Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

VOLUMEN QUINTUM PARS PRIOR

PRAEFATIO

Quae hoc volumine continentur ut ederem auctor mihi fuit Victor Langlois, quem morte praematura literis et amicis nuper ereptum esse omnes lugemus. Videlicet quum collegisset vir doctissimus quaecunque ex historiis graece scriptis in armeniam linguam translata superessent, esque supplementum esse vellet Fragmentorum nostrorum historicorum, hortatus est ut ipse quoque quae parata haberem additamenta depromerem. Dedi igitur quae variis e codicibus descripta diu jam scriniis presseram. Cetera quibus priora quattuor Fragmentorum volumina augenda sunt, in illud distuli tempus quo post absoluta scripta geographica, in quibus totus nunc detineor, primum Historicorum volumen de integro tractabo ac novae ejus editioni adjungam quae in ceteris desiderantur. Quae nunc prodeunt e codice Scorialensi, ea Bussemakero debeo; codicis Parisini excerpta historica Dübnero accepta refero, qui paullo postquam Bibliotheca Imperialis eo libro potita erat, quae rebus meis inservirent, dictante Millero, descripsit; codices Musei Britannici et Seraglii Constantinopolitani mea ipse manu versavi. Ceterum compositio hujus voluminis typothetica, si ita dicere licet, saepius itineribus meis interrupta est quae Claudii Ptolemaei causa auspiciis summi scholarum publicarum ministri suscepi. Interea Carolus Wescherus, vir doctissimus, splendidissimo volumine scripta poliorcetica codicis Parisini edidit, quibus supplementi loco excerpta historica in eodem codice servata adjunguntur. Contigit igitur ut tum Wescherianam operam tum aliorum virorum doctorum de excerptis illis observationes in Prolegomenis saltem in usus meos convertere possem. Eadem Prolegomenorum opportunitate usus sum ut Appiani fragmentum adderem, quod E. Millerus, doctissimus et sagacissimus scriptorum deperditorum indagator, ex ignotis tenebris in lucem protraxit. — Jam quod utilitatem eorum quae nunc exhibemus attinet (multa enim eduntur quae nullo literarum damno in bibliothecarum loculis sepulta manerent), fragmentum, cui Aristodemi nomen praefigitur, non auget quidem copias nostras historicas et tum aliis vitiis tum mira temporum confusione laborat, attamen in ipsa illa confusione suum quoddam pretium repositum habet. Haec enim ejusmodi est ut inquirenti in causas perturbationis chronologicae, quae per omnem Graecorum historiam antiquiorem diffusa late patet, egregium praebeat adminiculum. E Prisco et Eusebio quae afferuntur, ea nova prorsus dicere licet. Joannis Antiocheni fragmenta de rebus Zenonis et Anastasii imperatorum, ex optimis fontibus ducta sunt nec pauca habent parum hucusque cognita, in illis praesertim quae sunt de bellis Isaurico et Vitaliano. Homo novus et antea ne nomine quidem notus procedit Critobulus, qui Graecus natione a Turcis Imbro praefectus, res Mechemetis scribere et ipsi Turcorum imperatori opus dedicare ausus, singlarem inter coaevos historicos locum obtinet. Non noveramus nisi Ducam et Phrantzem et Chalcocondylam, graecorum principum ministros et nominis Turcici osores acerbissimi. Gratum igitur praesto jam adesse etiam historicum ex adversariorum castris profectum, quem licet fateamur longe abesse ut studio liber partes suas rite expleverit, nemo tamen negaverit permulta ab eo suppeditari ab alio nullo prodita et quae ad penitiorem rerum tum temporis gestarum intelligentiam haud levis momenti sint. Huc accedit quod orationis virtute Critobulus ceteros ejus aetatis scriptores longe superat et narrationis perspicuitate et spiritu quodam poetico lectorem demulcet. Argumenti quadam necessitudine inductus operi in quo primas tenent fata Constantinopolis, subjunxi Photii patriarchae de prima Rossorum in agrum Byzantinum invasione homilias duas, quas ex Athoo codice primus edidit Augustus Naukius. Subsequitur pars media Peripli Ponti Euxini, quem anonymus quidam ex periegesi iambica et Menippo et Arriano concinnavit et suis ipsius additamentis adauxit. Haec et veterum geographorum fragmenta egregia praebet et lacunas quae in nostro Arriani periplo latebant, explet et, quod maximum est, Ponti orae orientalis descriptionem satis accuratam exhibet, ut admotis recentissimis tabulis nauticis, quas Britannorum navarchis debemus, situm veterum locorum multo exactius quam antea liceret definire potuerim. Agmen elaudit Anapli Bosporici, quem Dionysius Byzantius condidit, pars postrema, ex qua patet Petrum Gillium aut graeca sua non ubique fideliter reddidisse aut, quod malim, codice usum esse deteriore et lacunis mutilo. Ceterum, ut hoc addam, ad explicanda fragmentorum argumenta haud mediocrem attulisse mihi videor diligentiam, quam si tu haud inutilem fuisse judicaveris, gaudebo.

GOTTINGAE, MENS. Nov. MDCCCLXIX.

CAROLUS MULLER.

DFHG Project  Creative Commons License