Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

VOLUMEN SECUNDUM

PRAEFATIO

Historiae studium iis maxime temporibus ad fructum uberrimum et ad suavitatem jucundissimum est, quibus motus illi revolvuntur ingentes, unde novus rerum humanarum ordo exsurgit, ac nova populis fata destinantur. Verumenimvero dum praesens momentum animos occupat et futuri exspectatio inter spem metumque tenet suspensos, exterritae Musae conticescere ac deserta priscorum monumenta seculorum squalere solent. Quaeras igitur quanam confidentia et securitate, dum ruentium fragore regnorum onmia implentur, nos tabulas quibus longinqua populorum memoria consignata est, colligere, collecta in publicum nunc edere conemur. Nimirum non tam stupemus in hac tempestate fulgura illa Gallica, quibus concussa Europa miscetur universa, quam admiramur coeli solisque serenitatem, quae sonante adhuc tonitru per atras nubes refulget, sive, ut disertius loquamur, eximiam victoris populi moderationem summamque virorum quibus reipublicae gubernacula commissa sunt, prudentiam: qua quidem effectum est, ut ad sueta negotia cuivis jam redire liceat, modo ne vana terroris simulacra fingat trepidatio. Tantum igitur abest, ut antiquitatis studia, praeclara patriae amoris instrumenta, oblivionem jam manere censeamus, ut ex nova libertate novum iis robur accessurum esse persuasum sit. Neque desperamus collectionem scriptorum Graecorum, quam per duodecim nunc annos FIRMINUS DIDOT crescente in diem studii alacritate cum ingenti opum dispendio instituit, plaudente literarum republica in honorem patriae posse absolvi, adeoque semel certe contingere, ut literaria Graeciae monumenta in unum omnia quasi corpus componantur.

Ceterum satis constat non acquiescere Firminum Didot in edendis operibus, quae integra ad nos perdurarunt, sed etiam deperditorum rudera colligenda et ad prisci ordinis similitudinem disponenda curare. Quod institutum quum in reliquis literis perutile est, tum vero in iis, quae ad historiam pertinent, summi patet esse momenti. Viam in his quoque praevit facem praetulit libro laudatissimo (Fragmenta historicorum antiquissimorum‚ Heidelbergae 1806) Venerandus Nestor philologorum, FRIDERICUS CREUZERUS. Cujus viri celeberrimi prementes vestigia mox alii suos sibi quisque historicos, quorum reliquias congererem illustrarentque, selegerunt. Plurima horum repetivimus et retractavimus in Fragmentis historicorum Graecorum, quae prodierunt anno MDCCCXLI. Deinde Ctesiam Musis Herodoti, rerum Alexandri scriptores historiis Arriani, argumentorum ducti similitudine, subjunximus. Restabat ut reliqui auctores, qui populorum civitatumque historias condiderunt, quadringenti numero et amplius, simili modo colligerentur. Opus hoc Herculeum et unius viribus fere impar nescio an non debuerimus suscipere, susceptum semel pro roboris modulo sustinere annixi sumus.

Igitur, ab incunabulis artis historicas proficiscentes, ordine chronologico recensemus historicos per octo secula usque ad aevum Constantini Magni. Deinceps ex serie literarum scriptores collocantur quorum aetas est incertior. Totum hoc in novem distinximus libros. Priores quattuor, usque ad Ptolemaei Philadelphi tempora pertinentes, eo quod nunc emittimus volumine continentur. Reliqua una cum tabulis nominum, rerum, auctorum, titulorum, temporum, alterum dabit volumen, mox illud, favente Deo, absolvendum.

Primo consilio quum hoc tantum ageremus, ut eorum fragmenta operum, quae ad civilem populorum historiam pertinent, exhiberentur, in ipso labore ulterius progressi sumus ac praeter historica etiam reliqua auctorum nostrorum scripta non solum indicavimus, sed, ubi opportunum erat, etiam exscripsimus. Quod quantum valeat ad indolem uniuscujusque scriptoris penitius perspiciendam, dicere putidum sit.

Aristotelis historica ab hoc volumine secluseramus, quoniam perditorum librorum fragmina superstitibus operibus subjungere constitutum erat. Verum quum Stagirita ut in reliquis literis, sic in arte historiae scribenda: quasi cardo quidam sit, lectores aegre mentionem ejus desideraturos esse rati, postliminio quae ad nostram rem facerent, interposuimus. Eundem honorem etiam discipulis ejus praecipuis habuimus, excepto Theophrasto, cui suum separatim volumen reservatur. Scripta quae sunt de periegesi antiquaria, Pausaniae operi addenda fuissent. Quod quum neglectum sit, ac de multis libris omnino non possit discerni, num historicorum an periegetarum more auctores res civitatum tractaverint, an utrumque munus conjunctim praestiterint, omnia quae huc pertinent vel pertinere possunt videri, recepimus.

Superest ut grati profiteantur plurimum nos in operosissimo nostro labore adjuvisse viros doctissimos, qui vel totum hunc qui de graecis historicis est locum explicarunt, vel fragmenta selectorum quorumdam auctorum ediderunt. Inter illos principem locum post GERHARDUM VOSSIUM ANTONIUS obtinet WESTERMANNUS: inter hos cum veterum qui hoc volumine recensentur historicorum nominibus socianda sunt nomina BOECKHII, BUNSENII, BRUECKNERI, EBERTI, FUHRII, FRUINI, HULLEΜΑΝI, ΜΑΗNII, NEUMANNI, RICHTERI, SCHNEIDEWINI, SCHWANBECKII, VERRAERTI, VOISINI. Ceterum etiam in iis auctoribus, quorum reliquiae jam collectae ab aliis erant, ita fecimus, quasi primi nos collectionem earum institueremus. Excipiendus unus est Aristoteles, quippe qui a primo consilio nostro, uti diximus, alienus erat. Itaque factum, ut, quamvis fragmentis a Neumanno congestis nova haud pauca addiderimus, nonnulla tamen praetermissa sint. Haec sicuti quae in ceteris desiderantur, quod vel fugerunt nos, vel in scholiis exstant, quibus nuper demum editis uti nondum licuit, ad calcem voluminis posterioris diligenter annotabimus. In Heraclide denuo contulimus codices Parisinos, quibus, si pretium foret operae, codicis Scorialensis varias lectiones addere nunc possemus. In Nicolao Damasceno Excerpta Constantiniana codicis Turinensis accuratius quam Valesius olim fecit, excussimus 1. Praeterea eundem Nicolaum ex ista qua hucusque premebatur tenuitate et obscuritate ad laetiorem copiam majoremque splendorem revocavimus, adeo ut haud infimus nunc reliquiis ejus inter historiarum monumenta locus assignandus sit. Etenim FIRMINUS DIDOT, praeter Gallicas bibliothecas, Hispaniam quoque lustrari jussit, partim ut editi libri cum optimae notae codicibus in futuros usus contenderentur, partim ut investigaretur, si qua inedita et quae ederentur digna ibi latitarent. Neque spem conatus fefellit. Nam quamvis errore teneantur qui ex prisca beatitudine Hesperiam servare somniant immensos et inexhaustos graecarum literarum thesauros, quos turbae intestinae, ignorantia et invidia, triceps Cerberus, a luce prohibeant: haud pauca tamen ex ultimo hoc recessu protrahi possunt tum nova tum notis meliora. Quorum in numero codex eminet mausolei Scorialensis, cujus libros manuscriptos ut non oculis tantum usurpare sed quoscumque vellemus describere etiam daretur, summa effecit QUEVEDONIS et SANCHEZII, bibliothecae praefectorum, in nos humanitas et benevolentia. Agimus viris in paucis doctissimis ex animo gratias. Igitur codex ille, cujus mentionem injeci, chartaceus est in-fol., sec. XVI, non eadem totus manu exaratus. Continet vero post Aeliani Historiam Variam: Περὶ ἐπιβουλῶν κατὰ βασιλέων γεγονυιῶν ἐκλογάς (fol. 74), quibus exhibentur excerpta Νικολάου Δαμασκηνοῦ, Ἰωάννου Ἀντιοχέως (fol. 107), Γεωργίου μοναχοῦ (fol. 169), Διοδώρου Σικελιώτου (fol. 176), Διονυσίου Ἁλικαρνασσέως (fol. 188). Deinceps alia sequuntur opuscula, quae nunc nihil curamus. Excerpta tituli Constantiniani e codice fluxerunt in quo ordo foliorum (similiter atque in Turinense cod. tituli Περὶ ἀρετῆς) subinde perturbatus erat. Quod non animadvertens scriba, homo plane rudis, in medium Dionysii fragmentum locum Polybii peramplum infarsit. Egregio hoc librarii stupore docemur codicem ex quo nostra ducta sunt, etiam Polybii et fortasse aliorum historicorum Excerpta continuisse vel postea a volumine avulsa, vel de industria a scriba omissa. Quae quidem jactura tanto magis dolenda est, quod Eclogas illas in intimis historiae penetralibus versari tum ex ipso titulo Περὶ ἐπιβουλῶν conjicitur, tum parte superstite luculenter admodum confirmatur. Ceterum libri Scorialensis hoc loco propterea maxime mentionem fecimus, quod fragmenta e DIODORO et POLYBIO deprompta tamquam supplementum ad Didotianas horum scriptorum editiones, praefationi nostrae subtexere placuit. Addidimus etiam Fragmenta DIONYSII, cum illis jungenda, quae nuper e titulo Περὶ στρατηγημάτων ad calcem Josephi edenda curavimus. Vale, lector, faveque.

Parisiis, mense martio MDCCCXLVIII.

CAROLUS MUELLERUS.

(1) Idem Valesius in Dionysii Halicarnassensis fragmentis, quae codex ille praebet, minus accurate codicis lectiones indicavit. Multa tacite correxit, sed interdum praeter necessitatem; praeterea in describendo codice saepius ei accidit, ut unam alteramve vocem omitteret. Quare lectionis varietatem enotabo. Edit. Reisk. tom IV, p. 2309‚1: Φρούριος. — 3. πολεμικά. — 2310‚8 τε post v. ταῖς omittit cod. — 12. ἔξαμαρτάνοντας. — 13. πολλά. — 14. ἐχαρίσατο. — 2311,2. λήψωνται. — 9. ὡς τοῖς φύσει Ῥωμαίοις μετῆν. — 2313,10. ἀλλὰ καὶ τὰ τῶν. — 2332,10. τῆς τάξεως, non τῆς τε τάξεως, ut Val. ait. — 2333,5. φίλων πλῆθος καὶ κατὰ] φίλων καὶ πλῆθος κατὰ. — 10. αὐθάδιαν. — 18. στρατηγίαν. - 2334,8. ἂν πράττειν. — 9. ἔδωκαν. — 14. καμινίῳ. — 2335‚14. ἤνεγκεν. — 2337,13. ἄξιον. — 2339,1. ἡγησαμένης. — 3. ὤφλημα. — 2358,4. ταῖς πόλεσι. — 2359‚5. κατέλειπε; dein v. ἀπὸ om. — 8. Διονύσου. — 2360,11. χαλκεμβόλους. — 14. αὐθάδιαν et ἐτρέπετο. — 18. προσένεμεν. — 2361,6. ὁρῶσιν ἢ ὅτι. — 10. πρόφασι. — 15. αὐτῶν. — 2362,4 τῶν πραγμάτων αὐτοῦ καὶ. — 6. ἀνάκτησι. — 9. ὁρῶντες αὐτόν. — 11. Δήναρχος et ἐξ αἰγύπτων. — 13. ἀνοσίων. — 2363,2. τοῖς εἰσαγ. om. — 12. προσενεχθείς. — 15. διέφθειρεν. — 2364,1. ἐξέβρασε. — 3. τούτων. — 4. δὴ om. — 12. Ἕλλησιν. — 16. ὁμολογοῦσιν. — 17. οὔτε. — 18. οὔτε ἐπικουρία τοῖς ἑτέροις ἡ ἄφιξις. — 2365,7. τοὺς πλείονας. — 11. ἴσχυσε.

DFHG Project     Creative Commons License