Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG URN Retriever

403

PHILOCHORUS

403

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Bœoeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

122.
Olymp.94.1
p. 403

Harpocr. v. Συγγραφεῖς:... Εἰθισμένον ἦν παρ ̓ Ἀθηναίοις, ὁπότε δέοι πλῆθός τι αἱρεῖσθαι, εἰς ῥητὴν ἡμέραν εἰσφέρειν γνώμας εἰς τὸν δῆμον. Τοῦτο δὲ καὶ πρὸ τῆς καταστάσεως τῶν υ' ἐγένετο, καθὰ Θουκυδίδης ἐν τῇ ὀγδόη φησίν· «Ἐν δὲ τούτω τῶ καιρῶ οἱ περὶ Πείσανδρον ἐλθόντες, εὐθὺς τῶν λοιπῶν εἴχοντο, καὶ πρῶτον μὲν τὸν δῆμον συλλέξαντες εἶπον γνώμην, δέκα ἄνδρας ἑλέσθαι συγγραφέας αὐτοκράτορας, τούτους δὲ ξυγγράψαντας γνώμην ἐξενεγκεῖν ἐς τὸν δῆμον ἐς ἡμέραν ῥητὴν καθότι ἄριστα πόλις οἰκήσεται.» Ἦσαν δὲ οἱ μὲν πάντες συγγραφεῖς τριάκοντα οἱ τότε αἱρεθέντες, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος, ἑκάτερος ἐν τῇ Ἀτθίδι. δὲ Θουκυδίδης τῶν δέκα ἐμνημόνευσε μόνων τῶν προβούλων. Consuetum fuit apud Athenienses, ut quotiescunque aliquid de republica decernendum esset, statuto die sententia ad populum referretur. Hoc autem ante constitutionem quadringentorum etiam fiebat, ut Thucydides libro octavo testatur: «Interea vero temporis Pisander ejusque collegae Athenas reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem populo coacto sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum caussa deligendos, penes quos liberum imperium esset: hi vero rogationem scriptam ad populum ad certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.» Erant autem omnes legibus scribendis tunc electi numero triginta, ut ait Androtio et Philochorus, uterque in Atthide. Thucydides vero tantum decem Probulorum mentionem facit.Haec repetita sunt a Suida, Etym. M. auctore, Photio in Lex. et Phavorino h. v. Sicbelis infinitivum εἰσφέρειν reposuit ex Phavorino pro vulg. εἰσέφερε, et eliminavit ὥσπερ ante εἰς ῥητὴν, quod et a Suida, Phavorino et Photio omissum est. Vid. Thucyd. VIII, 67.

DFHG URN Retriever

The DFHG URN retriever is a tool for retrieving and citing passages and words in the Greek texts Fragmenta Historicorum Graecorum by typing the corresponding URN.

For example:

  1. Hellanicus fr. 1
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1
  2. The citation of the beginning of Hellanicus fr. 1 (Ἑλλάνικος ὁ Λέσβιος τοὺς Τυῤῥηνούς φησι, Πελασγοὺς πρότερον καλουμένους, ἐπειδὴ κατῴκησαν ἐν Ἰταλίᾳ, παραλαβεῖν ἣν ἔχουσι προσηγορίαν)
    urn:lofts:fhg.1.hellanicus.hellanici_fragmenta.phoronis:1@ἑλλάνικος[1]-προσηγορίαν[1]

DFHG Project     Creative Commons License