Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG Digger

Where work="ATTHIS"

Volumen primum

LXXXI

ANDROTIO

DE ATTHIDUM SCRIPTORIBUS

Atthidum scriptores, qui proprie dicuntur, non eos appellamus omnes, qui Atthides (qualiscunque generis scripserint, sed distinguimus ab iis quum historicos antiquiores, qui Atthidum auctorcs esse perhibentur, Amelesagoram, Pherecydem, Hellanicum, tum Pausaniam, qui periegeseos suae librum, quo de rebus Atticis disputat, interdum τὴν Ἀτθίδα συγγραφὴν vocat (II, 21, 5; III, 11, 1), ne loquar de Hegesinoo et Alexide poetis, quorum ille carmini, hic comdoeiae Atthidis nomen dedit (vid. Pausan. IX, 29 init., et Fabric. Bibl. Graec. II, p. 407). Pherecydes enim el Hellanicus res Atticas non in peculiari opere, sed in aliqua majoris operis parte exposuerunt, et, quod gravissimum est, in tractandis rebus a posterioribus Atthidum scriptoribus valde differunt. Hi enim critice omnia tractant, fabulas vel historice vel philosophice interpretantes, in rebus historicis accu. ratissimis nitentes investigationibus, et tempora exacte definientes; illi vero in rebus fabulosis nonnisi id agunt, ut poetarum narrationes referant, res vero historicas nonnisi summatim et obiter perlustrant. Similiter statuendum foret de Amelesagora Athenicnsi, qui apud Antigonum Carystium Histor. mir. c. 12 Atthidem scripsisse dicitur, idem haud dubie ac Mclesagoras, ex quo Clemens Alex. Strom. VI, p. 629 Sylb. Philochorum et Androtionem, Atthidum scriptores, sua hausisse contendit: ex hoc autem Melesagora idem dicit jam Hellanicum, Hecataeum, Anaximenem aliosque antiquos auctores furatos esse, id quod eo nos ducit, ut credamus, Amelesagoram Chalcedonium, quem Dionysius Halic. De Thucyd. char. c. 5 inter historicos antiquos refert, eundem cum Amelesagora isto Atheniensi esse; et fortasse ab hoc non distinguendus est Melesagoras Eleusinius quem Maximus Tyrius Dissert. XXXVIIl Athenis ait sedem habuisse et sapientem ac fatidicum fuisse, Nymphis afflatum. Verum nullus dubito opus illud Amelesagorae, ex quibus tot tantique posterioris aetatis scriptores sua hausisse feruntur, ex his ipsis Alexandrinorum aetate esse conflatum et sub antiquissimi illius et plane fabulosi auctoris nomine in vulgus divenditum. Pausanias denique, qui primum periegeseos librum nonnunquam dicit Atthidem, omnino non agit historici partes: describit enim monumenta, et rerum gestarum enarrationem nonnisi in transcursu annectit. His auctoribus separatis, restant nobis octo Atthidum scriptores, proprie ita dicendi: Clidemus, Phanodemus, Demo, Androtio, Philochorus, Ister, Andro et Melanthius. De sex prioribus, quorum fragmenta infra exhibita sunt, accuratius agemus: de Androne et Melanthio nihil fere constat, sed eorum fragmenta hic ponimus, ne quid omittatur, quod ad hoc scriptorum genus pertineat. Andro, Halicarnassensis, qui a Strabone (IX,
LXXXII
p. 392) inter nobiliores Atthidum scriptores refertur, distinguendus est ab Androne Ephesio, cujus opus, Τρίπους inscriptum, memoratur a Suida V. Σαμίων ὁ δῆμος. Ex eo sumpta sunt quae apud Suidam 1.1. leguntur, itemque quae Schol. Pind. Islthm. II, 17, de Aristodemo tradit: procul dubio etiam apud Aristid. vol. III , p. 617 Steph. Andro pro Androtione reponendus est, quum quae ibi exhibentur ex Tripode deprompta esse videantur (V. Androt. fragm. 39.). Ad Andronis Halicarnassensis Atthidem pertinent haec. Plut. Thes. c. 25: Ἔνιοι δέ φασιν ἐπὶ Σκεέρωνι τὰ Ἴσθμια τεθῆναι, τοῦ Θησέως ἀφοσιουμένου τὸν φόνον διὰ τὴν συγγένειαν. Σκείρωνα γὰρ υἱὸν εἶναι Κανήθου καὶ Ἡνιόχης τῆς Πιτθέως. Οἱ δὲ Σίννιν, οὐχὶ Σκείρωνα· καὶ τὸν ἀγῶνα τεθῆναι διὰ τοῦτον ὑπὸ Θησέως, οὐ δι’ ἐκεῖνον. Ἔταξεν οὖν καὶ διωρίσατὸ πρὸς τοὺς τοὺς Κορινθίους Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων ὁ Ἁλικαρνασεὺς ἱστορήκασιν. Strabo IX, p. 601, quem locum videas in Philoch. fragm. 35. Schol. Aristoph. Ran. 1418 (1469): Πρῶτον μὲν οὖν περὶ Ἀλκιβιάδου] Περὶ τῆς δευτέρας λέγει αὐτοῦ ἀποχωρήσεως, ἣν ἑκὼν ἔφυγε, κατελθὼν μὲν ἐπὶ Ἀντιγένους πρὸ ἐνιαυτοῦ τῶν Βατράχων, διὰ δὲ τὸ πιστεῦσαι Ἀντιόχῳ τῷ κυβερνήτη τὸ ναυτικὸν καὶ ἡττηθῆναι ὑπὸ Λυσάνδρου δυσχερανθεὶς ὑπὸ Ἀθηναίων. Ἄνδρων δὲ διαφέρεται πρὸς Ξενοφῶντα περὶ τῆς καθόδου. Hic adde locum Apollon. Dysc. Hist comm. c. 8; quem jam non licet mihi exscribere. Ex Melauthii Atthide haec afferuntur apud Harpocrat. v. Γρυπάνιον: Καὶ Μελάνθιος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος εἰπὼν, «Σεισμὸς γέγονε καὶ ἔγρυπεν ἡ γῆ.» Idem de mysteriis scripsisse videtur Hemsterhusio ad Schol. Aristoph. Plut. 846, ubi haec: Παίζει παρὰ τὸν Ἐλευσίνιον νόμον· ἔθος γὰρ ἦν, ἐν οἷς τις ἱματίοις μυηθείη, εἰς θεοῦ τινὸς ταῦτα ἀνατιθέναι, ὥσπερ δηλοῖ καὶ Μελάνθιος ἐν τῷ Περὶ μυστηρίων· «Πάτριόν ἐστι ταῖς θεαῖς ἀνιεροῦν καὶ τὰς στολὰς τοῖς μύσταις ἐν αἷς τύχοιεν μυηθέντες.» Dubitari tamen potest, num his pericularis de Mysteriis liber significetur, an caput Atthidis.
LXXXIII

ANDROTIO: VITA

Androtio Atthidis auctor neque cum rhetore hujus nominis neque cum Androtione, qui de agriculturascripsit, confundendus est. De Androtione rhetore Suidas haec habet: Ἀνδροτίων, Ἄνδρωνος, Ἀθηναῖος, ῥήτωρ καὶ δημαγωγὸς, μαθητὴς Ἰσοκράτους. Schol. Hermogen. de eodem: Ἰσοκράτου; μαθητὴν λέγουσιν εἶναι τὸν Ἀωδροτίωνα, καὶ ἦν ὥς φησιν ὁ ῤήτωρ τεχνίτης τοῦ λέγειν· in ἑτέρᾳ ὑποθέσει Demosthenis orationis in Androtionem dicitur hic προστάτης τῆς βουλῆς ἐκ πεντακοσίων συνισταμένης. Vixit aetate Demosthenis, qui orationem contra eum habuit Ol. 106, 2. Cf. Westermann. Hist. eloquent. Gr. § 54, 25. Hunc Androtionem Jonsins De Scrip. Hist. Phil. II, 9 et Meursius in Bibl. Attic. ab Androtione historico non differre contendunt, nullis illi nisi argumentis: contra quos Siebelis monuit, neque Atthidis ab Androtione compositae fragmenta testari, neque scriptorum, qui ejus testimonio utantur, ullum significare, hujus operis auctorem illum oratorem, demagogum, artificem dicendi, Isocratis discipulum et senatus quingentorum praesidem fuisse, contra quem Demosthenes dixerit. In his id quidem nullo modo urgeri debet, quod Androtionis fragmenta neque dicendi artificem neque demagogum prodant: sunt enim ea paucissima et brevissima, atque in nullo fere ipsa auctoris verba afferuntur; immo ex fragm. 49 concludere possis, Androtionem res oratorie tractasse. Majoris momenti est, quod Tzetzes (fr. 30) Androtionem nostrum appellat τὸν ἱστορικὸν, quo eum a rhetore distinguere videtur. Sed gravissimum est, quod neque Suidas neque Schol. Hermogen., qui de Androtionis rhetoris vita agunt et qua in re excelluerit tradunt, eum historicum fuisse dicunt. Alter Androtio, qui de agricultura scripsit et ante Theophrastum (a quo laudatur in Histor. Plant. II, 8, et De Caus. Plant. III, 15) vixit, quum ob diversam studiorum rationem ab historico distinguendus est, tum vero quod Varro (De R. R. I, 1) et Columella (I, 1) declarant, eum ex iis esse, quorum quae patria fuerit, non acceperint: Androtionem enim historicum fuisse Atheniensem fere certum est et ignotum esse vix potuit. Ad tempus, quo vixerit Androtio historicus, quum nullum nobis subveniat certum testimonium, adhibeamus Plutarchi locum De Exil. (t. II, p. 605, C,): Καὶ γὰρ τοῖς παλαιοῖς (ὡς ἔοικεν) αἱ μοῦσαι τὰ κάλλιστα τῶν συνταγμάτων καὶ δοκιμώτατα φυγὴν λαβοῦσαι συνεργὸν, ἐπετέλεσαν. Θουκυδίδης Ἀθηναῖος συνέγραψε τὸν πόλεμον τῶν Πελοπονησίων Καὶ Ἀθηναίων ἐν Θρᾴκῃ περὶ τὴν Σκαπτὴν ὔλην· Ξενοφῶν ἐν Σκιλλοῦντι τῆς Ἠλείας·
LXXXIV
Φίλιστος ἐν Ἠπείρῳ· τίμαιος ὁ Ταυρομενείτης ἐν Ἀθήναις· Ἀνδροτίων Ἀθηναῖος ἐν Μεγάροις· Βακχυλίδης ὁ ποιητὴς ἐν Πελοποννήσῳ. Perizonius ad Aelian. V. H. VIII, 6, et Siebelis monent, hoc loco Androtionem historicum intelligendum esse, quod omnes scriptores, ante Androtionem commemorati, historici sint, et quod Plutarchus, si de rhetore loqui voluisset, eum probabiliter ab historicis distinxisset aliqua appositione, ut Bacchylidis nomini apposuerit ὁ ποιητής. In enumerandis autem historicis, qui exules opera sua composuerunt, Plutarchus ita temporum ordinem observat, ut pro certo habere liceat, Androtionem vel post Timaeum floruisse vel ejus aequalem fuisse. Sed ne in incerto relinquamus Androtionis aetatem, ut fecerunt Perizonius et Siebelis, quorum ille dicit, eum ante Mummii Achaici tempora scripsisse, hic post Ol. 96, 3, eum adhuc in vivis fuisse affirmat (propter fragm. de ξενικῷ ἐν Κορίνθῳ, quod vid. in Philoch. fragm. 150), id premendum esse mihi videtur, quod Androtio, ubi una cum Philochoro laudatur, huic ubique anteponitur, si ab uno loco discesseris (v. Philoch. frag. 130 a., cf. 17, 5g, 133, 150, 153). Atque in his locis Androtionem et Philochorum videmus plane inter se consentientes, ut jure sumamus Philochorum usum esse Androtionis opere, praesertim quum hic potissimum de civium recensione ἐντελέστατα disputasse censendus sit (fr. 133). Itaque quum ex Plutarchi loco supra laudato demonstratum sit, Androtionem vel post Timaeum vixisse vel ejus fuisse aequalem, Philochorus autem eadem ac Timaeus aetate floruerit (Ol. 115-130), jam valde probabile est, eum Timaei et Philochori aeqnalem fuisse, edidisse vero Atthidem antequam Philochorus suam absolvisset. Quod ad patriam Androtionis attinet, ex Plutarch. l. l. patet, eum Atheniensem fuisse, idque eo confirmatur, quod Atheniensium ca(??)sam agit contra Lacedaemonios fr. 30. Ex eodem Plutarchi loco colligimus, Androtionem in Atheniensium republica aliquo modo conspicuum fuissc: in exilium enim actus est et opus suum Megarae in exilio conscripsit.
LXXXV

DE OPERIBUS HORUM SCRIPTORUM

Atthidum scriptores, quorum vitas enarravimus, quamquam non eadem omnes aetafe eodemqae ingenio scripserunt, in universa tamen studiorum ratione ita consentiunt, ut multa dici possint, quum ad Atthides tum ad reliqua eorum scripta pertinentia, quae in omnes aeque cadant. Totum hoc scriptorum. genus in rebus antiquitatibusque Graecis, imprimis vero Atticis, doctc adhibitaque arte critica exponendis versatur, in eaque re maxime se applicat ad exquirendas res antiquissimas, ad mythos interpretandos et ad persequenda omnia, quae cum deorum cultu conjuncta sunt eaque quae ad artes et literas spectant. Atthis est liber, in quo res Atticae exponuntur. Neque dubito quin jam ipsi Atthidum scriptores vocem Ἀτθίς pro Ἀτθὶς συγγραφή, ut dicit Pausauias VI, 7; X, 8, usurpaverint, quum antiquissimi eorum, qui Atthides laudant, hoc nomine utantur, ut Strabo IX p. 601 (Philoch. fragm. 35), Dionysius Halic. tom. II, p. 122 Sylb. (Philoch. fr. 132), tom. II, p, 123 (Philoch. fr. 135). In his Atthidibus res ita tractantur, ut potius collectanea exhibeantur quam vera Atticae historia. Si enim haec opera comparamus cum iis quae vera arte historica composita sunt, id videmus discriminis, quod in his interior rerum nexus maxima cum cura indagatur, temporum conditio hominumque mores sollerter explicantur, virorum, qui aliquas partes in rebus gerendis agunt, vivida exhibetur imago, ipsae res gestae enucleate ac eleganter depinguntur omniaque haec ad unum corpus omnibus partibus absolutum efficiendum conjunguntur; in illis vero Atthidibus nihil nisi annales deprehendes, quibus res variae sine ulla necessitate connexae secundum temporum seriem nude exponuntur. Nihilominus habent isti scriptores multa, quae magna laude digna sint. Historiam ab hominum ortu usque ad id tempus, quo ipsi florent, deducunt, sed praeter ipsam historiam tradunt quae de deorum cultu, de festorum origine, de sacrificiis, de institutis publicis,
LXXXVI
de literis comperta habent et si quae sunt alia memoratu digua. Summo autem studio in temporibus mythicis versantur, quae locum dant doctis disputationibus de fabularum recondita significatione multorumque institutorum origine: quo factum est, ut fragmentorum, quae supersunt, maxima pars ad antiquissima haec tempora pertineat. De temporibus historicis rarius testes adhibentur, idque non modo ea ex causa quod in hac parte minus copiosi erant (etsi non omnes, certe plerique), sed quod clarissimi historici haec tractaverant: quibus si illi nonnunquam praeferuntur, hoc ideo fit, quod res obscuras atque reconditas magna diligentia pervestigaverant, et quod res minus graves et ab historicis praecedentibus neglectas prolixe tractandas sibi sumpserant. Observandum etiam est, Atthidum scriptores accuratiores fuisse in constituendis temporibus quam historicos superiores: et maximo usui fuisse Atthides scholiastis, grammaticis et lexicographis, quum in iis res commode secundum temporum seriem dispositas aliorumque auctorum de iis sententias collectas et exacte examinatas reperirent. Res igitur Nostri et copiose exponunt et adhibita arte critica (κατὰ πλάτος Philoch. 59; 132, ἐντελέστατα, Clitodem. 5 περιττῶς). Jam monuimus quas res copiosissime tractare soleant. Artem autem criticam in fabulis ita exercent, ut rejiciant omnia quae mere poetica et ficta sunt (πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί Phil. I), eaque ex iis eruere studeant, quae ratio probare possit, vel facta historica vel veritates philosophicas (Demo 3, Androt. 28, 29, Philoch. 10, 18, 19, 28, 38, 39, 46). In tractandis temporibus historicis arte critica ita utuntur, ut perquisitis accurate monumentis (Philochorus titulorum publicorum collectionem edidit, de qua infra dicetur), adhibitis documentis aliorumque sententiis comparatis res enarrent. Per se vero patet, non pariter omnes aptos fuisse ad hanc rem rite peragendam: Ister quidem acquievisse videtur in colligendis variorum auctorum sententiis. Atthides similes fuisse annalium tum ex fragmentis Philochoriet Audrotionis intelligitur, tum diserte testatur Dionysius (Archaeol. I, p. 7 ed. Sylb.), ubi dicit: Ταῖς χρονικαῖς παραπλήσιον, οἵας ἐξέδωκαν οἱ τὰς Ἀτθίδας πραγματευσάμενοι· μονοειδεῖς γὰρ ἐκεῖναί τε καὶ ταχὺ προσιστάμεναι τοῖς ἀκούουσιν. Haec historiae tradendae ratio summam quidem utilitatem praebet, sed non admittit talem rerum expositionem, quae non singulatim facta enumeret, sed omnia ut arcte cohaerentia et ad certum quendam finem pertinentia complectatur. Si Philochori et Androtionis ratio temporum definiendorum omnibus aeque Atthidum scriptoribus attribuenda est, digesserunt secundum archontum seriem ea quae post constitutos archontes gesta sunt, in iis quae hoc tempus praecedunt vel bello Trojano, vel Olympiadum initio vel etiam ipsis istis archontibus ad tempora describenda usi esse videntur. Dicendi genus horum scriptorum, teste Dionysio Halic. 1. 1., tenue ac simplex erat, id quod et fragmenta, in quibus ipsorum verba servata sunt, confirmant et rerum tractatio, quae iis propria erat, credere nos jubet. Praeter Atthides plura alia opera composuerunt, in quibus tractarunt quum aliarum civitatum historiam tum vero maxime historiae Atticae partes prae caeteris graves vel obscuras. Egerunt in scriptis peculiaribus etiam de quibusdam grammaticae partibus, iis imprimis, quae cum historia conjunctae sunt vel ad eam exquirendam magnam vim habent. Huc pertinent scriptiones de proverbiis et de loquutionibus Atticis. In omnibus his scriptis eadem indoles erat quam in Atthidibus: eadem doctrinae copia, eadem in colligendo diligentia, idem veri reperiendi studium idemque dicendi genus exile ac simplex. Fides et auctoritas non omnibus est eadem. Prae ceteris diligentia et judicii acumine excellunt Clitodemus et Philochorus; Androtio eodem fere loco habendus est, quamquam Aelianus (fr. 36) ejus fidem paululum addubitare videtur. Phanodemus etsi in rebus excutiendis sollicitus erat, studio tamen patriae suae celebrandae interdum abreptus est, ut falsa traderet. Demo ideo nobis suspectus esse debet, quod contra ejus Atthidem scripsit Philochorus, auctor diligentissimus acerrimoque praeditus judicio. Ister non dignus est critici nomine et saepius reprehenditur. Expositis quae ad omnes aeque Atthidum scriptores pertinent, jam de singulis deinceps disseremus.
LXXXVIII

ANDROTIO: DE OPERIBUS

Androtio a Plutarcho De Exilio (tom. II, p. 605, C) inter illustres refertur historicos, et ab Harpocratione ἐντελέστατα de civium recensione disputasse dicitur (v. fr. Philoch. 133), Pausanias vero (fr. 49) et Aelianus (fr. 36) aliquid dubitationis exprimunt de Androtionis fide, idque eam ob causam, quod hic impugnaverat, quae fama erant sancita. Scripsit Atthidem, duodecim saltem librorum (fr. 27), quam ad minimum usque ad Olymp. 96 pertinuisse ex fragmento de ξενικῷ ἐν Κορίνθῳ (Philoch. 150) vides. Fusius tractavit res mythicas inque fabulis interpretandis multum posuit operae (fr. 28-30). Criticam ejus res tractandi rationem cognoscere licet ex iis quae disputavit de Eumolpo (34), de Orpheo (36), de Solone (40), de Dorico (49), de Cadmo et de Spartis (28, 29, 30). Eum res disposuisse secundum archontum seriem probabile fit ex fragm. 46: Ἀνδροτίων φησὶν αὐτὸν (τὸν Κλέωνα) ἐπὶ Ἀλκαίου τεθνάναι...ὁ μέντοι Ἀνδροτίων ἐπὶ Ἀλκαίου, τοῦ μετὰ Ἀμινίαν τὸν Κλέωνα...τεθνάναι.
371

ANDROTIONIS FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER I
ANDROTIONIS FRAGMENTA

1.

p. 371

Harpocration v. Παναθήναια:... ἤγαγε δὲ τὴν ἑορτὴν Ἐριχθόνιος, Ἡφαίστου, καθά φασιν Ἑλλάνικός τε καὶ Ἀνδροτίων, ἑκάτερος ἐν πρώτῃ Ἀτδίδος. Auctor Panathenaeorum festi Erichthonius Vulcani filius, quemadmodum Hellanicus et Androtio, uterque libro Atthidos primo, tradiderunt.Vid. fragmentum de Areopagitis in Philochori fr. XVII.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER II
Vid. secundi libri fragm. de iisdem Areopagitis in Philochori fr. LVIII.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

2.

p. 371

Stephan. Byz. v.:Δελφοί. ... Ἔστι καὶ Δελφουσία πόλις Ἀρκαδίας, ὡς Ἀνδροτίων ἐν β' Ἀτθίδος. Est quoque Delphusia, urbs Arcadiae, de qua Androtio libro secundo Atthidis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

3.

p. 371

Harpocration:Ἀποδέκται. Ἀρχή τις ἐστι παρ ̓ Ἀθηναίοις οἱ ἀποδέκται. ... Ὅτι δὲ ἀντὶ τῶν κωλακρέτων οἱ ἀποδέκται ὑπὸ Κλεισθένους ἀπεδείχθησαν, Ἀνδροτίων β'. Apodectoe (receptores) sunt magistratus apud Athenienses. ... Apodectas in locum Colacretarum esse subrogatos a Clisthene, Androtio tradit libro secundo.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

4.

p. 371

Schol. ad Aristoph. Aves 1540:Τὸν κωλακρέτην, τὸν ταμίαν τῶν πολιτικῶν χρημάτων. Ἀριστοφάνης γραμματικὸς τούτους ταμίας εἶναί φησι τοῦ δικαστικοῦ μισθοῦ, οὐ μόνον δὲ τούτου τὴν ἐπιμέλειαν ἐποιοῦντο, ὥς φησιν, ἀλλὰ καὶ τὰ εἰς θεοὺς αναλισκόμενα, διὰ τούτων ἀνηλίσκετο, ὡς Ἀνδροτίων γράφει οὕτως· «Τοῖς δὲ ἰοῦσι Πυθῶδε θεωροῖς τοὺς κωλακρέτας διδόναι ἐκ τῶν ναυκληρικῶν ἐφόδιοι ἀργύρια, καὶ εἰς ἄλλο τι ἂν δέῃ ἀναλῶσαι.» Colacretam, publico aerario praefectum. Aristophanes grammaticus eos fuisse dicit curatores mercedis judicialis, sed non modo hujus curam habebant, ut ille tradit, sed etiam quae in deorum cultum impendebantur ab his curabantur, qua de re Androtio ita scribit: «Theoris Delphos iter facientibus Colacretae dant viaticum ex Nauclericis, et in alias res, quae sunt necessariae, pecuniam solvunt.»
ANDROTIONIS FRAGMENTA

5.

p. 371

Harpocration:Ἵππαρχος ... Χάρμου, ὥς φησι Λυκοῦργος. ... Περὶ δὲ τούτου Ἀνδροτίων ἐν τῇ δευτέρᾳ φησὶν, ὅτι συγγενὴς μὲν ἦν Πεισιστράτου τοῦ τυράννου, καὶ πρῶτος ἐξωστρακίσθη, τοῦ περὶ τὸν ὀστρακισμὸν νόμου τότε πρῶτον τεθέντος, διὰ τὴν ὑποψίαν τῶν περὶ Πεισίστρατον, ὅτι δημαγωγὸς ὢς καὶ στρατηγὸς ἐτυράννησεν. Hipparchus, Charmi filius, ut ait Lycurgus. Hunc Androtio libro secundo tradit Pisistrati tyranni propinquum fuisse et primum ostracismo ejectum esse tum primum instituto, propter suspicionem Pisistrati, quod et demagogus et militiae praefectus tyrannidem obtinuisset.Et Doidor. XI, 55. Plutarch. Nic. II.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
ANDROTIONIS FRAGMENTA

6.

p. 371

Stephan. Byzant.:Ἀλικαρνασσός. ... πολίτης Ἁλικαρνασσεύς. ... Ἀνδροτίων δ ̓ ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος Ἀλικαρνάσσιός φησι. Halicarnassus.—Nomen civis est Halicarnassensis. Androtio libro tertio Atthidis Halicarnassius dicit.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

7.

p. 371

Steph. Byz.:Κάπαι, πόλις Ἑλλησποντία. Ἀνδροτίων γ' Ἀτθίδος. Capae, urbs Hellespontia, cujus meminit Androtio libro tertio Atthidis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

8.

p. 371

Steph. Byz.:Πάνακτον, φρούριον Ἀττικῆς, ὡς Ἀνδροτίων ἐν τρίτῳ Ἀτθίδος. Panactum, castellum Atticum, cujus meminit Androtio libro tertio Atthidis.
372ANDROTIONIS FRAGMENTA

9.

p. 372

Stephan. Byz.:Παρπάρων, Χωρίον ἐν Ἀσίᾳ Αἰολικόν. ... πολίτης Παρπαρώνιος, ἀπὸ τῆς Παρπάρωνος γενικῆς. ... Ἀνδροτίων δ ̓ ἐν τρίτῳ Ἀτθίδος Παρπαρωνιώτας φησίν· ἔστι δὲ ὡς ἀπὸ τοῦ Παρπαρωνία, ὡς Θεσσαλία Θεσσαλιώτης. Parparon, regio in Asia Aeolica.—Civis, Parparonius a genitivo Parparonis. Androtio autem tertio Atthidis Parparoniotas eos vocat. Est id autem qnasi a Parparonia, ut a Thessalia Thessaliotes.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

10.

p. 372

Harpocrat.:Δέκα καὶ δεκαδοῦχος. ... Ἦρχον μὲν οἱ δέκα οἱ μετὰ τοὺς τριάκοντα καταστάντες. Περὶ τῶν μετὰ τὴν κατάλυσιν τῶν τριάκοντα Ἀθήνησι χειροτονηθέντων ἀνδρῶν δέκα καὶ τῶν ἑξῆς εἴρηκεν Ἀνδροτίων ἐν τῇ τρίτῃ. Decem et Decemvir. Rerum enim potiebantur viri decem, qui post triginta viros constituti erant Ceterum de viris decem qui Athenis creati sunt, quum abrogatum viris triginta esset imperium, et de illis quae secuta sunt, dixit Androtio libro tertio.Eadem, sed mutila, Phavorin. Desunt enim εἴρηκεν—τρίτῃ.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

11.

p. 372
Harpocrat.:Μόλπις. ... Μόλπις τῶν ἐν Πειραιεῖ· οἱ δ ̓ ἄρα μετὰ τοὺς τριάκοντα δέκα ἄρχοντες ἦρχον ἐν Πειραιεῖ, ὧς εἷς ἦν Μόλπις, ὡς Ἀνδροτίων ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος. Molpis ex iis erat qui in Piraeeo imperium habebant. Etenim post triginta viros decemviri in Piraeeo imperabant, quorum unus fuit Molpis, ut Androtio refert libro Atthidis tertio.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

12.

p. 372

Harpocrat.:Ὀφρύνειον... πόλις ἐστὶ τῆς Τρωάδος, ὡς δηλοῖ Ἀνδροτίων ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος. Ophryneum est urbs Troadis, ut declarat Androtio libro Atthidis tertio.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IV
ANDROTIONIS FRAGMENTA

13.

p. 372

Schol. Arist. Nub. 981:Βουφόνια ἑορτὴ Ἀθηναίων πάνυ ἀρχαία· ἐν γὰρ τοῖς Διιπολίοις φασὶ βοῦν τὸ πόπανον καταφαγεῖν τὸ παρεσκευασμένον πρὸς τὴν θυσίαν· Θαύλωνα δέ τινα ὡς εἶχε πελέκει ἀποκτεῖναι τὸν βοῦν, καθὰ καὶ Ἀνδροτίων μέμνηται διὰ τῆς τετάρτης. Buphonia, festum Athemensium vetustissimum; in Diipoliis enim bovem ferunt comedisse placentam ad sacrificium apparatam, Thaulonem vero statim securi interfecisse bovem, quod Androtio quoque memorat libro quarto.Eadem leguntur apud Phavorinum et Suidam. Ex Suida Siebelis recepit scripturam Θαύλωνα pro Βαύλωνα, quae eo confirmatur quod apud Hesychium Θαυλωνίδαι in Diipoliis sacra fecisse dicuntur.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

14.

p. 372

Steph. Byz.:Ἀργεννοῦσα, νήσος πρὸς τῇ ἠπείρῳ τῆς Τρωάδος ... τὸ ἐθνικὸν Ἀργεννούσιος. Ἀνδροτίων ἐν τετάρτῳ τῆς Ἀτθίδος διὰ τοῦ ι. Argennusa, insula prope continentem Troadis ... Gentile Argennusius. Androtio libro quarto Atthidis hoc nomen per i scribit.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER V
ANDROTIONIS FRAGMENTA

15.

p. 372

Steph. Byz.:Μαλιεὺς, πόλις ἐπώνυμος τῶν Μαλιέων. ... πολίτης Μαλιεύς. Ἔστι καὶ Μαλιακὸς κόλπος. Λέγεται καὶ Μαλεάτης· Ἀνδροτίων πέμπτῳ. Malieus, urbs a qua Maliei denominantur.—Civis Malieus. Est quoque Maliacus sinus. Dicitur quoque Maleates, quod usurpat Androtio libro quinto.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

16.

p. 372

Steph. Byz.:Μεθουριάδες, νῆσοι μεταξὺ Λἰγίνης καὶ Ἀττικῆς πλησίον Τροιζῆνος· Ἀνδροτίων πέμπτῳ Ἀτθίδος. Methuriades, insulae Aeginam inter et Atticam, prope Troezenem, de quibus Androtio libro quinto Atthidis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

17.

p. 372

Harpocrat.:Κηφισόδοτος ... Ἀνδροτίων ἐν πέμπτῃ Ἀτθίδος ἱστορεῖ, ὡς Ἀλωπεκόννησον πολιορκῶν ἀπεχειροτονήθη, καὶ κριθεὶς ἑάλω, καὶ ἀπέτισε πέντε τάλαντα. Cephisodotus. Hic, ut Androtio libro quinto Atthidis refert, Alopeconnesum obsidens remotus est imperio, victusque in judicio talenta quinque persolvit.Eadem habet Suidas, auctoris nomine omisso. Quinti libri fragmentum de Hagnia vid. in Philoch. CLIII.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VI
ANDROTIONIS FRAGMENTA

18.

p. 372

Steph. Byz.:Αἰραὶ, πόλις Μακεδονίας· ἔστι καὶ ἄλλη Ἰωνίας. Τὸ ἐθνικὸν Αἰρεὺς, τὸ δὲ τῆς Μακεδονίας Αἰραῖος. Ἔστι καὶ παρὰ Ἑλλησπόντῳ, ἧς τὸ ἐθνικὸν Αἰράτης παρὰ Ἀνδροτίωνι ἐν ἕκτῃ Ἀτθίδος. Aerae, urbs Macedoniae; est etiam alia Ioniae. Gentile Aerensis; sed Macedonicae urbis gentile est Aeraeus. Est quoque alia juxta Hellespontum, cujus gentile Aerates dicitur apud Androtionem libro sexto Atthidis.
373ANDROTIONIS FRAGMENTA

19.

p. 373

Steph. Byz.:Ἀρκεσίνη, μία τῶν τριῶν πόλεων τῶν ἐν Ἀμοργῷ τῇ νήσῳ. Ἦσαν γὰρ Μελανία, Μινώα, Ἀρκεσίνη. .... Τὸ ἐθνικὸν Ἀρκεσινεύς. Ἀνδροτίων ἕκτῃ Ἀτθίδος· «Ἀμοργίοις, Μινωίταις, Ἀρκεσινεῦσιν.» Arcesine, una est ex tribus civitatibus, in insula Amorgo sitis. Erant ibi Melania, Minoa, Arcesine. ... Gentile Arcesinensis. Androtio in sexto inquit: Amorgiis, Minoitis, Arcesinensibus.Vox Ἀμοργίοις merito corrupta esse videtur Siebeli. Requiritur gentile Μελανίας urbis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

20.

p. 373

Steph. Byz.:Γρησίνος, πόλις Χεῤῥονήσου. Τὸ ἐθνικὸν Γρησίνιος, ὡς Ἀνδροτίων ἕκτῳ Ἀτθίδος. Gresinus, urbs Chersonesi. Gentile, Gresinius, auctore Androtione libro sexto Atthidis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

21.

p. 373

Steph. Byz.:Κάλυδνα, νῆσος, καὶ πόλις Θήβης. ... πολίτης Καλυδναῖος ... καὶ Καλύδνιος ὡς Ἀνδροτίων ἕκτῃ Ἀτθίδος. Calydna, dicta est et insula et urbs Thebarum. ... Civis Calydnoeus ... et Calydnius, uti Androtio libro sexto Atthidis.De Calydna insula, Sporadibus vulgo annumerata, v. quos laudat Baehr. ad Herodot. VII, 99. De Thebis Calydna vocatis v. Lycophron. Cassandr. 1209, ibique Tzetz.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

22.

p. 373

Steph. Byz.:Τῆλος, νῆσος τῶν Κυκλάδων μία. .. Τὸ ἐθνικὸν Τήλιος. Ἀνδροτίων ἕκτῳ Ἀτθίδος. Telus, insula Cycladum. ... Gentile, Telius. Androtio sexto Atthidis.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

23.

p. 373

Harpocrat.:Νεῶσι. ... πόλις ἐστὶν ἐν τῇ Φωκίδι, ἣν Ἡρόδοτος μὲν ἐν ὀγδόῃ Νεῶνα ὀνομάζει, Ἀνδροτίων δ ̓ ἐν ἕκτῃ Ἀτθίδος Νεῶνας. Neones, urbs est in Phocide, quam Herodotus libro octavo nominal Neonem, Androtio vero Atthidis libro sexto Neones.Eadem habent Phot. in Lex. p. 217 ed. Hermi., Suidas, qui addit ad Νεῶσι, δοτικὴ πληθυντικῶν, Phavorinus, qui omisit ultima Ἀνδροτίων ... Νεῶνας. Herodoti locus est VIII, 32, ubi v. Baehr. Fragm. de ἱερᾷ τριήρει v. in Philochor. fragm. CXX.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VII
ANDROTIONIS FRAGMENTA

24.

p. 373

Steph. Byz.:Μετάχοιον, φρούριον Βοιωτίας μεταξὺ Ὀρχομενοῦ καὶ Κορωνείας. ... Τὸ ἐθνικὸν, ἐκ Μεταχοίου ... Μεταχοιάτης. ... Ἀνδροτίων δὲ ἐν τῷ ζ' Μεταχοίου ναέτης φησὶ, καὶ ἴσως περιφραστικῶς. Metachoeum, castellum Boeotiae, inter Orchomenum et Coroneam. ... Gentile, Metachoeo oriundus vel Metachoeates. ... Androtio vero libro septimo, fortassis per periphrasin, Metachoei incola dixit.Ἀνδροτίων δὲ ἐν τῷ ζ' Μεταχοίου ναέτης a Berkelio scripta sunt pro: Ἀνδρ. Δὲ τὴν ζ' Μετάχοιρον αὐτῆς. Poterat ἐν τῇ ζ'.
ANDROTIONIS FRAGMENTA

25.

p. 373

Steph. Byz.:Στρύμη, πόλις Θρᾴκης, ὡς Ἀνδροτίων ἑβδόμῳ. Stryme urbs Thraciae, ut Androtio septimo.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VIII
ANDROTIONIS FRAGMENTA

26.

p. 373

Stephanus Byz.:Ἀκόντιον, πόλις Ἀρκαδίας. ... Ἔστι καὶ ἑτέρα Εὐβοίας ὡς Ξεναγόρας, καὶ Ἀνδροτίων ὀγδόῃ. Acontium, urbs Arcadiae. ... Est et alia Euboeae, ut testantur Xenagoras, et Androtio libro octavo.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER XII
ANDROTIONIS FRAGMENTA

27.

p. 373

Harpocrat.:Ἀμφίπολις. ... Πόλις αὕτη τῆς Θμᾴκης· πρότερον δὲ Ἐννέα ὁδοὶ ἐκαλεῖτο, ὡς Ἀνδροτίων ἐν δωδεκάτῃ Ἀτθίδος. Amphipolis, Thraciae civitas: quae antea Novemvioe vocabatur, ut Androtio refert in duodecimo Atthidis.Phavorinus haec omnia transcripsit, Suidas omisit ultima verba ὡς Ἀνδροτίων ἐν δωδεκάτῃ Ἀτθίδος.
LXXXI

PHILOCHORUS

DE ATTHIDUM SCRIPTORIBUS

Atthidum scriptores, qui proprie dicuntur, non eos appellamus omnes, qui Atthides (qualiscunque generis scripserint, sed distinguimus ab iis quum historicos antiquiores, qui Atthidum auctorcs esse perhibentur, Amelesagoram, Pherecydem, Hellanicum, tum Pausaniam, qui periegeseos suae librum, quo de rebus Atticis disputat, interdum τὴν Ἀτθίδα συγγραφὴν vocat (II, 21, 5; III, 11, 1), ne loquar de Hegesinoo et Alexide poetis, quorum ille carmini, hic comdoeiae Atthidis nomen dedit (vid. Pausan. IX, 29 init., et Fabric. Bibl. Graec. II, p. 407). Pherecydes enim el Hellanicus res Atticas non in peculiari opere, sed in aliqua majoris operis parte exposuerunt, et, quod gravissimum est, in tractandis rebus a posterioribus Atthidum scriptoribus valde differunt. Hi enim critice omnia tractant, fabulas vel historice vel philosophice interpretantes, in rebus historicis accu. ratissimis nitentes investigationibus, et tempora exacte definientes; illi vero in rebus fabulosis nonnisi id agunt, ut poetarum narrationes referant, res vero historicas nonnisi summatim et obiter perlustrant. Similiter statuendum foret de Amelesagora Athenicnsi, qui apud Antigonum Carystium Histor. mir. c. 12 Atthidem scripsisse dicitur, idem haud dubie ac Mclesagoras, ex quo Clemens Alex. Strom. VI, p. 629 Sylb. Philochorum et Androtionem, Atthidum scriptores, sua hausisse contendit: ex hoc autem Melesagora idem dicit jam Hellanicum, Hecataeum, Anaximenem aliosque antiquos auctores furatos esse, id quod eo nos ducit, ut credamus, Amelesagoram Chalcedonium, quem Dionysius Halic. De Thucyd. char. c. 5 inter historicos antiquos refert, eundem cum Amelesagora isto Atheniensi esse; et fortasse ab hoc non distinguendus est Melesagoras Eleusinius quem Maximus Tyrius Dissert. XXXVIIl Athenis ait sedem habuisse et sapientem ac fatidicum fuisse, Nymphis afflatum. Verum nullus dubito opus illud Amelesagorae, ex quibus tot tantique posterioris aetatis scriptores sua hausisse feruntur, ex his ipsis Alexandrinorum aetate esse conflatum et sub antiquissimi illius et plane fabulosi auctoris nomine in vulgus divenditum. Pausanias denique, qui primum periegeseos librum nonnunquam dicit Atthidem, omnino non agit historici partes: describit enim monumenta, et rerum gestarum enarrationem nonnisi in transcursu annectit. His auctoribus separatis, restant nobis octo Atthidum scriptores, proprie ita dicendi: Clidemus, Phanodemus, Demo, Androtio, Philochorus, Ister, Andro et Melanthius. De sex prioribus, quorum fragmenta infra exhibita sunt, accuratius agemus: de Androne et Melanthio nihil fere constat, sed eorum fragmenta hic ponimus, ne quid omittatur, quod ad hoc scriptorum genus pertineat. Andro, Halicarnassensis, qui a Strabone (IX,
LXXXII
p. 392) inter nobiliores Atthidum scriptores refertur, distinguendus est ab Androne Ephesio, cujus opus, Τρίπους inscriptum, memoratur a Suida V. Σαμίων ὁ δῆμος. Ex eo sumpta sunt quae apud Suidam 1.1. leguntur, itemque quae Schol. Pind. Islthm. II, 17, de Aristodemo tradit: procul dubio etiam apud Aristid. vol. III , p. 617 Steph. Andro pro Androtione reponendus est, quum quae ibi exhibentur ex Tripode deprompta esse videantur (V. Androt. fragm. 39.). Ad Andronis Halicarnassensis Atthidem pertinent haec. Plut. Thes. c. 25: Ἔνιοι δέ φασιν ἐπὶ Σκεέρωνι τὰ Ἴσθμια τεθῆναι, τοῦ Θησέως ἀφοσιουμένου τὸν φόνον διὰ τὴν συγγένειαν. Σκείρωνα γὰρ υἱὸν εἶναι Κανήθου καὶ Ἡνιόχης τῆς Πιτθέως. Οἱ δὲ Σίννιν, οὐχὶ Σκείρωνα· καὶ τὸν ἀγῶνα τεθῆναι διὰ τοῦτον ὑπὸ Θησέως, οὐ δι’ ἐκεῖνον. Ἔταξεν οὖν καὶ διωρίσατὸ πρὸς τοὺς τοὺς Κορινθίους Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων ὁ Ἁλικαρνασεὺς ἱστορήκασιν. Strabo IX, p. 601, quem locum videas in Philoch. fragm. 35. Schol. Aristoph. Ran. 1418 (1469): Πρῶτον μὲν οὖν περὶ Ἀλκιβιάδου] Περὶ τῆς δευτέρας λέγει αὐτοῦ ἀποχωρήσεως, ἣν ἑκὼν ἔφυγε, κατελθὼν μὲν ἐπὶ Ἀντιγένους πρὸ ἐνιαυτοῦ τῶν Βατράχων, διὰ δὲ τὸ πιστεῦσαι Ἀντιόχῳ τῷ κυβερνήτη τὸ ναυτικὸν καὶ ἡττηθῆναι ὑπὸ Λυσάνδρου δυσχερανθεὶς ὑπὸ Ἀθηναίων. Ἄνδρων δὲ διαφέρεται πρὸς Ξενοφῶντα περὶ τῆς καθόδου. Hic adde locum Apollon. Dysc. Hist comm. c. 8; quem jam non licet mihi exscribere. Ex Melauthii Atthide haec afferuntur apud Harpocrat. v. Γρυπάνιον: Καὶ Μελάνθιος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος εἰπὼν, «Σεισμὸς γέγονε καὶ ἔγρυπεν ἡ γῆ.» Idem de mysteriis scripsisse videtur Hemsterhusio ad Schol. Aristoph. Plut. 846, ubi haec: Παίζει παρὰ τὸν Ἐλευσίνιον νόμον· ἔθος γὰρ ἦν, ἐν οἷς τις ἱματίοις μυηθείη, εἰς θεοῦ τινὸς ταῦτα ἀνατιθέναι, ὥσπερ δηλοῖ καὶ Μελάνθιος ἐν τῷ Περὶ μυστηρίων· «Πάτριόν ἐστι ταῖς θεαῖς ἀνιεροῦν καὶ τὰς στολὰς τοῖς μύσταις ἐν αἷς τύχοιεν μυηθέντες.» Dubitari tamen potest, num his pericularis de Mysteriis liber significetur, an caput Atthidis.
LXXXIV

PHILOCHORUS: VITA

De Philochori vita Suidas haec refert: Φιλόχορος, Κύκνου, ἀθηναῖος, μάντις καὶ ἱεροσκόπος, γυνὴ δὲ αὐτοῦ Ἀρχεστράτη· κατὰ τούς χρόνους γέγονεν ὁ Φιλόχορος Ἐρατοσθένους, ὡς ἐπιβαλεῖν πρεσβύτῃ νέον ὄντα Ἐρατοθένει. Ἐτελεύτησε δὲ ἐνιδρευθεὶς ὑπὸ Ἀωτιγόνου, ὅτι διεβλήθη προσκεκλικέναι τῆ Πτολεμαίου βασιλείᾳ. Docet igitur Suidas, Philochorum Cycni filium, Atheniensem, vixisse temporibus Eratosthenis, quem senem juvenis attigerit, et occisum esse insidiis Antigoni, quod Ptolemaei rebus studeret. Sed Lenzius demonstravit, diversa a Suida confusa esse, quum Antigonus Doson, qui hoc loco intelligi debeat, Olympiadis 139 a. 4 mortuus sit, dum Eratosthenes, qui Olymp. 146 octogenarius vita excesserit, annos quinquaginta quatuor natus esset: Philochorum igitur, secundum Suidam, adhuc adolescentem Antigoni insidiis interemptum esse: id quod per muneris, quo functus sit, gravitatem et librorum, quos scripserit, multitudinem, nullo modo credi possit. Atque ipsum Philochorum clarissimo testimonio, quo tempore vixerit, docere, haec de Olymp. 118, 3 scribentem (fr. 146): Κύων εἰς τὸν τῆς Πολάδος νεὼν εἰσελθοῦσα καὶ δῦσα εἰς τὸ Πανδρόσιον, ἐπὶ τὸν βωμὸν ἀναβᾶσα τοῦ Ἑρκοίου Διὸς, τὸν ὑπὸ τῇ ἐλαίᾳ, κατέκειτο, etc. Ἡμεῖς δ’ ἐρωτηθέντες ὑπέρ τε τοῦ σημείου καὶ τοῦ φαντάσματος εἰς ὃ φέρει, φυγάδων κάθοδον ἔφανμεν προσημαίνειν ἀμφότερα, etc. Philochorum igitur jam Ol. 118, 3 in virili aetate constitutum fuisse, ut qui gravissimo vatis munere fungeretur; itaque aut errasse Suidam aut ejus verba ita emendanda esse, ut scribatur: κατὰ τοὺς χρόνους γεγ. Φιλ. Ἐρ., ὡς ἐπιβαλεῖν πρεσβύτῃ νεανίαν ( sive νέον ὄντα) Ἐρατοσθένη. Idem statuit admodum probabiliter, Philochori mortem non multo post Antiochi Dei regni initium (Ol. 129, 3) ponendam esse, ad quod usque Atthidem ejus pertinere Suidas testetur. Quum enim Antigonus Gonatas Ol. 129, 3 Athenas occupasset, quibus Ptolemaeus Philadelphus opem tulisset, non ita multo post Philochorum, qui Philadelpho faveret, Antigoni insidiis occisum esse videri. Itaque probatum est, Philochori vitam ab Ol. 115 fere usque ad 01. 130 pertinuisse. Quamvis pauca sint, quae de Philochori vita cognita habemus, affirmare tamen licet, magna eum auctoritate fuisse ut vatem patriorumque institutorum interpretem (fr. 183), et in gerendam rempublicam vim exercuisse non minimam, quum vaticinia ejus subactum de rebus publicis judicium proderent. Hoc ut ex sententia apertum fit, quam Ol. 118, 3 protulit de prodigiis, quae post occupatas Athenas a Demetrio apparuerant, ita inde maxime elucet, quod ut Ptolemaei fautor ab Antigono interemptus est. In eo vero Philochorus elaboravit, ut civitas Atheniensium libera esset, neque tamen a plebe, sed a viris illustribus et moderatis administraretur. Cf. fr. 146: Φυγάδων κάθοδον ἔφαμεν προσημαίνειν ἀμφότερα· καὶ ταύτην οὐκ ἐκ μεταβολῆς πραγμάτων
LXXXV
ἐσομένην, ἀλλ’ ἐν τῇ καθεστώσῃ πολιτείᾳ. Vehementi odio persequutus est Demetrium Poliorceten, qui quamvis libertatem Atheniensibus redderet, id tamen specie tantum fecit, revera tyrannus fuit (fr. 148). Eodem animo fuit in Demetrii filium, Antigonum Gonatam, ut qui libertatem Atheniensium opprimeret. Atque patriae libertatisque amore mortem sibi paravit.

DE OPERIBUS HORUM SCRIPTORUM

Atthidum scriptores, quorum vitas enarravimus, quamquam non eadem omnes aetafe eodemqae ingenio scripserunt, in universa tamen studiorum ratione ita consentiunt, ut multa dici possint, quum ad Atthides tum ad reliqua eorum scripta pertinentia, quae in omnes aeque cadant. Totum hoc scriptorum. genus in rebus antiquitatibusque Graecis, imprimis vero Atticis, doctc adhibitaque arte critica exponendis versatur, in eaque re maxime se applicat ad exquirendas res antiquissimas, ad mythos interpretandos et ad persequenda omnia, quae cum deorum cultu conjuncta sunt eaque quae ad artes et literas spectant. Atthis est liber, in quo res Atticae exponuntur. Neque dubito quin jam ipsi Atthidum scriptores vocem Ἀτθίς pro Ἀτθὶς συγγραφή, ut dicit Pausauias VI, 7; X, 8, usurpaverint, quum antiquissimi eorum, qui Atthides laudant, hoc nomine utantur, ut Strabo IX p. 601 (Philoch. fragm. 35), Dionysius Halic. tom. II, p. 122 Sylb. (Philoch. fr. 132), tom. II, p, 123 (Philoch. fr. 135). In his Atthidibus res ita tractantur, ut potius collectanea exhibeantur quam vera Atticae historia. Si enim haec opera comparamus cum iis quae vera arte historica composita sunt, id videmus discriminis, quod in his interior rerum nexus maxima cum cura indagatur, temporum conditio hominumque mores sollerter explicantur, virorum, qui aliquas partes in rebus gerendis agunt, vivida exhibetur imago, ipsae res gestae enucleate ac eleganter depinguntur omniaque haec ad unum corpus omnibus partibus absolutum efficiendum conjunguntur; in illis vero Atthidibus nihil nisi annales deprehendes, quibus res variae sine ulla necessitate connexae secundum temporum seriem nude exponuntur. Nihilominus habent isti scriptores multa, quae magna laude digna sint. Historiam ab hominum ortu usque ad id tempus, quo ipsi florent, deducunt, sed praeter ipsam historiam tradunt quae de deorum cultu, de festorum origine, de sacrificiis, de institutis publicis,
LXXXVI
de literis comperta habent et si quae sunt alia memoratu digua. Summo autem studio in temporibus mythicis versantur, quae locum dant doctis disputationibus de fabularum recondita significatione multorumque institutorum origine: quo factum est, ut fragmentorum, quae supersunt, maxima pars ad antiquissima haec tempora pertineat. De temporibus historicis rarius testes adhibentur, idque non modo ea ex causa quod in hac parte minus copiosi erant (etsi non omnes, certe plerique), sed quod clarissimi historici haec tractaverant: quibus si illi nonnunquam praeferuntur, hoc ideo fit, quod res obscuras atque reconditas magna diligentia pervestigaverant, et quod res minus graves et ab historicis praecedentibus neglectas prolixe tractandas sibi sumpserant. Observandum etiam est, Atthidum scriptores accuratiores fuisse in constituendis temporibus quam historicos superiores: et maximo usui fuisse Atthides scholiastis, grammaticis et lexicographis, quum in iis res commode secundum temporum seriem dispositas aliorumque auctorum de iis sententias collectas et exacte examinatas reperirent. Res igitur Nostri et copiose exponunt et adhibita arte critica (κατὰ πλάτος Philoch. 59; 132, ἐντελέστατα, Clitodem. 5 περιττῶς). Jam monuimus quas res copiosissime tractare soleant. Artem autem criticam in fabulis ita exercent, ut rejiciant omnia quae mere poetica et ficta sunt (πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί Phil. I), eaque ex iis eruere studeant, quae ratio probare possit, vel facta historica vel veritates philosophicas (Demo 3, Androt. 28, 29, Philoch. 10, 18, 19, 28, 38, 39, 46). In tractandis temporibus historicis arte critica ita utuntur, ut perquisitis accurate monumentis (Philochorus titulorum publicorum collectionem edidit, de qua infra dicetur), adhibitis documentis aliorumque sententiis comparatis res enarrent. Per se vero patet, non pariter omnes aptos fuisse ad hanc rem rite peragendam: Ister quidem acquievisse videtur in colligendis variorum auctorum sententiis. Atthides similes fuisse annalium tum ex fragmentis Philochoriet Audrotionis intelligitur, tum diserte testatur Dionysius (Archaeol. I, p. 7 ed. Sylb.), ubi dicit: Ταῖς χρονικαῖς παραπλήσιον, οἵας ἐξέδωκαν οἱ τὰς Ἀτθίδας πραγματευσάμενοι· μονοειδεῖς γὰρ ἐκεῖναί τε καὶ ταχὺ προσιστάμεναι τοῖς ἀκούουσιν. Haec historiae tradendae ratio summam quidem utilitatem praebet, sed non admittit talem rerum expositionem, quae non singulatim facta enumeret, sed omnia ut arcte cohaerentia et ad certum quendam finem pertinentia complectatur. Si Philochori et Androtionis ratio temporum definiendorum omnibus aeque Atthidum scriptoribus attribuenda est, digesserunt secundum archontum seriem ea quae post constitutos archontes gesta sunt, in iis quae hoc tempus praecedunt vel bello Trojano, vel Olympiadum initio vel etiam ipsis istis archontibus ad tempora describenda usi esse videntur. Dicendi genus horum scriptorum, teste Dionysio Halic. 1. 1., tenue ac simplex erat, id quod et fragmenta, in quibus ipsorum verba servata sunt, confirmant et rerum tractatio, quae iis propria erat, credere nos jubet. Praeter Atthides plura alia opera composuerunt, in quibus tractarunt quum aliarum civitatum historiam tum vero maxime historiae Atticae partes prae caeteris graves vel obscuras. Egerunt in scriptis peculiaribus etiam de quibusdam grammaticae partibus, iis imprimis, quae cum historia conjunctae sunt vel ad eam exquirendam magnam vim habent. Huc pertinent scriptiones de proverbiis et de loquutionibus Atticis. In omnibus his scriptis eadem indoles erat quam in Atthidibus: eadem doctrinae copia, eadem in colligendo diligentia, idem veri reperiendi studium idemque dicendi genus exile ac simplex. Fides et auctoritas non omnibus est eadem. Prae ceteris diligentia et judicii acumine excellunt Clitodemus et Philochorus; Androtio eodem fere loco habendus est, quamquam Aelianus (fr. 36) ejus fidem paululum addubitare videtur. Phanodemus etsi in rebus excutiendis sollicitus erat, studio tamen patriae suae celebrandae interdum abreptus est, ut falsa traderet. Demo ideo nobis suspectus esse debet, quod contra ejus Atthidem scripsit Philochorus, auctor diligentissimus acerrimoque praeditus judicio. Ister non dignus est critici nomine et saepius reprehenditur. Expositis quae ad omnes aeque Atthidum scriptores pertinent, jam de singulis deinceps disseremus.
LXXXVIII

PHILOCHORUS: DE OPERIBUS

Philochorus, inter Atthidum scriptores doctrina et judicio clarissimus, auctoritate sua (v. fr. 35, 135, 144, 31, 22) effecisse videtur, ut ex ejus Atthide fragmenta satis multa ad nos pervenerint. Ejus opera haec sunt: 1) Ἀτθίς, quae appellatur etiam Ἀτθίδες (31), et Ἱστορίαι (131, 144), comprehendit historiam Atticae inde ab hominum ortu usque ad Antiochum Deum, libris constans septemdecim. Scholiastes quidem ad Homerum (188), de Lino agens, Philochori librum undevicesimum laudat; sed quum Philochorus de Lino in libro De inventis disputasse videatur, facile adducor ut credam, huuc librum Atthidi additum esse ut appendicem, nisi malis cum Boeckhio pro ἐν τῇ ιθ’ scribere ἐν Ἀτθίδι.—Multus est in enarrandis rebus fabulosis, quae tractantur duobus libris primis, et studiose ansam arripit de deorum cultu festorumque origine disputandi. Res historicae exponuntur libris quindecim, quorum quatuor priores pertinent usque ad auctoris aetatem; hujus deinceps memoria (Ol. 115, 3-129, 3) undecim libris postremis enarratur. Verum etiam tractationis genere hae partes inter se differunt; quare probabilis est Boeckhii sententia, priores sex libros separatim editos esse. Quod attinet ad tractandi res rationem, Philochorus omnia magna sollicitudine examinat, et quum ab aliis auctoribus suam sententiam saepius sejungit, tum vero maxime a Demone. In fabulosa historia rejicit quae mera sunt commenta: sic reges, quos inter Ogygem et Cecropem ponunt, fictos esse statuit (8). In fabulis quid veri insit reperire studet, ut vides ex iis, quae habet de Bacchi nutricibus (19), de Orithyia Erechthei filia (30), de Triptolemo (28), de Minotauro (38, 39). Subinde etymologiam adhibet ad confirmandam suam narrationem (6, 12). In rebus historicis accuratissimis inquisitionibus nititur, et ad minutissima quaeque descendit. Diligentissimus est in temporum computatione. Inde ab eo tempore, quo archontes in regum locum substituti sunt, ita res ordinavit, ut archontis nomine praemisso, enarraret quae eo anno eveneraut memoratu digna. Eum in hac re sollicitum fuisse, persuadere nobis debet etiam Scholiastes ad Aristophanem, qui saepissime et quidem confidenter ex ejus Atthide temporum rationes explicat, atque sententiam quam de Homeri aetate protulit auctoritate valuisse, probant fragmenta 52, 53, 54. Scribendi genere usus est tenui, simplici ac dilucido, id quod ex fragmm. 132, 135, 144, 146 aliisque, in quibus ipsius verba afferuntur, satis perspicitur. 2) Ἐπιτομὴ τῆς ἰδίας Ἀτθίδος. Praeter ipsum Philochorum talem epitomen fecisse dicitur Asinius Pollio Trallianus, qui Pompeji aetate vixit (Suid. s. v. Πωλίων). Vossius De Hist. Gr. Ι, p. 134 statuit epitomen ab Asinio Pollione confectam, errore Philochoro attributam esse, quod nomen auctoris probabiliter expressum non fuisset. Sed Asinium Pollionem epitomen fecisse in Romanorum usum, Philochorum vero suam in usum Atheniensium cogitandum est. Hanc vero epitomen perdidisse magnum Philochori opus, ut putant A. Muller. et Siebelis (Philoch. p. X), ideo parum nobis est probabile, quod plurima fragmenta ex copiosa rerum narratione sumpta esse censenda sunt: Dionysius enim Halicarn. Dinarchi vitam, de qua Philochorum accuratissime egisse dicit (146), certe non ex epitome
LXXXIX
hausit, itemque reliqua fragmenta quae idem servavit ex magno opere hausta esse credendum est. Alhenaeus ex Philochori Atthide refert digressionem de Lysandro (66), quae in epitome locum habere non poterat; et quae Plutarchus de Theseo (fr. 37 sqq.), Aelianus de canibus cum dominis Salamina transvectis (90), Scholiastes Aristoph. de Lacratide (83), de Phidia (97), Scholiastes Soph. de sacris abstemiis (31), Harpocratio de Aeschraeo (138), ex Philochoro afferunt, ea omnia ita comparata sunt, ut nonnisi ex accuratissima et copiosissima rerum expositione sumpta esse possint. Quum vero istis auctoribus fragmenta longe plurima debeamus, jure nostro contendimus, Philochori epitomen non tam felicem habuisse sortem, quam Justini compendium, quod perdidit opus Trogi Pompeii. 3) Πρὸς τὴν Δήμωνος Ἀτθίδα sive ἡ πρὸς Δήμωνα ἀντιγραφή (115). Qui aut alius Atthidis titulus est, aut statuendum est Philochorum, quum Demo Atthidem suam edidisset, peculiari scriptione ejus errores persequutum esse, antequam magnum opus absolvisset, in quo et ipso non poterat, quin quae Demo statuisset, memoraret et refutaret. 4) Περὶ τῶν Ἀθήωησι ἀρξάντων ἀπὸ Σωκρατίδου μέχρι Ἀπολλοδώρου. Socratides archon fuit Ol. 101, 3; archontes quibus nomen erat Apollodorus, duo memorantur, alter Ol. 107, 3, alter Ol. 115, 2; posteriorem hic intelligendum esse cum Boeckhio existimamus, quia inde ab Ol. 115, 2 Philochorus suae memoriae historiam narrare coepit in Atthide. Disputavit de hujus periodi archontibus eo probabiliter consilio, ut difficultates removeret, quae accuratae temporum descriptioni obstarent, id maxime agens, ut archontum ordinem definiret, eos, qui confusi essent, distingueret (sunt autem inter archontes hujus periodi duo ejusdem nominis et multi, quorum nomina magnam inter se habent similitudinem), et enumeraret quae in singulorum archontum singulosannos inciderent, nulla tamen opera in enarratione posita. Praeparavit igitur hac scriptione magnum suum opus, neque ulla est ratio, cur sumamus cum Lenzio, hunc librum nonnisi partem Atthidis fuisse. 5) Ὀλυμπιάδες ἐν βιβλίοις β’. Philochorus, qui in Atthide Οlympiades non adhibuisset ad tempora describenda, serius demum sibi persuasisse videtur, praeeunte fortasse Timaeo, eas ad rerum in Graecia gestarum tempora definienda aptissimas esse, et quum esset hujus rei studiosissimus, Olympiadum et Olympionicarum elenchum fecisse cisse putandus est, ut quod certum novae temporum descriptionis esset fundamentum: fortasse etiam res summas ad Olympiadum ordinem in hac scriptione enumeravit. 6) Περὶ τῆς τετραόλεως. De Tetrapoli, constante ex Oenoe, Marathone, Probalintho et Tricorytho oppidis, Philochorus ita disputasse videtur, ut fabulas maxime et deorum cultum explicaret: multa enim in hac re illa oppida habebant memorabilia. Vid. fragmm. 154-158. 7) Ἐπιγράμματα Ἀττικά. Ἐπιγράμματα sunt inscriptiones et versibus et oratione pedestri scriptae. Cf. Suid. v. Ἐπίγραμμα. Ea quae Polemo collegit epigrammata κατὰ πόλεις, ἔμμετρα fuisse videntur, maxima ex parte ad vitam privatam pertinentia, ut judicat Preller. (Polem. fragm. p. 123), ipsis nisus fragmentis. Sed Philochorus, qui totus esset in illustranda Atticae historia occupatus, ea imprimis epigrammata collegisse censendus est, ex quibus illi lux afferri posset, titulos puta publicos, pedestri plerosque scriptos oratione. Multum hoc opus conferre debet ad stabiliendam Philochori fidem. Cf. Boeckh. C. l. Vol. 1, p. VIII. 8) Ἠπερωτικά. Hic liber a Suida omissus est in catalogo Philochori operum; sed ex ejusdem loco v. Βούχετα evinci potest, Philochorum Epirotica scripsisse, quamvis in Harpocrat. Plerisque codd. h. v. exhibeatur Φιλοστέφανος ἐν τοῖς Ἠπειρωτικοῖς. Vid. not. ad fragm. 186. 9) Δηλιακά, Βιβλία β’. Non mirum est, quod ex hoc opere nihil reliquum sit, quum Semus Delius, auctor celeberrimus, Deli antiquitates accuratissime tractaverit: num enim Lenzius fragmm. 184 et 185 recte statuat ad Deliaca pertinere, valde dubito. 10) Περὶ τῶν Ἀθήνησι ἀγώνων βιβλία ιζ’. Multi scriptores idem argumentum tractarunt. Vid. Crause Olymp. p. XI sqq. Fragmm. 59, 60. 11) Περὶ ἑορτῶν liber a Suida in catalogo omis. sus, sed laudatusab Harpocr. s. v. Ἁλῶα et Χύτροι. Fragmm. 61-64. 12) Περὶ ἡμερῶν, liber a Suida omissus, quem laudat Proclus ad Hesiodi Op. 770. Exponitur quae dies smt sanctae habendae et unde dierum sanctitas repetenda sit. Vid. fragmm. 177-183. 13) Περὶ θυσιῶν α’. Explicatur sacrificiorum origo et ratio qua peragenda sint. Vid. fragmm. 170-173. 14) Περὶ μαντικῆς δ’. Philochorus hoc libro collegit antiqua oracula vaticiniaque, maximam partem versibus expressa, sed ex parte etiam oratione pedestri scripta (vid. fr. 195): explicuit diversas divinandi rationes (vid. frag. 197 sqq.). Svmbola quum nonnisi divinationis genus sint,
XC
Lenzius recte statuere videtur, de iis quoque in opere de divinatione expositum esse, atque errare Suidam, qui opus peculiare Περὶ συμβόλων memorat. 15) Περὶ καθαρμῶν. Hic liber, ex quo fragm. 200 sumptum esse probabile est, continuisse videtur collectionem καθαρμῶν, Expiationum, quarum Musaeus et Orpheus inventores esse putabanlur. Cf. Platon. De rep. II, p. 221 Bip. 16) Περὶ μυστηρίων τῶν Ἀθήνησι. Nihil ex hoc opere servatum est. 17) Περὶ Ἀλκμᾶνος. Admodum verisimile est, fragmentum, quo de Stesichoro agitur (205), ad hunc librum pertinere. 18) Περὶ τῶν Σοφοκλέους μύθων βιβλίαε’. Plane perditus est hic liber. 19) Πρεὶ Εὐριπίδου. Philochorus descripsisse videtur Euripidis vitam, poetamque a contumeliis vindicasse (vid. frag. 165): eum vero commentarium in Euripidis tragoedias fecisse, non recte Lenzius ex fragm. 167 collegit, ex quo id tantum effici potest, Philochorum in universum de Euripidis arte in fabulis componendis, deque ejus genere dicendi disputasse. Vid. fragmm. 165-169. 20) Συναγωγὴ ἡρωΐδων, ἤτοι Πυθαγορείων γυωαικῶν. In hoc opere vitae Pythagorearum illustrium, quales fuerunt Theano, Melissa, narratae esse videntur. Fortasse in eo etiam Boeus, ut mulieris illustris, mentio facta est. Vid. fragm. 207. 21) Ἡ πρὸς Ἄλυπον ἐπιστολή. In hac epistola de rebus ad cultum pertinentibus disceptatum esse, probabile fit ex fragm. 204. 22) Ἐπιτομὴ τῆς Διονυσίου πραγματείας περὶ ἱερῶν. De Dionysio, cujus opus Philochorus in compendium redegit, nihil habemus compertum. 23) Σαλαμῖνος κτίσις. Nihil ex hoc libro restat.
384

PHILOCHORI FRAGMENTA

ATTHIS

ATTHIS
LIBER I
Hoc libro Philochorus res Atticas perscripsisse videtur inde a populi Attici origine usque ad Cecropem. Quamquam enim duo tantum fragmenta (1 et 4), quae parvi sunt momenti, libri primi notam habent, inde tamen, quod, quae de Amphictyone narrantur, libro secundo tribuuntur, colligere possumus, quousque fere pertinuerit liber primus: namque verisimile est, a nova historiae Atticae periodo, quam Cecrops effecit (μετὰ Ὤγυγον ... ἀβασίλευτος ἔμεινεν ἡ Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος, fr. 8.), librum secundum habuisse initium. Neque est, cur, quae fr. 4 de voce ἄστυ ex libro primo afferuntur, ad Cecropem spectare putemus, ut Boeckhius (de Philoch. p. 9) statuit, quum alia quae omnino de populis vagis libro primo narranda erant, Philochorum facile eo perducere possent, ut urbis, quae postea certam ac firmam sedem praeberet, mentionem faceret. Huc accedit, quod probabile est, ad Cecropem spectare, quae de Areopago ex libro secundo Stephanus Byzantius (fr. 21) adducit; Alcippe enim, cui Halirrhothius vim intulit, Marte et Agraulo, filio Cecropis, nata erat (ef. Apollodor. III, 14,2).
PHILOCHORI FRAGMENTA

1.

p. 384

Schol. in Platon, p. 465 = 248 Ruhnk.:Πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοὶ, παροιμία ἐπὶ τῶν κέρδους ἕνεκα καὶ ψυχαγωγίας ψευδῆ λεγόντων. ... Ἐμνήσθη ταύτης καὶ Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδος α'. Multa mentiuntur poetae, proverbium de iis, qui lucri et oblectationis causa mendacia dicunt. Mentionem ejus fecit Philochorus Atthidis libro primo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

2.

p. 384

Suidas v. Τριτοπάτορες:Δήμων ἐν τῇ Ἀτθίδι φησὶν, ἀνέμους εἶναι τοὺς Τριτοπάτορας. Φιλόχορος δὲ, τοὺς Τριτοπάτρεις πάντων γεγονέναι πρώτους. Τὴν μὲν γὰρ Γῆν καὶ τὸν Ἥλιον, φησὶν, ὃν καὶ Ἀπόλλωνα καλεῖ, γονεῖς αὐτῶν ἠπίσταντο τότε οἱ ἄνθρωποι· τοὺς δὲ ἐκ τούτων τρίτους πατέρας. Demon in Atthide dicit, Tritopatores esse ventos; Philochorus vero, Tritopatres omnium fuisse primos. Tellurem enim, inquit, et Solem (quem et Apollinem vocat) tunc homines eorum parentes esse crediderunt: horum vero liberos tertios patres appellarunt.Cf. Clidem. Fr 20, Phanodem. fr. 2.
PHILOCHORI FRAGMENTA

3.

p. 384

Photii Lex. p. 443 v. Τριτοπάτωρ:Τριτοπάτρεις οἱ μὲν ἀνέμους, Φιλόχορος δὲ τοὺς πρώτους ἐκ Γῆς καὶ Οὐρανοῦ, ἄρξαντας δὲ γενέσεως. Tritopatres alii ventos dicunt, Philochorus vero primos Coeli et Terrae liberos esse tradit, a quibus generatio initium ceperit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

4.

p. 384
Etym. M. v. Ἄστυ:Ἄστυ πόλις. Φιλόχορος ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Ἀτθίδος φησίν· «Ἄστυ δὲ προσηγόρευσαν τὴν πόλιν, διὰ τὸ πρότερον νομάδας καὶ σποράδην ζῶντας τότε συνελθεῖν καὶ στῆναι ἐκ τῆς πλάνης ἐπὶ τὰς κοινὰς οἰκήσεις, ὅθεν οὐ μετανέστησαν.» Ἄστυ, urbs. Philochorus libro primo Atthidis dicit: «Ἄστυ vocarunt urbem, quod, quum prius in agris vitam degissent sparsimque habitassent, tum temporis convenerunt vagisque migrationibus relictis constiterunt ad sedem omnibus communem constituendam, unde jam non discesserunt.»Eadem legis apud Steph. Byz. v. Ἄστυ, nisi quod pro ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Ἀτθ. habet ἑνδεκάτῃ Ἀτθίδος, sed numerus ια' ex antecedenti iota adscripto ortus esse videtur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

5.

p. 384

Schol. Lucian. Catapl. 1:Τύραννος εἴρηται ἀπὸ τῶν Τυῤῥηνῶν τῶν βιαίων καὶ λῃστῶν ἐξαρχῆς, ὥς φησι Φιλόχορος. Τυῤῥηνοὶ γὰρ ὀλίγον τινὰ χρόνον οἰκήσαντες ἐν ταῖς Ἀθήναις ὤφθησαν ἐξανιστάμενοι τῇ πόλει, καὶ πολλοὶ μὲν αὐτῶν ἀπώλοντο ὑπὸ τῶν Ἀθηναίων, ἄλλοι δὲ ἐκφυγόντες Λῆμνον καὶ Ἴμβρον ᾤκησαν. Χρόνῳ δὲ ὕστερον ἀπὸ ταύτης τῆς αἰτίας ἐχθρωδῶς διακείμενοι τοῖς Ἀθηναίοις ὥρμησαν εἰς πλοῖα, καὶ κατασχόντες εἰς Βραυρῶνα τῆς Ἀττικῆς, ἥρπασαν παρθένους ἀρκτευομένας τῇ θεῷ ἐν Βραυρωνίοις, αἷς συνῴκησαν. Οἱ οὖν Ἀθήνησι ῥήτορες, ὡς ἐν δημοκρατίᾳ πολιτευόμενοι, ἔθος ἔχουσι τοὺς βασιλέας τυράννους καλεῖν, ἀντὶ τῆς παρ ̓ αὐτοῖς βίας τῶν Τυῤῥηνῶν. Tyrannus nomen habet a Tyrrhenis, qui ab initio violenti praedones erant, ut ait Philochorus. Tyrrheni enun, quum breve tempus Athenis habitassent, urbe expulsi sunt, eorumque multos interfecerunt Athenienses, alii effugerunt atque in Lemno et Imbro sedes fixerunt. Postea propter haec Atheniensibus infensi, conscensis navibus, Brauronem, qui Atticae pagus est, appulerunt, virgines in ursae occisae memoriam Dianae ante nuptias sacra facientes rapuerunt, cum iisque concubuerunt. Propter Tyrrhenorum violentiam igitur rhetores Athenienses, ut solent qui reipublicae administrandae operam dant, reges appellare consueverunt tyrannos.
385PHILOCHORI FRAGMENTA

6.

p. 385

Schol. Venet. B et L ad Hom. Il. A, 594:Φιλόχορός φησι, Πελασγοὺς αὐτοὺς (τοὺς Σίντιας Lemni incolas) ὄντας οὕτω προσαγορευθῆναι, ἐπεὶ πλεύσαντες εἰς Βραυρῶνα κανηφόρους παρθένους ἥρπασαν. Σίνεσθαι δὲ τὸ βλάπτειν λέγουσιν. Philochorus dicit, Sinties, qui Pelasgi sint, inde nomen habere, quod Brauronem appulsi virgines canephoros rapuissent. Nam per verbum σίνεσθαι exprimunt damno afficere.
PHILOCHORI FRAGMENTA

7.

p. 385
Servius ad Virgil. Aen. VIII, 600:Philochorus ait, ideo nominatos Pelasgos, quod velis et verno tempore advenire visi sunt, ut aves. Est Philochorus ex eorum numero, quos Strabo intelligit V, p. 339, ubi dicit: Οἱ τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες ἱστοροῦσι περὶ τῶν Πελασγῶν, ὡς καὶ Ἀθήνησι γενομένων τῶν Πελασγῶν· διὰ δὲ τὸ πλανήτας εἶναι καὶ δίκην ὄρνεων ἐπιφοιτᾶν ἐφ ̓ οὓς ἔτυχε τόπους, πελαργοὺς ὑπὸ τῶν Ἀττικῶν κληθῆναι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

8.

p. 385

Eusebius Praep. Evang. X, 10, p. 489, ex Julio Africano haec affert:Ἀπὸ Ὠγύγου, τοῦ παρ ̓ ἐκείνοις (Ἀττικοῖς) αὐτόχθονος πιστευθέντος, ἐφ ̓ οὗ γέγονεν μέγας καὶ πρῶτος ἐν τῇ Ἀττικῇ κατακλυσμὸς, Φορωνέως Ἀργείων βασιλεύοντος, ὡς Ἀκουσίλαος ἱστορεῖ, μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος, ὁπόθεν Ἕλληνες ἀκριβοῦν τοὺς χρόνους ἐνόμισαν, ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσι.... Ταῦτα γὰρ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας (nempe γράψαντες) ... ἐμνήσθησαν. ... Φαμὲν τοίνυν ... Ὤγυγον, ὃς τοῦ πρώτου κατακλυσμοῦ γέγονεν ἐπώνυμος, πολλῶν διαφθαρέντων διασωθεὶς, κατὰ τὴν ἀπ ̓ Αἰγύπτου τοῦ λαοῦ μετὰ Μωσέως ἔξοδον, γεγενῆσθαι. ... Μετὰ δὲ Ὤγυγον διὰ τὴν ἀπὸ τοῦ κατακλυσμοῦ πολλὴν φθορὰν ἀβασίλευτος ἔμεινεν νῦν Ἀττικὴ μέχρι Κέκροπος ἔτη ρπθ'. Τὸν γὰρ μετὰ Ὤγυγον Ἀκταῖον, τὰ πλασσόμενα τῶν ὀνομάτων, οὐδὲ γενέσθαι φησὶ Φιλόχορος. Inde ab Ogyge, quem ex terra ortum esse illi credunt, sub quo primum magnumque diluvium accidit, regnante in Argolide Phoroneo, ut tradit Acusilaus, usque ad primam Olympiadem, unde Graeci accuratius tempora describere sibi visi sunt, anni computantur mille et viginti. ... Haec enim, qui res Atticas enarrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, memorant. ... Dicimus igitur, Ogygem, qui, quod haustis aquarum vi quam plurimis salvus et incolumis evaserat, primo diluvio nomen dedit, eo fere tempore vixisse, quo Moses populum ex Aegypto duxit. ... Post Ogygem vero Attica, quae diluvio valde esset vexata, sine rege erat annos centum et octoginta novem usque ad Cecropem. Actaeum enim et quorum nomina finguntur post Ogygem, omnino nullos fuisse dicit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

9.

p. 385

Justin. Mart. Coh. ad Graec. p. 9 sq. ed. Par., p. 10, ed. Colon. 1686:Καὶ οἱ τὰ Ἀθηναίων δὲ ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας, Κάστωρ τε καὶ Θαλλὸς καὶ Ἀλέξανδρος Πολυίστωρ ... ὡς σφόδρα ἀρχαίου καὶ παλαιοῦ τῶν Ἰουδαίων ἄρχοντος Μωσέως μέμνηνται. Mosis ut antiqui Judaecrum ducis mentionem faciunt quum ii qui res Atticas enarrant, Hellanicus et Philochorus, Atthidum scriptores, Castor et Thallus, tum Alexander Polyhistor.Non probabile est Philochorum de Mose loquutum esse: Justinus non recte intellexisse videtur auctorem, quo usus est.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER II
Libro secundo historia a Cecrope usque ad Creontem archontem (Olymp. XXIV, 3) deducta est. Quae enim de Amphictyone, de Erichthonio, de Erechtheo, de Theseo a Philochoro tradita sunt, ex hoc libro citantur; atque sententia, in quam Boeckhius inclinat, librum tertium incepisse a Creonte archonte, Olymp. XXIV, 3, ideo probabilis est, quod Philochorus ab hoc inde anno certiorem temporum descriptionem secundum archontum seriem exhibuisse putandus est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

10.

p. 385

Eusebius in Χρονικῶν λόγῳ πρώτῳ in Jos. Scalig. Thes. temp. p. 28, ed. Amstel. 1658:Κέκροψ διφυὴς τῆς τότε Ἀκτῆς, νῦν δὲ Ἀττικῆς, ἐβασίλευσεν ἔτη ν', διὰ μῆκος σώματος οὕτω καλούμενος, ὥς φησιν Φιλόχορος, ὅτι Αἰγύπτιος ὢν τὰς δύο γλώςσας ἠπίστατο. Cecrops regnabat in Attica, quae tum temporis Acte vocabatur, quinquaginta annos, diphyes appellatus propter insignem corporis proceritatem, ut ait Philochorus, vel quod duas linguas, quippe ex Aegypto oriundus, cognitas habebat.Eadem sunt apud Syncell. Chron. p. 153, A. Phavorin. v. Κέκροψ exprimit Philochori sententiam, hunc temen non nominat.
386PHILOCHORI FRAGMENTA

11.

p. 386

Strabo IX, p. 609 Alm. [368 Tzsch.]:Φησὶ Φιλόχορος πορθουμένης τῆς χώρας ἐκ θαλάττης μὲν ὑπὸ Καρῶν, ἐκ γῆς δὲ ὑπὸ Βοιωτῶν, οὓς ἐκάλουν Ἄονας, Κέκροπα πρῶτον εἰς δυωκαίδεκα πόλεις συνοικίσαι τὸ πλῆθος, ὧν ὀνόματα, Κεκροπία, Τετράπολις, Ἐπακρία, Δεκέλεια, Ἐλευσὶς, Ἄφιδνα (λέγουσι δὲ καὶ πληθυντικῶς Ἀφίδνας), Θόρικος, Βραυρὼν, Κύθηρος, Σφηττὸς, Κηφισία, Φαληρός. Πάλιν δ ̓ ὕστερον εἰς μίαν πόλιν συναγαγεῖν λέγεται τὴν νῦν τὰς δώδεκα Θησεύς. Narrat Philochorus, quum Atticam Cares a mari, a terra Boeoti, quos vocabant Aones, popularentur, principem Cecropem in duodecim urbes multitudinem composuisse, quarum nomina sunt Cecropia, Tetrapolis, Epacria, Decelea, Eleusis, Aphidna (plurali etiam numero Aphidnas dicunt), Thoricus, Brauron, Cytherus, Sphettus, Cephisia, Phalerus. Has deinde duodecim urbes in unam contraxisse eam, quae etiamnum est, dicitur Theseus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

12.

p. 386

Schol. Pind. Ol. IX, 68:Φιλόχορος δέ φησι Κέκροπα, βουλόμενον τὸν τῶν Ἀθηναίων δῆμον καὶ τὸ πλῆθος ἐπιγνῶναι, κελεῦσαι αὐτοὺς λίθους λαβεῖν καὶ ἐνεγκεῖν εἰς τὸ μέσον, ἐξ ὧν ἐπιγνῶναι δισμυρίους αὐτοὺς ὄντας. Ἀπὸ Κέκροπος οὖν φησι τοὺς ὄχλους λαοὺς ὀνομασθῆναι. Philochorus dicit, Cecropem, quum vellet Atheniensium numerum cognoscere, eos jussisse lapides afferre et in medium projicere indeque cognovisse, eorum esse viginti millia; propterea a Cecrope populos vocatos esse λαούς (lapides).
PHILOCHORI FRAGMENTA

13.

p. 386

Macrob. Sat, I, 10, fin.:Saturnalia itemque Opalia celebrari (crediderunt), quod Satarnus ejusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur. Itaque omni jam foetu agrorum coacto, ab hominibus hos deos coli, quasi vitoe cultioris auctores, quos etiam nonnullis coelum ac terram esse persuasum est. Saturnumque (scil. coelum) a satu dictum, cujus caussa de coelo est: et terram Opem, cujus ope humanoe vitoe alimenta quoeruntur, vel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. ... Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Jove Terraque coluisse, instituisseque, ut patres familiarum et frugibus et fructibus jam coactis passim cum servis vescerentur, cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant: delectari enim deum honore servorum contemplatu laboris.
PHILOCHORI FRAGMENTA

14.

p. 386

Ulpian. in Demosth. De falsa legat. t. 5, p. 117, B (Basil. 1572):Ἄγραυλος καὶ Ἕρση καὶ Πάνδροσος θυγατέρες Κέκροπος, ὥς φησιν Φιλόχορος. Λέγουσι δὲ, ὅτι πολέμου συμβάντος τοῖς Ἀθηναίοις, ὥστε Εὔμολπος ἐστράτευσε κατ ̓ Ἐρεχθέως, καὶ μηκυνομένου τούτου, ἔχρησεν Ἀπόλλων ἀπαλλαγήσεσθαι, ἐάν τις ἂν ἕλῃ ἑαυτὸν ὑπὲρ τῆς πόλεως. τοίνυν Ἄγραυλος ἑκοῦσα αὑτὴν ἐξέδωκεν εἰς θάνατον. Ἔῤῥιψε γὰρ ἑαυτὴν ἐκ τοῦ τείχους. Εἶτα, ἀπαλλαγέντος τοῦ πολέμου, ἱερὸν ὑπὲρ τούτου ἐστήσαντο αὐτῇ, παρὰ τὰ προπύλαια τῆς ἀκροπόλεως. Agraulos, Herse et Pandrosos filiae Cecropis, ut ait Philochorus; aiunt vero, quum bello affligerentur Athenienses, facta ab Eumolpo contra Erechtheum expeditione, idque traheretur, Apollinem praedicasse, bellum compositum iri, si quis pro civitatis salute se ipse interfecturus esset; Agraulos tum morti volens se tradidit; de muro enim praecipitem se dedit. Quare postea, bello sedato, templum ei exstruxerunt prope arcis propylaea.
PHILOCHORI FRAGMENTA

14.

p. 386

Ibidem p. 134:Ἱέρεια γέγονεν Ἄγραυλος Ἀθηναίων, ὥς φησι Φιλόχορος. Agraulos fuit Minerva; sacerdos , ut ait Philochorus.Pro Ἀθηναίων scribendum esse Ἀθηνᾶς apparet ex Hesychio v. Ἄγλαυρος.
PHILOCHORI FRAGMENTA

15.

p. 386

Macrob, Sat, III, 8:Signum Veneris est Cypri barbatum corpore, sed veste muliebri cum sceptro ac statura virili. Etputant, eandem marem ac feminam esse. Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Loevinus etiam sic ait: Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma noctiluca est. Philochorus quoque in Atthide eandem affirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas existimatur et femina. Adnotat Lenzius, Philochorum ad Cyprum et Venerem ibi cultam declinasse videri, ubi de Cecropis filiabus sermonem fecerit: in Agrauli enim honorem victimas humanas Salamine Cypri immolatas esse dici; atque unum ex Herses posteris Paphum condidisse Adonimque procreasse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

16.

p. 386

Stephan, Byz.:Ἄρειος πάγος, ἀκρωτήριον Ἀθήνησιν, ὡς Ἀπολλόδωρος ἐν τῷ περὶ θεῶν ἐννάτῳ, ἐν τὰς φονικὰς κρίσεις ἐδίκαζον διὰ τὰς ἀπὸ τοῦ σιδήρου γιγνομένας μιαιφονίας. Φιλόχορος δὲ ἐν Ἀτθίδος δευτέρῳ βιβλίῳ, ὅτι τὸν Ἁλιῤῥόθιον τὸν Ποσειδῶνος ἀποθανεῖν βιαζόμενον ὑπὸ Ἄρεως διὰ τὴν Ἀλκίππην τὴν αὐτοῦ θυγατέρα. Areopagus, collis in Athenarum urbe, ut Apollodorus libro nono de diis, in quo caedis ferro perpetratae caussas judicabant. Philochorus vero secundo Atthidis libro auctor est, eum inde nomen accepisse, quod Halirrhothius ὑπὸ Ἄρεος, i. e. a Marte, cujus filiae vim intulisset, occisus fuerit.Pro ὅτι τὸν Ἁλ. etc. Heynius ad Apollod. III, 14, a probabiliter scripsit: Διὰ τὸ τὸν Ἁλιῤῥόθιον τ. Π. ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἄρεως, βιαζόμενον τὴν Ἀλκίππην, τὴν αὐτοῦ θυγατέρα.
387PHILOCHORI FRAGMENTA

17.

p. 387

Maximus in prooemio ad S. Dionysii Areopagitae Opera, Antverp. 1634, vol. II, p. 34:Ἐδίκαζον οὖν Ἀρεοπαγίται περὶ πάντων σχεδὸν τῶν σφαλμάτων καὶ παρανομιῶν, ὡς ἅπαντά [?] φησιν Ἀνδροτίων ἐν πρώτῃ, καὶ Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ καὶ τρίτῃ τῶν Ἀτθίδων. Judicabant igitur Areopagitae fere de omnibus peccatis et delictis, sicut Androtio in primo, et Philochorus in secundo et tertio Atthidum libro aiunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

18.

p. 387

Athen. II, 2, p. 38, C.:Φιλόχορος δέ φησιν Ἀμφικτύονα τὸν Ἀθηναίων βασιλέα, μαθόντα παρὰ Διονύσου τὴν τοῦ οἴνου κρᾶσιν, πρῶτον κεράσαι. Διὸ καὶ ὀρθοὺς γενέσθαι τοὺς ἀνθρώπους οὕτω πίνοντας, πρότερον ὑπὸ τοῦ ἀκράτου καμπτομένους· καὶ διὰ τοῦτο ἱδρύσασθαι βωμὸν Ὀρθοῦ Διονύσου ἐν τῷ τῶν Ὡρῶν ἱερῷ. Αὗται γὰρ καὶ τὸν τῆς ἀμπέλου καρπὸν ἐκτρέφουσι. Πλησίον δ ̓ αὐτοῦ καὶ ταῖς Νύμφαις βωμὸν ἔδειμεν, ὑπόμνημα τοῖς χρωμένοις τῆς κράσεως ποιούμενος. Καὶ γὰρ Διονύσου τροφοὶ αἱ Νύμφαι λέγονται· καὶ θεσμὸν ἔθετο προσφέρεσθαι μετὰ τὰ σῖτα ἄκρατον, μόνον ὅσον γεύσασθαι, δεῖγμα τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, τὸ δὲ λοιπὸν ἤδη κεκραμένον, ὁπόσον ἕκαστος βούλεται· προσεπιλέγειν δὲ τούτῳ τὸ τοῦ Διὸς σωτῆρος ὄνομα, δια.... καὶ μνήμης ἕνεκα τῶν πινόντων, ὅτι οὕτω πίνοντες ἀσφαλῶς σωθήσονται. Scribit Philochorus, Amphictyonem regem Atheniensium, quum a Baccho didicisset vini temperandi rationem, primum diluisse: et propterea, qui sic mixtum biberunt homines, rectos ambulasse, quum antea curvi ob meri potum incederent: ob idque beneficium aram Recto Baccho posuisse in Horarum delubro, quoniam vitis fructum Horae enutriant educentque. Juxta illam vero (ut ait idem auctor) Nymphis quoque exstruxit aram, documentum futurum bibituris, temperandum esse vinum; quia Nymphae Bacchi nutrices fuisse perhibentur. Legemque instituit, ut captis cibis primum meri nonnihil sumerent, gustandi solum caussa, quo Boni Dei quanta vis esset declararent; deinde vero ut temperatum biberent, quantum quisque vellet: denique ut super hoc Jovis servatoris invocarent nomen, quo monerentur recordarenturque bibentes, se, eo modo si biberent, certo salvos incolumesque futuros.Lacunam post ὄνομα Joann. Levinuis apud Casaubonum ita explevit: διδαχῆς καὶ μν. ἕν. Ceterum cf. Athen. IV, 24, p 179.
PHILOCHORI FRAGMENTA

19.

p. 387

Idem XV, 14, p. 693, D:Φιλόχορος δ ̓ ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος, «Καὶ θέσμιον, φησὶν, ἐτέθη τότε προσφέρεσθαι μετὰ τὰ σιτία πᾶσιν ἀκράτου μὲν ὅσον γεῦμα καὶ δεῖγμα τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, τὸν δὲ λοπὸν ἤδη κεκραμένον. Δι ̓ καὶ τροφοὺς τοῦ Διονύσου τὰς νύμφας ὀνομασθῆναι.» Philochorus dicit secundo libro Rerum Atticarum: «Etiam lege quadam tunc sancitum est, ut post captos cibos sumeretur meri tantum quantum satis esset ad gustandam et ex specimine quodam cognoscendam Boni Dei vim, reliquum vero deinde temperatum. Quare etiam nutrices Bacchi nominatae sunt Nymphae.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

20.

p. 387

Id. II, 2, p 37, E:Φιλόχορος δέ φησιν ὅτι οἱ πίνοντες οὐ μόνον ἑαυτοὺς ἐμφανίζουσιν οἵτινες εἰσὶν, ἀλλὰ καὶ τῶν ἄλλων ἕκαστον ἀνακαλύπτουσι παῤῥησίαν ἄνοντες. Philochorus ait, qui bibunt, hos non modo sese prodere quales sint, verum etiam loquendi licentia, qua utantur, alterius cujusvis prodere secreta.
PHILOCHORI FRAGMENTA

21.

p. 387

Idem XIV, 6, p. 628, A:Φιλόχορός φησιν, ὡς οἱ παλαιοὶ σπένδοντες οὐκ ἀεὶ διθυραμβοῦσιν, ἀλλ ̓ ὅταν σπένδωσι, τὸν μὲν Διόνυσον ἐν οἴνῳ καὶ μέθῃ, τὸν δ ̓ Ἀπόλλων μεθ ̓ ἡσυχίας καὶ τάξεως μέλπουσιν. Philochorus ait, veteres non semper, quoties libarent, dithyrambis esse usos; sed libantes, inquit, Bacchum quidem vino madidos temulentosque cecinisse, Apollinem vero placide et modeste.Hermannus ad Arist. Poet. p. 90 reposuit μέλπουσι pro vulgata μέλποντες·
PHILOCHORI FRAGMENTA

22.

p. 387

Jo. Malala Chronogr. p. 18, C (ed. Venet. 1733), postquam auctore Dinarcho dixit, Dionysum Delphis mortuum et sepultum esse, ita pergit:Ὡσαύτως δὲ καὶ σοφώτατος Φιλόχορος τὰ αὐτὰ συνεγράψατο. Ἐν ἐκθέσει εἶπε περὶ τοῦ αὐτοῦ Διονύσου· «Ἔστιν ἰδεῖν τὴν ταφὴν αὐτοῦ ἐν Δελφοῖς παρὰ τὸ Ἀπόλλωνα τὸν χρυσοῦν. Βάθρον δέ τι εἶναι ὑπονοεῖται σορὸς, ἐν γράφεται· Ἐνθάδε κεῖται θανὼν Διόνυσος ἐκ Σεμέλης.» Eodem modo eadem de re scripsit sapientissimus Philochorus in expositione de Baccho, dicens: «Conspicitur ejus sepulcrum Delphis juxta Apollinem Aureum. Gradus quidam esse videtur ejus sepulcrum, in quo scriptum est: Bacchus, Semeles filius, hic jacet sepultus.»
388PHILOCHORI FRAGMENTA

23.

p. 388

Euseb. Arm. N. 710, p. 292 ed. Mai:Ut nonnulli aiunt, Bacchi gesta, resque ejus in India; item Lycurgi et Actoeonis et Penthei; et quomodo Bacchus in proelio adversatus periit, ut dicit Dinarchus poeta, non rhetor. Qui autem voluerit, licet ei adhuc spectare Bacchi sepulcrum Delphis juxta aureum Apollinem. Jam Bacchus copiarum dux reproesentatur muliebri habitu, quia copiis, quibus proeerat, feminoe fuerunt immixtoe: viris enim et feminis ad bellum oeque utebatur, ut narrat Philochorus in secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

23.

p. 388

Syncellus p. 162, C:Διονύσου πράξεις καὶ τὰ περὶ Ἰνδοὺς, Λυκοῦργόν τε καὶ Ἀκταίωνα καὶ Πενθέα, ὅπως τε Περσεῖ συστὰς εἰς μάχην ἀναιρεῖται, ὥς φησι Δείναρχος ποιητὴς, οὐχ ῥήτωρ. Τῷ δὲ βουλομένῳ πάρεστιν ἰδεῖν αὐτοῦ τὴν ταφὴν ἐν Δελφοῖς παρὰ τὸν Ἀπόλλωνα τὸν χρυσοῦν. ... Βάθρον δέ τι νομίζεται τοῖς ἀγνοοῦσιν Διονύσου τάφος, στρατηγὸς δὲ δοκεῖ γενέσθαι, καὶ οὕτω γράφεται θηλύμορφος διά τε ἄλλας αἰσχρὰς αἰτίας καὶ διὰ τὸ μιξόθηλυν στρατὸν ὁπλίζειν· ὥπλιζε γὰρ σὺν τοῖς ἄῤῥεσι τὰς θηλείας, ὥς φησιν Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ. Bacchi acta et res ab eo adversus Indos, Lycurgum, Actaeonem et Pentheum gestae; ut commisso in Perseum praelio mortem oppetierit, ut Dinarchus poeta, non ille rhetor, commemorat. Qui autem voluerit, potest inspicere ejus sepulcrum Delphis juxta Apollinem Aureum. Gradus quidam esse creditur ignaris Bacchi sepulcrum. Videtur autem dux esse copiarum, atque talis repraesentatur muliebri corpore et propter alias res inhonestas et propter mulieres viris admixtas in ejus exercitu militantes: nam viros pariter ac mulieres armabat, ut ait Philochorus libro secundo.Cf. Scaliger. Thes. temp. p. 122.
PHILOCHORI FRAGMENTA

24.

p. 388

Harpocrat. v. Κοβαλεία:... Κοβαλεία ἐλέγετο προσποιητὴ μετὰ ἀπάτης παιδιὰ, καὶ κόβαλος ταύτῃ χρώμενος. Ἔοικε δὲ συνώνυμον τῷ βωμολόχῳ. Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ Ἀτθίδος· «Οὐ γὰρ, ὥσπερ ἔνιοι λέγουσι, βωμολόχον τινὰ καὶ κόβαλον γίνεσθαι νομιστέον τὸν Διόνυσον.» Κοβαλεία vocabatur fictus ludus jocusve dolo et fallacia conjunctus: et κόβαλος, qui hunc ludum ludit: idem significare videtur ac βωμολόχος. Philochorus Atthidis libro secundo: «Nec enim, ut quidam aiunt, Dionysum scurram et deceptorem fuisse (κόβαλον) existimandum est.»Eadem referunt Schol. ad Arist. Equit. 415, Suidas v. Κοβαλεία, Phavorinus et Photius in Lex. ab Herm. edit. p. 130.
PHILOCHORI FRAGMENTA

25.

p. 388

Harpocrat. v. Κανηφόροι:Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος φησὶν, ὡς Ἐριχθονίου βασιλεύοντος πρῶτον κατέστησαν αἱ ἐν ἀξιώματι παρθένοι φέρειν τὰ κανᾶ τῇ θεῷ ἐφ ̓ οἷς ἐπέκειτο τὰ πρὸς τὴν θυσίαν τοῖς τε Παναθηναίοις καὶ ταῖς ἄλλαις πομπαῖς. Philochorus secundo libro Atthidis dicit, Erichthonio regnante virgines nobiles primum lectas fuisse, quae in Panathenaeis et in aliis pompis Minervae canistra ferrent, in quibus inerant ea, quae ad sacrificia pertinebant.Eadem habes apud Suidam v. Κανηφόροι et in Photii Lex. p. 97 Herm.
PHILOCHORI FRAGMENTA

26.

p. 388

Schol. Aristoph. Vesp. 544:Ἐν τοῖς Παναθηναίοις οἱ γέροντες θαλλοὺς ἔχοντες ἐπόμπευον. ... μέντοι Δικαίαρχος ἐν τῷ Παναθηναϊκῷ, οὐκ οἶδα ἐξ ὅτου ποτὲ, καὶ τὰς γραῦς ἐν τοῖς Παναθηναίοις ὑπείληφε θαλλοφορεῖν, πολλῶν ἀλλήλοις ὁμολογούντων περὶ τοῦ μόνους τοὺς πρεσβύτας θαλλοφορεῖν, Ξενοφῶντος μὲν ἐν τῷ Συμποσίῳ, Φιλοχόρου δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ· ὅς γε καὶ τὸν καταδόντα τὸ ἔθος Ἐριχθόνιον συνίστησι. In Panathenaeis senes ramos gestantes pompam ducebant. Dinarchus tamen in Panathenaico, nescio unde tandem, statuit etiam vetulas ramos praetulisse; quum tamen multi inter se consentientes de senibus tantum thallophoris loquantur, Xenophon in Symposio et Philochorus libro secundo; qui etiam institutorem hujus moris Erichthonium affert.Eadem exhibet Phavorinus v. Θαλλοφόροι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

27.

p. 388

Harpocr. v. Εὐανδρία:Παναθηναίοις εὐανδρίας ἀγὼν ἤγετο. Ἀνδοκίδης δ ̓ ἐν τῷ κατ ̓ Ἀλκιβιάδου δηλοῖ καὶ Φιλόχορος. In Panathenaeis pulchritudinis inter viros certamen cele. brabatur (sc. ut eo certamine pulcherrimos senes eligerent, qui Minervae thallophori essent), quod Andocides declarat in oratione adversus Alcibiadem, et Philochorus.Ad hoc certamen respicere videtur Xen. Symp. IV, 17: Θαλλοφόρους τῇ Ἀθηνᾷ τοὺς καλοὺς γέροντας ἐκλέγονται.
PHILOCHORI FRAGMENTA

28.

p. 388

Euseb. Arm. N. 611, p. 287 ed. Mai:Eleusine regnavit Celeus Triptolemi oequalis, quem tradit Philochorus longa nave circumeuntem distribuisse triticum: navim autem creditam esse serpentem volucrem, quia forma ejusmodi proedita erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

28.

p. 388

Eadem Syncellus p. 158, D:Ἐλευσῖνος πόλεως Κελεὸς ἐβασίλευσε, καθ ̓ δν Τριπτόλεμος ἦν, ὅν φησιν Φιλόχορος μακρῷ πλοίῳ προσβαλόντα ταῖς πόλεσι τὸν σῖτον διαδοῦναι. Ὑπονοεῖσθαι δὲ πτερωτὸν ὄφιν εἶναι τὴν ναῦν, ἔχειν δέ τι καὶ τοῦ σχήματος. Eleusine Celeus regnabat coaevus Triptolemo, quem Philochorus ait longa navi ad urbes accessisse et frumenta distribuisse; obtinere autem opinionem, ejus navem fuisse serpentem pennatum, habuisse autem ejusmodi fere speciem.Cf. Apollodor. III, 14, 7; Scaliger. Thes. temp. p. 116.
389PHILOCHORI FRAGMENTA

29.

p. 389

Nat. Com. III, 16:Erat Iambe muliercula quoedam Meganiroe (Metanirae) ancilla, ut tradidit Philochorus, Panos et Echus filia, quoe quum deam moestam videret, ridiculas narratiunculas et sales iambico metro ad commovendam deam ad risum et ad sedandum dolorem interponebat. In Schol. ad Nicandr. Al. 130 et ad Eurip. Or. 692 eadem referuntur, sed Philochori nulla fit mentio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

30.

p. 389

Syncell. Chron. p. 161, A:Ἐρεχθέως τούτου θυγατέρα Βορέας, υἱὸς Ἀστραίου, Θρᾲξ ἥρπασεν Ὠρείθυιαν. δὲ μῦθος τὸν ἄνεμον (sc. δηλοῖ), ὡς Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ φησίν. Orithyiam, Erechthei filiam, Boreas Thrax, Astraei filius, rapuit; teste Philochoro in secundo, a vento eam raptam fabula narrat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

31.

p. 389

Schol. Soph. OEd. Col. 99:Πολέμων... καὶ ἄλλοις τισὶ θεοῖς νηφαλίου φησὶ θυσίας γίγνεσθαι, γράφων οὕτως· Ἀθηναῖοί τε γὰρ ἐν τοῖς τοιούτοις ἐπιμελεῖς ὄντες, καὶ τὰ πρὸς τοὺς θεοὺς ὅσιοι, νηφάλια μὲν ἱερὰ θύουσι, Μνημοσύνῃ, Μούσῃ, Ἠοῖ, Ἡλίῳ, Σελήνῃ, Νύμφαις, Ἀφροδίτῃ Οὐρανίᾳ, Φιλόχορος δὲ καὶ περί τινων ἄλλων θυσιῶν τὸν αὐτὸν τρόπον δρωμένων φησὶν ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν Ἀτθίδων Διονύσῳ τε καὶ ταῖς Ἐρεχθέως θυγατράσι. Καὶ οὐ μόνον θυσίας νηφαλίους, ἀλλὰ καὶ ξύλα τινὰ, ἐφ ̓ ὧν ἔκαιον· Κράτης μὲν οὖν Ἀθηναῖος τὰ μὴ ἀμπέλινα τῶν ξύλων πάντα νηφάλιά φησι προσαγορεύεσθαι· δὲ Φιλόχορος ἀκριβέστερόν φησι, τὰ μήτε ἀμπέλινα μήτε σύκινα, ἀλλὰ τὰ ἀπὸ τῶν θύμων νηφάλιά φησι καλεῖσθαι. Καὶ πρώτῃ φησὶν ὕλῃ πρὸς τὰς ἐμπύρους θυσίας ταύτῃ κεχρῆσθαι, παρ ̓ καὶ τοὔνομα λαβεῖν τὸν θύμον, ὡς παρὰ τὴν θυμίασιν καὶ τὴν θυὴν πεποιημένης τῆς φωνῆς. Polemo etiam aliis quibusdam deis dicit sacra fieri abstemia, ita scribens: Athenienses enim in ejusmodi rebus solliciti ac religiosi, sacra abstemia faciunt Mnemosynae, Musae, Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri Uraniae. Philochorus Atthidis libro secundo de allis quoque sacris loquitur, quae eodem modo factitantur Baccho et Erechthei filiabus. Atque non modo sacra abstemia, sed etiam ligna quaedam abstemia, quibus illa cremabant, habebant. Et Crates quidem Atheniensis praeter vitem ait omnia ligna vocari abstemia; Philochorus vero accuratius dicit, neque vitis neque ficus, sed thymi lignum vocari abstemium. Atque primo dicit hoc ligno ad cremanda sacra usos esse; quare etiam thymi nomen id accepisse, quippe quae vox a θυμίασει (suffitu) vel a θυῇ formata esset.
PHILOCHORI FRAGMENTA

32.

p. 389

Harpocr. v. Ἐπίβοιον:Φιλόχορος ἐν δευτέρῳ φησὶν οὕτως· «Ἐὰν δέ τις τῇ Ἀθηνᾷ θύῃ βοῦν, ἀναγκαῖόν ἐστι καὶ τῇ Πανδώρᾳ (edit. Bekk. Πανδρόσῳ) θύειν ὄϊν [μετὰ βοὸς], καὶ ἐκαλεῖτο τὸ θῦμα ἐπίβοιον.» Philochorus libro secundo sic scribit: «Si quis Minervae bovem sacrificat, oportet eum cum hove Pandorae quoque (al. Pandroso) ovem sacrificare, idque sacrificium vocabatur Epiboeum.»Eadem habent Phavor. et Suid. s. h. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

33.

p. 389

Harpocrat. v. Βοηδρόμια:Ἑορτή τις Ἀθήνησιν οὕτω καλουμένη, ἥν φησι Φιλόχορος ἐν δευτέρα νενομίσθαι, ἐπειδὴ Ἴων Ξούθου ἐβοήθησε σπουδῇ πολεμουμένοις Ἀθηναίοις ὑπὸ Εὐμόλπου τοῦ Ποσειδῶνος, Ἐρεχθέως βασιλεύοντος. Boedromia festum erat Athenis, quod Philochorus libro secundo institutum fuisse refert, postquam Ion, Xuthi filius, opem Atheniensibus tulerat, ab Eumolpo Neptuni filio bello vexatis, regnante Erechtheo.Suidas v. Βοηδρόμια ex Harpocratione haec transcripsit, sed Philochorum non nominavit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

34.

p. 389

Phavorinus v. Βοηδρόμια:Ἑορτή τις Ἀθήνησι, οὕτω καλουμένη, ἥν φησι Φιλόχορος ... ὅτι ἐτιμᾶτσ βοηδρόμιος Ἀπόλλων. Ἐκλήθη δὲ καὶ θυσία καὶ μήν. Boedromia festum erat Athenis, ita appellatum, quod Philochorus dicit ... quia colebatur Apollo Boedromius (auxiliaris). Vocabatur ita et sacrificium et mensis.Prior hujus loci pars, valde mutilata, ex Harpocratione hausta est: posterior pars conferenda est cum iis, quae in Etym. M. v. Βοηδρομιὼν leguntur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

35.

p. 389

Strab. IX, p. 601 Alm. (339 Tzsch.):Οἵ τε τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες πολλὰ διαφωνοῦντες, τοῦτό γε ὁμολογοῦσιν, οἵ γε λόγου ἄξιοι, ὅτι, τῶν Πανδιονιδῶν τεσσάρων ὄντων, Αἰγέως τε καὶ Λύκου καὶ Πάλλαντος καὶ [τοῦ] τετάρτου Νίσου, καὶ τῆς Ἀττικῆς εἰς τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, Νῖσος τὴν Μεγαρίδα λάχοι, καὶ κτίσαι τὴν Νίσαιαν. Φιλόχορος μὲν οὖν ἀπὸ ἰσθμοῦ μέχρι τοῦ Πυθίου διήκειν αὐτοῦ φησι τὴν ἀρχὴν, Ἄνδρων δὲ μέχρι Ἐλευσῖνος καὶ τοῦ Θριασίου πεδίου. Qui Atthidem scripserunt, quanquam in multis dissentiunt, in eo tamen omnes, qui quidem alicujus sunt nominis, consentiunt, quod, quum Pandionidae essent quatuor, Aegeus, Lycus, Pallas et Nisus, Atticaque divisa esset in quatuor portiones, Nisus Megaridem sorte obtinuerit, Nisaeamque condiderit. Philochorus ab Isthmo ad Pythium usque regnum ejus pertinuisse scribit, Andro usque ad Eleusinem et campum Thriasium.Lenzius legendum censet Αἰγέως pro αὐτοῦ, quod Schol. ad Aristoph. Lys. 58 haec tradat: Πανδίων διαδεξάμενος τὴν Κέκροπος βασιλεία, προσκτησάμενος δὲ καὶ τὴν Μεγαρίδα, ἔνειμε τὴν χώραν εἰς δ' μοίρας, Αἰγεῖ μὲν τὴν παρὰ τῷ ἄστει μεχρὶ Πυθίου, Πάλλαντι δὲ τὴν Παραλίαν, Λύκῳ δὲ τὴν Διακρίαν, Νίσῳ δὲ τὴν Μεγαρίδα. Sed Aegei regnum non pertinebat ab urbe usque ad Isthmum, audacius vero est scribere apud Strabonem: Παρὰ τὸ ἄστυ μεχρὶ Πυθίου, quod idem Lenzius proponit. Pythium situm fuit in confinibus Megarae, Boeotiae, Atticae. Igitur nihil apud Strabonem mutandum est.
390PHILOCHORI FRAGMENTA

36.

p. 390

Schol. Eur. Hippol. 35:Τοὺς Παλλαντίδας υπὸ Θησέως ἀνῃρῆσθαι Φιλόχορος ἱστορεῖ οὕτω· «Πάλλαντος ἐπιθέσθαι ταῖς Ἀθήναις διανοουμένου, καὶ τὴν Σφηττίαν ὁδὸν προφανῶς διαπορευομένου ἐπὶ τὸ ἄστυ μετὰ τῆς δυνάμεως αὐτοῦ, οἱ τούτου παῖδες κατὰ βούλησιν τοῦ πατρὸς Γαργηττῷ ἐγκαθίζουσι μετὰ τῶν ἡλικιωτῶν, ἵν ̓, ὅταν ἐπεξέλθωσιν οἱ Ἀθηναῖοι, καὶ Πάλλας συμβάλῃ, ἐξ ἐφόδου προσπεσόντες λάβωσι τὴν πόλιν. Ἀνὴρ δέ τις, ὃς ἐκηρύκευσε τῷ Πάλλαντι, ἀπαγγέλλει τῷ Θησεῖ τὸ γινόμενον. δὲ προσπεσὼν εὐθὺς μετὰ τῶν ἡλικιωτῶν αὐτοὺς ἀναιρεῖ. Pallantidas Philochorus narrat a Theseo hoc modo interemtos esse: «Pallanti quum esset in animo Athenas aggredi et via Sphettia aperte cum exercitu ad urbem accederet, filii ejus ex patris voluntate in Gargetto se cum aequalibus collocarunt, ut, quum Athenienses ex urbe egressi essent manusque conseru issent cum Pallante, ipsi prorumperent primoque impetu urbem caperent. Sed vir quidam, qui Pallantis crat praeco, denunciavit, quod agebatur, Theseo, isque cum aequalibus illos aggressus est et interemit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

37.

p. 390

Plutarch. Thes. c. 14: δὲ Ἑκάλη καὶ τὸ περὶ αὐτὴν μυθολόγημα τοῦ ξενισμοῦ καὶ τῆς ὑποδοχῆς ἔοικε μὴ πάσης ἀμοιρεῖν ἀληθείας. Ἔθυον γὰρ Ἑκαλήσιον οἱ πέριξ δῆμοι συνιόντες Ἑκαλείῳ Διὶ, καὶ τὴν Ἑκάλην ἐτίμων Ἑκαλίνην ὑποκοριζόμενοι διὰ τὸ κἀκείνην νέον ὄντα κομιδῇ τὸν Θησέα ξενίζουσαν ἀσπάσασθαι πρεσβυτικῶς, καὶ φιλοφρονεῖσθαι τοιούτοις ὑποκρισμοῖς. Ἐπεὶ δὲ ηὔξατο μὲν ὑπὲρ αὐτοῦ τῷ Διὶ, βαδίζοντος ἐπὶ τὴν μάχην, εἰ σῶς παραγένοιτο, θύσειν, ἀπέθανε δὲ πρὶν ἐκεῖνον ἐπανελθεῖν, ἔσχε τὰς εἰρημένας ἀμοιβὰς τῆς φιλοξενίας τοῦ Θησέως κελεύσαντος, ὡς Φιλόχορος ἱστόρηκεν. Hecale et quae de ea fabula hospitii et convivii commemoratur, non omnino videntur ex vano esse. Sacrum Hecalesium circumjecti populi concilio indicto Jovi Hecaleo faciebant, et Hecalen colebant, diminutivo nomine Hecalinen appellantes: quod illa quoque juvenem admodum hospitio excipiens Theseum, vetularum more salutasset et blandita fuisset ei diminuti vis nominibus. Quae quia pro eo ad pugnam progrediente, si sospes revertisset, Jovi voverat hostias, diem autem suum ante illius reditum obierat, haec retulit hospitalitatis Thesei jussu praemia ut Philochorus tradidit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

38.

p. 390

Plutarchus Thes. c. 16, postquam fabulam memoravit qua pueri Athenienses in Labyrintho vel post vagos errores interiisse, vel a Minotauro occisi esse dicuntur, pergit:Φιλόχορος δέ φησιν οὐ ταῦτα συγχωρεῖν Κρῆτας, ἀλλὰ λέγειν, ὅτι φρουρὰ μὲν ἦν Λαβύρινθος, οὐδὲν ἔχων κακὸν ἀλλ ̓ τὸ μὴ διαφυγεῖν τοὺς φυλαττομένους. Ἀγῶνα δὲ Μίνως ἐπ ̓ Ἀνδρόγεῳ γυμνικὸν ἐποίει, καὶ τοὺς παῖδας ἆθλα τοῖς νικῶσιν ἐδίδου τέως ἐν τῷ Λαβυρίνθῳ φυλαττομένους. Ἐνίκα δὲ τοὺς προτέρους ἀγῶνας μέγιστον παρ ̓ αὐτῷ δυνάμενος τότε καὶ στρατηγῶν, ὄνομα Ταῦρος, ἀνὴρ οὐκ ἐπιεικὴς καὶ ἥμερος τὸν τρόπον, ἀλλὰ καὶ τοῖς παισὶ τῶν Ἀθηναίων ὑπερηφάνως καὶ χαλεπῶς προσφερόμενος. Cretenses Philochorus auctor est haec infitias ire, ac dicere, custodiam Labyrinthum fuisse, quae nihil mali, nisi quod non valerent inde effugere custoditi, haberet: Minoem, in Androgei memoriam ludos gymnicos fecisse, victoribusque praemio dedisse pueros, qui tunc in labyrintho asservati essent. Vicisse prioribus ludis eum, cujus fuisset id temporis prima apud illum auctoritas, no. mine Taurum, militiae praefectum, feris et duris hominem moribus, qui pueros Atheniensium superbe et crudeliter haberet.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Euseb. Arm. N. 787, p. 295 ed. Mai:Ea quoe de Minotauro narrat Philochorus in Atthidis secundo: nempe fuisse ducem quendam Minotaurum natura crudelem et efferum. Jam quum Minos agonem propter Androgeum, quem Athenienses occiderant, celebraret, victorique filios Atticos proemii loco decerneret, Minotaurus viribus proepollens cunctos superabat; donec a Theseo qui secum certavit victus filios se libertati redditurum spopondit. Harum rerum testes sunt etiam Cnossii.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Syncellus p. 163, C:Αὐτοὶ δὲ οἱ Κνώσιοι λέγουσιν, εἶναι τοῦ Μίνω στρατηγὸν, ὃς ὠνομάζετο Ταῦρος, τὴν δὲ φύσιν ὠμὸς καὶ ἀνήμερος ἦν. Ἐπεὶ δὲ Μίνως ἀγῶνα ἐπ ̓ Ἀνδρογέῳ ἐτίθει, ὃν ἀπέκτειναν Ἀθηναῖοι, τοὺς Ἀττικοὺς δὲ παῖδας ἔπαθλον ἐδίδου, ἰσχυρὸς ὢν Ταῦρος πάντων κατεκράτει. Ὡς δὲ καὶ τῷ Θησεῖ τοῦ ἀγῶνος μετεδόθη, καὶ τὸν Ταῦρον κατεπάλαισε, συνέβη καὶ τοὺς παῖδας διασωθῆναι καὶ τὴν πόλιν ἀφαιρεθῆναι τοῦ δασμοῦ, ὡς Φιλόχορος ἱστόρησεν ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Ipsi Cnossii tradunt, Minoem habuisse militiae praefectum, nomine Taurum, hominem ferum ac rudem moribus. Quum autem Minos certamen instituisset in Androgei, quem Athenienses interfecerant, memoriam, puerosque Atticos praemio daret, Taurus, vir fortis, omnes superavit. Sed quum Theseus quoque in certamine contenderet, Taurumque devinceret, evenit ut pueri servarentur et urbs Athenarmn tributo liberaretur, quod Philochorus tradit Atthidis libro secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

39.

p. 390

Excerpta histor. in Crameri Anecdot. Paris. Vol. 2, 146, 24:Τὸν Μινώταυρον, ὃν Φιλόχορος ἱστορεῖ τὸν Μίνω στρατηγὸν γενέσθαι. Minotaurum Philochorus dicit Minois ducem fuisse.
391PHILOCHORI FRAGMENTA

40.

p. 391

Plut. Thes. c. 19:Δήμων τὸν Ταῦρον ἀναιρεθῆναί φησι τὸν τοῦ Μίνω στρατηγὸν, ἐν τῷ λιμένι διαναυμαχοῦντα, τοῦ Θησέως ἐκπλέοντος· ὡς δὲ Φιλόχορος ἱστόρηκε, τὸν ἀγῶνα τοῦ Μίνω συντελοῦντος, ἐπίδοξος ὢν ἅπαντας πάλιν νικήσειν Ταῦρος ἐφθονεῖτο. Καὶ γὰρ δύναμις αὐτοῦ διὰ τὸν τρόπον ἦν ἐπαχθὴς, καὶ διαβολὴν εἶχεν, ὡς τῇ Πασιφάῃ πλησιάζων. Διὸ καὶ τοῦ Θησέως ἀξιοῦντος ἀγωνίσασθαι, συνεχώρησεν Μίνως. Ἔθους δὲ ὄντος ἐν Κρήτῃ θεᾶσθαι καὶ τὰς γυναῖκας, Ἀριάδνη παροῦσα πρός τε τὴν ὄψιν ἐξεπλάγη τοῦ Θησέως, καὶ τὴν ἄθλησιν ἐθαύμασε πάντων κρατήσαντος. Ἡσθεὶς δὲ καὶ Μίνως, μάλιστα τοῦ Ταύρου καταπαλαισθέντος καὶ προπηλακισθέντος, ἀπέδωκε τῷ Θησεῖ τοὺς παῖδας καὶ ἀνῆκε τῇ πόλει τὸν δασμόν. Demon Taurum, Minois ducem, interfectum esse ait in proelio navali, quod cum Theseo in portu inierat, quum hic solveret. Ut Philochorus vero tradit, in invidiam incurrit, quod in ludis etiam, quos edidit Minos, omnes victurus esse putabatur. Potentia enim qua fruebatur invisa erat ob ejus indolem ac mores, et crimini ei datum est , quod cum Pasiphae consuetudinem haberet. Quare quum Theseus certamen peteret, eum admisit Minos. Quum autem mos esset apud Cretenses, ut et feminae spectaculis interessent, Ariadne praesens obstupuit, quum Theseum conspiceret et virtutem ejus in certando omnes superantis admirata est. Minos vero et ipse gavisus est, quod Taurus ignominiose prostratus esset, ob eamque rem Theseo liberos restituit et Athenis tributum remisit.Pasiphae Daphnis dicebatur Spartanis, quod certissima oracula daret. Fuit et Cretensis regina Minotauri partu famosa; quo interfecto Theseus abduxit Ariadnen uxorem sibi et filio Hippolyto Phoedram: cui, Serapione Rhodio et Philochoro (auctoribus), vim intulit ejus forma captus, uxore necata. At Phoedra indignata filium patri incusavit, quod se appellasset: qui diras in filium jactavit, quoe ratoe fuerunt: a suis enim equis in rabiem versis innocens discerptus est. Sic illam de se et sorore ultionem scripsit Lupus Anilius. Idem scribit in Helene tragoedia. Ex Appuleio De orthographia. Postrema Dübnerus ita correxit: Sic illa de se et sorore ultionem sumsit. Lupus Anilius idem scribit in Helene tragoedia.
PHILOCHORI FRAGMENTA

41.

p. 391

Phutarch. Thes. c. 16 L., c. 17 H.:Φιλόχορος παρὰ Σκίρου φησὶν ἐκ Σαλαμῖνος τὸν Θησέα λαβεῖν κυβερνήτην μὲν Ναυσίθοον, πρῳρέα δὲ Φαίακα, μηδέπω τότε τῶν Ἀθηναίων προσεχόντων τῆ θαλάσσῃ. Philochorus ab Sciro ait ex Salamine Theseum gubernatorem Nausithoum accepisse, et Phaeacem prorae rectorem, quod nondum Athenienses rem maritimam tractarent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

42.

p. 391

Harpocr. v. Σκίρον:Καὶ Ἀθηνᾶν δὲ Σκιράδα τιμῶσιν Ἀθηναῖοι, ἣν Φιλόχορος μὲν ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος ἀπὸ Σκίρου τινὸς Ἐλευσινίου μάντεως κεκλῆσθαι, Πραξίων δὲ ἐν β' Μεγαρικῶν ἀπὸ Σκίρωνος. Athenienses colunt Minervam Σκιράδα, quam Philochorus in secundo Atthidis a Sciro vate quodam Eleusinio dictam ait; Praxion in secundo Megaricorum, a Scirone.Habes eadem apud Schol. ad Aristoph. Eccl. 18, nisi quod post Σκίρωνος legitur τοῦ συνοικίσαντος Σαλαμῖνα. Suidas et Photius Harpocrationis verba exhibent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

43.

p. 391

Athen. II, p 495, E, de pentaploa poculo, quo qui cursu vicerant donabantur:Μνημονεύει αὐτῆς Φιλόχορος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Pentaploa. Meminit hujus calicis Philochorus, secundo libro Atthidos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

44.

p. 391

Harpocr.:Ὀσχοφόροι ... περὶ τῶν ὀσχοφόρων ἄλλοι τε εἰρήκασι, καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ δωδεκάτῃ. De Oschophoris cum alii meminere, tum Philochorus libro duodecimo [imo secundo].Oschophoria Theseus instituit, quare non dubitandum est, quin pro ἐν τῇ δωδεκάτῃ legendum sit ἐν τῇ δευτέρᾳ: facile enim ιβ ̓ oriri potuit ex antecedenti iota subscripto.
PHILOCHORI FRAGMENTA

45.

p. 391

Phutarch. Thes. c. 35 tradit Herculem impetrasse ab Aidoneo Molosso, ut Theseo libertatem redderet, huncque vinculis expeditum rediisse Athenas. Tum pergit:Καὶ ὅσα ὑπῆρχε τεμένη πρότερον αὐτῷ, τῆς πόλεως ἐξελούσης, ἅπαντα καθιέρωσεν Ἡρακλεῖ, καὶ προσηγόρευσεν ἀντὶ Θησείων Ἡράκλεια, πλὴν τεσσάρων, ὡς Φιλόχορος ἱστόρηκεν Ac quaecunque delubra ante sibi fuerant a civitate assignata, Theseus cuncta Herculi, quatuor exceptis, sacravit, dixitque pro Theseis Heraclea, ut auctor Philochorus est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

46.

p. 391

Euseb. Arm. E. 618, p. 288, ed. Mai:Fabula raptoe Proserpinoe ab Aedoneo Molossorum rege. Huic erat validis membris canis Cerberus, qui deinde Pirithoum ad stuprandam mulierem cum Theseo accedentem occidit. Theseum vero, quum et ipse occidendus foret, expedivit Hercules superveniens: propter quod summum discrimen visus est ah inferis remigrare. Hoec narrat Philochorus in Atthidis secundo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

46.

p. 391

Eadem Syncellus p. 158, C:Κόρης ἁρπαγὴ Περσεφόνης ὑπὸ Ἀϊδωνέως τοῦ Μολοσσῶν βασιλέως, ὃς εἶχε κύνα παμμεγέθη, τὸν λεγόμενον Κέρβερον, τὸν Πειρίθουν ὕστερον διεχρήσατο παραγενόμενον ἐφ ̓ ἁρπαγῇ τῆς γυναικὸς ἅμα Θησεῖ. Θησέα δὲ παρατυχῶν Ἡρακλῆς ἐῤῥύσατο μέλλοντα συνδιαφθείρεσθαι τῷ Πειρίθῳ. Διὰ δὲ τὸ τοῦ κινδύνου προῦπτον ἐξ ᾍδου νομίζεται Θησεὺς ἀνεληλυθέναι, ὡς Φιλόχορος ἱστορεῖ ἐν Ἀτθίδος δευτέρῳ. Proserpina puella rapta ab Aidoneo Molossorum rege, qui canem habebat ingentem, cui nomen erat Cerberi: hic Pirithoum postea interfecit, qui cum Theseo venerat ad rapiendam regis uxorem. Theseum, cui jam eadem imminebat sors, quam habuit Pirithous, servavit Hercules qui forte supervenit. Atque propter hanc insperatam ex imminenti periculo salutem Theseus ex Orco rediisse creditur, ut Philochorus tradit Atthidis libro secundo.
392PHILOCHORI FRAGMENTA

47.

p. 392

Etym. M. v. Θήσειον:Θήσειον, τέμενός ἐστι τῷ Θησεῖ, τοῖς οἰκέταις ἄσυλον ἦν, ἐλέγοντο δὲ δίκαι ἐνταῦθα· ναὸς τοῦ Θησέως, ἐφ ̓ ὃν οἱ ἀποδιδράσκοντες δοῦλοι προσέφευγον. Φιλόχορος δὲ οὐ μόνον τοὺς οἰκέτας τὸ παλαιόν φησι καταφεύγειν εἰς τὸ Θήσειον, ἀλλὰ καὶ τοὺς ὁπωσοῦν ἱκετεύοντας. Theseum, locus Theseo sacer, qui servis asylum praebebat; dicebantur ibi causae; vel templum Thesei, in quod servi perfugiebant. Philochorus vero ait, olim non modo servos, sed supplices omnis generis in Theseum confugisse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

48.

p. 392

Etym. M. v. Ἀρητήσιον:Ἀρητήσιον, τόπος Ἀθήνησιν οὕτω καλούμενος, ὅτι Θησεὺς μετὰ τὸ ὑποτρέψαι ἐκ τοῦ ᾍδου, ἐκπεσὼν Ἀθηνῶν, ἐκεῖσε τὰς κατὰ τῶν ἐχθρῶν ἀρὰς ἐποιήσατο. Παρὰ τὰς ἀρὰς οὖν ἀρητήσιον τόπος ἐκλήθη. Οὕτω Φιλόχορος ἐν τῷ δευτέρῳ τῶν Ἀτθίδων. Aretesium, locus in Athenarum urbe, ita appellatus quod Theseus, quum, ex Orco redux factus, Athenis esset expulsus, illic exsecrationes in hostes effudit. Propter has exsecrationes (ἀρὰς) locus vocatus est Aretesium. Ita Philochorus libro secundo Atthidum.Phavorinus h, v. eadem habet quae Etym. M.
PHILOCHORI FRAGMENTA

49.

p. 392
Phut, Theseo c. 26:Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε (Θησεὺς) τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας ἀριστεῖον Ἀντιόπην ἔλαβεν. Οἱ δὲ πλείους, ὧν ἐστὶ καὶ Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος, ὕστερόν φασιν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον, πιθανώτερα λέγοντες. Theseusin pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazones sequutus, et praemium virtutis accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodotus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Theseum, et captivam duxisse hanc Amazonem: quod quidem est probabilius.
PHILOCHORI FRAGMENTA

50.

p. 392

Strabo IX, p. 619, C (p. 407, Tzsch.):Περὶ δὲ τοῦ Ἅρματος τοῦ Βοιωτικοῦ οἱ μέν φασιν ἐκπέσοντος ἐκ τοῦ ἅρματος ἐν τῇ μάχῃ τοῦ Ἀμφιαράου κατὰ τὸν τόπον, οὗ νῦν ἐστι τὸ ἱερὸν αὐτοῦ, τὸ ἅρμα ἔρημον ἐνεχθῆναι περὶ τὸν ὁμώνυμον τόπον· οἱ δὲ τοῦ Ἀδράστου συντριβῆναι τὸ ἅρμα φεύγοντός φασιν ἐνταῦθα, τὸν δὲ διὰ τοῦ Ἀρείονος σωθῆναι. Φιλόχορος δ ̓ ὑπὸ τῶν κωμητῶν σωθῆναί φησιν αὐτόν. Διὰ τοῦτο ἰσοπολιτείαν πολιτείαν αὐτοῖς παρὰ τῶν Ἀργείων ὑπάρξαι. Quod ad Harma Boeoticum spectat, sunt qui dicant, Ampliiarao in pugna e curru prolapso ibi, ubi nunc ejus est sacellum, currum vacuum delatum esse ad locum, qui ab eo Harma vocatur: alii Adrasti fugientis currum ibi confractum aiunt, ipsum vero Arionis equi ope evasisse. Philochorus a pagi hujus incolis ait eum servatum fuisse; ideoque eis jus civitatis apud Argivos esse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

51.

p. 392

Phitarch. Thes. p. 14, c. 29:Συνέπραξε δὲ καὶ (Θησεὺς) Ἀδράστῳ τὴν ἀναίρεσιν τῶν ὑπὸ τῇ Καδμείᾳ πεσόντων ... πείσας καὶ σπεισάμενος. ... Φιλόχορος δὲ κὰι σπονδὰς περὶ νεκρῶν ἀναιρέσεως γενέσθαι πρώτας ἐκείνας. Theseus adjutor Adrasto fuit ad recuperanda illorum corpora qui sub Cadmea ceciderant, ... datis acceptisque hinc inde induciis. ... Philochorus etiam inducias de tollendis caesis illas fuisse primas tradit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

52.

p. 392

Tatian. Λόγῳ πρὸς Ἕλληνας § 48 [p. 166, ed. Colon.] et ex eo Euseb. Praep. Evang. X , 11, p. 490, A ed. Vig.:Περὶ τῆς Ὁμήρου ποιήσεως, γένους τε αὐτοῦ καὶ χρόνου, καθ ̓ ὃν ἤκμασε, προηρεύνησαν πρεσβύτατοι μὲν ... μετὰ δὲ ἐκείνους Ἔφορος Κυμαῖος καὶ Φιλόχορος Ἀθηναῖος. ... Φιλόχορος δέ (φησιν αὐτὸν ἠκμακέναι) μετὰ τὴν Ἰωνικὴν ἀποικίαν ἔτεσι μ' ἐπὶ ἄρχοντος Ἀθήνησιν Ἀρχίππου, τῶν Ἰλιακῶν ὕστερον ἔτεσιν ἑκατὸν ὀγδοήκοντα. Ac de Homeri quidem poesi, genere ac tempore quo floruerit, omnium antiquissimi... jam diligenter ante quaesiverunt. Quibus eadem in opera successere Ephorus Cumaeus, Philochorus Atheniensis. ... Philochorus (ait eum floruisse) post Ionicam coloniam annis quadraginta, archonte Athenis Archippo, annis post eversam Trojam centum et octoginta.
393PHILOCHORI FRAGMENTA

53.

p. 393

Euseb. Arm. N. 914, p. 302 ed Mai:Alii apud Philochorum (sc. Homerum vixisse dicunt) Ionica migratione Archippo principe Atheniensium perpetuo, ita ut robus Iliacis posterior sit annis CLXXX.
PHILOCHORI FRAGMENTA

53.

p. 393

Syncell. p. 180, D:Ὅμηρον ποιητὴν οἱ μὲν περὶ Κράτητα πρὸ τῆς Ἡρακλειδῶν καθόδου φασὶν γεγονέναι, οἱ δὲ περὶ Ἐρατοσθένην μετὰ ἔτη ρ' τῶν Τρωϊκῶν, οἱ δὲ περὶ Ἀρίσταρχον κατὰ τὴν Ἰωνικὴν ἀποικίαν μετὰ ἔτη ρ', οἱ δὲ περὶ Φιλόχορον ἐπὶ τῆς Ἰωνικῆς ἀποικίας καθ ̓ ἕνα τῶν διὰ βίου ἀρχόντων Ἀθήνησιν Ἄρχιππον, μετὰ τὰ Τρωϊκὰ ἔτεσι ρπ'. Homerum poetam ante Heraclidarum reditum floruisse dicunt, ut Crates, secundum Eratosthenem centum annis post eversam Trojam, secundum Aristarchum eo tempore quo Ionica colonia deducta est, Philochoro auctore post deductam Ionicam coloniam, archonte Archippo, uno ex archontibus in perpetuum creatis, post eversam Trojam annis centum octoginta.Aut numerus ρ' post Ἰωνικ. ἀπ. corruptus est, aut verba μετὰ ἔτη ρ' omnino delenda sunt, ut quae ex antecedentibus περὶ Ἐρατ. μετὰ ἔτη ρ' huc irruperint. Pro ἐπὶ τῆς Ἰων. ἀπ. haud dubie scribendum ὕστερον τῆς Ἰων. ἀπ., ut ex antecedenti et ex sequenti fragmento apparet.
PHILOCHORI FRAGMENTA

54.a

p. 393
Clem. Alex. Strom. I, p. 326 Sylb.:Ἀπὸ τῶν Τρωϊκῶν ἐπὶ τὴν Ὁμήρου γένεσιν, κατὰ Φιλόχορον, ἑκατὸν ὀγδοήκοντα ἔτη γίνεται, ὕστερον τῆς Ἰωνικῆς ἀποικίας. A temporibus Trojanis usque ad ortum Homeri, ex Philochori quidem sententia, computantur centum et octoginta anni post Ionicam deductam coloniam.
PHILOCHORI FRAGMENTA

54.b

p. 393

Gellius III, 11, ait:Super oetate Homeri atque Hesiodi non consentitur; alii Homerum quam Hesiodum majorem natu fuisse scripserunt, in queis Philochorus et Xenophanes.
PHILOCHORI FRAGMENTA

54.c

p. 393

Grammat. vet. ap. Schellenberg. Antimach. p. 114, 59:Ἀναξιμένης καὶ Δαμάστης καὶ Πίνδαρος Χῖον τὸν Ὅμηρον ἀποφαίνονται... Φιλόχορος δὲ Ἀργεῖον. Anaximenes, Damastes et Pindarus Homerum esse Chium declarant, Philochorus vero eum esse Argivum.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER III
Liber tertius complecti videtur annos ducentos viginti duo, a Creonte archonte (Olymp. XXIV, 3) usque ad Olymp. LXXX, 1, quo anno Areopagi auctoritas paene sublata est gravissimamque respublica subiit mutationem. Ex hoc enim libro sumta sunt, quae narrantur de ὅρκῳ πρὸς λίθῳ a Solone sancito (fr. 65), de Hipparcho (fr. 67), de demis a Clisthene institutis (fr. 71 sqq.), de Mercurii statua in foro collocata, Olymp. LXXII, 2 (fr. 82; cf. Boeckh. p. 14), de Theorico ante Olymp. LXXX, 1, a Pericle constituto (fr. 85; cf. Plutarch. Pericl. c. 9), de Aethaea urbe, quae in Helotarum rebellione, Olymp. LXXIX facta, alicujus momenti erat ( fr. 87; cf. Thucyd. I, 101). Lysandri citharistae Philochorus in hoc libro meminisse videtur, ubi de Panathenaeorum certaminibus musicis a Solone institutis vel ubi de ludis Pythiis, post primum bellum sacrum instauratis, dicendum erat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

55.
Olymp.23.4
p. 393

Strabo VIII, p. 557 Alm. (175 Tzsch.), postquam dixit, Tyrtaeum in Eunomia scribere, se Erineo profectum esse in Peloponnesum, ita pergit:Ὥστε ταῦτα ἠκύρωται τὰ ἐλεγεῖα, Φιλοχόρῳ ἀπιστητέον καὶ Καλλισθένει καὶ ἄλλοις πλείοσιν εἰποῦσιν, ἐξ Ἀθηνῶν καὶ Ἀφιδνῶν ἀφικέσθαι, δεηθέντων Λακεδαιμονίων κατὰ χρησμὸν, ὃς ἐπέταττε παρ ̓ Ἀθηνίων λαβεῖν ἡγεμόνα. Proinde aut his versibus in elegis auctoritas derogata fuit, aut fides Philochoro, Callistheni aliisque compluribus habenda non est, qul eum Athenis atque Aphidna tradiderunt venisse Lacedaemoniorum rogatu, oraculo jussorum ducem ab Atheniensibus sumere.
PHILOCHORI FRAGMENTA

56.

p. 393

Athen. XIV, 7, p. 630, F:Οἱ Λάκωνες ἐν τοῖς πολέμοις τὰ Τυρταίου ποιήματα ἀπομνημονεύοντες εὔρυθμον κίνησιν ποιοῦνται. Φιλόχορος δέ φησι, κρατήσαντας Λακεδαιμονίους Μεσσηνίων διὰ τὴν Τυρταίου στρατηγίαν, ἐν ταῖς στρατείαις ἔθος ποιήσασθαι, ἂν δειπνοποιήσωνται καὶ παιονίσωσιν, ᾄδειν καθ ̓ ἕνα Τυρταίου, κρίνειν δὲ τὸν πολέμαρχον καὶ ἆθλον διδόναι τῷ νικῶντι κρέας. Lacedaemonii in bellis carmina Tyrtaei recitantes, numeroso passu gradiuntur. Philochorus vero ait, Lacedaemonios, postquam duce Tyrtaeo Messenios superassent, in expeditionibus bellicis morem instituisse, ut, coena peracta, et decantato hymno, singuli canerent Tyrtaei aliquod carmen, judex autem esset Polemarchus, et victori praemium daret carnem.
PHILOCHORI FRAGMENTA

57.
Olymp.46.3
p. 393
Suidas v. Σεισάχθεια:Χρεωκοπία δημοσίων καὶ ἰδιοτικῶν, ἣν εἰσηγήσατο Σόλων. Εἴρηται δὲ παρ ̓ ὅσον ἔθος ἦν Ἀθήνησι τοὺς ὀφείλοντας τῶν πενήτων σώματι ἐργάζεσθαι τοῖς χρήσταις· ἀποδόντας δὲ οἱονεὶ τὸ ἄχθος ἀποσείσασθαι· ὡς Φιλοχόρῳ δὲ δοκεῖ, ἀποψησισθῆναι τὸ ἀχθός. Σεισάχθεια.—Remissio debitorum tam publicorum quam privatorum, quam introduxit Solon. Dicta est autem (σεισάχθεια, quod mos esset Athenis, ut pauperes debitores creditoribus suis corpore servirent. Postquam autem pecuniam debitam reddiderant, onus quodammodo excutiebant; vel ut Philochoro videtur, onere illo levabantur publico decreto.Eadem habent Apostol. 17, 32 et Photii Lex. p. 373.
394PHILOCHORI FRAGMENTA

58.

p. 394

S. Maximus in Prooemio ad S. Dionysii Areopagitae Opera, Antverp. 1634, vol. II, p. XXXIV:Ἐκ γὰρ τῶν ἐννέα καθισταμένων ἀρχόντων Ἀθήνησι τοὺς Ἀρεοπαγίτας ἔδει συνεστάναι δικαστὰς, ὥς φησιν Ἀνδροτίων ἐν δευτέρᾳ τῶν Ἀτθίδων· ὕστερον δὲ πλειόνων γέγονεν ἐξ Ἀρείου πάγου βουλή· τουτέστιν ἐξ ἀνδρῶν περιφανεστέρων πεντήκοντα καὶ ἑνός. Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἦν εἰς τὴν ἐξ Ἀρείου πάγου βουλὴν τελεῖν· ἀλλ ̓ οἱ παρ ̓ Ἀθηναίοις πρωτεύοντες ἐν τε γένει καὶ πλούτῳ καὶ βίῳ χρηστῷ, ὡς ἱστορεῖ Φιλόχορος διὰ τῆς τρίτης τῶν αὐτῶν Ἀτθίδων. Ex novem illis archontibus, qui Athenis constituti erant, eligi oportebat Areopagitas judices, ut ait Androtio libro secundo Atthidum: postea pluribus concessus est Areopagi senatus, nimirum viris illustrioribus quinquaginta et uni; non vero cuilibet liberum erat in Areopagi senatum venire, sed iis tantum, qui nobilitate, divitiis vitaeque probitate excellebant, ut tradit Philochorus libro tertio Historiarum item Atticarum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

59.

p. 394

Michael Syngelus in Encomio Dionys. Areopag.:Ὧν (Areopagitarum) τὸ τοῦ γένους περίοπτον καὶ μεγαλόδοξον τοῖς τῶν Ἀτθίδων συγγραφεῦσιν Ἀνδροτίωνί τε καὶ Φιλοχόρῳ κατὰ πλάτος ἱστόρηται. De Areopagitarum illustri genere et insigni gloria ab Androtione et Philochoro, Atthidum scriptoribus, copiose scriptum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

60.

p. 394

Athen. IV, 19, p. 168, A:Ὅτι δὲ τοὺς ἀσώτους καὶ τοὺς μὴ ἔκ τινος περιουσίας ζῶντας τὰ παλαιὸν ἀνεκάλουντο οἱ Ἀρεοπαγῖται καὶ ἐκόλαζον, ἱστόρησαν Φανόδημος καὶ Φιλόχορος. Fuisse olim institutum, ut, qui luxuriosi essent, et qui non e propria re familiari viverent, eos Areopagitae ad tribunal suum vocarent punirentque, docent Phanodemus et Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

61.

p. 394

Harpocratio:Ἀντιγραφεὺς, καθιστάμενος ἐπὶ τῶν καταβαλλόντων τινὰ τῇ πόλει χρήματα, ὥστε ἀντιγράφεσθαι ταῦτα. ... Διττοὶ δὲ ἦσαν ἀντιγραφεῖς, μὲν τῆς διοικήσεως, ὥς φησι Φιλόχορος, δὲ τῆς βουλῆς, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ. Ἀντιγραφεὺς, constitutus iis qui civitati pecunias solvunt ut eas conscriberet.—Fuere autem duo ἀντιγραφεῖς, unus administrationis, ut ait Philochorus; alter vero senatus, ut Aristoteles monuit in Republ. Athen.Ex Harpocratione sua habent Suidas et Phavorinus, Philochorum autem et Aristotelem non memorant.
PHILOCHORI FRAGMENTA

62.

p. 394

Harpocr. v. Περίστοιχοι:...Δίδυμος δέ τι γένος ἐλαιῶν περιστοίχους καλεῖ, ἃς Φιλόχορος στοιχάδας προσηγόρευσε. Didymus περιστοίχους vocat genus quoddam olearum, quas Philochorus στοιχάδας appellat.Eadem leguntur apud Suidam, Phavorinum h. v., etiam in Photii Lex. p. 311 ed. Herm.
PHILOCHORI FRAGMENTA

63.

p. 394

Athen. I, 8, p. 9, C:Φιλόχορος ἱστορεῖ καὶ κεκωλύσθαι Ἀθήνησιν ἀπέκτου ἀρνὸς μηδένα γεύεσθαι, ἐπιλιπούσης ποτὲ τῆς τῶν ζῴων τούτων γενέσεως. Philochorus memoriae prodidit, Athenis quoque, quum defecisset aliquando pecudum genus, vetitum fuisse, ne quis intonso agno vesceretur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

64.

p. 394

Idem IX, 4, p. 375, B:Ἦν δὲ καὶ παλαιὸς νόμος, ὥς φησιν Ἀνδροτίων, τῆς ἐπιγονῆς ἕνεκα τῶν θρεμμάτων, μὴ σφάττειν πρόβατον ἄπεκτον ἄτοκον. Διὸ τὰ ἤδη τέλεια ἤσθιον ... Καὶ νῦν δὲ τὴν τῆς Ἀθηνᾶς ἱέρειαν (ἔθος) οὐ θύειν ἀμνήν. ... Καὶ κατὰ χρόνον δέ τινα ἐκλιπόντων τῶν βοῶν, φησὶν Φιλόχορος, νομοθετηθῆναι διὰ τὴν σπάνιν ἀπέχεσθαι αὐτοὺς τῶν ζῴων, συναγαγεῖν βουλομένους καὶ πληθῦσαι τῷ μὴ καταθύεσθαι. Est Athenis vetus institutum, ut Androtion ait, quo proli gregum consuleretur, pecudem non mactare intonsam, aut quae nondum peperisset: quare jam adultas comedebant. ... Atque etiam nunc obtinet ut Minervae sacerdos non immolet agnam. ... Quumque aliquando deficerent boves, lege cautum fuisse ait Philochorus, ut propter penuriam iis abstinerent; greges quippe comparare augereque volebant eo, quod non caederentur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

65.

p. 394

Harpocr. v. Λίθος:...Ἐοίκασι δ ̓ Ἀθηναῖοι πρός τινι λίθῳ τοὺς ὅρκους ποιεῖσθαι, ὡς Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Ἀθηναίων πολιτείᾳ καὶ Φιλόχορος ἐν τῷ τρίτῳ ὑποσημαίνουσιν. Athenienses ad quendam lapidem jurasse feruntur, ut Aristoteles in Republica Atheniensium, et Philochorus libro tertio significant.Eadem haec leguntur apud Suidam s. h. v. et in Photii Lex. p. 164.
395PHILOCHORI FRAGMENTA

66.

p. 395

Athen. XIV, 9, p. 637, F:Φιλόχορος δ ̓ ἐν τρίτῃ Ἀτθίδος, «Λύσανδρος, φησὶν, Σικυώνιος κιθαριστὴς πρῶτος μετέστησε τὴν ψιλοκιθαριστικὴν, μακροὺς τοὺς τόνους ἐντείνας, καὶ τὴν φωνὴν εὔογκον ποιήσας, καὶ τὴν ἔναυλον κιθάρισιν, πρῶτοι οἱ περὶ Ἐπίγονον ἐχρήσαντο. Καὶ περιελὼν τὴν συντονίαν τὴν ὑπάρχουσαν ἐν τοῖς ψιλοῖς κιθαρισταῖς, χρώματά τε εὔχροα πρῶτος ἐκιθάρισε καὶ ἰαμβοὺς καὶ μάγαδιν, τὸν καλούμενον συριγμόν. Καὶ ὄργανον μετέλαβε μόνος τῶν πρὸ αὐτοῦ· καὶ τὸ πρᾶγμα αὐξήσας, χορὸν περιεστήσατο πρῶτος.» Philochorus in tertio libro Atthidis haec scribit: «Lysander Sicyonius citharista primus mutavit psilocitharisticam, longos nervos intendens, et vocem amplam spissamque faciens, et citharae cantum tibiae intermixtum adhibens, quo primus usus erat Epigonus. Igitur sublata macritudine, quae fuerat in psilocitharistarum cantu, chromata bene colorata primus cithara exsecutus est, et iambos, et magadin quem vocant sibilum: et primus omnium mutavit instrumentum. Denique, postquam rem ipsam locupletavit, chorum etiam primus circa se instituit.»Res tamen jam a Pisistrato instituta, ut ait Plutarch. Solone c. 31.
PHILOCHORI FRAGMENTA

67.
Olymp.55.1
p. 395

Harpocr. v. Ἀδύνατοι:... Οἱ ἐντὸς τριῶν μνῶν κεκτημένοι, τὸ σῶμα πεπηρωμένοι. Ἐλάμβανον δὲ οὗτοι δοκιμασθέντες ὑπὸ τῆς βουλῆς δύο ὀβολοὺς τῆς ἡμέρας ἑκάστης, ὀβολὸν, ὥς φησιν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ· ὡς δὲ Φιλόχορός φησιν, ἐννέα δραχμὰς κατὰ μῆνα. Ἀδύνατοι, Invalidi.—Qui intra minas tres possiderent et membris essent mutili, ii, a senatu approbati, duos obolos in dies singulos vel unum obolum accipiebant, ut ait Aristoteles in Republica Atheniensium; ut vero Philochorus dicit, drachmas novem in mensem.Suidas h. v. et Zonaras in Lex. p. 42 ed. Tittm. cum Harpocrat. consentiunt, nisi quod ille post τῆς βουλῆς addit τῶν πεντακοσίων. Phavorinus et Hesychius h. v. Philochori nomen omittunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

68.

p. 395

Lex. ined. Bibl. Coisl. apud Taylor. ad Lysiam Περὶ ἀδυνάτου, Reisk. tom. V, p. 738:Ἀδύνατοι. Οἱ μέρος τι βεβλαμμένοι τοῦ σώματος, ὡς μηδὲ ἐργάζεσθαι· οἳ καὶ ἐχορηγοῦντο τὰ πρὸς τὸ ζῇν παρὰ τῆς πόλεως, μισθοφορούντων αὐτῶν τῶν ἐντὸς τριῶν μνῶν περιουσίαν κεκτημένων. Ἐδοκιμάζοντο δὲ οἱ ἀδύνατοι ὑπὸ τῆς τῶν φ' βουλῆς, καὶ ἐλάμβανον τῆς ἡμέρας, ὡς μὲν Λυσίας, ὀβολὸν ἕνα, ὡς δὲ Φιλόχορος, ε'· Ἀριστοτέλης δὲ, β', ἔφη. Invalidi, parte aliqua corporis mutilati, ut manu sua victum quaerere non possent. Ii publice alebantur, stipendio dato iis quorum reditus erat intra tres minas. Examinabantur vero invalidi a senatu quingentor um atque accipiebant singulis diebus secundum Lysiam singulos, secundum Philochorum quinos, secundum Aristotelem binos obolos.Numeri depravati ex antecedente fragmento corrigendi sunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

69.

p. 395

Harpocratio:Τρικέφαλος Ἑρμῆς, ὥσπερ διδάσκων τὰς ὁδοὺς καὶ ἔχων ὑπογραφὴν, ποῦ μὲν αὕτη φέρει ὁδὸς, ποῦ δὲ ἐκείνη. Ἴσως δὲ πρὸς ἑκάστην ὁδὸν κεφαλὴν εἶχεν· ἔστι δὲ ἀναθεὶς τὸν τρικέφαλον Ἑρμῆν (ὡς Φιλόχορός φησιν ἐν τρίτῃ) Προκλείδης, Ἱππάρχου ἐραστής. Triceps. Mercurius, ut monstrator viarum, et cui subscriptum erat, quonam haec via, et quonam illa duceret. Forte autem caput ad viam unamquamque conversum habebat. Mercurium tricipitem dedicavit, ut Philochorus refert libro tertio, Proclides (Patroclides, Euclides) Hipparchi amator.Ultimis hujus loci verbis in Ms. Med. Annectuntur haec: Τοῦτον δέ φησι Φιλόχορος ἐν τρίτῃ Εὐκλείδην ἀναθεῖναι Ἀγκύλησι (pago Attico). Sed nomen Εὐκλείδης non minus quam quod in Etym. M. et Phavorino legitur Πατροκλείδης ex nomine Προκλείδης depravatum esse videtur. Apud Suidam et Photium in Lex. et Apostol. Prov. XIX, 51, repetuntur Harpocrationis verba.
PHILOCHORI FRAGMENTA

70.

p. 395

Schol. Pind. Pyth. VII, 9:Λέγεται, ὅτι τὸν Πυθικὸν ναὸν ἐμπρησθέντα, ὥς φασιν, ὑπὸ τῶν Πεισιστρατιδῶν οἱ Ἀλκμαιωνίδαι φυγαδευθέντες ὑπ ̓ αὐτῶν ὑπέσχοντο ἀνοικοδομῆσαι, καὶ δεξάμενοι χρήματα, καὶ συναγαγόντες δύναμιν ἐπέθεντο τοῖς Πεισιστρατίδαις, καὶ νικήσαντες μετ ̓ εὐχαριστηρίων πλειόνων ἀνῳκοδόμησαν τῷ θεῷ τὸ τέμενος, ὡς Φιλόχορος ἱστορεῖ. Tradunt Alcmaeonidas, quos Pisistratidae ejecerant, pollicitos esse, se templum Pythicum, ab illis, ut aiunt, combustum, restauraturos esse, atque coactis pecuniis copiisque invasisse in Pisistratidas, hisqueCf. Herodot. II, 180; V, 62; Pausan. X, 5 extr.
PHILOCHORI FRAGMENTA

71.
Olymp.47.4
p. 395

Harpocr. v. Ἀλωπεκαὶ, δῆμος τῆς Ἀντιοχίδος:... Πόθεν δὲ ὠνομάσθησαν, Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ δηλοῖ. Alopecoe, populus Antiochidis tribus. ... Unde nomen habuerint, Philochorus libro tertio declarat.Hoc idem legitur apud Phavorinum h. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

72.

p. 395

Harpocr. v. Κεραμεῖς:... Δῆμός ἐστι φυλῆς τῆς Ἀκαμαντίδος Κεραμεῖς . ... Φησὶ δὲ Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ, εἰληφέναι τούτους τοὔνομα ἀπὸ τῆς κεραμικῆς τέχνης, καὶ τοῦ θύειν Κεράμῳ τινὶ ἥρωϊ. Ceramei, est populus Acamantidis tribus. ... Philochorus vero auctor in tertio, eos nomen cepisse ab arte figulina, et quod sacra faciant Ceramo cuidam heroi.
396PHILOCHORI FRAGMENTA

73.

p. 396

Harpocrat. v. Κολωναίτας:... Τοὺς μισθωτοὺς Κολωναίτας ὠνόμαζον, ἐπειδὴ παρὰ τῷ Κολωνῷ εἱστήκασαν, ὅς ἐστι πλησίον τῆς ἀγορᾶς, ἔνθα τὸ Ἡφαίστειον καὶ τὸ Εὐρυσάκειόν ἐστιν. Ἐκαλεῖτο δὲ Κολωνὸς οὗτος ἀγοραῖος. Ἦν δὲ καὶ ἕτερος Κολωνὸς πρὸς τὸ τοῦ Ποσειδῶνος ἱερόν. ... Περὶ τῶν Κολωνῶν Διόδωρός τε περιηγητὴς καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τρίτῃ Ἀτθίδος διεξῆλθεν. Mercenarios vocabant Colonaetas, quoniam ad Colonum stabant juxta forum, ubi Vulcani templum est et Eurysacis, hicque Colonus dictus ἀγοραῖος. Fuit enim et alter ad fanum Neptuni. De Colonis praeter Diodorum Periegetam Philochorus egit in Atthidis libro tertio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

74.

p. 396

Harpocr. v. Μελίτη:... Δῆμός ἐστι τῆς Κεκροπίδος· κεκλῆσθαι δέ φησι τὸν δῆμον Φιλόχορος ἐν τρίτῃ ἀπὸ Μελίτης θυγατρὸς, κατὰ μὲν Ἡσίοδον, Μύρμηκος, κατὰ δὲ Μουσαῖον, Δίου τοῦ Ἀπόλλωνος. Melite. ... Est Cecropidis tribus populus, quem Philochorus libro tertio nomen accepisse scribit a Melite Myrmecis filia, secundum Hesiodum, vel, ut Musaeus tradit, Dii, Apollinis filii.
PHILOCHORI FRAGMENTA

75.

p. 396

Harpocr. v. Οἴηθεν:... Δῆμος τῆς Πανδιονίδος Οἴη, ὡς Διόδωρος, ... Φιλόχορος δ ̓ ἐν τῇ τρίτῃ τὴν Οἴην Κεφάλου μὲν θυγατέρα, Χάροπος δὲ γυναῖκα ἱστορεῖ. Oee, populus Pandionidis tribus, auctore Diodoro. ... Philochorus libro tertio Oeen Cephali filiam, Charopis conjugem fuisse memorat.Suidas h. v. et Photius Lex. p. 232 haec repetunt: sed pro Χαρόπος ille exhibet Χαρίππου, hic Χαρόπου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

76.

p. 396

Harpocr. v. Οἶον:... Δῆμοί εἰσιν ἐν τῇ Ἀττικῇ διττοὶ οὐδετέρως λεγόμενοι, καλοῦνται δὲ Οἶον. Κεκλῆσθαί φησιν οὕτω Φιλόχορος ἐν τῇ τρισκαιδεκάτῃ διὰ τὸ μηδαμῶς εὐοίκητον τόπον ἔχειν, ἀλλὰ μεμονῶσθαι. Τὸ γὰρ μόνον οἶον ἐκάλουν οἱ ἀρχαῖοι. Oeum. ... Duo sunt in Attica populi neutro genere dicti Oeum; eos sic vocatos esse scribit Philochorus libro tertio [decimo], quod essent in loco ad inhabitandum nequaquam commodo, sed deserto; quippe οἶον veteribus idem erat quod μόνον, solum.Pro τρισκαιδεκάτῃ legendum videtur τρίτῃ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

77.

p. 396

Steph. Byz. v. Ξυπέτη:... Δῆμος Κεκροπίδος φυλῆς. δημότης Ξυπετεών, ὡς Μακεδών. Τὸ τοπικὸν, ἐκ Ξυπετεώνων. ... Φιλόχορος δὲ Ξυπετέωνον τὸν δῆμόν φησι διὰ τοῦ ω καὶ τοῦ ο μικροῦ ἐν τελει. Xypete. ... Populus Cecropidis tribus. Gentile, Xypeteo, ut Macedo; locale, ex Xypeteonum populo.—Philochorus vero Xypeteonon vocat populum per o mega et o micron in fine.
PHILOCHORI FRAGMENTA

78.

p. 396

Stephan. Byz.:Σημαχίδαι, δῆμος Ἀττικὸς ἀπὸ Σημάχου, καὶ ταῖς θυγατράσιν ἐπεξενώθη Διόνυσος, ἀφ ̓ ὧν αἱ ἱερεῖαι αὐτοῦ. Ἔστι δὲ τῆς Ἀντιοχίδος φυλῆς. Φιλόχορος δὲ τῆς Ἐπακρίας φησὶ τὸν δῆμον. Semachidoe. ... populus Atticus, a Semacho, qui cum filiabus Dionysum hospitio excepere, quare hae ipsius sacerdotes. Est vero populus Antiochidis tribus. Philochorus Epacriae ait hunc esse populum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

79.a

p. 396

Photii Lex. ab Herm. ed. p. 131:Κρηπὶς, τόπος Ἀθήνησιν· οὕτω Φιλόχορος. Crepis, locus in Athenarum urbe, ut Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

79.a

p. 396

Bastius in Comment. palaeograph. ad Gregor. Corinth. p. 828 ex Etymol. Paris. 2630 grammaticum hoc fragmentum protulit:Ἀστεμφὴς καὶ ἀστεμφέως, ἀμετακινήτως, ἰσχυρῶς, παρὰ τὸ στέμβω, σημαίνει τὸ κινεῖν συνεχῶς· οὗ μέμνηται Αἰσχύλος· ἀστεμβὴς οὖν ἀκίνητος καὶ ἀστεμφής. Οὕτω Φιλόχορος.
PHILOCHORI FRAGMENTA

79.b

p. 396

Append. Photii Porson. p. 675, 12:Φιλόχορος ἐκτίθεται τὸν ὀστρακισμὸν ἐν τῇ γ' γράφων οὕτω· «Προχειροτονεῖ μὲν δῆμος πρὸ τῆς η' πρυτανείας εἰ δοκεῖ τὸ ὄστρακον εἰσφέρειν· ὅτε δὲ δοκεῖ, ἐφράσσετο σανίσιν ἀγορὰ καὶ κατελείποντο εἴσοδοι δέκα, δι ̓ ὧν εἰσιόντες κατὰ φυλὰς ἐτίθεσαν τὰ ὄστρακα, στρέφοντες τὴν ἐπιγραφήν. Ἐπεστάτουν δὲ οἵ τε ἐννέα ἄρχοντες καὶ βουλή· διαριθμηθέντων δὲ ὅτε πλεῖστα γένοιτο καὶ μὴ ἐλάττω ἑξακισχιλίων, τοῦτον ἔδει τὰ δίκαια δόντα καὶ λαβόντα ὑπὲρ τῶν ἰδίων συβαλλαγμάτων ἐν δέκα ἡμέραις μεταστῆναι τῆς πόλεως ἔτη δέκα· ὕστερον δὲ ἐγένοντο πέντε· καρπούμενον τὰ ἑαυτοῦ μὴ ἐπιβαίνοντα ἐντὸς πέρα τοῦ Εὐβοίας ἀκρωτηρίου· μόνος δὲ Ὑπέρβολος ἐκ τῶν ἀδόξων διὰ ἐξοστρακισθῆναι διὰ μοχθηρίαν τρόπων, οὐ δι ̓ ὑποψίαν τυραννίδος· μετὰ τοῦτον δὲ κατελύθη τὸ ἔθος, ἀρξάμενον νομοθετήσαντος Κλεισθένους, ὅτε τοὺς τυράννους κατέλυσεν, ὅπως συνεκβάλῃ καὶ τοὺς φίλους αὐτ...» Philochorus exponit de ostracismo libro tertio, ita scribens: «Ante octavam prytaniam populus suffragiis latis decernit, si ostracismum exercere velit: quod si statutum esset, forum cancellis circumsepiebatur et decem relinquebantur aditus, per quos tributim ingredientes testularum suffragia ferebant, nomen inscriptum avertentes. Praeerant huic negotio novem archontes et senatus; testulis computatis is quem pleraque suffragia et quidem non pauciora sex millibus designassent, debebat intra decimum diem urbe excedere, postquam ex jure privatas res transegisset, et decem annos abesse: postea vero quinque anni constituti sunt: poterat autem bonis suis frui, modo ne ultra Geraestum promontorium ad urbem accederet. Solus vero Hyperbolus ex viris non illustribus ostracismo ejectus est propter morum pravitatem, non quod in suspicionem tyrannidis appetendae incidisset. Post hunc institutum illud abolitum est, quod lege sanciverat Clisthenes; quum tyrannos expulisset eorumque amicos pariter ejicere vellet.»De tempore, quo de ostracismo agendum sit, Aristoteles (ap. gramm. incert. in App. Photii Porson. p. 672, 12) a Philochoro dissentit: Ἐπῖ δὲ τῆς ἕκτης πρυτανείας... φησὶν Ἀριστοτέλης, ἐν τῇ κυρίᾳ ἐκκλησίᾳ ... καὶ περὶ τῆς ὀστρακοφορίας ἐπιχειροτονίαν δίδοσθαι etc. In διὰ ἐξοστρακισθῆναι latet vitium. Fortasse Alcibiadis nomen post διὰ excidit, nisi praepositio ex sequentibus male repetita.
397PHILOCHORI FRAGMENTA

80.
Olymp.72.2
p. 397

Harpocr. s. v. Ἑρμῆς ὁ πρὸς τῇ πυλίδι:... Φιλόχορος ἐν πέμπτῳ Ἀτθίδος φησὶν, ὡς οἱ ἐννέα ἄρχοντες ταῖς φυλαῖς ἀνέθεσαν Ἑρμῆν παρὰ τὸν πυλῶνα τὸν Ἀττικόν. Mercurius ad por tulam. ... Philochorus libro quinto Atthidis ait, novem archontes tribubus dedicasse Mercurium ad portam Atticam.Eadem habent Suidas h. v. et Photius in Lex. ab Herm. edito p. 18. Pro ἐν πέμπτῳ ex Hesychio et Phavorino v. Ἀγοραῖος reponendum esse ἐν τρίτῳ cum Boeckhio (de Philoch. p. 14) persuasum habemus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

81.

p. 397

Harpocrat. v. Πρὸς τῇ πυλίδι Ἑρμῆς:... Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ, «Ἀθηναίων» φησὶ, «ἀρξαμένων τειχίζειν τὸν Πειραιᾶ, οἱ ἐννέα ἄρχοντες τοῦτον ἀναθέντες ἐπέγραψαν· Ἀρξάμενοι πρῶτοι τειχίζειν οἵδ ̓ ἀνέθηκαν, βουλῆς καὶ δήμου δόγμασι πειθόμενοι. Mercurius ad portulam. ... Philochorus libro quinto Atthidis scribit novem archontes, quum Athenienses Piraeeum muro munire coepissent, posuisse illum et inscripsisse: Dedicarunt hi, qui murum aedificare coeperunt primi, Senatus populique obsecuti decretis.Eudem apud Suidam h. v. et Photium in Lex. p. 342. Pro ἐν πέμπτῃ scribendum est ἐν τρίτῃ, ut in antecedenti fragmento.
PHILOCHORI FRAGMENTA

82.

p. 397
Hesych. et Phavor. v. Ἀγοραῖος:Ἑρμῆς οὕτως ἐλέγετο ὄντως, καὶ ἀφίδρυτο Κεβρίδος ἄρξαντος, ὡς μαρτυρεῖ Φιλόχορος ἐν τρίτῳ. Forensis. ... Mercurius ita vere appellabatur; ejus statua posita est (in foro) archonte Cebride, quod testatur Philochorus libro tertio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

83.
Olymp.73.2
p. 397

Schol. Arist. Acharn. 220:Λακρατίδης ἀρχαῖος ἄρχων Ἀθήνησιν, ὡς καὶ Φιλόχορος. Ἦρξε δὲ ἐπὶ τῶν χρόνων Δαρείου, ἐφ ̓ οὗ πλείστη χιὼν ἐγένετο, καὶ ἀπέπηξε πάντα, ὡς μὴ δύνασθαί τινα προϊέναι. Διόπερ τὰ ψυχρὰ πάντα Λακρατίδου ἐκάλουν. Lacratides, vetus archon Atheniensis, ut etiam Philochorus tradit; archon erat Darii aetate, sub quo permagna nivium vis cecidit omniaque frigore concreverunt, ut nemo procedere posset: quare omnia, quae frigida erant. Lacratidis nomine insigniebantur.Eadem haec repetuntur a Phavorino et Suida V. Λακρ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

84.
Olymp.75.1
p. 397

Aelian. N. A. XII, 35:Πέπυσμαι ... κύνας γενέσθαι φιλοδεσπότους, ὡς Ξανθίππου τοῦ Ἀρίφρου. Μετοικιζομένων γὰρ τῶν Ἀθηναίων ἐς τὰς ναῦς, ἡνίκα τοῦ χρόνου Πέρσης τὸν μέγαν πόλεμον ἐπὶ τὴν Ἑλλάδα ἐξῆψε, καὶ ἔλεγον οἱ χρησμοὶ λῷον εἶναι τοῖς Ἀθηναίοις τὴν μὲν πατρίδα ἀπολιπεῖν, ἐπιβῆναι δὲ τῶν τριήρων· οὐδὲ οἱ κύνες τοῦ προειρημένου ἀπελείφθησαν, ἀλλὰ συμμετῳκίσαντο Ξανθίππῳ, καὶ διανηξάμενοι ἐς τὴν Σαλαμῖνα ἀπέβησαν. Λέγετον δὲ ἄρα ταῦτα Ἀριστοτέλης καὶ Φιλόχορος.
PHILOCHORI FRAGMENTA

85.

p. 397

Harpocr. v. Θεωρικά:... Θεωρικὰ ἦν τινὰ ἐν κοινῷ χρήματα, ἀπὸ τῶν τῆς πόλεως προσόδων συναγόμενα. Ταῦτα δὲ πρότερον καὶ ἐκαλεῖτο στρατιωτικὰ, ὕστερον δὲ κατετίθετο εἴς τε τὰς δημοσίας κατασκευὰς καὶ διανομὰς, ὧν πρῶτος ἤρξατο Ἀγύῤῥιος δημαγωγός. Φιλόχρος δὲ ὲν τῆ τρίτῃ τῆς Ἀτθίδος φησί· «Τὸ δὲ θεωρικὸν ἦν τὸ πρῶτον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ τοὔνομα ἔλαβε», καὶ τὰ ἑξῆς. Theorica erant pecuniae publicae, e civitatis reditibus coactae: quae olim ad bellicos sumptus reponebantur, et militares dictae, sed deinceps in apparatum spectaculorum et distributiones conferebantur, quarum auctor erat Agyrrhius demagogus. Philochorus libro tertio Atthidis tradit: «Theoricum erat, quum primum introductum esset, drachma quae ludorum spectandorum caussa solvebatur, unde etiam nomen accepit.»Philochori verba a Suida ita exhibentur: Ἦν δὲ τὸ μὲν πρότερον νομισθὲν δραχμὴ τῆς θέας, ὅθεν καὶ θεωρικὴ ἐκλήθη· et cum Suida Photius in Lex. p. 71 consentit, nisi quod habet θεωρικὰ ἐκλ.
398PHILOCHORI FRAGMENTA

86.

p. 398

Steph. Byz.:Αἰθαία, πόλις Λακωνικῆς μία τῶν ἑκατόν. Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδος τρίτῳ. Aethaea, unum ex centum oppidis Laconicae, ut Philochorus ait libro tertio Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

87.

p. 398

Idem:Θέα, πόλις Λακωνικῆς. Φιλόχορος τρίτῳ. Thea, oppidum Laconicae, de quo Philochorus libro tertio.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IV
Libro quarto probabile est historiam ab Olymp. LXXXI, 1 usque ad Olymp. XCIV, 2, quo anno Euclides archon erat, comprehensam esse. In hoc enim locum habuisse scimus, quae referuntur de bello sacro (Olymp. LXXXIII, 1; fr. 88), de civium recensione Olymp. LXXXIII, 4 instituta (fr. 90), de gentilibus, de quibus disputandum erat ad illustrandam civium recensionem, de aureo Minervae simulacro Olymp. LXXXV, 3 collocato, de Propylaeis Olymp. LXXXV, 4 aedificari coeptis (fr. 97, 98), de Lyceo eodem fere tempore exstructo (fr. 96). Ad initium belli Peloponnesiaci referenda esse videntur, quae ex quarto libro afferuntur de militia ἐν ἐπωνύμοις (fr. 101) et de equitibus (fr. 100). Cf. Thucyd. II, 13. Finis hujus libri nusquam indicatur, sed Bœoeckhius jure statuit, eum pertinuisse usque ad Olymp. XCIV, 1, quippe a quo anno nova plane historiae Atticae periodus incipiat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

88.
Olymp.83.1
p. 398

Schol. Aristoph. Av. 556: ἱερὸς πόλεμος ἐγένετο Ἀθηναίοις πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένους ἀφελέσθαι Φωκέων τὸ μαντεῖον. Νικήσαντες δὲ Φωκεῦσι πάλιν ἀπέδωκαν, ὡς Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ λέγει ... Γεγόνασι δὲ δύο πόλεμοι ἱεροὶ, πρότερος μὲν Λακεδαιμονίοις πρὸς Φωκεῖς ὑπὲρ Δελφῶν· καὶ κρατήσαντες τοῦ ἱεροῦ Λακεδαιμόνιοι τὴν προμαντείαν παρὰ Δελφῶν ἔλαβον. Ὕστερον δὲ τρίτῳ ἔτει τοῦ πρώτου πολέμου Ἀθηναίοις πρὸ Λακεδαιμονίους ὑπὲρ Φωκέων. Καὶ τὸ ἱερὸν ἀποδεδώκασι Φωκεῦσι, καθάπερ καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ λέγει. Καλεῖται δὲ ἱερὸς, ὅτι περὶ τοῦ ἐν Δελφοῖς ἱεροῦ ἐγένετο. Bellum sacrum Athenienses gesserunt cum Boeotis, qui Phocensibus oraculum adimere vellent; quum vicissent, Phocensibus id reddiderunt, ut Philochorus ait libro quarto. ... Fuerunt vero duo bella sacra: in priori Lacedaemonii pugnabant contra Phocenses pro Delphis, atque quum Lacedaemonii templo potiti essent, promantiam a Delphis acceperunt. Tertio anno post prius, bellum Athenienses contra Lacedaemonios pro Phocensibus pugnabant atque templum his reddiderunt, ut etiam Philochorus tradit libro quarto. Sacrum autem appellatur bellum, quod de templo Delphico exarsit.Pro πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένοις (sic enim vulgo erat) Lenz. legere vult Λακεδαιμονίους βουλομένους, sed praeferendum putamus cum Siebeli, quod Suidas s. v. Ἱερὸς πόλεμος praebet, πρὸς Βοιωτοὺς βουλομένους etc.; quam emendationem confirmat Schol. ad Thucyd. I, 111: Τινὲς τῶν Βοιωτῶν μὴ θέλοντες ὑπακούειν τοῖς Ἀθηναίοις, κατέλαβον ταῦτα τὰ χωρία ταχέως. De verbis τρίτῳ ἔτει vide Clinton. F. H. vol. II, p. 259.
PHILOCHORI FRAGMENTA

89.
Olymp.83.3
p. 398

Schol. Aristoph. Nub. 213:Περικλέους στρατηγοῦντος καταστρέψασθαι Εὔβοιαν πᾶσάν φησι Φιλόχορος καὶ τὴν μὲν ἄλλην ἐπὶ ὁμολογίᾳ κατασταθῆναι. ... Περικλῆς γὰρ αὐτὴν ὑπὸ τοὺς Ἀθηναίους ἐποίησεν ἐν πολέμῳ νικήσας τοὺς Ἄβαντας. Pericle duce Athenienses totam Euboeam in suam potestatem redegisse ait Philochorus ejusque reliquam partem pactione constitutam esse. ... Pericles enim eam Atheniensium imperio subjecit, quum Abantes vicisset.Hunc locum esse mutilum patet ex Thucydide I, 114, ex quo Philochorus sua hausit: Ἀθηναῖοι ... Περικλέους στρατηγοῦντος, κατεστρέψαντο πᾶσαν [Εὔβοιαν], καὶ τὴν μὲν ἄλλην ὁμολογίᾳ κατεστήσαντο, Ἑστιαιᾶς δὲ ἐξοικίσαντες αὐτοὶ τὴν γῆν ἔσχον.
PHILOCHORI FRAGMENTA

90.
Olymp.83.4
p. 398

Schol. Arist. Vesp. 718, ad verba ξενίας φεύγων:... Φησὶν οὖν Φιλόχορος, αὐθις ποτὲ τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ξ' ὀφθῆναι παρεγγράφους, καθάπερ ἐν τῇ προκειμένῃ λέξει δεδήλωται. Τὰ περὶ τὴν Εὔβοιαν δύναται καὶ αὐτὰ συνᾴδειν ταῖς διδασκαλίαις· πέρυσι γὰρ ἐπὶ ἄρχοντος Ἰσάρχου ἐστράτευσαν ἐπ ̓ αὐτὴν, ὡς Φιλόχορος. Μήποτε δὲ περὶ τῆς ἐξ Αἰγύπτου δωρεᾶς λόγος, ἣν Φιλόχορός φησι Ψαμμήτιχον πέμψαι τῷ δήμω ἐπὶ Λυσιμαχίδου μυριάδας τρεῖς (πλὴν τὰ τοῦ ἀριθμοῦ οὐδαμῶς συμφωνεῖ), ἑκάστῳ δὲ Ἀθηναίων πέντε μεδίμνους· τοὺς γὰρ λαβόντας γενέσθαι μυρίους τετρακισχιλίους διακοσίους μ'. Ἄλλως. Σιτοδείας ποτὲ γενομένης ἐν τῇ Ἀττικῇ, Ψαμμήτιχος τῆς Λιβύης βασιλεὺς ἀπέστειλε σῖτον Ἀθηναίοις αἰτήσασιν αὐτόν. Τῆς δὲ διανομῆς γενομένης τοῦ σίτου, ξενηλασίαν ἐποίησαν Ἀθηναῖοι, καὶ ἐν τῷ διακρίνειν τοὺς αὐθιγενεῖς, εὗρον καὶ ἑτέρους τετρακισχιλίους ἑπτακοσίους ἑξήκοντα ξένους παρεγγεγραμμένους. Tradit Philochorus, rursus alio tempore quater mille septingentos sexaginta cives falso inscriptos esse repertos, ut hoc loco declaratum est. Atque quod ad tempus attinet quo Euboea subacta est, potest hoc cum Didascaliis congruere: antecedente enim anno, archonte Isarcho (Ol. 89, 1), expeditio facta erat in Euboeam, secundum Philochorum. Fortasse vero sermo est de dono, quod secundum Philochorum ex Aegypto misit Psammetichus, archonte Lysimachida (Ol. 83, 4), ter decem millia modiorum omni populo, quinos singulis Atheniensibus (numerus tamen non quadrat); nam eorum, qui frumentum acceperint fuisse quatuordecim millia ducentos et quadraginta.Ad haec Siebelis: «Scholiasta poetae verba de frumenti largitione explicaturus duo affert tempora, ubi ejusmodi largitiones factae sunt; quorum alterum est Ol. 89, 1, ubi demagogi Euboeam subactam populo et 50 modios singulis se daturos promiserunt, atque hoc congruit cum tempore, quo hanc Aristophanes comoediam docuerit: alterum autem est 0l. 83, 4, qua archonte Lysimachida Psammetichus Aegypti rex frumentum Atheniensibus donavit; utrum vero tempus apud Aristophanem intelligendum sit, grammaticus lectoribus dijudicandum relinquit. Bene autem observavit Palmerius de posteriore hac donatione, annis 23 ante Vespas editas facta, non esse verisimile intellexisse Aristophanem.» Porro Dindorf. ad verba πέντε μεδίμνους adnotat: «Si triginta millia medimnorum inter cives 14240 divisa sunt, non πέντε μεδίμνους singuli, sed paulo minus quam πέντε ἡμιμέδιμνα acceperunt. Confundit scholiasta(neque enim in Philochorum hujus erroris culpa cadit) antiquiorem illam largitionem cum Euboica quinque medimnorum.»
399PHILOCHORI FRAGMENTA

91.

p. 399

Harpocratio:Γεννῆται, οἱ τοῦ αὐτοῦ γένους κοινωνοῦντες. Διῃρημένων γὰρ ἁπάντων τῶν πολιτῶν κατὰ μέρη, τὰ μὲν πρῶτα καὶ μέγιστα μέρη ἐκαλοῦντο φυλαί. ... Ἰσαῖος ... τοὺς συγγενεῖς γεννήτας ὠνόμασεν· οὐχ οἱ συγγενεῖς μέντοι ἁπλῶς καὶ οἱ ἐξ αἵματος γεννῆταί τε καὶ οἱ ἐκ τοῦ αὐτοῦ γένους ἐκαλοῦντο, ἀλλ ̓ οἱ ἐξ ἀρχῆς εἰς τὰ καλούμενα γένη κατανεμηθέντες. Φιλόχορος δ ̓ ἐν τῇ τετάρτῃ φησὶ πρότερον ὁμογάλακτας ὀνομάζεσθαι οὓς νῦν γεννήτας καλοῦσιν. Γεννῆται, qui ejusdem generis societate conjuncti sunt. Civibus quippe universis in partes distributis, earum primariae et maximae (φυλαὶ, id est, tribus vocabantur. ... Isaeus ... consanguineos vocat γεννήτας: non tamen simpliciter cognati, et sanguine ac eodem genere juncti γεννῆται nuncupabantur, sed qui a principio in γένη erant distributi. Ceterum Philochorus libro quarto festatur, olim ὁμογάλακτας, id est, collactaneos, dictos fuisse, quos hodie γεννήτας appellant.
PHILOCHORI FRAGMENTA

92.

p. 399

Suidas:Καὶ γεννῆται, οἱ ἐκ τοῦ αὐτοῦ καὶ πρώτου τῶν τριάκοντα γενῶν, οὓς καὶ πρότερόν φησι Φιλόχορος ὁμογάλακτας καλεῖσθαι. Γεννῆται vocabantur, qui erant ex eadem gente et quidem primaria inter reliquas triginta; quos Philochorus ὁμογάλακτας olim appellatos fuisse ait.
PHILOCHORI FRAGMENTA

93.

p. 399

Suidas v. Ὁμογάλακτας:Φιλόχορος καλεῖ τοὺς γεννήτας τοὺς ἐκ τοῦ αὐτοῦ πρώτου γένους τῶν λ' γενῶν. Ὁμογάλακτας Philochorus vocat gentiles, qui ex eadem gente erant et quidem ex triginta gentium prima.
PHILOCHORI FRAGMENTA

94.

p. 399

Suidas v. Ὀργεῶνες:Περὶ δὲ τῶν ὀργεώνων γέγραφε καὶ Φιλόχορος· «Τοὺς δὲ φράτορας ἐπάναγκες δέχεσθαι καὶ τοὺς ὀργεῶνας καὶ τοὺς ὁμογάλακτας, οὓς γεννήτας καλοῦμεν.» De orgeonibus etiam Philochorus scripsit: «Necesse autem est, ut phratores recipiant (i. e. ad sacra sua admittant) orgeones et collactaneos quos γεννήτας vocamus.»Eadem sunt in Phot. Lex. p. 231 ed. Herm. V. Meier. de gentil. Att. p. 24.
400PHILOCHORI FRAGMENTA

95.
Olymp.84.1
p. 400

Schol. Arist. Vesp. 947:Θουκυδίδης Μελησίου υἱὸς Περικλεῖ ἀντιπολιτευσάμενος ... ὃς κατηγορηθεὶς ἐν τῷ δικάζειν οὐκ ἠδυνήθη ἀπολογήσασθαι ὑπὲρ ἑαυτοῦ, ἀλλ ̓ ὥσπερ ἐγκατεχομένην ἔσχε τὴν γλῶτταν, καὶ οὕτω κατεδικάσθη, εἶτα ἐξωστρακίσθη. Ἄλλως. Πρὸς τὴν ἱστορίαν. Μήποτε Περικλεῖ ἀντιπολιτευσάμενος. Τοῦτο δὲ Φιλόχορος μὲν ἱστορεῖ, ὃς οὐδὲ πάντη γνώριμος ἐγένετο, ᾶλλ ̓ οὐδὲ παρὰ τοῖς κωμικοῖς, διὰ τὸ ἐπ ̓ ὁλίγον στρατείας ἀξιωθέντα μετὰ Κλέωνος ἐπὶ Θρᾴκης φυγῇ καταψηφισθῆναι (Ald. Καταδικασθέντα). Thucydides Melesiae filius, Periclis adversarius in gerenda republica, qui accusatus in judicio se defendere non poterat, sed linguam veluti affixam habebat: itaque condemnatus, deinde ostracismo expulsus est. ... Fortasse de Thucydide sermo est, qui Pericli adversatus est in gerenda republica (hoc Philochorus narrat), qui neque omnino neque apud comicos aliquo numero est, quoniam postquam breve bellici imperii tempus in Thracia cum Cleone praetor fuerat, condemnatus inque exilium ejectus est.Major interpunctio ante τοῦτο δὲ Φιλ. tollenda nobis videtur, ut Philochori testimonio confirmetur, Thucydidem fuisse Periclis adversarium; quae enim sequuntur: ὃς οὐδὲ πάντη etc. non sunt Philochori, sed Scholiastae verba, qui Thucydidem Melesiae filium cum Thucydide historico confudit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

96.

p. 400

Harpocrat. v. Λύκειον:... Ἓν τῶν παρ ̓ Ἀθηναίοις γυμνασίων ἐστὶ τὸ Λύκειον, Θεόπομπος μὲν ἐν τῇ κα' Πεισίστρατον ποιῆσαι, Φιλόχορος δὲ ἐν τῇ τετάρτῃ Περικλέους φησὶν ἐπιστατοῦντος αὐτὸ γενέσθαι. Lyceum est unum e gymnasiis Atheniensium, quod Theopompus in vigesimo primo, Pisistrato regnante; Philochorus autem in quarto, curante Pericle exstructum fuisse testatur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

97.
Olymp.85.3
p. 400

Schol. Arist. Pac. 605:Φιλόχορος ἐπὶ Θεοδώρου (sic Palmer.; legebatur Πυθοδώρου) ἄρχοντος ταῦτά φησι· «Καὶ τὸ ἄγαλμα τὸ χρυσοῦν τῆς Ἀθηνᾶς ἐστάθη εἰς τὸν νεὼν τὸν μέγαν, ἔχον χρυσίου σταθμὸν ταλάντων μδ', Περικλέους ἐπιστατοῦντος, Φειδίου δὲ ποιήσαντος. Καὶ Φειδίας ποιήσας, δόξας παραλογίζεσθαι τὸν ἐλέφαντα τὸν εἰς τὰς φολίδας, ἐκρίθη. Καὶ φυγὼν εἰς Ἦλιν ἐργολαβῆσαι τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ ἐν Ὀλυμπίᾳ λέγεται. Τοῦτο δὲ ἐξεργασάμενος ἀποθανεῖν ὑπὸ Ἠλείων ἐπὶ Πυθοδώρου (sic Palm. vulgo Σκυθ.) ὅς ἐστιν ἀπὸ τούτου ἕβδομος. ... Φειδίας, ὡς Φιλόχορός φησιν, ἐπὶ Θεοδώρου ἄρχοντος τὸ ἄγαλμα τῆς Ἀθηνᾶς κατασκευάσας ὑφείλετο τὸ χρυσίον ἐκ τῶν δρακόντων τῆς χρυσελεφαντίνης Ἀθηνᾶς, ἐφ ̓ καταγνωσθεὶς ἐζημιώθη φυγῇ· γενόμενος δὲ εἰς Ἦλιν καὶ ἐργολαβήσας παρὰ τῶν Ἠλείων τὸ ἄγαλμα τοῦ Διὸς τοῦ Ὀλυμπίου καὶ καταγνωσθεὶς ὑπ ̓ αὐτῶν ὡς νοσφισάμενος ἀνῃρέθη. Philocliorus sub archonte Theodoro (Ol. 85, 3) haec memorat: «Atque aureum Minervae simulacrum collocatum est in templo magno, auri pondus habens quadraginta quatuor talentorum: id fecit curatore Pericle Phidias; qui quum ebur draconum squamis impendendum suffuratus esse videretur, condemnatus est; quum deinde Elin confugisset, simulacrum Jovis Olympii faciendum sumsisse, hocque absoluto ab Eleis interfectus esse dicitur, archonte Pythodoro, qui ab illo (Theodoro) est septimus.»—Phidias, ut Philochorus tradit, sub archonte Theodoro, quum fecisset simulacrum Minervae, suffuratus est aurum ex draconibus hujus statuae auro et ebore ornatae, quam ob rem condemnatus et in exilium actus est. Tum Elin se contulit et Elei ei simulacrum Jovis Olympii elaborandum dederunt: ab iis vero furti accusatus et interfectus est.De hoc scholio v. C. O. Müller. De Phidia p. 22, 35, et Krüger. in Clintonis Fast. Hell. Ol. 87, 1.—Persuasum mihi est aut ipsum Philochorum in his quae de Phidia narrat falsa quadam chronologia a vero seductum esse, aut scholiastam ejus narrationem perturbasse. Caveas,ne Palmerii conjecturam, Θεοδώρου pro Πυθοδώρου scribentis, pro vera habeas et indubitata.
PHILOCHORI FRAGMENTA

98.
Olymp.85.4
p. 400

Harpocr. s. v. Προπύλαια ταῦτα:... Περὶ δὲ τῶν προπυλαίων τῆς ἀκροπόλεως, ὡς ἐπὶ Εὐθυμένους ἄρχοντος οἰκοδομεῖν ἤρξαντο Ἀθηναῖοι, Μνησικλέους ἀρχιτεκτονοῦντος, ἄλλοι τε ἱστορήκασι καὶ Φιλόχορος ἐν τῆ τετάρτῃ. Propylaea arcis archonte Euthymene aedificari coepta esse ab Atheniensibus, Mnesicle architecto, quum alii narrant, tum Philochorus in quarto.
PHILOCHORI FRAGMENTA

99.
Olymp.86.4
p. 400

Schol. Arist. Av. 997:Μέτων ἄριστος ἀστρονόμος καὶ γεωμέτρης. Τούτου ἐστὶν ἐνιαυτὸς λεγόμενος Μέτωνος. Φησὶ δὲ Καλλίστρατος ἐν Κολωνῷ ἀνάθημά τι εἶναι αὐτοῦ ἀστρολογικόν. Εὐφρόνιος δὲ, ὅτι τῶν δήμων ἦν ἐκ Κολωνοῦ. Τοῦτο δὲ ψεῦδος. Φιλόχορος γὰρ Λευκονοέα (Ald. Λευκωνέα) φησὶν αὐτόν. Τὸ δὲ τοῦ Καλλιστράτου δῆλον· ἴσως γὰρ ἦν τι καὶ ἐν Κολωνῷ. δὲ Φιλόχορος ἐν Κολωνῷ μὲν αὐτὸν οὐδὲν θεῖναι λέγει, ἐπὶ Ἀψεύδους δὲ τοῦ πρὸ Πυθοδώρου ἡλιοτρόπιον ἐν τῇ νῦν οὔσῃ ἐκκλησίᾳ πρὸς τῷ τείχει τῷ ἐν τῇ Πνυκί. Μήποτε οὖν τὸ χωρίον, φασί τινες, ἐκεῖνο πᾶν, περιλαμβάνεται (sic Dobraeus; vulgo ἐπάνω παραλαμβάνεται) καὶ Πνύξ, Κολωνός ἐστιν, οὗ ἕτερος μίσθιος λεγόμενος. Οὕτως μέρος τι νῦν σύνηθες γέγονε τὸ Κολωνὸν καλεῖν τὸ ὄπισθεν τῆς μακρᾶς στοᾶς· ἀλλ ̓ οὐκ ἔστι. Μελίτη γὰρ ἅπαν ἐκεῖνο, ὡς ἐν τοῖς ὁρισμοῖς γέγραπται τῆς πόλεως. Meton optimus astronomus et geometra fuit; hujus est qui dicitur annus Metonis. Dicit autem Callistratus, in Colono instrumentum ejus quoddam astronomicum esse dedicatum; Euphronius autem, eum ex pago Colono oriundum fuisse; hoc autem falsum: Philochorus eum Leuconensem dicit. Quod vero Callistratus memorat, verum est: atque verisimile est in Colono ejusmodi instrumentum fuisse. Philochorus quidem in Colono nihil ejusmodi dicit eum posuisse, sed archonte Apseude, qui ante Pythodorum fuit, heliotropium positum esse in eo loco, ubi nunc concio habetur, ad murum, quo cincta est Pnyx. Forsan igitur, nonnulli dicunt, totus ille locus, quo etiam Pnyx continetur, nominabatur Colonus, a quo alter Colonus μίσθιος cognominatus distingui debet. Sic pars quaedam urbis nunc solet vocari Colonus, nimirum ea, quae est post longam porticum. Sed non recte. Melite enim totus ille locus appellatur, quemadmodum in descriptione urbis scriptum est.Cf. Boeckh. ad C. I. p. 151.—Pro τῶν δήμων Suidae v. Μέτων libri deteriores habent τὸν δῆμον. ... Κολωνὸς ὁ μίσθιος ex Meursii conjectura (Opptom. I, p. 300 C): vulgo K. Κ. Μισθὸς. De ἡλιοτροπίῳ v. Ideler. in Commentatt. Academ. Berolin. 1814, p. 239, et in libro de Chronolog. vol. I, p. 326, et C. O. Müller. in Ephemer. Goettingensibus a. 1822, p. 459. Citat Dindorf.
401PHILOCHORI FRAGMENTA

100.

p. 401

Hesych.:Ἱππῆς, ἱππεῖς· ἀλλ ̓ εἰσὶν ἱππῆς ἄνδρες ἀγαθοὶ χίλιοι. Σύστημα πολεμικῶν ἀνδρῶν χιλίων ἵππου τρεφόντων. ... Φιλόχορος δὲ ἐν τετάρτῳ εἴρηκε, πότε κατεστάθησαν χίλιοι. Διάφορα γὰρ ἦν ἱππέων πλήθη κατὰ χρόνον Ἀθηναίοις. Philochorus libro quarto dicit, quando mille equites fuerint constituti. Diversus enim eorum numerus erat apud Athenienses diversis temporibus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

101.

p. 401

Harpocr. v. Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις:... Τίς ἦν ἐν τοῖς ἐπωνύμοις στρατεία, δεδήλωκεν Ἀριστοτέλης ἐν Ἀθηναίων πολιτείᾳ λέγων· «Εἰσὶ γὰρ ἐπώνυμοι δέκα μὲν οἱ τῶν φυλῶν, δύο δὲ καὶ τεσσαράκοντα οἱ τῶν ἡλικιῶν. Οἱ δὲ ἔφηβοι ἐγγραφόμενοι, πρότερον μὲν εἰς λελευκωμένα γραμματεῖς ἐνεγράφοντο, καὶ ἐπεγράφοντο αὐτοῖς τε ἄρχων, ἐφ ̓ οὗ ἐνεγράφησαν, καὶ ἐπώνυμος τῷ προτέρῳ ἔτει δεδιῃτηκώς (sic Goesiana: codd. δεδεικτικώς). Νῦν δὲ εἰς τὴν βουλὴν ἀναγράφονται.» Καὶ μετ ̓ ὀλίγα· «Χρῶνται δὲ τοῖς ἐπωνύμοις καὶ πρὸς τὰς στρατείας, καὶ ὅταν ἡλικίαν ἐκπέμπωσι, προγράφουσι ἀπὸ τίνος ἄρχοντος ἐπωνύμου μέχρι τίνος δεῖ στρατεύεσθαι.» Διείλεκται περὶ τούτων καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ τετάρτῃ τῆς Ἀτθίδος. Στρατεία ἐν τοῖς ἐπωνύμοις.—Quid ea sit declarat Aristoteles in Republica Atheniensium, inquiens: «Eponymi decem quidem sunt, qui tribuum vocantur, quadraginta duo vero, qui juventutis. Ephebi enim primum quidem in dealbatis tabellis inscribebantur et adscribebatur archon, sub quo inscripti fuerunt, cum Eponymo superioris anni; nunc vero in senatu inscribuntur.» Et paulo post: «Utuntur autem eponymis etiam ad expeditiones militares, et quando juventutem foras emittunt, inscribunt, a quonam archonte eponymo et usque ad quem debeant militare. «De his Philochorus quoque disseruit libro quarto Atthidis.Cf. Boeckh. C. Inser. n. 113.
PHILOCHORI FRAGMENTA

102.
Olymp.82.2
p. 401

Schol. Sophocl. OEdip. Col. 697:Ὅτι ἀπέσχοντο τῶν ἐλαιῶν τῆς θεοῦ, τῶν μορίων ὀνομαζομένων, οἱ Λακεδαιμόνιοι, καὶ ἄλλοι ἱστοροῦσι καὶ Φιλόχορος. Lacedaemonios manus abstinuisse a sacris deae oleis, quae μορίαι vocantur, et alii narrant et Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

103.
Olymp.87.4
p. 401

Athen. v, 18, p. 217, E:Περδίκκας πρὸ Ἀρχελάου βασιλεύει, ὡς μὲν Ἀκάνθιός φησι Νικομήδης, ἔτη μα'· Θεόπομπος δέ φησι λε'· Ἀναξιμένης μ'· Ἱερώνυμος κη'· Μαρσύας δὲ καὶ Φιλόχορος κγ'. Quippe ante Archelaum regnat Perdiccas, annis, ut quidera Nicomedes Acanthius ait, XLI: Theopompus vero ait XXXV: Anaximenes, XL: Hieronymus, XXVIII: Marsyas vero et Philochorus, XXIII annis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

104.
Olymp.88.2
p. 401

Schol. ad Aristoph. Vesp. 240,Ὡς ἔσται Λάχητι νυνί: δίκη, τιμωρία, τοιοῦτόν τι. Τοῦτο δέ φησιν, ὡς τοῦ Κλέωνος εἰς δίκην ἐπαγαγόντος τὸν Λάχητα. Στρατηγῆσαι δὲ αὐτόν φησι Δημήτριος ἐπὶ ἄρχοντος Εὐκλέους πρὸ τριῶν ἐτῶν, εἰς Σικελίαν πεμφθέντα μετὰ νεῶν Λεοντίνοις βοηθήσοντα. Οἱ δὲ περὶ τὸν Φιλόχορον διαδέξασθαι αὐτόν φασι Σοφοκλέα καὶ Πυθόδωρον, οὓς καὶ φυγῆ ζημιωθῆναι. Εἰκὸς γοῦν μετακληθῆναι αὐτὸν ἐπὶ τὴν κρίσιν, ἧς νῦν κωμικὸς μνημονεύει. Demetrius tradit, Lachetem tribus annis ante (Vesparum fabulae editionem), archonte Eucle, exercitus praefecturam habuisse, in Siciliam missum cum navibus, ut Leontinis opem ferret. Qui Philochorum sequuntur, successisse ei aiunt Sophoclem et Pythodorum, hosque exilio multatos esse. Consentaneum est igitur, Lachetem ad judicium revocatum esse, cujus comicus hoc loco mentionem facit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

105.
Olymp.88.4
p. 401

Schol. ad Aristoph. Pac. 665:Φιλόχορός φησιν οὕτως· «Λακεδαιμόνιοι περὶ διαλύσεων ἔπεμψαν πρέσβεις πρὸς Ἀθηναίους, σπονδὰς ποιησάμενοι πρὸς τοὺς ἐν Πύλῳ, καὶ τὰς ναῦς αὐτῶν παραδόντες οὔσας ξ'. Κλέωνος δὲ ἀντειπόντος ταῖς διαλύσεσι, στασιάσαι λέγεται τὴν ἐκκλησίαν. Ἐρωτῆσαι δὲ συνέβη τὸν ἐπιστάτην· ἐνίκησαν δὲ οἱ πολεμεῖν βουλόμενοι.» Philochorus ita narrat: «Lacedaemonii de compositione legatos ad Athenienses miserunt, qui pacem orarent et pasciscerentur de iis, quos in Pylo ceperat Cleon, atque naves sexaginta, quas bello Atheniensibus ceperant, reddere pollicerentur. Cleone vero pacem recusante, in diversas partes concionem abire effecisse dicitur. Interrogavit tum epistata, atque vicit eorum sententia, qui bellum praeferebant.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

106.

p. 401

Schol. ad. Lucian. Tim. 30:Ἐπέστη (Κλέων) καὶ τῇ πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνῃ, ὡς Φιλόχορος καὶ Ἀριστοφάνης, προσθεὶς ἄρχοντα Εὔθυνον. Ἀριστοτέλης δὲ καὶ περιζωσάμενον αὐτὸν λέγει δημηγορῆσαι, εἰς τὴν θρασύτητα αὐτοῦ ἀποσκώπτων. Obstitit Cleon, ne pax cum Lacedaemoniis iniretur, quod philochorus memorat sub archonte Euthyno et Aristoteles: Aristophanes vero dicit etiam praecinctum eum concionatum esse, irridens ejus temeritatem.Hemsterhusius ad h. l. Scholiastae verba ita disposuit: Ὡς Φιλόχορος προσθεὶς ἄρχοντα Εὔθυνον καὶ Ἀριστοτέλης. Ἀριστοφάνης δὲ καὶ περιζ. αὐτ. λεγ. δημηγορ. εἰς τὴν θρασ. αὐτ. ἀποσκώπτων. Restat vero ea difficultas, quod non Euthynus, sed Stratocles eo anno archon fuerit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

107.
Olymp.89.1
p. 401

Schol. ad Aristoph. Vesp. 210:Φιλόχορος ἐπὶ Ἰσάρχου φησὶ πρὸ ἐναυτοῦ Βρασίδαν ἀποστῆσαι Σκιωναίους τῶν Ἀθηναίων. Philochorus sub archonte Isarcho ait, anno ante (Vesparum editionem) Brasidam eo adduxisse Scionaeos, ut ab Atheniensibus deficerent.
402PHILOCHORI FRAGMENTA

108.
Olymp.89.3
p. 402

Schol. Aristoph. Pac. 466:Ἐπὶ τοῦ Ἀλκμαίωνος σπονδάς φησι Φιλόχορος γεγονέναι πεντηκονταετεῖς Ἀθηναίοις καὶ Λακεδαιμονίοις καὶ τοῖς συμμάχοις, πλὴν Βοιωτῶν καὶ Κορινθίων καὶ Ἠλείων. Sub archonte Alcmaeone [imo Alcaeo] Philochorus dicit inducias fecisse Athenienses et Lacedaemonios sociosque, praeter Boeotos, Corinthios et Eleos.Pro Ἀλκμαίωνος haud dubie scribendum est Ἀλκαίου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

109.

p. 402

Schol. Arist. Pac. 475 verba poetae οὐδὲν Ἀργεῖοι ita illustrat:Ὡς τῶν Ἀργείων ἐπαμφοτεριζόντων ὁπότε δοκοίη αὐτοῖς. Διὸ καὶ Φιλόχορός φησι, πολεμοῦντας πάλιν πρὸς Κορινθίους προσλαμβάνεσθαι καὶ τοὺς Ἀργείους. Argivi, prout commodum ipsis videbatur, alterutras partes amplexi sunt; quare Philochorus dicit, Athenienses, iterum bellum gerentes cum Corinthiis, in suas partes traduxisse Argivos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

110.
Olymp.91.1
p. 402

Schol. Arist. Lysistr. 1094:Οἱ Ἑρμοκοπίδαι ἠκρωτηρίασαν τοὺς Ἑρμᾶς, ὅτε ἐπὶ Σικελίας ἔμελλον πλεῖν πρὸ ἐτῶν τεσσάρων τῆς καταθέσεως τούτου τοῦ δράματος. Τὴν δὲ αἰτίαν ταύτην οἱ μὲν τοῖς περὶ Ἀλκιβιάδην προσέγραφον, ὡς Θουκυδίδης, οἱ δὲ Κορινθίοις, ὡς Φιλόχορος· μόνον δὲ φησὶ περικοπῆναι τὸν Ἀνδοκίδου Ἑρμῆν. Hermocopidae, quum Athenienses se accingerent ad expeditionem in Siciliam faciendam, truncarunt Hermas quatuor annis ante quam Lysistrata fabula edita est. Hoc facinus alii Alcibiadi imputarunt, in quorum numero est Thucydides, alli Corinthiis, ut Philochorus; qui solum Andocidis Hermam ait integrum esse relictum.Negationem deesse ante περικοπῆναι, Dukerus animadvertit ad Thucyd. VI, 61. Cf. Plut. V. Nic. 3, Corn. Nep. V. Alc. 3.
PHILOCHORI FRAGMENTA

111.
Olymp.91.2
p. 402

Schol. Arist. Av. 766:Οὐδὲν σαφὲς ἔχομεν, τίς Πεισίου. ... Εἴη δ ̓ ἄν τι συμπεπραχὼς τοῖς Ἑρμοκοπίδαις Πεισίου, οἵτινες, ὡς Φιλόχορός φησιν, ἐπὶ Χαβρίου θάνατόν τε κατεγνώσθησαν καὶ τὰ ὀνόματα αὐτῶν ἐστηλιτεύθη, καὶ ἐδημεύθη, καὶ τῶ κτείναντι κατ ̓ ἄνδρα ἐκηρύχθη τάλαντον. Nihil certi compertum habemus de Pisiae filio.—Fortasse res ei fuit cum Hermocopidis, qui, ut Philochorus ait, archonte Chabria capitis condemnati, quorumque nomina stelis inscripta, bona publicata sunt, praeconio autem promulgatum est, talentum pro praemio eum accepturum esse, qui aliquem ex illis interfecturus esset.
PHILOCHORI FRAGMENTA

112.
Olymp.91.4
p. 402

Plut. Nicia c. 23:Τῷ μέντοι Νικίᾳ συνηνέχθη τότε μηδὲ μάντιν ἔχειν ἔμπειρον. γὰρ συνήθης αὐτοῦ καὶ τὸ πολὺ τῆς δεισιδαιμονίας ἀφαιρῶν Στιλβίδης, ἐτεθνήκει μικρὸν ἔμπροσθεν. Ἐπεὶ τὸ σημεῖον, ὥς φησι Φιλόχορος, φεύγουσιν οὐκ ἦν πονηρὸν, ἀλλὰ καὶ πάνυ χρηστόν. Ἐπικρύψεως γὰρ αἱ σὺν φόβῳ πράξεις δέονται, τὸ δὲ φῶς πολέμιόν ἐστιν αὐταῖς. Accidit Niciae tunc, ut ne peritum quidem hariolum haberet. Nam familiaris ejus, qui multum detrahebat ei superstitionis, Stilbides, paulo ante decesserat. Prodigium erat alioquin id, ut Philochorus ait, hand malum fugientibus, immo admodum faustum: siquidem obscuritatem, quae geruntur cum metu, quaerunt, lucemque habent infestam.
PHILOCHORI FRAGMENTA

113.

p. 402

Schol. Arist. Pac. 1031: Στιλβίδης εὐδόκιμος καὶ περιβόητος μάντις, τῶν τοὺς παλαιοὺς χρησμοὺς ἐξηγουμένων· ... ὅν φησι Φιλόχορος ἀκολουθῆσαι ἐν Σικελίᾳ, ἡνίκα ἐπολέμουν Ἀθηναῖοι και εἰς Σικελίαν ἐστράτευον. Stilbides vates celeberrimus, unus ex veterum oraculorum interpretibus, quem Philochorus dicit Athenienses sequutum esse, quum in Siciliam expeditionem facerent.
PHILOCHORI FRAGMENTA

114.

p. 402

Marcellin. Vit. Thucyd. p. 5:Δῆλον, ὅτι κάθοδος ἐδόθη τοῖς φεύγουσιν, ὡς καὶ Φιλόχορος λέγει καὶ Δημήτριος ἐν Ἄρχουσιν. Certum est, exulibus redeundi potestatem datam esse, ut Philochorus quoque et Demetrius tradunt in Archontibus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

115.
Olymp.92.1
p. 402
Harpocr. s. Ἠετιωνία:... Οὕτως ἐκαλεῖτο ἑτέρα (sic Suidas; γε παρὰ cod. Anglicanus) τοῦ Πειραιέως ἄκρα ἀπὸ τοῦ κατακτησαμένου τὴν γῆν Ἠετίωνος, ὥς φησι Φιλόχορος ἐν τῇ πρὸς Δήμωνα ἀντιγραφῇ. Eetionia.—Sic vocabatur alterum Piraeei promontorium, ab Eetione, illius agri quondam possessore, ut Philochorus ait in refutatione Demonis.In Eetionia tum temporis murum exstructum esse apparet ex Thucyd. VIII, 90.
PHILOCHORI FRAGMENTA

116.

p. 402

Schol. Arist. Lys. 173:Τὸ ἀργύριον τὸ ἄβυσσον ἦν παρὰ τῇ θεῷ ἐν τῇ ἀκροπόλει. Καὶ γὰρ ἀληθῶς ἀπέκειτο χίλια τάλαντα. Ἤρξαντο οὖν κινεῖν αὐτὰ ἐπὶ Καλλίου ἄρχοντος, ἐφ ̓ οὗ εἰσήχθη τὸ δρᾶμα, ὣς φησι Φιλόχορος ἐν Ἀτθίδι. Argentum illud immensum in arce erat apud Minervam; revera enim mille talenta reposita erant: quibus uti coeperunt archonte Callia, sub quo Lysistrata fabula acta est, ut ait Philochorus in Atthide.
403PHILOCHORI FRAGMENTA

117.
Olymp.92.2
p. 403

Schol. Eurip. Orest. 371:Πρὸ Διοκλέους, ἐφ ̓ οὗ τὸν Ὀρέστην ἐδίδαξε, Λακεδαιμονίων πρεσβευσαμένων περὶ εἰρήνης, ἀπιστήσαντες Ἀθηναῖοι οὐ προσήκαντο ἐπὶ ἄρχοντος Θεοπόμπου, ὃς ἦν πρὸ Διοκλέους, ὡς ἱστορεῖ Φιλόχορος. Ante Dioclem archontem, sub quo Orestem fabulam docuit, quum Lacedaemonii legatos mitterent de pace, Athenienses non obtemperarunt, nullam iis fidem habentes, archonte Theopompo, qui hoc munere fungebatur ante Dioclem, ut tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

118.

p. 403

Schol. Eurip. Or. 771:Πρὸ ἐτῶν δύο διδασκαλίας τοῦ Ὀρέστου αὐτός (ὁ Κλεοφῶν) ἐστιν κωλύσας σπονδὰς γενέσθαι Ἀθηναίοις πρὸς Λακεδαιμονίους, ὡς Φιλόχορος ἱστορεῖ. Duobus annis ante quam Orestes fabula edita est, Cleophon impedivit, ne Athenienses inducias facerent cum Lacedaemoniis, ut narrat Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

119.
Olymp.92.3
p. 403

Schol. ad Aristoph. Plut, 972:Ὄτι δὲ κατὰ γράμματα ἐκληροῦντο, προείρηται. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ ἐβούλευον οὗτοι τῷ πρὸ τούτου ἕτει ἀρξάμενοι. Φησὶ γὰρ Φιλόχορος· «Ἐπὶ Γλαυκίππου καὶ βουλὴ κατὰ γράμμα τότε πρῶτον ἐκαθέζετο, καὶ ἔτι νῦν ὄμνυσιν ἀπ ̓ ἐκείνου καθεδεῖσθαι ἐν τῷ γραμματείῳ, ἂν λάχωσι.» genatores sorte ductos esse secundam literas, antea dictum est: sed etiam sententiam hoc modo dicebant, cujus rei initium fecerant anno ante quam Plutus fabula edita est. Philochorus enim ait: «Archonte Glaucippo senatus primum sedebat secundum literas, atque etiamnunc inde ab illo tempore jurant senatores, se eo ordine, quem literae sors attribuerit, in senatu sessuros esse.»Pro οὗτοι legendum esse οὕτως monuit Siebelis; in sequentibus Petitus L. A. p. 196 bene scribit ἐν τῷ γράμματι pro ἐν τῷ γραμματείῳ.
PHILOCHORI FRAGMENTA

120.
Olymp.93.2
p. 403
Schol. ad Aristoph. Ran. 720:Τῷ προτέρῳ ἔτει ἐπὶ Ἀντιγένους. Ἀλλὰ νικᾷ, φησὶ, χρυσοῦν νόμισμα κοπῆναι. Καὶ Φιλόχορος ὁμοίως, τὸ ἐκ τῶν χρυσῶν Νικῶν. Archonte Antigene anno ante quam Ranae editae sunt, numos aureos cusos esse dicit Hellanicus. Atque similiter Philochorus numos ex aureis Victoriis cusos memorat.In verbis Ἀλλὰ νικᾶ latere videtur auctoris nomen, ad quod φησι referatur: nam Aristophanes non dicit, sub Antigene archonte aureos numos cusos esse. Probanda igitur est Bentleii conjectura Ἑλλάνικός φησιν. Idem Hellanicus ab eodem Scholiasta paullo ante ad vers. 706 laudatus est, ubi de pugna navali ad Arginusas agitur. Punctum post Ἀντιγένους delendum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

121.

p. 403

Schol. ad Aristoph. Ran. 1196:Ἐρασινίδης. Εἷς τῶν περὶ Ἀργέννουσαν στρατηγησάντων δυστυχῶς. Ἀπέθανε δὲ δημοσίᾳ, οὗτός τε καὶ οἱ ὑπομείναντες, Θράσυλλος, Περικλῆς, Λυσίας, Ἀριστοκράτης, Διομέδων, ὥς φησι Φιλόχορος. Erasinides, unus ex illis infelicibus, qui ad Arginusas munere imperatorio fungebantur: nam et hic populi jussu capitis supplicium subiit et ceteri qui remanserant, Thrasyllus, Pericles, Lysias, Aristocrates, Diomedon, ut tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

122.
Olymp.94.1
p. 403

Harpocr. v. Συγγραφεῖς:... Εἰθισμένον ἦν παρ ̓ Ἀθηναίοις, ὁπότε δέοι πλῆθός τι αἱρεῖσθαι, εἰς ῥητὴν ἡμέραν εἰσφέρειν γνώμας εἰς τὸν δῆμον. Τοῦτο δὲ καὶ πρὸ τῆς καταστάσεως τῶν υ' ἐγένετο, καθὰ Θουκυδίδης ἐν τῇ ὀγδόη φησίν· «Ἐν δὲ τούτω τῶ καιρῶ οἱ περὶ Πείσανδρον ἐλθόντες, εὐθὺς τῶν λοιπῶν εἴχοντο, καὶ πρῶτον μὲν τὸν δῆμον συλλέξαντες εἶπον γνώμην, δέκα ἄνδρας ἑλέσθαι συγγραφέας αὐτοκράτορας, τούτους δὲ ξυγγράψαντας γνώμην ἐξενεγκεῖν ἐς τὸν δῆμον ἐς ἡμέραν ῥητὴν καθότι ἄριστα πόλις οἰκήσεται.» Ἦσαν δὲ οἱ μὲν πάντες συγγραφεῖς τριάκοντα οἱ τότε αἱρεθέντες, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος, ἑκάτερος ἐν τῇ Ἀτθίδι. δὲ Θουκυδίδης τῶν δέκα ἐμνημόνευσε μόνων τῶν προβούλων. Consuetum fuit apud Athenienses, ut quotiescunque aliquid de republica decernendum esset, statuto die sententia ad populum referretur. Hoc autem ante constitutionem quadringentorum etiam fiebat, ut Thucydides libro octavo testatur: «Interea vero temporis Pisander ejusque collegae Athenas reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem populo coacto sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum caussa deligendos, penes quos liberum imperium esset: hi vero rogationem scriptam ad populum ad certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.» Erant autem omnes legibus scribendis tunc electi numero triginta, ut ait Androtio et Philochorus, uterque in Atthide. Thucydides vero tantum decem Probulorum mentionem facit.Haec repetita sunt a Suida, Etym. M. auctore, Photio in Lex. et Phavorino h. v. Sicbelis infinitivum εἰσφέρειν reposuit ex Phavorino pro vulg. εἰσέφερε, et eliminavit ὥσπερ ante εἰς ῥητὴν, quod et a Suida, Phavorino et Photio omissum est. Vid. Thucyd. VIII, 67.
PHILOCHORI FRAGMENTA

123.
Olymp.94.2
p. 403

Schol. ad Aristoph. Plut. 1146:Ὅτι μετὰ τὸ κατελθεῖν τοὺς μετὰ Θρασυβούλου Φυλὴν καταλαβόντας, καὶ νικήσαντας ἐν Πειραιεῖ τοὺς τριάκοντα, ψηφίσασθαι ἔδοξε, μὴ μνησικακῆσαι ἀλλήλοις καθάπαξ μηδὲν τοὺς πολίτας. Ἀλλὰ ταῦτά γε οὔπω ἐπέπρακτο, οῦδ[ε τὰ ἐπὶ τῶν τριάκοντα ἤδη ἦν, ἀλλὰ καὶ, ὡς Φιλόχορός φησιν, «πέμπτῳ ἔτει ὕστερον τῆς Θρασυβούλου γενομένης Κριτίας ἐν Πειραιεῖ τελευτᾷ.» Qui cum Thrasybulo Phylam occupaverant et triginta viros in Piraeeo vicerant, quum Athenas rediissent, sciscere visum est, ne cives injuriarum memores sibi invicem irascerentur. Sed haec nondum acta erant (quum primus Plutus editus est, archonte Diocle), neque quae sub triginta viris acciderunt: quinque enim annis post pugna cum Tbrasybulo ejusque sociis in Piraeeo, in qua Critias caesus, commissa est.Postrema, quae secundum codicem Venet. 474 exhibuimus, luxata sunt. Aldina legit: ὕστρον μάχεται μετὰ Θρασυβούλου γενομένου ἢ κ. τ. λ. Idem habet cod. Florentin. Laurent., nisi quod ibi pro γενομένου reperitur γενομένους. Hemsterhusius emendavit πέμπτῳ ἔτει ὕστερον μάχη τῶν μετὰ Θρασυβούλου γενομένη ἦν. In quibus offendit, ut ipse Hemsterh. sensit, illud γενομένη ἦν. Quare equidem malim: μάχη τοῖς μετὰ Θρ. γενομένοις ἦν. Dindorfio ex vestigiis cod. Ven. scribendum videtur: ὕστερον μάχης γενομένης, deleto Θρασυβούλου, quod ex superiore illo μετὰ Θρασυβούλου Φυλὴν καταλαβόντας ortum putat. Dukerus conjecit πέμπτῳ ἔ. ὕστερον μάχεται μετὰ Θρασυβούλου ἐν Πειραιεῖ γενομένου ὁ Κριτίας καὶ τελευτᾷ.
404PHILOCHORI FRAGMENTA

124.

p. 404

Harpocr. s. v. Πομπείας:... Πομπεῖς δὲ λέγεται τὰ εἰς τὰς πομπὰς κατασκευαζόμενα σκεύη, ὡς αὐτὸς ῥήτωρ (Δημοσθένης) κατ ̓ Ἀνδροτίωνος ὑποσημαίνει. «Πομπείοις δὲ, φησὶ Φιλόχορος, πρότερον ἐχρῶντο οἱ Ἀθηναῖοι τοῖς ἐκ τῆς οὐσίας τῶν τριάκοντα κατασκευασθεῖσιν· ὀψὲ δὲ, φησὶ, καὶ Ἀνδροτίων ἄλλα κατεσκεύασεν.» Πομπεῖα dicuntur vasa in solennia pomparum apparata, ut Demosthenes indicat contra Androtionem. «Primitus, Philochoro teste, Athenienses Πομπείοις utebantur e bonis triginta tyrannorum factis, multo vero post, ait, alia Androtio fecit.»Repetita haec sunt a Suida, Phavorino et Photio in Lex. h. v.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER V
Ex libro quinto citantur, quae Philochorus dixit de Symmoriis tributorum Olymp. C, 3 institutis (fr. 126), de Stryma urbe, cujus mentio facta est sub archonte Timocrate Olymp. CIV, 4 (fr. 128; cf. Demosth. C. Polyclet. p. 1213, 15, Boeckh. l. l. p. 19), de Dato urbe, quae memoranda erat sub archonte Callimede, Olymp. CV, 1 (fr. 127; cf. Boeckh. p. 18). Quum autem certum sit, ea quae in Olymp. CV, 3 incidunt, libro sexto narrata esse (fr. 129), statuendum videtur, libro quinto historiam ab Olymp. XCIV, 1 usque ad id tempus, quo Philippus in Macedonia regnare coepit, deductam esse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

125.
Olymp.96.2
p. 404

Schol. Arist. Eccles. 193:Περὶ τοῦ συμμαχικοῦ Φιλόχορος ἱστορεῖ, ὅτι πρὸ δύο ἐτῶν ἐγένετο συμμαχία Λακεδαιμονίων καὶ Βοιωτῶν. Quod attinet ad bellum sociale, Philochorus narrat, duobus annis ante (Ecclesiazusarum editionem) Athenienses et Boeotos societatem iniisse.Ol. 96, 2 societas inter Athenienses, Boeotos, Argivos et Corinthios inita est contra Lacedaemonios, quare Petitus Miscell. I, 15 et Palmerius Exerc. p. 777 pro Λακεδαιμονίων recte scripserunt Ἀθηναίων.
PHILOCHORI FRAGMENTA

126.
Olymp.100.3
p. 404

Harpocr. v. Συμμορία:... Οὐχ ἅπαν τὸ πλῆθος ... διῄρητο εἰς τὰς συμμορίας Ἀθήνησιν, ἀλλὰ μόνοι οἱ πλούσιοι καὶ εἰσφέρειν τῇ πόλει δυνάμενοι. ... Διῃρέθησαν δὲ πρῶτον Ἀθηναῖοι κατὰ συμμορίας ἐπὶ Ναυσινίκου (Ναυσικοῦ codd.) ἄρχοντος, ὥς φησι Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ Ἀτθίδος. Συμμορία, classis.—Non omnis multitudo Athenis in symmorias distributa erat, sed divites solum, et qui conferre civitati pecunias poterant. Primum vero Athenienses in symmorias divisi sunt archonte Nausinico, ut ait Philochorus libro quinto Atthidis.Suidas h. v. Philochori nomen omisit; Etym. M. auctor omnia repetivit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

127.

p. 404

Harpocr.:Δάτος, πόλις ἐστὶ Θρᾴκης σφόδρα εὐδαίμων. ... Μετωνομάσθη μέντοι πόλις τῶν Δατηνῶν, Φιλίππου τοῦ Μακεδόνων βασιλέως κρατήσαντος αὐτῆς, ὡς Ἔφορός τέ φησι καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ πέμπτῃ. Datus, urbs Thraciae valde opulenta. ... Datenorum tamen civitas, quum eam Philippus Macedonum rex occupasset, transnominata est, ut Ephorus testatur, et Philochorus in quinto.Lenzius monet post Δατηνῶν excidisse Φίλιπποι. Cf. Diodor. XVI, 71.
PHILOCHORI FRAGMENTA

128.

p. 404

Harpocr.:Στρύμη:... Ἀποικίαι δὲ εἰσὶ Θασίων τῆς Θρᾴκης Γάληψος καὶ Στρύμη νῆσος. Ἔστι δὲ ἐμπόριον Θασίων. Μνημονεύει τῶν Θασίων πρὸς Μαρωνείτας περὶ τῆς Στρύμης ἀμφισβητήσεως Φιλόχορος ἐν πέμπτῃ, Ἀρχίλοχον ἐπαγόμενος μάρτυρα. Thasiorum in Thracia coloniae sunt Galepsus et Stryme insula, quae est Thasiorum emporium. Controversiae de Stryme inter Thasios et Maronitas, Philochorus, Archilochum laudans testem, meminit libro quinto.
405

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VI
Libro sexto tribuuntur, quae a Philochoro narrata sunt de symmoriis trierarchiae Olymp. CV, 3 institutis (fr. 129), de sacra trieri circa Olymp. CVI a Philippo Atheniensibus erepta (fr. 130), de bello Olynthiaco Olymp. CVII, 4 suscepto (fr. 132), de civium recensione Archia archonte, Olymp. CVIII, 3 facta (fr. 133), de rebus gestis, quae incidunt in Olymp. CX, 1 et CX, 2 ( fr. 135), de ludis Chytrinis a Lycurgo oratore instauratis inter Olymp. CX, 3 et CXII, 3 (fr. 137). Theoris vates, de qua Philochorus hoc in libro loquutus est (fr. 136), quo anno a Demosthene accusata sit, non habemus compertum, sed ex Boeckhii sententia non est, cur hoc post proelium Chaeronense factum esse existimemus. Nihil igitur obstat, quin statuamus, libro sexto historiam Atticam ab Olymp. CV, 1 usque ad eum annum, quo Alexander imperium iniit, Olymp. CXI , 1 comprehensam esse; sed si reputemus, Philochorum in libro peculiari egisse de archontibus ab Olymp. CI, 3 usque ad Olymp. CXV, 2, i. e. usque ad tempus, quo ipse florere coepit, porro inde a septimo Atthidis libro eum suae memoriae historiam prolixe tractasse, denique sex priores Atthidis libros separatim editos esse videri, Boeckhio, qui his de rebus sagacissime disputavit, credere cogimur, librum sextum Atthidis eodem modo ac librum de archontibus pertinuisse usque ad Olymp. CXV, 2, a quo tempore suae aetatis historiam tradidit. Incipit autem hoc anno Cassandri imperium, quo mox gravissima reipublicae Atheniensium facta est mutatio.
PHILOCHORI FRAGMENTA

129.
Olymp.105.3
p. 405

Harpocrationis:Χίλιοι διακόσιοι, οἱ πλουσιώτατοι Ἀθηναίων χίλιοι καὶ διακόσιοι ἦσαν, οἳ καὶ ἐλειτούργουν. Μνημονεύουσι δ ̓ αὐτῶν καὶ ἄλλοι ῥήτορες καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ ἕκτῃ. Ditissimi Atheniensium mille ducenti fuerunt, qui et munia obibant publica. Horum cum alii rhetores mentionem faciunt, tum Philochorus libro sexto.Suidas Philochori nomen omisit.
PHILOCHORI FRAGMENTA

130.a

p. 405

Harpocr. v. Ἱερὰ τριήρης:Δημοσθένης ἐν δ' Φιλιππικῶν· «Καὶ τὴν ἱερὰν ἀπὸ τῆς χώρας ᾤχετο ἔχων τριήρη.» Λέγοι ἂν τὴν Πάραλον, ὡς συνιδεῖν ἔστιν ἔκ τε τῆς Φιλοχόρου καὶ ἐκ τῆς Ἀνδροτίωνος ὁμοίως ἕκτης. Demosthenes in quarta Philippicarum: «Atque ex terra profectus est sacram habens trierem.» Paralum dicere videtur, ut cognoscere licet cum ex Philochori, tum similiter ex Androtionis libro sexto.
PHILOCHORI FRAGMENTA

130.b

p. 405

App. Photii Porson. p. 676, 7, s. v. Πάραλος καὶ Σαλαμινία:... δὲ Πάραλος καὶ ἀπό τινος ἥρωος ἐπιχωρίου ἐκλήθη· τῆς μὲν Παράλου καὶ Σαλαμινίας ἐν τρίτῃ μνημονεύει Θουκυδίδης, καὶ Ἀριστοφάνης ἐν Ὄρνισιν. Ἀριστοτέλης δὲ Ἀμοριάδα καὶ Πάραλον οἶδε· καὶ Δείναρχος ἐν τῷ κατὰ Τιμοκράτους· Στησίχορος δὲ ἐν τῇ ζ' τέτταρας αὐτὰς οἶδε, πρώτας μὲν δύο, Ἀμοριάδα καὶ Πάραλον, προσγενομένας δὲ Δημητριάδα καὶ Ἀντιδονίδα. Paralus et Salaminia. Paralus ab heroe quodam patrio nomen accepit; Parali et Salaminiae Thucydides mentionem facit libro tertio, et Aristophanes in Avibus. Aristoteles Amoriadem et Paralum memorat, itemque Dinarchus inoratione contra Timocratem. Stesichorus (Philochorus) vero libro sexto quatuor memorat, duas illas priores, Amoriadem et Paralum, praeter easque Demetriadem et Antigonidem.Pro Στησίχορος legendum esse Φιλόχορος ex Harpocrationis loco modo laudato, in quo idem liber citatur, patet. Ἀντιδονίδα mutandum in Ἀντιγονίδα.
PHILOCHORI FRAGMENTA

131.
Olymp.107.1
p. 405

Dionys. Halic. t. 2, p. 118, 40 Sylb.:Οἱ μὲν εἰς Σάμον ἀποσταλέντες κληροῦχοι, κατὰ τοῦτον τὸν ἄρχοντα (Ἀριστόδημον) ἀπεστάλησαν, ὡς Φιλόχορος ἐν ταῖς ἱστορίαις λέγει. Coloni, qui in Samum deducti sunt, hoc archonte (Aristodemo) missi sunt, ut in Historiis tradit Philochorus.
PHILOCHORI FRAGMENTA

132.
Olymp.107.4.
p. 405

Dionys. Hal. t. 2, p. 122, 32 Sylb.:Οὗτος (ὁ Ὀλυνθιακὸς πόλεμος) ἐπὶ Καλλιμάχου γέγονεν ἄρχοντος, ὡς δηλοῖ Φιλόχορος ἐν ζ' βίβλῳ τῆς Ἀτθίδος, κατὰ λέξιν οὕτω γράφων· «Καλλίμαχος Περγασῆθεν· ἐπὶ τούτου Ὀλυνθίοις πολεμουμένοις ὑπὸ Φιλίππου, καὶ πρέσβεις Ἀθήναζε πέμψασιν οἱ Ἀθηναῖοι συμμαχίαν τε ἐποιήσαντο καὶ βοήθειαν ἔπεμψαν, πελταστὰς μὲν δισχιλίους, τριήρεις δὲ τριάκοντα τὰς μετὰ Χάρητος, ἃς καὶ συνεπλήρωσαν. «Ἔπειτα διεξελθὼν ὀλίγα τὰ μεταξὺ γενόμενα, τίθησι ταυτί·» Περὶ δὲ τὸν αὐτὸν πολέμῳ, καὶ πρεσβευσαμένων Ἀθήναζε, Χαρίδημον αὐτοῖς ἔπεμψαν οἱ Ἀθηναῖοι τὸν ἐν Ἑλλεσπόντῳ στρατηγόν· ὃς ἔχων ὀκτωκαίδεκα τριήρεις καὶ πελταστὰς τετρακισχιλίους, ἱππεῖς δὲ πεντήκοντα καὶ ἑκατὸν, ἦλθεν εἴς τε Παλλήνην καὶ τὴν Βοττιαίαν μετ ̓ Ὀλυνθίων, καὶ τὴν χώραν ἐπόρθησεν.» Ἔπειθ ̓ ὑπὲρ τῆς τρίτης συμμαχίας λέγει ταυτί· «Πάλιν δὲ τῶν Ὀλυνθίων πρέσβεις ἀποστειλάντων εἰς τὰς Ἀθήνας, καὶ δεομένων, μὴ περιιδεῖν αὐτοὺς καταπολεμηθέντας, ἀλλὰ πρὸς ταῖς ὑπαρχούσαις δυνάμεσι πέμψαι βοήθειαν, μὴ ξενικὴν, ἀλλ ̓ αὐτῶν Ἀθηναίων, ἔπεμψεν αὐτοῖς δῆμος τριήρεις μὲν ἑτέρας ἑπτακαίδεκα, τῶν δὲ πολιτῶν ὁπλίτας δισχιλίους καὶ ἱππεῖς τριακοσίους ἐν ναυσὶν ἱππηγοῖς, στρατηγὸν δὲ Χάρητα τοῦ στόλου παντός.»
PHILOCHORI FRAGMENTA

132.

p. 405

Ulpian. ad Demosth. Olynth. II, p. 24 Wolf.:Ἰστέον δὲ, ὅτι φησὶ καὶ Φιλόχορος, ὅτι τρεῖς βοήθειαι ἐπέμφθησαν, καθ ̓ ἕκαστον λόγον (τοῦ Δημοσθένους) μίας πεμπομένης, ὡς τῆς πρώτης μὴ οὔσης ἱκανῆς. Memoratudignum est, Philochorum quoque tradere, ter esse copias Olynthiis auxilio missas, singulas post singulas Demosthenis orationes, quum non sufficerent quae missae essent primae.
406PHILOCHORI FRAGMENTA

133.
Olymp.108.3
p. 406

Harpocr.:Διαψήφισις ἰδίως λέγεται ἐπὶ τῶν ἐν τοῖς δήμοις ἐξετάσεων, αἳ γίγνονται περὶ ἑκάστου τῶν δημοτευομένων, εἰ τῷ ὄντι πολίτης καὶ δημότης ἐστὶν παρεγγέγραπται ξένος ὤν. ... Ἐντελέστατα δὲ διείλεκται περὶ τῶν διαψηφίσεων, ὡς γεγόνασιν ἐπὶ Ἀρχίου ἄρχοντος, Ἀνδροτίων ἐν τῇ Ἀτθίδι καὶ Φιλόχορος ἐν ἕκτῳ τῆς Ἀτθίδος. Διαψήφισις proprie dicitur recensio eorum qui sunt in demis, qua quisque popularium recognoscitur, ut sciatur verusne civis sit et popularis an peregrinus falso in civitatem adscriptus. Plenissime de recensionibus, quae archonte Archia institutae sunt, dixerunt Androtio et Philochorus libro sexto Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

134.
Olymp.109.2
p. 406
Dionys. Hal. t. 2, p. 119:Διοπείθους ἔτι περὶ Ἑλλήσποντον τοῦ τῶν Ἀθηναίων στρατηγοῦ διατρίβοντος, εἴρηται λόγος, ὡς ἐξ αὐτοῦ γίνεται φανερόν. Ἔστι δὲ χρόνος κατὰ Πυθόδοτον ἄρχοντα, ὡς δηλοῖ Φιλόχορος σὺν τοῖς ἄλλοις ἐπὶ τούτου τοῦ ἄρχοντος, οὐδέπω εἰκοστὸν ἔχων ἔτος. Diopithe, duce Atheniensi, adhuc circa Hellespontum rem gerente, dicta est haec oratio, uti ex ipsa patet, idque factum est circa tempora Archontis Pythodoti, ut in hoc archonte Philochorus et alii ostendunt, quum Dinarchus nondum viginti annorum esset.Ultima verba Siebelis ita restitui voluit: ὡς δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τοῖς γενομένοις ἐπὶ τούτου τοῦ ἄρχοντος, οὐδέπω εἰκοστὸν ἔχοντος ἔτος Δεινάρχου.
PHILOCHORI FRAGMENTA

135.
Olymp.110.1.2
p. 406

Dionys. Halic. t. 2, p. 128, 45 Sylb.:Τὰς δὲ αἰτίας, δι ̓ ἃς εἰς τὸν πόλεμον κατέστησαν (Ἀθηναῖοι καὶ Φίλιππος), ἀδικεῖσθαι λέγοντες ἀμφότεροι, καὶ τὸν χρόνον, ἐν τὴν εἰρήνην ἔλυσαν, ἀκριβῶς δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τῇ ζ' Ἀτθίδος βίβλῳ. Θήσω δὲ ἐξ αὐτῆς τὰ ἀναγκαιότατα. «Θεόφραστος Ἀλλαιεύς· ἐπὶ τούτου Φίλιππος τὸ μὲν πρῶτον ἀναπλεύσας Περίνθῳ προσέβαλεν· ἀποτυχὼν δ ̓ ἐντεῦθεν Βυζάντιον ἐπολιόρκει, καὶ μηχανήματα προσῆγεν.» Ἔπειτα διεξελθὼν ὅσα τοῖς Ἀθηναίοις Φίλιππος ἐνεκάλει διὰ τῆς ἐπιστολῆς καὶ Δημοσθένους παρακαλέσαντος αὐτοὺς πρὸς τὸν πόλεμον, καὶ ψηφίσματα γράψαντος, ἐχειροτόνησε, τὴν μὲν στήλην καθελεῖν τὴν περὶ τῆς πρὸς Φίλιππον εἰρήνης καὶ συμμαχίας σταθεῖσαν, ναῦς δὲ πληροῦν καὶ τὰ ἄλλα ἐνεργεῖν τὰ τοῦ πολέμου· ταῦτα γράψας κατὰ Θεόφραστον ἄρχοντα γεγονέναι, τῷ μετ ̓ ἐκεῖνον ἐνιαυτῷ τὰ πραχθέντα μετὰ τὴν λύσιν τῆς εἰρήνης ἐπὶ Λυσιμαχίδου ἄρχοντος διεξέρχεται. Θήσω δὲ καὶ τούτων αὐτῶν τὰ ἀναγκαιότατα. «Λυσιμαχίδης Ἀχαρνεύς· ἐπὶ τούτου τὰ μὲν ἔργα τὰ περὶ τοὺς νεωσοίκους καὶ τὴν σκευοθήκην ἀνεβάλοντο διὰ τὸν πόλεμον πρὸς Φίλιππον· τὰ δὲ χρήματ ̓ ἐψηφίσαντο πάντ ̓ εἶναι στρατιωτικὰ, Δημοσθένους γράψαντος. Φιλίππου δὲ καταλαβόντος Ἐλάτειαν καὶ Κυτίνιον, καὶ πρέσβεις πέμψαντος εἰς Θήβας Θετταλῶν, Αἰνιάνων, Αἰτωλῶν, Δολόπων, Φθιωτῶν· Ἀθηναίων δὲ κατὰ τὸν αὐτὸν χρόνον πρέσβεις ἀποστειλάντων τοὺς περὶ Δημοσθένη, τούτοις συμμαχεῖν ἐψηφίσατο.» Causas ob quas ad arma ventum est, quum utrique injurias sibi illatas esse dicerent, atque tempus, quo pax soluta est, Philochorus accurate refert, Rerum Atticarum libro sexto: cujus ea potissimum hic afferam, quae maxime necessaria sunt: «Theophrastus Allaeensis. Sub hoc Philippus prima expeditione irruit in Perinthum. Quumque non satis successisset ex sententia, hinc Byzantium obsedit, machinasque admovit.» Deinde postquam exposuit, quas ob res Philippus Athenienses accusaverit in epistola, atque narravit, hos, quum Demosthenes adhortatus esset, ut bellum gererent plebiscitumque proposuisset, decrevisse «columnam, quae de pace et societate cum Philippo inita posita esset, dejiciendam, naves vero implendas, parandaque esse quae ad bellum necessaria essent», haec postquam narravit sub Theophrasto archonte gesta esse, mox subjicit quae sequenti anno acta sunt, rupta pace, Lysimachide archonte. Apponam et ex bis quae maxime necessaria sunt: «Lysimachides Acharnensis. Sub hoc opera in navibus et armamentario intermissa sunt, ob bellum cum Philippo exortum: pecunias vero omnes decreverunt militiae impendi, rogationem perferente Demosthene. Quum vero Philippus Elateam cepisset et Cytinium, legatosque Thessalorum, Aenianum, Aetolorum, Dolopum et Phthiotarum Thebas misisset, Athenienses vero eodem tempore legatum eo misissent Demosthenem, Thebani decreverunt cum his societatem inire.»Verba καὶ Δημοσθένους ἐχειροτόνησε mutila sunt: Sylburg. hanc adhibet medelam: καὶ ὡς Δημοσθένους... γράψαντος, ἐχειροτόνησεν ὁ δῆμος. Sub finem hujus loci haud dubie scribendum est ἐψηφίσαντο.
407PHILOCHORI FRAGMENTA

136.

p. 407

Harpocr. v. Θεωρίς:Μάντις ἦν Θεωρὶς, καὶ ἀσεβείας κριθεῖσα ἀπέθανεν, ὡς καὶ Φιλόχορος ἐν ἕκτῃ γράφει. Haec Theoris erat fatidica et oh impietatis crimen morte mulctata est, ut Philochorus libro sexto testatur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

137.

p. 407

Schol. Arist. Ran. 218:Ἤγοντο ἀγῶνες αὐτόθι, οἱ Χύτρινοι καλούμενοι, καθά φησι Φιλόχορος ἐν τῇ ἕκτῃ τῶν Ἀτθίδων. Celebrabantur ibi (in urbe Athenarum) ludi, quos Chytrinos vocabant, ut ait Philochorus libro sexto Atthidum.Phavorinus habet οἱ χύτριοι pro oἱ χυτρίνοι.
PHILOCHORI FRAGMENTA

138.

p. 407

Harpocr.:Κατατομή· Ὑπερίδης ἐν τῷ κατὰ Δημοσθένους· Καὶ καθήμενος κάτω ὑπὸ τῇ κατατομῇ. Φιλόχορος δὲ ἐν ἕκτῃ οὕτως· «Αἰσχραῖος Ἀναγυράσιος ἀνέθηκε τὸν ὑπὲρ τοῦ θεάτρου τρίποδα καταργυρώσας, νενικηκὼς τῷ πρότερον ἔτει χορηγῶν παισὶ, καὶ ἐπέγραψεν ἐπὶ τὴν κατατομὴν τῆς πέτρας.» Incisura.—Hyperides in oratione contra Demosthenem: «Et infra sedens sub incisura,» Philochorus autem libro sexto sic: «Tripodem illum argenteum pro theatro dicavit Aeschraeus Anagyrasius, qui anno antecedenti choragus pueris vicerat et in ipsa rupis pariete inscripsit (victoriam).Phavorinus h. v. eadem verba habet, Suidas h. v. et Photius in Lex. p. 107 nonnisi ultimam partem dant. V. H. Steph. Thesaur. s. ead. v.
PHILOCHORI FRAGMENTA

139.
Οlymp.114.3
p. 407

Plutarch. Orator. vitt. p. 846, fin. (Reisk. IX, p. 367) de morte Demosthenis:Ἀποθανεῖν αὐτὸν Φιλόχορος μέν φησι φάρμακον πιόντα, Σάτυρος δὲ συγγραφεὺς, τὸν κάλαμον πεφαρμάχθαι, γράφειν ἤρξατο τὴν ἐπιστολὴν, οὗ γευσάμενον ἀποθανεῖν. Mortuum eum (Demosthenem) esse tradit Philochorus epoto veneno; Satyrus autem, historiae scriptor, veneno imbutum fuisse calamum, quo scribere epistolam coeperit, eoque gustato, ipsum periisse.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VII
In libro septimo memorati sunt magistratus, quos Demetrius Phalereus constituit, νομοφύλακες (fr. 141), ἀποστολεῖς (fr. 142), γυναικονόμοι (fr. 143). Credibile est, hunc librum ab Olymp. CXV, 3 usque ad Olymp. CXVII, 2, quo anno Antigonus, Cassander, Ptolemaeus et Lysimachus pacem inter se composuerunt, pertinuisse.
PHILOCHORI FRAGMENTA

140.

p. 407

Harpocrat.:Φυλὴ δῆμός ἐστι φυλῆς τῆς Οἰνηϊδος. Μένανδρος Δυσκόλῳ· Τῆς Ἀττικῆς νομίζετ ̓ εἶναι τὸν τόπον Φυλήν· τὸ Νυμφαῖον δ ̓ ὅθεν προέρχομαι Φυλασίων. Φιλόχορος δὲ ἐν ἑβδόμῳ Ἀτθίδος φρούριον αὐτό φησιν εἶναι. Phyle est populus Oeneidis tribus. Menander autem in Moroso: Terrae Atticae putate esse locum Phylen, atque Nymphaeum, unde progredior, Phylasioruni. Sed Philochorus castellum id esse tradit, libro septimo Atthidis.
PHILOCHORI FRAGMENTA

141.a

p. 407

Harpocrat.:Νομοφύλακες· ἀρχή τις παρ ̓ Ἀθηναίοις οὕτω ἐκαλεῖτο, διαφέρουσα τῶν θεσμοθετῶν.... Φιλόχορος ἐν τῷ ἑβδόμῳ ἄλλα τέ τινα διεξῆλθε περὶ αὐτῶν καὶ ὅτι οὗτοι τὰς ἀρχὰς ἐπηνάγκαζον τοῖς νόμοις χρῆσθαι. Nomophylaces, magistratus apud Athenienses ita appellabatur, a Thesmothetis diversus ... Philochorus libro septimo quum alia nonnulla de iis dixit, tum eos coegisse magistratus legibus uti.Eadem Suidas, qui vero Philochori non facit mentionem.
PHILOCHORI FRAGMENTA

141.b

p. 407

Appendix Photii Porson. p. 674, 5:Νομοφύλακες ἕτεροί εἰσι τῶν θεσμοθετῶν, ὡς Φιλόχορος ἐν τῇ ζ'. Οἱ μὲν γὰρ ἄρχοντες ἀνέβαινον εἰς Ἄρειον πάγον ἐστεφανωμένοι· οἱ δὲ νομοφύλακες στροφία χαλκᾶ ἄγοντες καὶ ἐν ταῖς θέαις ἐναντίον ἀρχόντων ἐκαθέζοντο· καὶ τὴν πομπὴν ἔπεμπον τῇ Παλλάδι, τὰς δὲ ἀρχὰς ἠνάγκαζον τοῖς νόμοις χρῆσθαι, καὶ ἐν τῆ ἐκκλησίᾳ καὶ ἐν τῇ βουλῇ μετὰ τῶν προέδρων ἐκάθηντο, κωλύοντες τὰ ἀσύμφορα τῇ πόλει πράττειν. Ἑπτὰ δὲ ἦσαν· καὶ κατέστησαν, ὡς Φιλόχορος, ὅτε Ἐφιάλτης μόνα κατέλιπε τῆ ἐξ Ἀρείου πάγου βουλῇ τὰ ὑπὲρ τοῦ σώματος. Nomophylaces differunt a Thesmothetis, ut Philochorus scribit libro septimo; archontes enim in Areopagum ascendebant coronati, nomophylaces vero redimiculum aeneum gestabant et in spectaculis e regione archontibus sedebant; Minervae pompam ducebant, et magistratus cogebant legibus uti; in comitiis et in senatu cum proedris praesidebant, impedientes, ne quid decerneretur, quod urbi esset noxium; erant autem septem et constituti sunt quo tempore Ephialtes Areopago nonnisi judicia capitis reliquisset.Schoemannus (Antiqq, juris publ. Graec., p. 299) monet Philochorum probabiliter jam libro tertio mentionem fecisse nomophylacum ab Ephialte institutorum, sed breviter tantummodo, ut de magistratu qui mox abolitus fuerit; copiose vero de iis in universum disputasse libro septimo, quum de Demetrio Phalereo narraret: Boeckhium igitur (De Philoch. p. 25, sqq.) non debuisse de hoc magistratu ab Ephialte instituto ob eam rationem dubitare, quod Philochorus de eo septimo demum libro exposuisse dicatur.
408PHILOCHORI FRAGMENTA

142.

p. 408

Harpocrat.:Ἀποστολεῖς, οἱ ἐπὶ τῆς ἐκπομπῆς τῶν τριήρων ἀποδεδειγμένοι. Δημοσθένης ... καὶ Φιλόχορος ἐν τῇ ἑβδόμῃ. Ἀποστολεῖς, qui ad emissionem triremium designati sunt. Demosthenes et Philochorus libro septimo.
PHILOCHORI FRAGMENTA

143.

p. 408

Athen. VI, 11, p. 245, C:Φιλόχορος ἐν ἑβδόμῃ Ἀτθίδος, «Οἱ γυναικονόμοι, φησὶ, μετὰ τῶν Ἀρεοπαγιτῶν ἐσκόπουν τὰς ἐν ταῖς οἰκίαις συνόδους, ἔν τε τοῖς γάμοις καὶ ταῖς ἄλλαις θυσίαις.» Philochorus libro septimo Atthidis: «Gynaeconomi, ait, cum Areopagitis inspiciebant convivia in domibus instituta, quum in nuptiis, tum in aliis sacris epulis.»

ATTHIS

ATTHIS
LIBER VIII
Libri octavi, qui incepisse videtur ab Olymp. CXVII, 2, terminus fuit Olymp. CXVIII, 2, ut apparet ex fr. 144.
PHILOCHORI FRAGMENTA

144.
Olymp.118.2
p. 408

Dionys. Hal. t. 2, p. 113, Dinarchum narrat Anaxicrate archonte, sub quo Antigonus et Demetrius Cassandri praesidium Athenis expulerunt, accusatum esse, sed non ausum in judicium venire in Euboeam discessisse; inde quindecim annis post Athenas rediisse et a Proxeno receptum esse, sed quum aurum perdidisset, Proxeno negligenter hoc quaerenti actionem de amissa pecunia intendisse. Tum pergit:Οὗτος μὲν βίος τἀνδρός· ἀποδείκνυται δ ̓ ἕκαστον αὐτῶν ἐκ τε τῶν ἱστοριῶν τῶν Φιλοχόρου, καὶ ἐξ ὧν αὐτὸς περὶ αὑτοῦ συνέγραψεν ἐν τῷ λόγῳ τῷ κατὰ Προξένου. ... Φιλόχορος δὲ ἐν ταῖς Ἀττικαῖς ἱστορίαις περί τε τῆς αὐτῆς τῶν καλεσάντων τὸν δῆμον, καὶ περὶ τῆς καθόδου πάλιν οὕτως λέγει· «Τοῦ γὰρ Ἀναξικράτους ἄρχοντος εὐθὺ μὲν τῶν Μεγαρέων πόλις ἑάλω· δὲ Δημήτριος, κατελθὼν ἐκ τῶν Μεγάρων, κατεσκευάζετο τὰ πρὸς τὴν Μουνυχίαν, καὶ τὰ τείχη κατασκάψας ἀπέδωκε τῷ δήμῳ. Ὕστερον δὲ εἰσηγγέλθησαν πολλοὶ πολιτῶν, ἐν οἷς καὶ Δημήτριος Φαληρεύς. Τῶν δὲ εἰσαγγελθέντων, τοὺς μὲν οὐχ ὑπομείναντας τὴν κρίσιν, ἐνεθανάτωσαν τῇ ψήφῳ, τοὺς δ ̓ ὑπακούσαντας, ἀπέλυσαν.» Ταῦτα μὲν οὖν τῆς ὀγδόης. Haec Dinarchi vitae ratio fuit: quae ex Historiis Philochori depromta sunt, et ex iis quae ipse de se in oratione contra Proxenum scripsit. ... Philochorus vero in Historiis Atticis de eodem exilio eorum qui populum ad seditionem commoverant, deque eorum reditu, haec commemorat: «Anaxicrate enim archonte, primo impetu Megarensium civitas capta est: Demetrius autem Megara reversus praeparavit ea, quae ad Munychiae defensionem necessaria videbantur: muros etiam dejectos populo reddidit. Plurimi deinde cives denunciati sunt, inter quos fuit Demetrius Phalereus. Denunciatorum vero alii, quum ad judicium venire non auderent, decreto judicum capitis damnati sunt, alii autem morem gerentes absoluti.» Haec quidem libro octavo.Pro περί τε τῆς αὐτῆς τῶν καλεσάντων τὸν δῆμον Sylburgius bene scripsit περί τε τῆς φυγῆς τῶν καταλυσάντων τὸν δῆμον.
PHILOCHORI FRAGMENTA

145.
Olymp.118.2
p. 408

Athen. XV, 16, p. 697, A:Ἐπ ̓ Ἀντιγόνῳ δὲ καὶ Δημητρίῳ φησὶ Φιλόχορος Ἀθηναίους ᾄδειν παιᾶνας, τοὺς πεποιημένους ὑπὸ Ἑρμίππου τοῦ Κυζικηνοῦ, ἐφαμίλλων γενομένων τῶν παιᾶνας ποιησάντων πολλῶν, καὶ τοῦ Ἑρμοκλέους προκριθέντος. De Antigono atque Demetrio Philochorus ait, eorum tempore Athenienses canere paeanes ab Hermippo Cyziceno compositos, multis aemulis, qui paeanes fecerant, et ipsi Hermocli praelato.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER IX
Liber nonus complexus est tres vel quatuor annos ab Olymp. CXVIII , 3 usque ad Olymp. CXIX, 2 vel Olymp. CXIX, 3; ex hoc enim libro afferuntur, quae Olymp. CXVIII, 3 acciderunt; tertium autem annum Olymp. CXIX ad librum decimum pertinere, ex fr. 148 clarum fit, ubi narratur, Demetrium Poliorcetam utrisque mysteriis initiatum esse, quod illo anno factum est.
PHILOCHORI FRAGMENTA

146.
Olymp.118.3
p. 408

Dionys. Hal. t. 2 , p. 113 Sylb.:Ἐν δὲ τῇ ἐννάτῃ φησί (Φιλόχορος)· «Τοῦ δ ̓ ἐνιαυτοῦ τουδὶ διελθόντος, ἑτέρου δ ̓ εἰσιόντος, ἐν ἀκροπόλει σημεῖον ἐγένετο τοιοῦ- το. Κύων εἰς τὸν τῆς Πολιάδος νεὼν εἰσελθοῦσα, καὶ δῦσα εἰς τὸ Πανδρόσιον, ἐπὶ τὸν βωμὸν ἀναβᾶσα τοῦ Ἑρκείου Διὸς, τὸν ὑπὸ τῇ ἐλαίᾳ, κατέκειτο. Πάτριον δ ̓ ἐστὶ τοῖς Ἀθηναίοις, κύνα μὴ ἀναβαίνειν εἰς ἀκρόπολιν. Περὶ τὸν αὐτὸν δὲ χρόνον καὶ ἐν τῷ ἱερῷ μεθ ̓ ἡμέραν, ἡλίου τ ̓ ἐξέχοντος καὶ οὔσης αἰθρίας, ἀστὴρ ἐπί τινα χρόνον ἐγένετο ἐκφανής. Ἡμεῖς δ ̓ ἐρωτηθέντες ὑπέρ τε τοῦ σημείου καὶ τοῦ φαντάσματος, εἰς φέρει, φυγάδων κάθοδον ἔφαμεν προσημαίνειν ἀμφότερα· καὶ ταύτην οὐκ ἐκ μεταβολῆς πραγμάτων ἐσομένην, ἀλλ ̓ ἐν τῇ κατεστώσῃ πολιτείᾳ· καὶ τὴν κρίσιν ἐπιτελεσθῆναι συνέβη.» Libro nono tradit (Philochorus) haec: «Anno hoc elapso et alio inchoante, tale in arce prodigium contigit. Canis in templum Minervae ingressa et Pandrosium intrans ad aram usque Jovis Hercei, quae sub olea est, devenit. Apud Athenienses autem antiquitus observari solet, ne canis in arcem ascendat. Eodem tempore in templo interdiu et sole coelum tenente meteoron ignitum aliquamdiu conspiciendum se praebuit. Nos vero quum de hoc portento et apparitione interrogati essemus, quid miri portenderetur, diximus, utroque exulum restitutionem reditumque designari; qui tametsi redirent, reipublicae tamen regimen non mutatum iri, sed idem permansurum esse: atque hoc contigisse etiam vidimus.»
409PHILOCHORI FRAGMENTA

147.

p. 409

Athenaeus V, 3, p. 189, C:Λέγονται Ἀθήνησι καὶ ἱεροί τινες αὐλῶνες, ὧν μέμνηται Φιλόχορος ἐν τῇ ἐννάτῃ. Sunt Athenis sacri quidam αὐλῶνες, qui dicuntur, quorum Philochorus meminit in nono.Eadem leguntur in Fragm. Lex. Gr. in calce Hermanni libri De emend. rat. gramm. Gr. p. 328, ubi vero Philochori nomen praetermissum.

ATTHIS

ATTHIS
LIBER X
In librum decimum scimus Olymp. CXIX, 3 incidere. Atque persuasit nobis Boeckhius (l. l. p. 29) libris posterioribus passim inserta esse, quae in prioribus erant omissa; hujusmodi additamenta esse videntur, quae ex libro decimo afferuntur de ξενικῷ ἐν Κορίνθῳ (fr. 150) et de censu agri Attici (fr. 151).
PHILOCHORI FRAGMENTA

148.
Olymp.119.3
p. 409

Harpocrat. v. Ἀνεπόπτευτος ... ὁ μὴ ἐποπτεύσας:Τί δὲ τὸ ἐποπτεῦσαι, δηλοῖ Φιλόχορος ἐν τῇ δεκάτῃ· «Τὰ ἱερὰ οὗτος ἀδικεῖ πάντα, τά τε μυστικὰ καὶ τὰ ἐποπτικά.» Καὶ πάλιν· «Δημητρίῳ μὲν οὖν ἴδιόν τι ἐγένετο παρὰ τοὺς ἄλλους, τὸ μόνον ἅμα μυηθῆναι καὶ ἐποπτεῦσαι, καὶ τοὺς χρόνους τῆς τελετῆς τοὺς πατρίους μετακινηθῆναι.» Ὁ μὴ ἐποπτεύσας, Qui non inspexit. Ceterum quid sit ἐποπτεῦσαι, declarat Philochorus libro decimo: «Sacra hic violat omnia, tam mystica quam epoptica.» Iterumque: «Demetrio igitur peculiare quiddam praeter ceteros contigit, ut simul mysteriis initiaretur ac secretiores ritus inspiceret, et patria initiationis ritus tempora tum mutarentur.»Repetivit haec Suidas et gramm. Bekk. An. p. 398.
PHILOCHORI FRAGMENTA

149.

p. 409

Harpocrat. v. Ἐπωπτευκότων:... Οἱ μυηθέντες ἐν Ἐλευσῖνι ἐν τῇ δευτέρᾳ μυήσει ἐποπτεύειν λέγονται, ὡς δῆλόν ἐστιν ἔκ τε τοῦ Δημοσθένους λόγου καὶ ἐκ τῆς δεκάτης Φιλοχόρου. Eleusiniis sacris initiati, in altera initiatione ἐποπτεύειν dicuntur: ut apparet quum ex Demosthenis oratione, tum ex Philochori libro decimo.Suidas et Phavorinus Philochori nomen omiserunt.
PHILOCHORI FRAGMENTA

150.
Olymp.96.3
p. 409

Harpocrat. v. Ξενικὸν ἐν Κορίνθῳ:... Συνεστήσατο δ ̓ αὐτὸ πρῶτον Κόνων, παρέλαβε δ ̓ αὐτὸ Ἰφικράτης, ὕστερον καὶ Χαβρίας· χρησάμενοι τὴν Λακεδαιμονίων μόραν κατέκοψαν στρατηγοῦντος αὐτοῖς Ἰφικράτους καὶ Καλλίου, καθά φησιν Ἀνδροτίων τε καὶ Φιλόχορος. Peregrinorum militum exercitus in Corintho. Hanc Conon primus constituit, post quem ejus dux fuit Iphicrates, post etiam Chabrias: quo usi Athenienses, Iphicrate et Callia ducibus, Moram Lacedaemoniorum conciderunt, quemadmodum Androtio refert et Philochorus libro decimo.Suidas exhibet πρῶτος Κόνων, quod recipiendum videtur. Phavorinus idem habet, quod apud Harpocrat. legitur.
PHILOCHORI FRAGMENTA

151.

p. 409

Harpocrat.:Ὅτι ἑξακισχίλια ἦν τάλαντα τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, Δημοσθένης ἐν τῷ περὶ συμμοριῶν φησιν οὕτως· Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας τίμημα ὑπάρχειν ἀφορμὴν ὀκτακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται. Ἤτοι οὖν γραφικὸν ἁμάρτημά ἐστιν, ἴσως ῥήτωρ συναρπάζει, ἵνα δοκῇ πλείω τὴν ἀφορμὴν ἔχειν πόλις εἰς τὸν πρὸς βασιλέα πόλεμον. Ὅτι γὰρ ἑξακισχίλια τάλαντα ἦν τὸ τίμημα τῆς Ἀττικῆς, καὶ λυθέντος ἐν τοῖε ἑξῆς τοῦ λόγου φησὶν, λογισμὸν αὐτῶν διδοὺς ποικίλως, καὶ Φιλόχορος ἐν δεκάτη Ἀτθίδος. Atticae census sex millia talentûm fuit. Demosthenes in Oratione de classibus sic ait: Nobis autem agri censum octo mille talentûm subsidio esse audiet. Est igitur vel scripturae peccatum, aut forte orator ista callide dixit, ut respublica majores habere facultates videretur ad bellum cum rege gerendum. Fuisse utique civitatis Atticae censum sex mille talentûm, etiam in fine orationis, ubi multimodis eorum computationem facit, commemorat, itemque Philochorus libro Atthidos decimo.Locus quem Harpocrat. ex Demosthenis Orat. de class. affert, in nostris editionibus rectius ita scriptus est (p. 76 ed. H. Wolf.): Ἡμῖν δὲ τὸ τῆς χώρας ὑπάρχον ἀφορμὴν ἑξακισχίλια τάλαντα ἀκούσεται, sc. rex Persarum. Alter locus de Attici agri censu in eadem orat. Est p. 74: Ἐπειδὴ τὸ τίμημά ἐστι τὸ τῆς χώρας ἑξακισχιλίων ταλάντων.
410

ATTHIS

ATTHIS
SEPTEM LIBRI POSTREMI
Ex his unum tantum fragmentum servatum est idque ita comparatum, ut, ad quodnam tempus referendum sit, non appareat.
PHILOCHORI FRAGMENTA

152.

p. 410

Harpocr. v. Ἅμιπποι... οἱ σὺν ἵπποις στρατευόμενοι: ... Πεζοὶ δ ̓ εἰσιν οἱ ἅμιπποι, ὡς δῆλόν ἐστιν ἐκ τῶν Θουκυδίδου καὶ Ξενοφῶντος. ... Καὶ μήποτε πρόδρομοί τινές εἰσιν οἱ ἅμα τοῖς ἱππεῦσι τεταγμένοι. Φιλόχορος γοῦν ἐν τῇ ἕκτῃ καὶ δεκάτῃ φησὶ καὶ προδρόμους. Ἅμιπποι, qui juxta equos militant. Sunt autem ἅμιπποι pedites, ut apparet ex Thucydide et Xenophonte; et fortasse est genus quoddam antecursorum equitibus adjunctorum. Philochorus sane libro sexto decimo dicit etiam Antecursores.Eadem sunt apud Phavorinum. Vide Thucydid. V, 57, et Xenoph. Hellen. VII, 5, 23.

ATTHIS

ATTHIS
INCERTORUM ATTHIDIS LIBRORUM FRAGMENTA
PHILOCHORI FRAGMENTA

153.

p. 410

Harpocr.:Ἁγνίας, Ἰσαῖος ἐν τῷ πρὸς Εὐκλείδην περὶ χωρίου. Τοῦτον καὶ τοὺς συμπρεσβευτὰς αὐτοῦ φησὶν Ἁνδροτίων ἐν πέμπτῳ τῆς Ἀτθίδος καὶ Φιλόχορος, ὡς ἑάλωσάν τε καὶ ἀπέθανον ὑπὸ Λακεδαιμονίων. Hagnias. Isaeus in oratione contra Euclidem de praedio. Androtio, libro quinto Atthidis et Philochorus memorant Hagniam ejusque in legatione collegas a Lacedaemoniis captos fuisse et interemptos.
PHILOCHORI FRAGMENTA

154.

p. 410

Schol. Aristoph. Av. 1106:Γλαῦκες ὑμᾶς· ἀντὶ τοῦ νομίσματα. γὰρ γλαὺξ ὄρνεόν ἐστιν Ἀθηνᾶς, ὅπερ πάνυ τιμῶντες Ἀθηναῖοι διὰ τὴν θεὸν ἐν τοῖς τετραδράχμοις ἐνεχάραξαν νομίσμασιν.... Ἄλλως. γλαὺξ ἐπὶ χαράγματος ἦν τετραδράχμου, ὡς Φιλόχορος. Ἐκλήθη δὲ τὸ νόμισμα τὸ τετράδραχμον τότε γλαύξ· ἦν γὰρ γλαὺξ ἐπίσημον καὶ πρόσωπον Ἀθηνᾶς, τῶν προτέρων διδράχμων ὄντων, ἐπίσημόν τε βοῦν ἐχόντων. Noctua in tetradrachmis erat expressa, auctore Philochoro: appellatus autem est eo tempore hic numus γλαύξ (noctua), quia noctua signum Minervae erat. Prius didrachma erant in usu, quae bovem signum habebant.
PHILOCHORI FRAGMENTA

155.a

p. 410

Pollux Onom. X, 71:Φιλόχορος ἐν τῇ Ἀτθίδι παρὰ τοῖς παλαιοῖς φησι τὸν ἀμφορέα καλεῖσθαι κάδον, καὶ τὸ ἡμιαμφόριον ἡμικάδιον. Philochorus in Atthide dicit, veteribus amphoram cadum dictam esse, et semiamphoram, semicadum.
PHILOCHORI FRAGMENTA

155.b

p. 410

Lex. rhetor. post Phot. Porson. p. 667:Εἰσαγγελία ... Ἔνιοι δὲ τῶν ῥητόρων εἰώθεσαν καλεῖν καὶ τὰ μὴ μεγάλα ἀδικήματα εἰσαγγελίαν· ἔστι δ ̓ ὅτε ἐμβάλλοντες τοὺς συκοφαντουμένους εἰσήγγειλον, ὡς μὲν Φιλόχορος, χιλίων καθεζομένων, ὡς δὲ Δημήτριος Φαληρεὺς, χιλίων πεντακοσίων. Κἀκεῖνος δὲ οὕτως ὡρίσατο· εἰσαγγελία ἐστὶν περὶ καινῶν ἀδικημάτων δεδώκασιν ἀπενεγκεῖν οἱ νόμοι. Rhetorum nonnulli etiam minora delicta vocare solent εἰσαγγελίαν; nonnunquam sycophantas deprehensos εἰσαγγελίᾳ denunciabant, sedentibus in judicio, ut quidem Philochorus tradit, mille, ut vero Demetrius Phatereus scribit, mille et quingentis. Ille hanc dedit definitionem: «Εἰσαγγελία est id quod de innominatorum delictorum accusatione leges constituerant.»

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project     Creative Commons License