Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Edit OCR Errors


Notice: Undefined index: HTTP_REFERER in /srv/web/www.dfhg-project.org/web/DFHG/edit_fragment.php on line 15
Volumen primumPHILOCHORUSPHILOCHORI FRAGMENTAATTHISLIBER VILibro sexto tribuuntur, quae a Philochoro narrata sunt de symmoriis trierarchiae Olymp. CV, 3 institutis (fr. 129), de sacra trieri circa Olymp. CVI a Philippo Atheniensibus erepta (fr. 130), de bello Olynthiaco Olymp. CVII, 4 suscepto (fr. 132), de civium recensione Archia archonte, Olymp. CVIII, 3 facta (fr. 133), de rebus gestis, quae incidunt in Olymp. CX, 1 et CX, 2 ( fr. 135), de ludis Chytrinis a Lycurgo oratore instauratis inter Olymp. CX, 3 et CXII, 3 (fr. 137). Theoris vates, de qua Philochorus hoc in libro loquutus est (fr. 136), quo anno a Demosthene accusata sit, non habemus compertum, sed ex Boeckhii sententia non est, cur hoc post proelium Chaeronense factum esse existimemus. Nihil igitur obstat, quin statuamus, libro sexto historiam Atticam ab Olymp. CV, 1 usque ad eum annum, quo Alexander imperium iniit, Olymp. CXI , 1 comprehensam esse; sed si reputemus, Philochorum in libro peculiari egisse de archontibus ab Olymp. CI, 3 usque ad Olymp. CXV, 2, i. e. usque ad tempus, quo ipse florere coepit, porro inde a septimo Atthidis libro eum suae memoriae historiam prolixe tractasse, denique sex priores Atthidis libros separatim editos esse videri, Boeckhio, qui his de rebus sagacissime disputavit, credere cogimur, librum sextum Atthidis eodem modo ac librum de archontibus pertinuisse usque ad Olymp. CXV, 2, a quo tempore suae aetatis historiam tradidit. Incipit autem hoc anno Cassandri imperium, quo mox gravissima reipublicae Atheniensium facta est mutatio.fr. 129Olymp.105.3
witness fragment text latin translation commentary

submitter:

DFHG Project     Creative Commons License