen fragmenta servavit Athenaeus Naucratita, qui et ipse forsitan Polemonis libros inspexit, sed maximam parlem, quae ejus consuetudo est, ex antiquiorum operibus transcripsisse videtur. Idem cadit in Clementem Alexandrinum, cujus doctrina antiquaria, quam ostentat inprimis Protrepticus, bonam partem ex nostro deducta videtur; v. praef. epistolae ad Attalum scriptae; itemque in Harpocrationem, Hesychium, ceteros. «Denique pauca adjicere juvabit de dicendi ac disserendi genere, quod sequitur Polemo. Erat illa aetas omnino rebus quam orationi intentior; quo accedit quod argumentum nostri frigidum plerumque ac minime capax facundiae erat. Insolentior fuisset, si nitorem et elegantiam elocutionis captasset. Praeterea reputandum quod commentarii ejus ex impeditissima adnotationum, quas sibi peregrinabundis undecunque constipaveral, supellectile elaborandi erant. Quocirca res in libris ejus magis ad instar adversariorum congestas quam ad artis rationem digestas fuisse crediderim; certe talis fragmentorum indoles est. Plerumque opus suum ita aggreditur, ut quod viderat audieratve breviter ac nude enarret (fr. 85), donaria potissimum (fr. 22) et picturarum argumenta (fr. 60. 63) ad indicis siccitatem adumbret; parique modo defungitur enarratione statuarum, monumentorum omnium, inscriptionum, ut solent rerum plenissimi verborum parcissimi esse. Multus est in aliorum testimoniis apponendis, qua in re sequitur suae aetatis morem, quo ad taedium usque legentium jam Chrysippus abusus erat. Suum ipsius judicium raro et paucis admodum verbis interponere
116
solet. Vituperaveris quod brevitati adeo nonnunquam studet, ut obscurior fiat, cf. fr. 56. 86. Denique in junctmra propositionum exilior est, quae negligentia maxime comparet in fr. 85, quamquam ibi infinitum illud δὲ —δὲ—δὲ non tam Polemoni dixeris tribuendum, quam Μacrobio, qui illum amputaverit.»
119

POLEMONIS ILIENSIS FRAGMENTA

ΑΤΤΙΚΑ

ΑΤΤΙΚΑ
ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΙΕΡΑΣ ΟΔΟΥ
Harpocrat: Ἱερὰ ὁδός ἐστιν ἣν οἱ μύσται παρεύονται ἀπὸ τοῦ ἄστεος εἰς Ἐλευσῖνα. Βιβλίον οὖν ὅλον Πολέμωνι γέγραπται Περὶ τῆς ἱερᾶς ὁδοῦ: Vide Pausan. I, 36 sqq.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License