Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

VOLUMEN QUINTUM PARS PRIOR

PROLEGOMENA

DE CODICIBUS

I. CODEX PARISIENSIS DCVII SUPPLEMENTI.

De hoc codice, ex quo Aristodemi et Eusebii et Prisci fragmenta exhibemus, quamvis diligenter jam exposuerit Carolus Wescher in libro elegantissimo qui inscribitur Poliorcétique des Grecs (Paris. 1867). p. XI sqq., tamen ut denuo nos dicamus, instituti nostri ratio postulare videtur.

Minoidas Minas a scholarum ministro in Orientem missus ut codices ibi antiquos vel coemeret vel describer et, in Galliam redux an. 1843 inter alia bibliothecæ publicæ tradidit fragmenta nonnulla Polybii, Dionysii, Polyæni, Dexippi et Eusebii, quæ se descripsisse dicebat e codice sæculi XII. Hoc Minæ ἀπόγραφον nunc exstat in Bibliothecæ Paris. codice 485 Supplementi, ex eoque fragmina ista publici juris fecimus ad calcem editionis Josephi (1847). Ceterum Minas etiam veterem codicem, ex quo hæc depromta erant et cujus acquirendi facultatem denegatam esse putabamus, Parisios attulerat, sed nescio quo consilio clam penes se detinebat, usque dum in domicilio defuncti repertus liber biliothecæ thesauris vindicaretur (an. 1863). Simul tunc e chartis Minæ compertum est codicem fuisse monasterii Athoi quod Βατοπέδι vocatur.

Liber ille, altus centimetra 27, latus centimetra 20, folia membranacea habet 129, quæ Lucas quidam bibliopega e Verona oriundus (λουκας ουερονενσης ιλλιγατορ ληβρορομ in cod. Legitur), sæc. XVI vel XVII in voluminis formam colligavit. Sex continet codices vel codicum particulas totidem scriptos manibus. Ex his ultimum locum tenet codex sæc. XVI (fol. 104–129), novem continens orationes Lysiæ (or. 1. 20. 21. 22. 3. 2. 4. 5. 9 ed. Did.). Reliquæ particulæ quinque argumenti vinculo quodam inter se junguntur, sed haud justo se ordine excipiunt, et foliorum nonnullorum vel jactura laceræ, vel transpositione pertubatæ sunt. Ut nunc liber habet, series codicum hæc est:

In codicibus 3 et r et 5 foliorum ordo talis qualis nunc est, transpositionibus et lacunis turbatus mutilusque, indicatur adscriptis numeris græcis (αʹ–πζʹ). Hi igitur codices juncti inter se erant antequam accederent codices 2 et 3, quorum alter Nicetæ narrationem de expugnata an. 1204 Constantinopoli, alter partem orationis Chrysostomi de Dei civitate defendenda continet.

SCRIPTA DE MACHINIS.

Itaque primo loco loquar de codice tetio, in quo pristina et genuina foliorum series hæc erat:

Quaternio I. Fol. 18. 19. 20. 21. 22. 23. 24. 32.
II. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31.*
III. 60. 59. 61. 33. 34. 35. 36. 37.
IV et V. 38–53.
VI. 54. 55. 56. 58. 57. 62. 63. 64.
VII et VIII. 65–80.
IX. 82.

Scripta his continentur:

Scriptura haud elegans, sed antiqua, simillima ei quam sequentes duo codices ostendunt. Ineunti sæculo decimo vel nono exeunti eam vindicat Carolus Wescher in Poliorcetique p. XIX, postquam ad undecimum retulerat in Catalogo Bibliothecæ; Minas sæculum duodecimum agnoscere sibi visus est. Ego quoque aut undecimo sæculo aut duodecimo manum istam attribuerim. Certe quantum meus me librorum usus docuit, neque ductus literarum neque interior horum scriptorum ratio ejusmodi sunt, ut ad antiquiora tempora probabiliter referri mihi videantur. Librum Parisinum cum Vindobonensi cod. gr. 120 (sæc. XVI) familiam constituere altera familia, cujus reliqui horum operum codices sunt, multis nominibus præstantiorem docuit Wescherus, qui ex duobus illis libris ingentem in Athenæo lacunam explevit, et haud paucas verborum corruptelas codicis Parisini ope sustulit. Idem tamen liber etiam vitiam permulta tum sibi propria tum cum ceteris codicibus communia habet, quorum partem manu leni Wescherus sanavit, cetera artis criticæ medelas exspectant (1).

ARISTODEMI ET PHILOSTRATI FRAGMENTA.

Ex sequente codice sex supersunt folia (81. 83. 84. 85. 86. 87). Initio unum saltem folium deperditum; probabiliter vero duo folia interciderunt quæ cum reliquis sex quaternionem integrum e pleno volumine avulsum constituere. Servata continent fragmentum Aristodemi, cui librarii stupor fragmenta operis Philostratei De Apollonio Tyanensi immiscuit, adeo ut fol. 85 lin. 17 in medio versu oratio ab altero ad altera transeat. Animadversa confusione, quidam notis et signis appositis de restituendo disjectarum particularum ordine ac nexu lectorem admonuit. Origo perturbationis e codice repetenda, in quo justam foliorum seriem solutam esse scriba noster non perspexerat. Singula ejus codicis πρωτοτύπου folia tot fere verba continebant quot continentur editionum Didotianarum versibus 75 vel 76. Videlicet libri Parisiensis folio 81 habes primos Philostrati versus 75 (p. 1, 1 — p. 2, 5 ed. Did.) et deinceps, omissis versibus 4×76 (p. 2, 35 — p. 8, 23), alios versus 75 (p. 8, 23—p. 9, 42). Sequuntur fol. 83 vs. lin. (??) usque ad fol. 85 rect. Lin. 17 Aristodemi versus 3×75 (p. 1, 1—11, 8 ed. Nostræ), quos excipiunt (fol. 85 rect. Lin. 17 – fol. 86 v.) Philostrati versus 2×75 (p. 2, 35–5, 24), quibus dinidia pars lacunæ, quæ in fol. 81 latel, expletur. Reliqua deinceps ad finem usque folii 87 Aristodemi sunt.

Idem fere singulorum foliorum ambitus est in Turinensi codice eclogarum περὶ ἀρετῆς καὶ κακίας, ut ex fragmentis inde repetitis in Gragm. Histor. Tom. III, p. 409 et alibi intelligiturl. Idem porro valet de codice eclograum περὶ ἐπιβουλῶν, ex quo in Hispania sæc. XVI codex Scorialensis Ω, I, 11 descriptus est; nam quod ibi in mediam Dionysii narrationem intruditur fragmentum Polybii (v. Fr. Hist. Tom. II, p. XXVII) 2×77 versus Didotianos explet et in prototypo duo folia loco suo mota complevisse videtur.

Ex his autem libris quum clarissimus ille Turonensis olim biliothecæ Constantini Porphyrogeniti fuisse haud immerito censeatur, idem fortasse statueris de prototypo codicis Escorialensis nec non nostri Parisini, qui medius est alios duos, quos e collectaneis Constantinianis et bibliothecæ Constantinopolitanæ codicibus profectos esse verisimillimum est.

In folio 81, nullo præmisso titulo, initium vitæ Apollonii Tyanensis exstat inde a verbis: Οἱ τὸν Σάμιον Πυθαγόραν ἐπαινοῦντες usque ad verba: ἀποδημίας τ᾿ αὐτοῦ ἀναγέγραφεν, ὧν κοινωνῆσαι καὶ αὐτός φησι (p. 1, 1 — p. 2, 35 ed. Did.). Hæc igitur primum τοῦ ἀρχετύπου folium implebant. Deinde iatet quattuor foliorum lacuna (p. 2, 35 – p. 8, 22). Adscriptum ibi legitur: Ζήτει τὸ λεῖπον (ζη τὸ λιπον cod.) τούτου ὄπισθεν, ἐν ᾧ σημεῖόν ἐστι τοιοῦτον ο–ο, ἡ δὲ ἀρχὴ τοῦ λόγου «γέγραφεν». Signum lstud occurrit in folii 85 r. versu decimo septimo, qui ita habet: εἰς Ταίναρον, ἔν τε τῷ Ποσειδῶνος τεμένει ἱκέτευεν· γέγραφεν· ὧν κοινωνῆσαι καὶ αὐτός φησι (V. Aristodem. p. II, c. 8, 2). Verba γέγραφεν ... φησι quum jam legantur. fol. 81, consequitur ultima folii primi verba initio secundi folii in πρωτοτύπῳ codice perperam repetita esse. Ceterum fol. 85, 17 sqq. dimidia tantum lacunæ pars (archetypi fol. 3 et 4) expletur usque ad verba δεῖσθαι ἔφη τοῦ ποιήσοντος (p. 5, 24 D.), altera pars usque ad verba τὴν μνημοσύνην ᾔδετο (p. 8, 22), in deperditis codicis nostri foliis exstitisse debet. Igitur ad finem hujus supplementi iterum adnotandum erat: Ζήτει τὸ λεῖπον τούτου ὄπισθεν κτλ. Quoniam vero nulla ejusmodi nota lector ad sequentia amandatur, annotator noster codicem talem jam repererit qualem nos habemus, in quo folia alteram hujus lacunæ partem exhibentia desiderantur.— Post lacunam illam in folio 81 sequuntur Philostrati verba ἐν ᾧ πάντα κτλ. usque ad πηγὰς ἐκδίδωσιν ὁ χῶρος ἀφθόνους (p. 8, 22 — p. 9, 43 Did.). Folium 82 ad Heronis librum pertinet. Folii 83 pagina prior scribæ inattenti sphalmate in codicibus passim obvio vacua relicta est. Majorem ejus partem quidam octo medicamentorum formulis inquinavit. Manu hæc scripta sunt ei quæ reliquum codicem exaravit simillima. Altera folii pagina in media phrasi incipit verbis: αἰτησάμενος γὰρ μίαν ἡμέραν κτλ. Supra hæc versus literis majusculis scriptus exstat qui ita habet: o—X—o καὶ τὸ σημεῖον· τοῦτό ἐστι (καὶ) τὸ ζητούμενον τοῦ Ἀριστοδήμου ......... Alterum καὶ, quod inclusi, in codice linea transducta deletum est. In fine versus pars membranæ, unius vel duorum verborum capax, periit. Sub voce Ἀριστοδήμου aliquid erasum esse videtur. Litera κ ita exaratur ut voces καὶ hanc fere formam præ se ferant: ιζʹ. Eodem autem prorsus modo litera scripta est in præceptis medicis paginæ antecedentis. Hinc proclivis suspicio est eidem homini qui medica illa dedit, etiam signa et notulas vel inscriptiones deberi, quibus rupta codicis intestina sarciuntur. Signo nostræ paginæ præfixo relegamur ad deperdita nunc folia, ubi narrationi interposito Philostrati loco abruptæ adscriptum legebatur: Ζήτει τὸ λεῖπον ὄπισθεν τούτου, ἔνθα σημεῖον τοῦτο ο—Χ—ο, vel tale quid. Initium fragmenti superstitis in narrandis rebus versatur quæ proxime præcedebant pugnam Salaminiam. Has et subsecutas usque ad prœlium Mycalense in libro legebantur, cujus finis notatur in imo folio 84 rect., ubi: τέλος τοῦ *. Inferiores literarum partes cultro bibliopegæ præcisæ; numerus libri qui fuerit certius dici nequit, quum tenuissimus solummodo apex servatus sit; δʹ fuisse Wescherus censet. In sequente pagina supra primum versum scriptum erat: Τὸ et numerus libri sequentis. Ibi superiora literarum abscisa. Numeri pars inferior a Weschero ad ε’ refertur conjectura dubia. Deinde in medio folio 97 interponi locum Philostrati supra jam monui. Post eum resumitur narratio de rebus Græcorum, quæ continuatur usque ad finem folii 87, ubi in expositione causarum belli Peloponnesiaci abrumpitur.

Fragmentum hoc Aristodemi cujusdam historici ese ex præfixis ei verbis probabiliter viri docti collegisse videntur (2). Quamquam ea verba non ita habent ut nullum dubitationi locum relinquant. Ut nunc exhibentur, sensu carent. Exspectabas: ζήτει vel ἰδοὺ τὸ σημεῖον· τοῦτό ἐστι τὸ ζητούμενον τοῦ Ἀριστοδήμου, aut: κατὰ τὸ σημεῖον τοῦτό ἐστι τὸ ζ. etc. Itaque nescio an quod in codice exaratum est κ᾿hoc loco significet κατά. Hoc si non concesseris, alterum illu καὶ, quod est ante verba τὰ ζητούμενον, præter rationem deletum dixeris; aut enim utrumque καὶ delendum, aut utrumque servandum fuisse. Si servaveris, verba interpretanda videantur: Hoc est et signum Aristodemi narrationi in antecc. appositum et narrationis pars quœ in antecc. desiderabatur. Ceterum nescio an post verbs τοῦ Ἀριστοδήμου verbum aliquod una cum membranæ particula avulsum sit. Deinde vero reputes in proxime antecedentibus dicendum fuisse de Aristodemo spartiata qui ob oculorum morbum non interfuit prœlio ad Thermopylas commisso et propterea Trepidi nomine notatus est, quam infamiam ad Platæas summæ virtutis laude delevit (v. fragm. c. 3, 5). Suspicari igitur licet in præfixo lemmate de ipso hoc Spartiata, non vero de ignoto quodam Aristodemo historico cogitandum esse, adeo ut verba redintegranda sint in hunc sensum: κατὰ τὸ σημεῖον τοῦτο ἔστι καὶ τὸ ζητούμενον τοῦ Ἀριστοδήμου [ἀνδραγάθημα], sub hoc signo narratur etiam illud quod in antecc. quœrebatur Aristodemi facinus egregium. Nam fieri potuit ut in antecedentibus ad locum, ubi de Aristodemo ageretur, adscriptum esset: Ζήτει ἐν τοῖς ὄπισθεν τὸ τοῦ Ἀριστοδήμου ἀνδραγάθημα. Conferri aliquatenus possit quod in Eclogis Polybianis (14, c. 12) abruptæ ob codicis defectum narrationi de Ptolemæo Philopatore et Cleopatra appictum legitur: ζήτει· ἐνέλειπε γὰρ φύλλα μή, ἐν οἷς (addere debebat καὶ) περὶ τοῦ Πτολεμαίου καὶ Ἀρσινόης. Denique ad hoc quoque attendas quod annotator noster in lemmate Philostrati loco adscripto nomen auctoris non indicavit, neque de eo edoceri poterat ex unico illo quaternione, quem ob oculos habebat, quoniam initium operis Philostratei caret titulo, qui pro more vetere sub finem scriptus fuerit. Eodem autem modo quum historici quoque nomen in fine demum operis integri notatum fuisse probabile sit, Aristodemi nomen, si quidem illud historici est, non ex ipsis illis, quæ tenebat scholiasta, foliis, sed aliunde in notitiam ejus venisse statuendum foret. Hæc quum ita habeant, multum certe abest ut quæ de Aristodemo historico tanquam fragmenti nostri auctore feruntur, pro certis et exploratis vendere possis.

EXCERPTA HISTORICA.

Sequuntur ex alio codice duo quaterniones integri (fol. 88-103) et tertii quaternionis folia duo (16 et 17), quæ neque folio 103 continuantur neque inter sese cohærent. Igitur duo minimum folia interciderunt. In summa pagina fol. 88 olim exstitit inscriptio versum integrum explens et partem versus secundi. Servata sunt verba versus secundi: διαφόρων πόλεων; in priori primæ literæ fuisse videntur ζρ, quamvis una ρ litera supersit integra. Quomodo refingendus sit titulus haud liquet. De conjectura scribere licet in hanc fere sententiam: Στρατηγικαὶ παρατάξεις καὶ στρατηγήματα καὶ πολιορκίαι διαφόρων πόλεων. Cum his conferri ex parte potest titulus: Παρεκβολαὶ ἐκ τῶν στρτηγικῶν παρατάξεων, qui libro e Polyæni maxime Strategematis collecto et in codicibus nonnullis Heroni Byzantio sæc. X scriptori attributo præfigitur (V. Henr. Martin in Mémoires présentés par divers savants. Ie série, vol. IV, p. 580). In nostro libro inscriptionem illam idem homo dederit, qui in antecc. Laceros codices in ordinem redigere studuit. Continentur in codicis parte superstite de prœliis et obsidionibus excerpta historica, quæ hoc se ordine excipiunt:

Deinde a prœliis ad obsidiones transitus verbis paratur, quæ in antiquioribus codicibus versus dodecasyllabos fuisse patet hunc in modum refingendos: Ἐντεῦθεν ἐπὶ τάς [τε] πολιορκίας καὶ τὰς ἐκ τῶν ἔνδον παρασκευὰς, εἰ μὴ γραφὴν ἀγνωμοσύνης φεύγειν θέλοιμεν (3), ὁ λόγος ἔρχεται, πράξεσι [ταῖς] πάλαι τὸ τῶν μηχανῶν πιστούμενος χρήσιμον. His subjicitur distichon: Ὑσμίνην δεδάηκας ἀμετροβίων ἐλεφάντων· ἰνδοφόνους (4) κρατεροὺς οὐ τρομέεις πολέμους.

Sequuntur de obsidionibus narrationes quæ excerptæ sunt e Dexippo, Prisco, Arriano, Polybio, Thucydide, Eusebio, Josepho.

NICETAE FRAGMENTUM.

Folia 1–7 sunt codicis Nicetæ Choniatæ, sæc. XIV. Prima verba: τὴν τοῦ Δούκα τοίνυν ἐπίπληξιν καὶ ἐμβρίμησιν (p. 750, 14 ed. Bonn.). Ad redintegrandam narrationem præcedentes versus 33 editionis Bonnensis desiderantur. Itaque unum solummodo folium excidisse videtur. Desini fragmentum in ultima verba libri de rebus Alexii Murzuphli: ἡ ἐπανάκλησίς τε καὶ ἡ παράκλησις (p. 770, 13 ed. B.), quæ exstant in medio folio 6 vso. Sequens folium, quod ejusdem codicis est, scriptura vacat. Igitur quaternionem integrum e codice Nicetæ compilator quidam avulsit, eo scilicet consilio, ut narrationem de expugnata an. 1204 Constantinopoli, in qua major fragmenti pars versatur, antiquioribus illis obsidionum exemplis subjungeret.

FRAGMENTUM CHRYSOSTOMI.

Sequitur fol. 8-15 quaternio, quem in integro codice orationum Chrysostomi vicesimum secundum fuisse ex numero in imo folio 15 adscripto intelligitur. Codex ille sæc. XII binis columnis scriptus eleganter. Superstes quaternio continet ultimos versus quadraginta orationis tertiæ περὶ ἱερωσύνης (p. 294. 12–294. 12–52 ed. Dübner) et dimidiam fere partem orationis quartæ (p. 295, 1–302, 21 ed D.). Sequens quaternio, qui reliqua (p. 302, 21–308, 41) continebat, in Parisino libro excidiss putandus est. Servata verba ultima et prima partis deperditæ ita habent:

Οὐ γὰρ πρὸς ἓν εἶδος ἡμῖν μάχης ἡ παρασκευὴ, ἀλλὰ ποικίλος οὗτος ὁ πόλεμος καὶ ἐκ διαφόρων συγκροτούμενος τῶν ἐχθρῶν .... Καὶ δεῖ τὸν μέλλοντα τὴν πρὸς πάντας ἀναδέχεσθαι || μάχην τὰς ἁπάντων εἰδέναι τέχνας, καὶ τὸν αὐτὸν τοξότην τε εἶναι καὶ σφενδονήτην καὶ ταξίαρχον καὶ λοχαγὸν καὶ στρατιώτην καὶ στρατηγὸν καὶ πεζὸν καὶ ἱππέα καὶ ναυμάχην καὶ τειχομάχην.

Fusius deinceps auctor exponit quantis ingenii dotibus ac scientiæ copiis instructus esse debeat, si quis τὴν τοῦ Θεοῦ πόλιν contra impetus hostium diversissimorum defendendam sibi proposuerit. Vides spiritualem quandam artem poliorceticam præcedentibus a clerico quod quodam subjungi. Quodsi simul antecedentis orationis pars postrema exhibetur, id propterea accidit quod in eodem in quo altera quaternione legebatur. Nimirum compilator noster perfunctorie rem agens integros quaterniones e codicibus suis avulsit, quasi rudes lapides, quos dolare et partibus ad propositum inutilibus purgare neglexit. Sic in Nicetæ quoque quaternione multa sunt quæ ad Constantinopolis obsidionem nihil pertinent. Similiter in altero codice duorum præliorum descriptiones habemus, quoniam obsidionum exempla, quæ sola proferri ratio instituti postulabat, in medio demum quaternione incipiunt. Ipse codex, cujus particulam Noster dedit, aperte destinatus erat ut exemplis historicis illustraret non solum præcepta artis poliorceticæ, sed ea quoque quæ ad tacticam et strategicam spectant. Quemadmodum vero hunc librum compilator truncavit, sic idem fecerit codici primo, qui et ipse, ut ceteri hujus generis codices tantum non omnes, ante scripta de re poliorcetica dederit alia quæ erant de re tactica et strategica. Laciniam ex uberiore collectione superstitem etiam in Aristodemi fragmento agnoscimus, quod tantum abest ut cum subsequentibus obsidionum exemplis commune aliquid habeat, ut quæ ad ea pertineant, de industria prætermissa esse videantur; nam jure mireris in pentacontaetiæ historia ne verbo quidem commemorari obsidiones celeberrimas Thasi et Ithomes. Contra vero hæc historiæ græcæ pars quæ prœliis et artis imperatoriæ exemplis maxime insignis est, illustranda scripta περὶ τακτικῶν καὶ στρατηγικῶν peraccommodata erat. Simili prorsus modo Romanæ historiæ partem eodem nomine præ ceteris memorabilem in Constantinianis περὶ στρατηγημάτων eclogis adumbratam fuisse colligitur e titulo περὶ γνωμῶν, ubi ad verba Polybii (lib. 6, c. 1): Κάλλιστον ἔφαμεν, ἅμα δὲ ὠφελιμώτατον εἶναι ... τὸ γνῶναι καὶ μαθεῖν πῶς καὶ τίνι γένει πολιτείας ἐπικρατηθέντα σχεδὸν πάντα τὰ κατὰ τὴν οἰκουμένην ἐν οὐδ᾿ ὅλοις πεντήκοντα καὶ τρισὶν ἔτεσιν ὑπὸ τὴν ἀρχὴν τῶν Ῥωμαίων ἔπεσεν etc., adscriptum legitur: Ζήτει ἐν τῷ περὶ στρατηγημάτων.

Obsidionum exempla ex ampliore aliqua collectione delibata esse eo indicari videtur quod locis e Polyæno petitis numeri κε’ et κζ’ adscribuntur, quos e pleniore libro inattentus scriba præter rem in sua transtulit (5). Ampliorem autem illam collectionem eandem fuisse censeo, qua usus est auctor anonymus libri qui inscribitur: Ὅπως χρὴ τὸν τῆς πολιορκουμένης πόλεως στρατηγὸν πρὸς τὴν πολιορκίαν ἀντιτάττεσθαι, καὶ οἵοις ἐπιτηδεύμασι ταύτην ἀποκρούεσθαι. Editus liber in Veterum mathematicorum operibus (Paris. 1693) e duobus codd. Parisinis. Idem in aliis haud paucis libris mass. exstat, sed in omnibus fine mutilus est. Quanta ejus pars perierit, nescimus. In nonnullis codd. Opus attribuitur Heroni Byzantio, Constantini Porphyrogeniti coætaneo. Quicunque fuerit auctor, non scripsit ante seculum decimum, ut ex mentione Thessalonicæ an. 904 a Saracenis obsessæ intelligitur. Exempla historica singulis artis obsidionalis præceptis auctor ita subjungit, ut fontes unde ducta sint, non commemoret, et si quid ab historico narretur ad ipsam obsidionem minus pertinens, id vel omittat vel in breve contrahat. Conferre cum nostris excerptis licet quæ Anonymus habet de obsidionibus Tyri, Gazæ, Syracusarum, Ambraciæ et Jotapæ (p. 361. 326. 325. 318. ed. Paris. 1693) (6). Comparatio docet Nostrum et Anonymum interdum verbotenus consentire, dum aliter rem eloquatur scriptor, ex quo ducta narratio est. Communem igitur excerptorum fundum utique subesse concludimus. Porro quum Noster ex Arriano excerpta duo tantummodo afferat, plura vero ex eodem Anonymus depromserit, hinc quoque colligimus, quod alio indicio moti jam conjecimus, scilicet in codice Parisino nonnisi selecta quædam ex antiquiore et pleniore syntagmate capita exhiberi. Similiter etiam in singulis obsidionibus narratio Anonymi integrior est et ab auctoris, qui exerpitur, verbis minus recedit, adeo ut Noster sit antiquiorum excerptorum excerptor negligens. (7) Eamque rationem vel ea ostendunt excerpta, quorum tenorem cum verbis auctoris, ex quo ducta sunt, conferre non licet. Ejusmodi est narratio de obsessis et expugnatis Syracusis. Quatenus de his eadem etiam Anonymus narrat, plenior hic et integrior est; quatenus ex uno codice Parisino pendemus, supina excerptoris negligentia vel ex eo apparet, quod Polybii narrationem ita truncavit, ut urbs non anno demum 212 a. C, sed paucis diebus post quam an. 214 frustra eam Marcellus oppugnaverat, capta esse videatur.

Ceterum fontem ex quo tum Anonymus tum noster scriptor excerpta sua petiverint, in collectaneis Constantinianis agnoscere mihi videor. Etenim Constantinum Porphyrogenitum, qui et ipse quædam de re tactica elaboraverat, antiquiora de rebus bellicis scripta et horum illustrandorum causa, ex more antiquo, excerpta historica colligenda curasse recte haud dubie a viris doctis statuitur, quamquam disertum ejus rei testimonium desidero. Fortassis ejus operis curam imperator commisit Heroni, quem novimus Athenæi, Bitonis, Heronis Alexandrini, Philonis et præ ceteris Apollodori scripta κατ᾿ ἐκλογὴν συντάξαἱ et cascum illorum dicendi genus κατὰ τὸ σαφέστερον μεταποιῆσαι (vid. p. 199 et 296 ed. Wescher.) Idem tanquam supplementum τῶν Πολιορκητικῶν etiam Γεωδαισίαν composuit, ex qua liquet scripsisse virum Constantinopoli regnante Constantino Porphyrogenito (Vid. St Vincent in Extraits et Notices des mss. tom. XIX, p. II, p. 848 sqq.). Exteriorem excerptorum adornationem, qua singulis narrationibus nomen scriptoris præfigitur, eandem habes in Geoponicis a Cassiano Basso imperatoris jussu collectis, dum alia in quinquaginta tribus eclogarum historicarum titulis. Inter hos quoque unus fuisse videtur περὶ στρατηγημάτων, qui semel memoratur in eclogis περὶ γνωμῶν. Quamquam fieri etiam potest ut ibi pars syntagmatis de rebus bellicis intelligenda sit.

II. CODEX SCORIALENSIS Ω, I, 11.

Joannis Antiocheni fragmenta ex eclogis Constantinianis περὶ ἐπιβουλῶν in quarto Fragmentorum Historicorum volumine dedi secundum codicem Parisiensem 1666, qui fine mutilus in rebus Zenonis (an. 486) subsistit. Nunc quæ ibi desiderantur, supplevi e codice Scorialense Ω, I, 11, qui easdem de insidiis eclogas exhibet integras. Titulus iis præfigitur (fol. 107): Ἐκ τῆς ἱστορίας Ἰωάννου Ἀντιοχέως, ut monui in Fragm. Hist. tom. IV, p. 535. Quod vero ibidem dixi subscriptum legi: Ἰωάννου τοῦ ἐπίκλην Μαλέλα, id, ut postea vidi, secus habet. Videlicet excerpta ex Joanne Antiocheno subscriptione carent. Post ultimum fragmentum ad postremum Phocæ imp. annum (610) pertinens in codice spatium vacuum est sex versuum capax. Ea in lacuna periit tum subscriptio, tum initium excerptorum quæ deinceps leguntur e Chronicis Joannis Malelæ. Servata eorum pars nunc incipit verbis:... φεύσατο μετὰ τοῦ Αἰγίσθου πῶς ὀφείλει δόλῳ φονευθῆναι ἐρχόμενος Ἀγαμέμνων (v. Malela p. 133, 7 ed. Bonn.), pertinet vero usque ad fol. 167, ubi subscriptum est: Τέλος τῆς ἱστορίας Ἰωάννου τοῦ ἐπίκλην Μαλέλα περὶ ἐπιβουλῆς.

Joannis Antiocheni fragmenta quæ sunt de rebus imperatorum Byzantinorum, nova multa eaque ex optimis fontibus ducta præbere inter historicos satis jam constat, idque iis quæ e codice Scorialensi jam accedunt, magis etiam comprobabitur. Quod duces attinet, quibus Joannes se addixit, sæpius monui multa eum eodem prorsus modo referre quo eadem narravit Socrates (vid. not. ad fr. 184, 186, 189, 190, 193, 195, 211). Verum, nisi egregie fallor, Joannes hæc non ex Socrate, qui ecclesiasticis summa civilis historiæ momenta immiscuit, expiscatus est, sed ex eodem sumsit Eustathio Epiphaniensi, quo Socrates usus est, et quem historias suas usque ad duodecimum Anastasii annum (502 p. C.) deduxisse ex eodem Socrate novimus (v. Fr. Hist. 4, p. 138). Ac quoniam Eustathius in historiis suis excerpsisse perhibetur tum alios tum Dionem Cassium, Herodianum, Nicostratum, Dexippum, Arrianum, Asinium Quadratum, Zosimum et Priscum, ex quibus Dionem, Herodianum, Zosimum et Priscum etiam Joannis fragmentis reddit luculentissimis exemplis probatur, vix erraveris si Joannem Syrum statueris non denuo istos historicos excerpsisse, sed excerptos jam ab Eustathio Syro in usus suos convertisse. In postrema historiarum parte, res post an. 502 gestas narrantur, iisdem quibus Theophanes fontibus usus esse videtur.

Ceterum alter quoque Joannes, Malela ille dictus, quamvis in majori operis parte plane helluo et pecus sit, attamen Antiochiæ urbis historiæ fons est præcipuus et de usæ ætatis rebus Byzantinis auctor haud spernendus. Quod quidem multo clarius appareret, si integrius opus ad nos pervenisset. Etenim editiones Malelæ uno nituntur codice Oxoniensi ex quo Chronographiam descripsit Edmundus Chilmeadus et e schedulis ejus viri Humfredus Hondius an. 1691 edidit. At codex ille et initio et fine mutilus est. Ex parte in fine deperdita codex Scorialensis duo excerpta servavit quæ pertinent ad tempora Justiniani. Reliquis excerptis docemur in codice Oxoniensi narrationem auctoris permultis locis magnopere breviatam esse, adeo ut tum his περὶ ἐπιβουλῶν eclogis tum illis quas περὶ ἀρετῆς καὶ κακίας codex Turonensis (fol. 81 v.—85 r.) suppeditat, ad majorem integritatem opus revocari possit.

III. CODEX CONSTANTINOPOLITANUS.

Codex qui Critobuli libros quinque de rebus gestis Mechemetis continetʹ, Constantinopoli asservatur in bibliotheca Seraglii sive palatii imperatoris Turcorum. In indiculo codicum græcorum turcice scripto numero II designatur, in catalogo quem ipse in Seraglio composui, sub numero XIV recensetur.

Chartaceus est, sæc, XVI, longus centimetra 22, latus centimetra 15; foliis constat 306; in singulis paginis versus 34. Scriptura satis mitida. Singuli foliorum fasciculi, qui, soluta voluminis compagine, nullo jam vinculo coercentur, non ubique sunt quaterniones legitimi, sed foliorum numero variant. Fasciculus primus folia habet sex, decimus decem, decimus septimus septem; vicesimus sex. In vicesimo primo sive ultimo priores paginæ quattuor scripturam ostendunt, reliquæ vacuæ sunt. In decimo (p. 129–148) media folia quattuor (p. 135–142) scripta sunt literis multo majoribus quam cetera. Videtur ibi aliquid omissum fuisse, cujus supplendi causa mediis quaternionis foliis duobus substituta sunt folia quattuor; quum vero omissorum copia non tata esset, ut hæc sueto scribendi genere impleri possent, grandioribus literis scriba usus est, quamquam vel sie accidit ut ultimæ paginæ (142) pars manserit vacua. In primo sex foliorum fasciculo paginæ 1–4 et 10–12 scriptura vacant; in paginis 5–9 legitur. Epistola, qua Critobulus Mochemeti sultano opus suum dedicavit. In margine quinque centimetra lata colore rubro adscribuntur singulorum eapitum argumenta, quæ enotare non erat operæ pretium; magni vero momenti sunt quæ ibidem atramento scripta leguntur. Hæc enim ex alio codice aliaque operis recensi one, quam in exhibendo verborum græcorum contextu secuti sumus, addidamenta seu supplementa (8) et locis quam plurimis varias lectiones suppeitant. Nostrum codicem transcriptum esse ex codice laucunis mutilo, primum colligitur ex lib. 1, c. 5, 7 p. 58, ubi post verba διατιθεμένῳ δὲ τοῦ oratio abrumpitur. Desiderantur versus quattuor vel quinque. Scriba lacunam animadvertens, sed quanta decessent nescius, unius fere versus spatium vacuum reliquit; hoc deinde alia menus explevit et reliqua, quæ contineri eo non poterant, ad marginem scripsit. Alia lacuna liber secundus laborat. Etenim quum per totum reliquum opus fiuis singulorum annorum expressis verbis more Thucydideo commemoretur, in codice nostro desideratur mentio anni 6962, adeo ut libro secundo, quo res quattuor annorum narrantur, tres tantum anni comprehendi videantur (V. not. Ad 2, c. 1 p. 105). Et hæc quidem lacuna quum nulla marginis nota indicetur, etiam in altera operis recensione exstitisse debet. Jam repperit eam auctor argumenti libro secundo præfixi, ut ex verbis χρόνου πλῆθος ἔτη τρία colligitur. Eadem causa fuit cur in sqq. Regis annus quintus in quartum, sextus in quintum et sic porro abierint, qui errores deinde vel ad marginem vel in rasuris correcti sunt.

Quod epistolam Critobuli attinet, aliud ejus exemplar ab eo quod codex noster habet diversum Tischendorfius edidit in Notitia editionis codicis Bibliarum Sinaitici (Lips. 1860) p. 123, ubi hæc:

«Denique missis in præsens aliis, de historico breviter dicamus, cujus quod scinm nee opus nec nomen innotuit. Quo enim tempore Mubamedes II orbem terrarum gloria nominis sui implebat, inter monachos græcos montis Athi inventus est qui historiam rerum ab eo gestarum conscriberet. Conscriptam Muhamedi misit, libri censuram exspectans. Cui exspectationi etsi latet quomodo satisfactum sit, tamen ipse liber non periit. Nuperrime enim in ipsa ea urbe, in qua Muhamedes sedem constituit, contigit ut in manus meas incideret codex in quo Muhamedis res gestæ a Critobulo monacho conscriptæ leguntur. Historiam satis verbose scriptam præcedit epistula, unde scriptoris pariter atque libri ratio cognoscitur. Quam quum favore Alexandri Lobanow principis, viri intelligentissimi literarumque amantissimi, nactus sim, viris doctis ejus legendi copiam faciam.»

In his istud de Critobulo monacho Athoo commentum ejusmodi est ut Tischendorfius aut non vidisse codicem aut, si viderit, ne prima quidem ejus verbs legisse videatur. Epistola autem, quam vel cujus ἀπόγραφον T. favore Alexandri Lobanow, qui tunc imperatoris Rossorum legatus Constantinopoli versabatur, accepit, num olim in codice nostro, cujus compaginem dissolutam esse monui, juxta alteram illam exstiterit, an ex alio quodam Critobuli codice depromta sit, in medio mihi relinquendum est. Nonnulla quæ in nostro codice ad marginem notantur (ut § 4 verba ἐν πέντε τμήμασι διελών et § 13 καὶ νεωρίων), alterum epistolæ exemplar in contextu verborum habet; ne tamen putemus id esse ejus Historiarum recensionis, cujus varias lectiones margo nostra præbet, reliquo dissensu, quem in annotatione consignavi, impedimur.

IV. CODEX ATHOUS PHOTII.

De Photii codice chartaceo, formæ maximæ, sæc. XVII, qui in Athoo τῶν Ἰβήρων monasterio asservatur, nihil ego novi præter ea quæ in annotatione p. 162 attuli. His nunc addere liceat nonnulla eorum quæ disputavit Augustus Nauck in proœmio editionis Lexici Vindobonensis (Petropoli 1867. 8) p. XXIII.

Photii, inquit, εἰς τὴν τῶν Ῥὼς ὁμιλίαιν, quæ nunc primum integræ a nobis eduntur, spectant ad Rossorum incusionem Constantinopolitanam anno 865 factam, de qua quæ e græcis et slavicis scriptoribus tradita sunt, tametsi discordant inter se neque ad accuratam rei cognitionem videntur sufficere, hoc tamen ostendunt, ingentem civibus terrorem injecisse Rossorum manum ducentis navibus præter spem appulsam, et nisi coorta subito tempestate prædantium advenarum naves fractæ essent, facile fieri potuisse, ut turpissima quæque Græci perpeterentur. Homilias autem, quibus Photius calamitatem istam Constantini urbi divinitus immissam deplorat, dudum constabat seculo XVII una cum aliis homiliis Photii in codice quodam vel Mosquæ invento vel Mosquam allato lectas esse a Paisio Ligaride metropolita Gazensi. Paisius enim Nicolao Heinsio notitiam rei una cum secundæ homiliæ exemplo impertiit, Heinsius quæ acceperat a Paisio concessit Bigotio, Bigotius eadem primum cum Combefisio communicavit, deinde Montefalconio tradidit. Inde Combefisius in Bibliothecæ patrum auctario novissimo et Montefalconius in Bibliotheca bibl. massinitia Photianarum εἰς τὴν ἔφοδον τῶν Ῥώς homiliarum indicarunt. (9) Alter earundem homiliarum codex olim fuit in Bibliotheca Escorialensi, quem enim Baroœtius in Catologo codd. Scor. biblvel potius Guil. Lindanus (hunc enim Baroœtius sequitur) Photianæ homiliæ prodit titulum εἰς τὴν ἔφοδον τῶν φωτῶν, eo has ipsas de quibus agimus εἰς τ. ἔ. τῶν Ῥώς significari acute perspexit Kunik... Codices et Mosquensis et Escorialensis incendio videntur absumpti. Paisius autem quod confecit alterius homiliæ exemplar nescimus quo devenerit. Verumtamen quæ apud Mosquenses et Hispanos frustra quæsita erant, alibi inventa sunt. Etenim Porphyrius Uspenski archimandrita an. 1858 in codicem monasterii Iberici montis Atho incidit, cui et aliæ Photii homiliæ et duæ εἰς τ. ἔ. τῶν Ῥώς inerant. Indicavit ἕρμαιον suum Petro Sewastianof, qui quas homilias hominibus rerum rossicarum studiosis grates fore inteligebat, photographicæ artis ope reddidit et exemplum Petropolim allatum permisit an. 1861 m. Febr. Collegæ cl. E. Kunikio, qui mihi ... mandavit ut verba græca transcriberem et recenserem.»

V. CODEX LONDINIENSIS MUSEI BRITANNICI.

De codice Musei Britannici, qui inter codices additicios numero 19, 391 signatur, dixerunt viri doctissimi Fridericus Madden in diario quod Athenœum inscribitur (8 Mart. p. 299) et Joannes Yates in Transactions of the royal society of Literature tom. VIII, 1864 (Some account of a volume containing portions of Ptolemyʹs Geographi and of the Geography Minores.), ubi vir egregius etiam verba græca fragmenti ex Anaplo Bospori petiti descripsit. Deinde ipse Londinii totum codicem excussi. Volumen illud, ut nunc habet, viginti et uno constat foliis membranaceis, longis centimetra 34, latis centim. 26, quæ mense Martio an. 1853 Simonides Græcus Museo Britannico vendidit. (10) Duorum codicum particulas continent eadem manu scriptas, quæ sæcli XIV vel, Madeno judice, sæc. XV esse videtur. Folia 14–21 avulsa sunt e Ptolemæi geographiæ codice, qui servatur in Thoo τοῦ Βατοπεδίου monasterio. Hunc codicem octo illis foliis (f. 34–41) jam spoliatum Petrus Sewastianoff an. 1858 arte photographica exprimendum curavit et an. 1867 photolithographiæ artificio repetivit et edidit Ambrosius Firminus Didot. (11) Reliqua Londiniensis libri folia tredecim (f. 1-13) non continuum orationis tenorem exhibent, sed duorum, ut videtur, foliorum jactura interruptum. Decerpta sunt e codice quem et ipsum in Atho monte quærendum esse vel ex eo colligas quod fol. 3 juxta verba ἐς τὸν Ἄθω recens manus in margine scripsit Ἀθως ὄρος, quæ quidem marginalis nota hac manu scripta in toto volumine unica est. Integer codex quænam opuscula continuerit, præmisso docemur indiculo. Inde vero nec non ex cetera codicis ratione patet librum Athoum originem ducere ex notissimo codice Heidelbergensi 398, sæculi X, cujus priores quaterniones quinque sive folis quadraginta nunc desiderantur. Videlicet ex 22 opusculis codicis Athoi opuscula 5-22 eodem ordine etiam Heidelbergensis habet, nisi quod in Athoo deest Arriani Κυνηγετικὸς quem Palatinus inter scripta geographica N. 5 et 6 parum apte interponit. Itaque vix dubium est quin priora quattuor scripta codicis Athoi olim etiam in Heidelbergensi legerentur. Quam conjecturam firmat computatio. Etenim si in Athoo libro post folium tertium duo folia excidisse statuamus (quod pro certo fere asseverare licet), usque ad locum ubi nunc incipit Heidelbergensis, quattuordecim paginæ et dimidia forent, quæ in Heidelbergensi 80 fere paginas deperditas explerent, quandoquidem in Athoo scriptura tam est minuta et pressa ut una pagina tot circiter verba habeat quot in Heidelbergensi libro, scriptura grandi et quadrata exarato, paginis quinque et dimidia continentur. Ceterum index scriptorum ita habet: Ὁ τῶν γραφέντων ὧδε βιβλίων πίναξ.

Quodsi ex hisce recte colligitur codicem Londiniensem de codice Palatino, nescio qua successionis serie, descendere, eo ipso liquet in scriptis, quæ uterque codex continet, varias lectiones libri Lond. Ab omni auctoritate destitutas ac meræ scribarum vel negligentiæ vel, si quando proba obviam fiunt, intelligentiæ vindicandas esse. Ac sane in Pseudo-Arriani parte ultima, in Arriani et Anonymi periplis Ponit et maris Erythræi et in Hannonis scripto nihil invenitur quod ex alio codice derivandum sit. Quod attinet scripta geographica Anonymi et Agathemeri (N. 1 et 2) et partem Pseudarriani Peripli Ponti Euxini, quæ ex aliis codicibus novimus, Londiniensis liber in plurimis quidem lacunis et nominum numerorumque corruptelis cum reliquis conspirat, simul autem tum vitia quædam ipsi propria habet, tum vero multis locis solus genuinain auctoris scripturam servavit. Omnes illi codices, inter quos principem locum Londiniensis obtinet, ex eodem fonte satis jam impuro deducendi sunt; qui quidem fundus communis majus scriptorum geographicorum σύνταγμα fuerit, ex quo alii alia quædam selegerunt. Præcipuum vero libri Londiniensis pretium in eo positum est, quod solus suppeditat anonymi peripli Ponti Euxini partem mediam et verba græca ultimorum capitum Anapli Bospori, quæ infra p. 174 sqq. exhibui. Hoc autem loco quæ sit in ceteris libris geographicis in cod. Heidelb. Deperditis varia lectio, enotabo.

ANONYMI PERIPLI PONTI EUXINI PARS PRIMA.

Hanc non noveramus nisi e codice Vaticano 143 et excerptis nonnullis quæ suppeditat codex Vindobonensis. (Vid. Geogr. Min. tom I, p. 402–412.)

Inscriptio libri in codice Lond. Ita habet: Ἀρριανοῦ περίπ0λους Εὐξείνου πόντου ἑκατέρων τῶν ἠπείρων τῶν παρὰ τὴν Ἀσίαν καὶ Εὐρώπην διηκουσῶν· αʹ Βιθυνίας τῆς πρὸς τῷ Πόντῳ περίπλους. βʹ. Παφλαγονίας. Γʹ Τῶν δύο Πόντων. δʹ. Τῶν ἐν τῇ Εὐρώπῃ μερῶν τοῦ Πόντου. εʹ. Θρᾴκης τῆς πρὸς τῷ Πόντῳ. — Αὐτοκράτορι Καίσαρι Τραῖανῷ Ἀδριανῷ σεβαστῷ Ἀρριανός. Eundem titulum, sed lacuna mutilum, præbent Excerpta codicis Vindobonensis. Vel hinc igitur patet ea non petita esse e genuino Arriani periplo, uti monueram in G. M. p. 402 not. Quamquam vel nuper Hercherus (Arriani scripta minora. Teubn. 1864, p. 94, lin. 6–19) Hudsoni aliorumque vestigia legens locum satis amplum ex cod. Vind. in Arriani periplum infersit.

Pag. 402, 4. προσαγορευόμενος] προσαγορευομένου, ut Vat., neque id mutandum erat. — 7. Δὲ] τε bene. — Ib. λειπόμενον] λεγόμενον, ut Vindob.—8. τὸ.. κείμενον] τοῦ κειμένου. — 10. Διὸς [το(??)] Οὐρίου] τοῦ, a Gailio suppletum, non habet, neque eo opus est.

p. 403, 4. δὲ] om. — Ib. Πλέοντι] περιπλέοντι. Dein Ῥίβαν .. Ῥίβα. — 12. Ψιλλίδα] Ψίλιν, recte; sic(??)enim Arrianus. — 14. ὁρμίζοιτο] ὁρμίζοιντο.—16. Ψιλλίδος] Ψίλιδος. — Ib. Κάλπην et mox Κάλπης] Κάλπιν ... Κάλπις. — 17. Τὸ] Om. — 19. ὁποῖος] ὁποῖον. — 20. Ψυχροῦ καὶ καθαροῦ] καθαροῦ ψυχροῦ. — 24. στάδια κʹ, μίλια βʹ, (??), δʹ] στάδια κβʹ (??) δʹ. μίλια γʹ δʹ. Stadiorum numerus ortus ex conflatis numeris stadiorum et millium, deinde ex corrupto sic stadiorum numero collectus est numerus millium computo haud accurato. — 26. Δάφνην] Δαφνουσίαν, quod recipiendum est, quoniam lin. 30 Vaticanus quoque Δαφνουσίαν habet. — 27. Ὑπὸ νήσῳ] ὑπὸ τὴν νῆσον; lege ὑπὸ τῇ νήσῳ. — 28. Ἀπολλωνιὰς ... Ἀπολλωνιάδος] Ἀπολλωνία ... Ἀπολλωνίας. — 31. ἡ λεγομένη χηλὴ Μηδιανῶν] ἡ καὶ νῦν λ. Χηλὴ M. Hæc compilator de suo addidisse videtur, ut passim. Quare etiam non est cur Χηλή mutetur in Χηλαί ex Arriano.

P. 404, 2. ἐξίησι διὰ τῆς Θυνιάδος] ἔξεισι δ. τ. Θυμηδίας. — 5. ἐφ᾿ αὑτῷ μεσηγὺς πόλιν Προυσιάδα] ἐπ᾿ αὐτῷ μεσόγειον π. Πλουσιάδα. — 8. Ὅρμος] καὶ ὅρμος. — 9. Λιλεὸν ... Λιλεοῦ] Λιλαῖον ... Λιλαίου, recte. Nomen in Arriani periplo § 18, p. 383, abiit in Λίλλιον.Ib. Ἔλαιον] Ἔλεον. — 12. Lacunam quam explevi verbis: ἀπὸ δὲ Ἐλαίου εἰς Κάλητα ἐμπόριον καὶ ποταμὸν στάδια ρκʹ, μίλ. ιςʹ, non habet codex Lond., in quo legitur: ἀπὸ δὲ τοῦ Ἐλέου εἰς Κάλητα ποταμὸν καὶ ἐμπόριον etc.—16. Στάδια ιθʹ] στ. κʹ, recte, quum sic habeat Arrianus.—19. Μηδίας] Μηδείας. — 28. Ποσείδειον ... Ποσειδείου] Ποσείδεον ... Ποσειδεῶν. — 29. Ποτίστεα] Ποτίστια. — Ib. στάδια μʹ, μίλια ηʹ] στ. Μʹ, μίλια εʹ, γʹ, in quibus stadiorum et milium numeri consentiunt; at quæritur num stadiorum numerus recte habeat.—30. Κυρσαιτὰ] Κύρσαντα. De vera nominis forma non constat. — 31 Τυνδαριδῶν] Τυνδαρίδος L, Τυνδαριδίνης Vatic.; in antecc. Uterque εἰς Τυνδαριδας, ut ap. Arrian. — στάδια μεʹ, μίλικ ζʹ] στάδια ιεʹ, μιλ. Βʹ, recte, sicut Arrianus.

p. 405, 1. Ὀξίνα] Ὀξίνα ποταμοῦ. — Ib. Σανδαράκην] Σινδαράχην et mox Σινδαράχης.—2. μικρᾶς] om. — Ib. μίλια εʹ] μίλια εʹ, γʹ, recte. — 4. Ψύλλαν .. Ψύλλης] Ψύλλιον .. Ψυλλίου. In Arriani cod. Ψίλλαν. — 9. Βιλλαῖος ποταμὸς] ποτ. Βιλλ. — 13. Ψίλιδα ... Ψίλιδος] Ψίλλαν .. Ψίλιδος. — 17. Ὁ Παρθένης] ὁ Παρθένιος. — 20. ἀπὸ δὲ τοῦ Παρθενίου εἰς Ἀμάστραν τὴν καὶ Ἄμαστριν λεγομένην πόλιν etc.] ἀπὸ δὲ τοῦ Παρθενίου εἰς Ἄμαστριν πόλιν Ἑλληνίδα, ἔχουσαν καὶ πρότερον λεγόμενον Σήσαμον. — 23. Ἀπὸ δὲ Ἡρακλείας etc... μίλια (??)] om.—27. Ἄμαστριν] Ἀμάστραν.

P. 406, 1-3 ita habet codex: ἐπὶ τῶν τόπων κτίσασα πόλιν ὁμώνυμον Ἄμαστρις, Ὀξάθρα μὲν ἱστορουμένη θυγάτηρ, ὡς λόγος, ὑπάρχειν τοῦ Πέρσου, τοῦ δὲ Ἡρακλείας Διονυσίου τοῦ τυράννου γενομένη γυνή, ex quibus prima verba usque ad v. ἱστορουμένη sic recipienda sunt in periegesin iambicam (vs. 963 p. 237). — 5. Ἐρυθίνους] Εὐρυθινου. — 6. Χηλῆς Ἐρυθίνων] Εὐριθίνων χηλοῦ. — 8. Εἰς Κύτωρον] εἰς Κύτωρον χωρίον, ὅρμον ναυσί. — 9. Κυτώρου] Κυτώρων. — 10. στάδια νʹ μιλ. ζʹ, (??), ζʹ] σταδ. λʹ, μίλ. δʹ, recte, quum sic Noster cum Arriano faciat, qui a Climace ad Thymena go (30+40+20) stadia computat.—13. Θύμηνα.. Θυμήνων] Θύμινα.. Θυμίνων. — 18. Ἐκ] ἀπὸ. — 21. Μαρσίλλαν] Μόρσυλλαν. — 24. Ἀβώνου τεῖχος τὴν νῦν λεγομένην Ἰωνόπολιν] Ἀ. τ., πόλιν τὴν ν. λ. Ἰωνούπολιν. — Ib. Αἰγινήτην] Αἰγινητῶν. — 30. Κινώλην .. Κινώλῃ] Κίνολιν .. Κινόλει et similiter in sqq. — 32. Ἀντικίνωλιν] Ἀντικίνολιν. — 35. Τῶν ποταμῶν] τῶν om. — 36. ἀκρουλεπτήν] ἄκραν λεπτὴν et deinde ἄκρας λεπτῆς, recte.—38. Αὐτὸν] εἰς αὐτόν.

p. 407, 1. Σινώπην] Σινώπην πόλιν. — 3. καλεῖται] λέγεται. — 8. πλησίον χωρίον] πλησιοχώρου. — Ib. ποτὲ μὲν] ποτὲ μὲν τὸ πρίν. — 10. Ἀμαζόνας] Ἀμαζόνων.—11. Δηιλέοντι] Δυιλ. — 12. Ἀβρώνδας γένει] ex Meinekii conj.; Ἀβρώντας γ. Cod. Vat.; lege cum cod. Lond. Ἄβρων τῷ γένει, ut idem Meinekius conjecerat. — 13. Κῶος] Κῶς. — 17. Εὔαρχος] Εὔναρχος et sic in sqq. — 19. ὁρίζει τὴν] τὴν om. — 23. τὰ] om. — 27. πρῶτον] πρώην, recte. — 29 sqq. Codex Lond. Ita habet:

Ἀπὸ δὲ Καρουσῶν (Καρούσας Vat.) εἰς Γουρζουβάθην (Γουρζούβανθον Vat.) στάδια ξʹ, μίλια ηʹ.

Ἀπὸ δὲ Γουρζουβάθης εἰς Ζάγορα στάδια (??), μίλια ιβʹ.

Ἀπὸ δὲ Ζαγόρων χωρίου εἰς Κάλλιππον (sic) λέγόμενον στάδια ρνʹ, μίλια κʹ.

(Ἀπὸ δὲ Γουρζουβάνθου εἰς Γάζουρον χωρίον ἤδη Καλίππους λεγόμενον στάδια ρνʹ, μίλια κʹ Vat.)

Ἀπὸ δὲ Ζαγόρων εἰς Κάλικον (leg. Ζάλικον, Vat. Ζάληκον) ποταμὸν καὶ κώμην ἀλίμενον στάδια (??) μίλια ιβʹ.

Ἀπὸ δὲ Ζαλίκου (Ζαλήκου Vat.) ποταμοῦ etc., ut in Vat. In his uterque codex suis vitiis laborat. In Arriano a Carusa ad Zagora 150 stadia esse dicuntur, nullo memorato loco intermedio. Anonymus quum Gurzulbathen a Carusis 60 stadia distantem interponat, a Gurzubathe ad Zagora stadia 90 computare debebat, ut recte fit in codice lond., dum Vaticanus exhibet stadia 150, quem numerum auctor, interpositi loci immemor, ex Arriano servavit. Error hic in alio codice ad marginem correctus esse videtur, indeque orta confusio illa, qua in cod. Lond. Uterque numerus memoratur et inter Zagora et Calippos distinguitur. Cf. p. 409. 2. Nomen Γορζούβανθον, quod Vat. habet, rectius in cod. Lond. Scribi Γουρζουβάθη colligo ex forma nomini Orgibate in Geogr. Rav. Hodie locus vocatur: Kior Siuwet. Ζάγορα in Arriani cod. Scribitur Ζάγωρα, in cod. Marciani Ζάγωρον, in Vat. Γάζουρον, ap. Ptolem. Γάλωρον, in Tab. Peut. Zacoria. Ζάλικος in cod. Lond. Minus recte legitur; nam Ζάληκος præbet etiam cod. Marciani p. 571, 22, Eleca Tab. Peut. Apud Ptolemæum p. 327, 19 ed. Wilb. editur Ζάλισκος, sed ibi quoque optimus codex Vatican. 191 præbet Ζάλησκος. — 36. Ὑπὸ τῇ ἐπικρατείᾳ] ὑπὸ τὴν ἐπικράτειαν.—40. ἔργα· τριακόσια δὲ στάδια] ὅρια, τριακοσίοις σταδίοις. — 42. ἔξεισιν] ἐξίησι.

p. 408, 1. εἰς τὸν Ν.] εἰς N.—2. Λίμνη.. λίμνης] λιμὴν ... λιμένος.—3. Εὐσήνην] Εὐσένην.. Εὐσένης. — 4. Κωνωπείου] Κωνωπίου, ut Vat.—7. Στάδια ρξʹ, μίλια καʹ, (??) ζʹ] στ. ρξʹ, μίλ. Καʹ γʹ, recte. — 12. ἐστὶν εἰς Ἰσσικὸν] ἐστὶ κατὰ Ἰσσικόν. — 16. περὶ αὐτὸν] π. Αὐτὴν. — 17. In Vaticano legitur: Ὁ δὲ Ἡρόδοτος ἔοικεν ἀγνοεῖν λέγων ἐκ τῆς Κιλικίας πεντεκαίδεκα ἡ χερσόνησος. Mutila hæc quomodo resarcire in periegesi iambica (v. 928-32) Meinekius tentaverit, vide in Geogr. Min. 1, p. 235. Integriora præbet codex Lond., sed casu accidit, ut in margine libri in quo hæc notaveram, nonnulla bibliopegæ cultro perierint, quamquam quæ desunt facile supplentur. Ita habent: ὁ δὲ Ἡρόδοτος ἔοικεν ἀγνοεῖν ... ἐκ τῆς Κιλικίας ..... ὑπάρχειν ἡμερῶν ἰθεῖαν ὁδὸν .... τὸς (fuerit ὁ αὐτὸς) ἱστορεῖ ... ων εἰς Σινώ ... τὴν προσωτέ .... λιν· κεκραμ.... ἄριστα τῆς ... ς σχεδὸν χώ... γένη τε κατ... πεντεκαί.... ἡ χερσόνησος. Poeta igitur scripserit: ὁ δ᾿ Ἡρόδοτος (2, 34) ἔοικεν ἀγνοεῖν ἐμοί· ἐκ τῆς Κιλικίας πένθ᾿ ὑπάρχειν ἡμερῶν ἰθεῖαν ὁδὸν οὗτος γὰρ ἱστορεῖ λέγων εἰς [τὴν] Σινώπην τὴν προσωτέρω πόλιν. Κεκραμένη δ᾿ ἄριστα τῆς πάσης σχεδὸν χώρας, γένη (τε) κατεῖχε πεντεκαίδεκα ἡ χερρόνησος. 20. Ἑλληνικὰ] Ἰωνικά. — 21. Δὲ] om. — 23. πρὸς τούτοις ἅμα Κᾶρες Μαριανδυνοί τε] πρὸς τοῖς ἀμάκαρες Μαρυανδηνοί τε. — στάδια μʹ, μίλ. εʹ, (??) ζʹ] στ. μʹ, μιλ. εʹ, γʹ, recte. — 32. στάδια ρʹ μίλ. Ιςʹ] στ. ρʹ, μίλ. ιγʹ, γʹ, recte. — 33. Ἴρεως] Ἴριος, quod præstat.—Ib. Ἡράκλειον] Ἡράκλειαν. — 35. Λαμυρὼν ὅρμος] om. — 36. ὑδροστόλος] ὕδωρ στόλῳ, recte.—Ib. Ἡρακλείου] Ἡρακλείας.

P. 409, 1. ἔχουσαι] ἔχων recte; ἔχοντες Vat., ἔχουσαι Hudson. (??) — 2. διαρρεῖ δὲ Θερμώδων ποταμός. ** εἰς Βῆριν ποταμὸν στάδια ξʹ.] διαρρεῖ δὲ ὁ Θ. Ποταμὸς εἰς Βέρριν ποταμόν. Ἀπὸ δὲ Θερμώδοντος ποταμοῦ εἰς Βέρριν ποτ. Στάδια ξʹ. In Vaticano post v. Θ. ποταμὸς exciderunt verba: ἀπὸ δὲ τοῦ Θερμώδοντος ποταμοῦ. Locum sic correctum quidam ad marginem scripserat, eumque scriba codicis Lond. In verborum contextum recepit, non deleta vitiosa scriptura codicis Vaticani. Similiter egit p. 407, 23. — 5. Θοάριον] Θόαριν et deinde Θοάριος, recte.—6. Οἴνιον] Οἴνιον τοῦ Πόντου. — 7. ἔφορμος] ὕφορμος, recte. — 8. Φυγαμοῦντα] Φιγ., recte.—9. στάδια μʹ, μίλ. ε’, (??) ζ] στ μʹ, μίλ. ε’, γ’, recte. Error in Vaticano sæpius occurrens e confusis signis γʹ, (1/3) et γʹ (2/3) repetendus esse videtur.—10. Ἀμηλητὸν] Ἀμυλιτὸν et mox Ἀμυλίτου. Locus aliunde non notus, nisi Camile Tabulæ Peut. ad eum referenda est. — 11. Φαδισσάνην.. Φαδισάνης] Φιδασάνην .. Φαδίσσης.—12. Στάδια ρλʹ, μίλ. ιζ’, (??) ζ’] στ. ρλ’, μίλ. ιζ’, γ’, recte.—13. Πολεμώνιον λέγω] Π. λεγόμενον, quod præstat. — 14. στάδ. ν’, μίλ. Ζʹ] σταδ. ιʹ, μιλ· α’, γ’, recte; nam sic Arrianus.—15. ἕως πλησίον] ἕως πλαγίων, ut Vat. — 16. πρῶτον] πρώην, quod malim. — 18. στάδ. ρλ’, μίλ. ιζ’, (??) γ’] στ. ρλ’ μιλ. Ιζ’ γ’, recte. — 20. Κιλίκων] Κιλίκου, sed lin. 19. Κιλίκων, ut Vat. — Ib. Γένητον] γένιπον et lin. 21 γενίπου. In Vat. Γένηπον. — 21. στ. νέ, μίλ. ζ’, (??) ζ] στ. νέ, μίλ. ζ’, γ’, recte. — 22. χωρίον] χώραν. — 23. σταδ κ’, μίλ. β’, (??) ζ’] om. — 24. Βοῶνος] Βοώνου. — 25. Κοτύωρον] Κότυρον.. Κοτύρου, sed lin. 28 et 32 Κοτυόρου.—25. Ὡς πόλεως Ξενοφῶν] ὁ Πυλάδης Ξενοφῶν. Fortasse genuina hæc scriptura est, adeo ut Arrianus, Ξενοφῶν ὁ νέος, Xenophontem Pyladem suum dixerit. — 29. Τιβαρηνοί] Τιβαριανοί.—Ib. πάνυ γελᾶν σπεύδοντες] παίζειν γελᾶν σπεύδοντες, recte, opinor, collato Ephoro, quem vide in not. Ad Periegesin iamb. in G. Min. 1, p. 335, vs. 916. — 30. ταύτην] αὐτὴν. — 32 et 34. Κοτυώρου] Κοτυόρου. — 33. Μελάνθιον] Μελάνθην. — 34. παραπλέοντι τὸν κόλπον] περιπλ. τ. κ. — 36. Τραπεζονσίων] Τραπεζουντίων, quod præstat. — 37. Εἰς Φαρμαντὸν ποταμὸν στάδια ρν’] εἰς Φαρμαντὸν ποταμὸν τὸν λεγόμενον Φαρμαντῖνον (Φαρμαντηνὸν Arrian.) στάδ. ρν’

p. 410, 1. Φαρμαντοῦ] Φαρμαντίνου. — 2. ἤτοι] om. — Ib. Τὴν λεγομένην Φαρνακίαν] τὸ λεγόμενον Φαρνάκιον. — 4. Καὶ αὕτη ἄποικος κτισθεῖσα ὑπ᾿ αὐτῶν καθ᾿ ἣν etc.] καὶ αὐτὴ ἄπ. κτ. καὶ αὐτὴ καθὼς ἔρημος, ἧς ἄντικρυς παροικεῖ. — 6. Ἄρεως] Ἄρεος.—8. Κοτυώρου] Κοτυόρου. — Ib. πρῶτον] πρώην. — 9. ἔθεσιν ὠμοῖς ἔργοις βαρβαρικοῖς (cod. Vat.)] ἔθεσιν ὠμοῖς ἔργοις βαρβαρώτατοι. Ex his vocem βαρβ. de conjectura jam dederat Letronnius, qui in perieg. Iamb. scripsit: ἔθεσι, νόμοις, ἔργοις [τε] βαρβαρώτατοι. Malim: ὠμοῖς ἔθεσιν ἔργοις τε β. — 12. [ἐν] πύργῳ [τε] συγκεκλεισμένον] ἐν π. συγκ. — 15. πάντα] πάντας.—παραβαίη] παραβαίνῃ. — 18. Ἀρητιάδα (Ἀρτιάδα Vat.)] Ἀριστιάδα et similiter lin. 20 et 38, ubi Vatic. Quoque Ἀριστιάδος habet. — 20. Ἄρεως ... Ἀρεώνησος] ἀρδοῦς (ut Vat.) ... ἀρεόνησος. — 24. Ἀργυρὰ] Ἀργύρια, recte, ut Arrian. — 26. Φιλοκάλειαν] Φιλοκαλίαν ... Φιλοκαλίας. — 33. Εἰς Ἑρμύσης καὶ δεῦρο ὅρμος) στάδια μ’. μίλια ε’, γ’. Ἀπὸ δὲ Ἑρμύσης] εἰς Ἑρμώνασαν χωρίον, ἐν ᾧ καὶ ὅρμος, στάδια με’, μίλια ζ’. Ἀπὸ δεʹ Ἑρμωνάσσης etc. In quibus recte habent Ἑρμώνασσα nomen et numerus stadiorum, quem eundem legimus in Arriano. Millium numerus esse debet ζ’, (??) ζ’. — 35. Δαφνοῦς] Δάφνας. — 38. Τῆς Ἀρητιάδος etc.] τῆς Ἀρεστιάδος νήσου ἤτοι καὶ9 πάλαι Κερασοῦντος πρώην ᾤκουν.

p. 411, 2. Σουσάρμα ... Σουσαρμίων] Σουσάρμεναν ... Σουσαρμένης, quod præstat. Σουσούρμαιναν (hod. Sourmeneh) locum dicit Procopius B. Goth. p. 463, 21. V. not. ad Arrian. p. 371. — 6. Θιαννικῆς] Θιανιτικῆς, ut Vat. — Ib. Ἀπὸ οὖν Ὀφιοῦντος ποταμοῦ τὰ ἔθνη τῶν δύο Πόντων ἐστίν] In his lacuna Patet, ut liquet ex cod. Lond., ubi: Ἀπὸ οὖν Ὀφιοῦντος ποταμοῦ ἕως Τραπεζουντίων πρώην ᾤκουν ἔθνος Βέχειρες λεγόμενον, νῦν δὲ οἰκοῦσι Κόλχοι. Μέχρι οὖν τοῦ Ὀφιοῦντος ποταμοῦ τὰ ἔθνη τῶν δύο Πόντων ἐστίν. 10. Ψυχροῦ] τοῦ Ψ. — 11. Εἰς Καλὸν ποταμὸν, τὸν νῦν λεγομένην Καλὴν παρεμβολήν] Ibi Καλὴ παρεμβολή in cod. Lond. Fuerit: ἐν τούτῳ ἡ νῦν λεγομένη Καλὴ παρεμβολή. — 12. Καλῆς] τῆς Κ. — Ib. εἰς τὸν Ῥίζιον λεγόμενόν ποτε (em. Ποταμὸν) καὶ λιμένα] εἰς τὸ Θρίζεον ἤτοι Ῥίζεον καλούμενον ὁπότε καὶ λιμένα. Lege καλ. Ποταμὸν aut καλ. Ποτε ποταμόν. — 14. Ῥιζίου] Ῥιζέου. — 15. Ἀδινῆον ἤδη] Ἀδιναῖον ἤτοι.—18. Ἀδινήου] Ἀδιναόυ. — 18. εἰς Κόρδυλα χωρίον] εἰς Κορδύλην χωρίον κείμενον. — 21. Χωρίον.. λεγόμενον] χώρα.. λεγομένη. — 23. τούτου τοῦ χωρίου] τούτῳ τῷ χωρίῳ. — 26. Σώζοιτο etc.] σώζοιντο δ᾿ ἂν τοῦ βορρᾶ ὁρμοῦντα πλοῖα. — 30. Ἀπὸ δὲ Ἀθηνῶν εἰς Ζάγατιν ποταμὸν στάδια ζʹ. Ἀπὸ Ἀθηνῶν εἰς Πρύτανην] Ἀπὸ δὲ Ἀ. εἰς Ζαγγάλην ποτ. Στάδια ζ’, (??) μίλ. α’. Ἀπο δὲ Ζαγγάλου ποταμοῦ ἤτοι Ἀθηνῶν εἰς Πυρτάνην. — 32. Βασίλειά ἐστιν. Ἀπὸ δὲ Πρυτάνου] omissa. — 34. Ἀρμένου] Ἀρμένης.

p. 412, 2. περιοίκων] περιοικούντων. — 6. Τῶν ταύρων] Hæc verba, in Vat. Omissa, habet codex Lond. — Ib. ὃς .. διώκων ... φημίζεται] ὃν .. διώκοντα .. φημίζονται. — 9. εἰς Ὀφιοῦντα] ἕως Ὀφιοῦντος. — 10. πρῶτον] πρώην.

II. Ὑποτύπωσις γεωγραφίας ἐν ἐπιτόμῳ. Geogr. Min. 2, π. 494–509.

In corruptelis longe plurimis codex Lond. cum ceteris codd. conspirat. Pauca quædam propria habet: pag. 495, 1. τοῦτον δὲ*] τοῦτον δὲ ποιεῖ recte. — 496, 18. ὁριζομένῃ τῷ Ἴστρῳ] ὁρ. Καὶ αὐτῇ τῷ Ἰ. recte. — 498, 11 et 499, 18 et 15 ἡ articulus, quem supplevi, non omittitur. — 498, 22. πολλὴ] πόλις, ut cod. E, πολὺ cett. codd. — 501, 31 καὶ τὸν Ἄθω] Ibi Ἄθως ὄρος manus recens in margine scripsit. — 506, 25 sq. χξζ’ et deinde χίλιοι στάδιοι, μίλια δὲ ρλγ’, in L omissa.

III. Ἀγαθημέρου γεωγραφίας ὑποτύπωσις. Geogr. Min. 2, p. 471–487.

p. 471, 1. ἐτόλμησε] ἀπετόλμησε, recte, ut videtur. — 5. Λέσβιος] ὁ Λ., ut cod. G. — 6. Πλεῖστα] a Gronovio additum, habwet L. — 483, 7. Θένης] sic de conjectura scripsi pro Θρήνης, Ἐθρήνης meorum codicum. Legendum e cod. Lond. Θεήνης. Apud Ptolemæum oppidum vocatur Θεαῖναι, apud alios Θένη vel Θκίνη.

(1) In Athenæi libello corruptissimo nonnulla emendare studui in Gœttinger gelehrte Anzeigen. 1869, p. 4-7.

(2) Excipiendus est Minas. Is in indice quem codici inseruit, primam fragmenti partem (c. 1–c. 10, 4 ed. nostr.) ad Charonem refert (Τοῦ Λαμψακηνοῦ, οἶμαι, Χάρωνος τεμάχιον ἐκ τοῦ περὶ Περσῶν πολέμου), reliqua Ephori τεμάχιον esse censet. Quam obiter Minas codicem inspexerit, inde quoque patet, quod fragmentum ionica dialecto scriptum in fol. 17, et ex eodem Eusebio petitum quem fol. 103 habes, ἀνωνύμου τινὸς esse dixit, et quod Josephi de Jotapes obsidione fragmentum ad Hierosolymorum obsidionem pertinere asseverat.

(3) Θέλοιμεν] ἐβέλοιμεν codex. Inclusa supplevi.

(4) Ἰνδοφόνους] ἰνδοφόφους codex. Conjicias ἐλεφάντων ἰνδοφόρων. At præstat voci ignotæ substituere vocem apud Nonnum frequentissimam. Sic 38, 80 habes νίκης ἰνδοφόνοιο. Idem Nonnus elephantos ἀμετροβίους dicere solet. Nostri quoque versus e Bassaricis quibusdam, fortasse Dionysii, petiti fuerint.

(5) In Παρεκβολαῖς ἐκ τῶν στρατηγικῶν πράξεων vel παρατάξεων, περὶ τοῦ οἷον εἶναι δεῖ τὸν στρατηγόν (quæ leguntur in codd. Vat. 219, Pariss. 2437, 2441, 2522) quinquaginta Polyæni capita habes secundum genera rerum disposita.

(6) Reliquæ obsidiones in superstite Anonymi parte commemoratæ sunt: Cæsareæ (p. 318), Neapolis (31), Citri a Bulgaris captæ (321) [ineunte sæculo decimo, ut videtur. Vid. Tafel in libro De Thessalonica p. 58], Thessalonicæ, ab Agarenis captæ (326), Aradi (328), Hierosolymorum (ib.), Sardium (363), Oxianæ petræ (363), quarum partem haud dubie etiam in nostris excerptis haberemus, si integer codex Parisinus ad nos perdurasset.

(7) Ut exemplo res probetur, enotabo discrepantiam quæ inter Nostrum et Anonymum intercedit in narratione de Tyri obsidione, quam Arrianus, 2, c. 13,7 — c. 24, 2 suppeditavit. — Pag. 308, 13 ed. Wescher. Legitur ἀνάγειν ἐς τὴν πόλιν δὲ πορθμὸς τεναγώδης, ubi post v. πόλιν exciderunt quæ leguntur apud Arrian. 2, c. 18 p. 52, lin. 3-15 ed. Didot. Hæc lacuna, quæ non erat in Excerptis quibus Anonymus usus est, librarii oscitantiæ debetur. — 309, 6. πολλὴ ἀφθονία] πολλῶν ἀφθ. Anon. et Arian.—309, 8. Ordo verborum idem est apud Anonymum; alius est in codd. Arriani. — 309, 9. Post v. ἐγένετο omittuntur quattuor versus Arriani, quos habet Anonymus.—309, 10. τῷ τε βαθυτέρῳ] τε habet etiam Anon.; in nostris Arriani codd. Non legitur. — 310, 2 προχωρήκει] librarii sphalma; προκεχωρήκει Arrian. et Anon. lbid. ἐπέστησαν] δύο addunt Arrian. et Anon. — 310, 3. προκάλυμμα] προκαλύμματα Arr. et An.—310, 5. ἐν ταὺτῷ] ἐν τῷ αὐτῷ Arr. Et An. — 310,7. χωννύντες] ἀπὸ τῶν πύργων addunt Arr. et An. — 310, 9. κληματίδων] κλημάτων Arr. et. An. — Ibidem verba καὶ ἐν κύκλῳ περιφράσσουσι Arriani et Anonymi omissa sunt. — 310, 16. ἔθεσαν] ἐνέθεσαν Arr. et An.—311, 8. ταρεσκε3ύαστο] παρεσκευασμένα ἦν Arr. et An. — 311, 12. Nonnulla Arriani et Anonymi omittuntur. — 312, 15. Omittuntur non omittenda et ab Anonymonon omissa verba ὅσας μὴ τὸ ἀπὸ τῆς νεὼς πῦρ ἐπέσχεν. — 311, 16. Post vocem ἀρξάμενος (p. 53. 17 Did.) inseruit ἔγνω, quod non habent Arr. Et An. — 312, 3. In brevius contrahuntur verba Arriani c. 19, 6, p. 35, 30-34, quæ integra præbet Anonymus. Deinde septuaginta versus editionis Didotianæ (c. 20, 1-21, 2, p. 53, 35-55, 6) omittuntur, quos habet Anonymus singulis quibusdam verbis varians, semel addens quæ in nostro Arriano non leguntur; sc. cap. 20, 8, p. 54, 29 post verba αἱ σὺν Ἀλεξάνδρῳ νῆεν addit: εἴπως ἄρα εἰς ναυμαχίαν τοὺς Τυρίους προκαλέσαιντο. — 312, 7, νήσων] librarii errore pro νεῶν, uti est ap. Arr. et An. — 312, 12. Quædam omissa quæ habet An. — 312, 15–18. Verba Arriaui reddit Anonymus (nisi quod v. ἐγγὺς omittit), non item codex Patris. — 315, 5 σχοίνους] χοίνικας librarii sphalma ap. Anon. 313, 7 et 12. Nonnulla omittuntur quæ habet Anon. — 313, 14. ταῖς τῶν Μακεδόνων ναυσί] ταῖς Κυπρίαις ναυσί Arrian. et Anon. — 313, 15. Multa omittuntur (c. 22, 7 – c. 23, 2) quæ habet Anon.—316, 3. Paucis absolvit, quæ integra ex Arr. 23, 3, p. 57, 23-27 habet An. — 316, 7. Omittuntur Arrian. p. 57, 32–58, 8; ea Anonymus habet usque ad p. 57, 42, sequentia et ipse comprehendit verbis: ἀλλὰ καὶ τοῦ τείχους ληφθέντος, οἱ Τύριοι οὐκ ἐνεδίδοσαν. In Excerpto de Gazæ obsidione (ex Arrian. 2, 25), p. 317, 3 ed. Wescher. Γαζέων] Γαζαίων recte cum Arriano Anonymus. 317, 4. ᾦ ὄνομα] ἢν Addunt Arr. et An. — 317, 9. ἐς εἴκοσι] ἐς omis. Arr. et An. — 317, 10. ἡ ὁδὸς] ἡ ἄνοδος Arr. et An. — 318, 2. ἐπὶ τῆς ἀρχῆς] ἐπὶ τῇ ἀρχῇ Arr. et An. — 318, 3. τῇ πόλει] τὴν πόλιν Arr. et An. — 318, 5. οἵ γε μὴν] οἱ δὲ Arr. et An. — 318, 6. τὴν πόλιν διὰ ὕψους τοῦ τείχους] τὸ τεῖχος διὰ ὕψους τοῦ χώματος Arr. et An.—318, 7. αἱρετώτερον | αἱρετέον Arr. et An. — 318, 15. Omittitur narratio de portento (p. 60, 3-12), quam habet Anon. — 319, 3 et 320, 8. Nonnulla omittuntur, quæ habet Anonymus. Exit Anonymus in v. ἐμάχοντο. Post quam vocem oratio lacuna hiulcat.

(8) Vid. v. c. not. Ad 2, 19, 2. 3, 8. 4, 1. 4, 5, 4. 4, 10, 7. 5, 6, 1.

(9) «Pluribus de hac re disputavit E. Kunik in Bulletin de la classe historico-philologique de IʹAcad. Des sc. de s. Petersbourg tom. VI, p. 737–379 (an. 1849); tom. VIII, p. 185 sqq. (an. 1851).»

(10) In prima voluminis pagina Maddenii manu scriptum legitur: «Purchased of M. C. Simonides (through. M. W R. Barker), 12 March 1853. Joannes Yates l. l.: It is important, inquit, to obsrve, that the contents of the volume were delivered by Dr. Simonides to the British Museum in detached portions, and were ofterwards bound together.»

(11) Géographie de Ptolemee, reproduction photolithographique du ms. Grec du monastère de vatopedi, exécutée dʹaprès les clichés obtenus sous la direction de M. Pierre de Se(??)astianoff, et précédée dʹune introduction historique sur le mont Athos, les monastères et les dépóts littéraires de la presquʹile sointe par victor langlois. Paris 1867, fol. Librairie de F. Didot. Codicem e Batopedio monasterio ablatum esse acute jam suspicatus erat Joannes Yates l. l. p. 21. Octo illa Ptolemæi folia continent Geographiæ librum septimum, libri octavi capita 1–3, tabulam orbis terrarum, tabulam insularum Britannicarum et dimidiam partem tabulæ Hispaniæ. Fusius de his dicemus in editione Ptolemæi.

(12) In aliis codicibus inter duo hæc opuscula (αʹ et βʹ), medius interponitur libellus, cui titulus: Διάγνωσις ἐν ἐπιτομῇ τῆς ἐν σφαίρᾳ γεωγραφίας, ita ut præcedat Agathemeri opus (βʹ in cod. Lond.), sequatur Anonymi ὑποτύπωσις (αʹ in cod. L.). Post tria hæc opuscula in codd. Pariss. 1405. 1406. 1554 et Matrit. 138 habes initium Anapli Bospori.

DFHG Project  Creative Commons License