Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

ADDENDA ET CORRIGENDA IN VOLUMINE IV

Pag. 103, fr. 27. — Eadem ex Prisco exscripsit Joannes Antiochenus fr. 202, qui omnino in hac historiae parte Priscum sequitur.

Pag. 104, fr. 29. — Postrema hujus fragmenti verba apud Joannem Antiochenum prima sunt fragmenti 204, ubi vide.

Pag. 133, fr. 14. — Ρro Δαλίσανδα Joannes Antiochen. fr. 211 habet Δαλίσανδον. Dalisandis in custodia erat Verina Augusta.

Pag. 138. — In codice Parisino 1555 fragmentum exstat, cui titulus est: Εὐσταθίου Ἐπιφανέως Συρίας ἐπιτομὴ τῆς ἀρχαιολογίας Ἰωσήπου, notante Cramero in Anecd. Paris. II, p. 87. Eustathius ille fortasse non est diversus ab historico nostro. Ceterum fragmentum illud quum nonnisi summa capita historiae Judaicae paucis verbis indigitet, non erat cur exscriberem.

Pag. 146, not. ad fr. 4, lin. 6. — Nimirum 360 annos habet Suidas v. Ἡράκλειος; annos 362, quos Meursius e Suida affert, idem grammaticus praebet v. Κωνσταντῖνος ὁ μέγας p. 382, 16, ed. Bernh. Pag. 181. — Apud Codinum De aedif. Constant. p. 114 ed. Bonn. lego haec: Τὸ παλαιὸν Πετρίον Πέτρος τις πατρίκιος ἐπὶ τοῖς χρόνοις Ἰουστινιανοῦ τοῦ μεγάλου ἔκτισεν· ἔλεγον δὲ αὐτὸν καὶ Βαρσυαμικὸν τὸν Σύρον, πολλὰς ἀρχὰς τῷ τότε ἀνύσαντα. Haec, si quid video, ad historicum nostrum pertinent. Igitur parentes ejus e Syria oriundi Thessalonicae habitaverint. Apud Procopium vero Goth. I, 3 (v. testimon. 2, p. 183) pro Ἰλλύριον τὸ γένος scribendum puto Σύρον (in libris fuerit Σύριον) τὸ γένός. Quo admisso, non est cur ad Niebuhrianam vocis Ἰλλύριον explicationem, quantumvis ingeniosam, confugiamus.

Pag. 269. — Post Menandri fragm. 75 adde haec: Suidas v. φᾶσις: Καὶ Φασιανοὶ οἱ οἰκήτορες τοῦ τόπου, καὶ Φασιανοὶ κατάλογοι (cohortes Phasianae), οἰ ἀπὸ τοῦ Φάσιδος, παρὰ μενάνδρῳ. Idem: Σαπρωθῆναι, σαλευθῆναι· «Τὰς μὲν ἐπάλξεις καταρραχθῆναι ταῖς βολαῖς, καὶ τὸν τοῖχον ἅπαντα τοῦ πύργου σαπρωθῆναι τῇ βίᾳ» , Μένανρός φησι. Meinekius De Menandro com. p. XXXIX, haec, sicuti quae t. Σπαλίωνες (fr. 73) leguntur, perperam retulit ad Menandrum Ephesium. Pag. 292, post Agiae fragm. 1 — insere: Schol. II. λ, 690: Αὐγέας (leg. Ἀγίας) δὲ ἐν αʹ Ἀργολικῶν φησὶ τῶν Γηρυόνου βοῶν ἀφελέσθαι Νηλέα· ὅθεν Ἡρακλέα Νέστορι παραδοῦναι τὴν ἀρχήν. Τελέσαρχος δὲ κτλ. (V. Teles. fr. 2, tom. IV, p. 508). Pag. 297, post Alcimi fragm. 6 insere haec: Laudatur praeterea Alcimus sive noster stve alius apud Appulejum De orthogr. p. 4 ed. Osann.: Rhoeo ... filia Staphyli et Chryseidis, sororibus Molpadia major, Parthenia minor; quoe ab Apolline compressa gravidaque facta, a patre in arca inclusa est, et in mare dejecta in Delum appulit, filiumque genuit nomine Anium, qui clam ab Apolline alitus et divinitate donatus est, Polycarpi, Alcimi, Maximique testimonio. — Qui fuerint illi Polycarpus et Maximus, cum Osanno ignoro, neque in tam sublestae fidei scriptore diutius quaerendum esse duco.

Pag. 307, fr. 7, lin. ult. — Post v. et Euphono adde: et Larissoeus Eurypylus.

Pag. 314, Archemachi fr. 1. — In lat. lege: qui Arnoeam incolebant, hi qui in Boeotiam non abierant.

Pag. 319, ad Ariaethi fr. 5. — Nomen Ariaethi Prellerus (De Hellanico p. 33 not) probabiliter restituendum censet apud schol. II. γ, 175: Ὁ δὲ Πορφύριος ἐν τοῖς Ὁμηρικοῖς ζητήμασιν οὔτω φησίν· «Ἑλένης τε καὶ Μενελάου ἱστορεῖ Δίεθος (vel Δίαιθο; leg. vid. Ἀρίαιθος) παῖδα Μορράφιον (Μοράφιον v. I.), ἀφ᾿ οὗ τὸ τῶν Μορραφίων γένος ἐν Πέρσαις· ὡς δὲ Κιναίθων, Νικόστρατον. Παρὰ δὲ Λακεδαιμονίοις Ἑλένης δύο παῖδες τιμῶνται, Νικόστρατος καὶ Αἰθιόλας.» In schol. Didym. ita est: ὁ δὲ Πορφύριος οὕτω φησίν· Ἑλένης δὲ καὶ Μενλάου παῖδες Δίαιθος καὶ Μορραφίων etc.

Pag. 319. — Ad Aristaeneti fr. cf. Addenda ad Hellanici fr. 104.

Pag, 334, ad Aristocriti fr. 1. — Forma Εὐξάντιος pro V. Εὐξάνθιος reponenda est ap. Apollodorum III, 1, 2, 6.

Pag. 345. — Ad fragm. Athenodori Eretriensis referendus videtur locus Apuleji De ortho(??)r. p. 6: Athenodorus et Mnastes (Mnaseas) Orci et Stygis sc. filias esse Furias dicunt. — In iis quae deinde subjiciimtur de Augea, lege: corrigendum puto Ἀγίας. Vid. Addend, ad tom. IV, p. 292.

Pag. 403, in not. ad Echemenis fragmentum. — Post verba: Eadem Natalis Comes IX, 13, adde: quo loco Echemenes Cyprius citatur.

Pag. 408. — Post Euelpidem Carystium insert. haec: Eurypylus Larissaeaus ap. Quinctilian. XI, 2, 16, inter eos recensetur, qui domum, in qua Simonides poeta Dioscurorum ope servatus sit, Pharsali, non vero Crannone, fuisse tradiderint. Pag. 467, post Pausaniae fr. 2. — Adde Tzetstes Exeg. in II. p. 138, 15: Παυσανίας δὲ ὁ ἱστορικὸς ἐν τῷ περὶ Ἀντιοχείας κτίσεως γράφει πλατύτερον. Κυπάρισσος ὡραῖος ἦν νεανίσκος Αἰγύπτιος· οὗ πεσόντος καὶ ἀποπνιγέντος ἐν φρέατι, οἱ καθ᾿ αἷμα τοῦ νέου τὴν κυπάρισσον, μήπω καλουμένην κυπάρισσον, εἰς ὄνομα τοῦ νεανίσκου κατωνομάκασιν, ὡσπερ καὶ τὰ λοιπὰ τῶν δένδρων εἰς ἐπωνυμίας ἑτέρων.

DFHG Project     Creative Commons License