Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

VOLUMEN QUARTUM

PRAEFATIO

Rem lubricam sane et errori obnoxiam aggreditur, si quis itineris longitudinem definire susceperit, quod nemo unquam sit emensus. Sic mihi quoque accidit, ut sero intelligerem magnum istum fragmentorum acervum, qui in opus artificiose tesselatum expandendus erat, multo latius quam opinatus eram vindicare sibi spatium. Tanta enim in dies succrescebat historiarum copia, ut volumen tertium, quo absolvere operam meam decreveram, vix iis sufficeret scriptoribus, quos ordine chronologico ad Constantini Magni usque tempora recensere deberem. Itaque trecentorum et amplius agmen historicorum, quorum ætas est incertior, una cum Addendis et Indicibus locupletissimis in novum hocce volumen deduxi. Verum ne sic quidem requiem mihi fecit Firminus Didot. Ego enim quum stans promissis longe majus mihi fecisse viderer, quam pro ævi nostri levitate exspectare prudentior quisque potuisset, Firminus Didot aliam prorsus sibi legem scripsit. Quem si audias, promissa præstitis non modo exæquanda sed etiam superanda sunt, atque favor publicus quo cœpta nostra excipiuntur, non præmium esse debet, quo fruentes quiescamus, verum stimulus et ἱερὸς quasi οἶστρος quo quis ad majora incalescat. Quemadmodum igitur nova illa Polybii et Dionysii et Diodori fragmenta ex pulvere Escorialensi in lucem protracta volumini secundo inseruit, in tertia autem parte reliquias Nicolai Damasceni et Dexippi et Εusebii e codice Hispanico et ex Atho montis thesauris literatis auxit maximopere: similiter quartum quoque volumen dote aliqua haud stipulata locupletari voluit. Videlicet colligendis et resarciendis fragmentis non subsistendum in ætate Constantini Magni, sed ad ea usque tempora pergendum esse decrevit, quibus Constantinus ὁ τῆς πορφύρας ἀπόγονος scriptores veteres, nescio laudandone an exsecrando consilio, discerpere instituit. Itaque novum historicis illis librum dedicavimus, qui quanquam sermone labentem græcitatem coarguunt, fide tamen et auctoritate in suæ quisque ætatis historia principem facile locum merentur. Denique appendicis instar adjecta sunt Chronica Joannis Antiocheni, qui quum in historia imperatorum Romanorum auctores optimos ad verbum fere transcripserit, permulta præbet bonæ frugis plenissima. Reliquias horum Chronicorum sat amplas, quarum partem Valesius olim, partem majorem nuper in Anecdotis Parisinis Cramerus edidit, tum numero auximus e codice Parisiense, tum opera critica locis quam plurimis correximus.

Hæc fere præfanda mihi præfationum osori visa sunt. Ne tamen quod superest in hac pagina spatium illiteratum livore pereat, locum apponere liceat memorabilem, qui vol. III, pag. 343, ubi de vita Nicolai Damasceni agitur, inserendus est. Acceptum refero illustrissimo Cardinali Angelo Mai, qui benigne eum communicare mecum voluit, quum Romæ versabar, ut quæ ad geographiam pertinerent, ibi colligerem. Jam diu scilicet in parando desudamus corpore geographorum, quo scripta geographica quæ vel integra perdurarunt, vel ex parte saltem in codicibus supersunt, vel quorum fragmenta per varios auctores sparsa occurrunt, sive græce sive latine sive arabice scripta sint, ad unum omnia comprehendantur ex ordine disposita, commentariis explanata, tabulis denique æri incisis illustrata. Quanquam si sortem perpendas quæ similia aliorum cœpta hucusque manserit, verendum sane ne nostra quoque consilia ὁ φθόνος τῶν θεῶν discutiat, vel efflorescentem vix segetem flatus quidam Typhonii exurant. Quod Deus avertat. Sed illuc redeo. Etenim Sophronius in Miraculis SS. Cyri et Cyrilli (Spicileg. Rom., tom. III, p. 548), quo loco exponit quomodo Isidorus, Dionysii Damasceni filius, morbo epileptico laborans sanatus sit, primum nonnulla præmittit de Damasci urbis claritate, ex quibus pauca hæc exscribere juvat: Αὕτη γὰρ, ait, τῆς Κοίλης Συρίας μητρόπολις, τῆς ὅλης Εῴας ἀρχηγὸς ἐβασίλευε, Νίνον Νίνον ἑαυτῇ βασιλεύοντα καὶ Σεμίραμιν τὴν περίφημον ἔχουσα· ἄμφω γὰρ ἐκεῖ βασιλεύσαντες καὶ τείχεσι τὴν πόλιν κυκλώσαντες, ἀπ᾿ αὐτῇς τὰς ἀποικίας ἐξήγαγον, εἴς τε τὴν Ἀσίαν καὶ τὴν Ἀραβίαν τὴν λεγομένην εὐδαίμονα. Deinde vero de Dionysii genere affert hæcce: Δαμασκηνὸς ἦν καὶ τῶν ἐν τέλει λαμπρῶν Διονύσιος, ἐκ γένους βλαστήσας ἀεὶ διαλάμψαντος· οὗπερ ἀρχὴ καὶ ῥίζα νικόλαος ἦν ὁ φιλόσοφος, ὁ Ἡρώδου παιδευτὴς καὶ παίδων τῶν Ἀντωνίου καὶ Κλεοπάτρας διδάσκαλος· ἀφ᾿ οὖ καὶ Νικόλαοι δώδεκα κατὰ διαδοχὴν ἐξανθήσαντες, φιλοσοφίᾳ γαυρούμενοι, τὸ γένος ἐφαίδρυναν καὶ εἰς μέγα δόξης καὶ λαμπρότητος ἤγαγον· ἐκ τούτων ὁ λαμπρὸς γεννηθεὶς Διονύσιος, κτλ.

Parisiis, mense Januarii MDCCCLI.

Carolus MÜLLERUS.

DFHG Project  Creative Commons License