Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Where work='ΑΤΘΙΣ'

Volumen primum

XXIII

HELLANICUS

HELLANICUS: DE VITA ET SCRIPTIS AUCTORUM, QUORUM FRAGMENTA HOC VOLUMINE COMPREHENDUNTUR

Hellanicus, Lesbius ex Mytilene (2) . Patrem habuit, teste Suida, aut Andromenem, qui idem,
XXIV
nescio an rectius, aliis dicebatur Aristomenes, aut Scamonem vel potius Scammonem. Quem priorem posui propter vocabuli significationem Hellanico nostro optime convenit, alter eo sese commendat, quod cognominem Hellanicus filium habuisse narratur. Nota enim res est in nepote avi nomen repeti. Sturzius nihil dijudicat, Marxius (ad Ephorum p. 11) Andromeni praeferendum ducit Scammonem. Mihi aliter videtur. Etenim Eudocia verba οἱ δὲ Σκάμμωνος ... υἱόν omisit, ut ideo vel ab ipso Suida aliena videri possint; neque dubito quin is, qui hunc Scammonem apposuit, aut de Hellanico cogitaverit ab nostro diverso, aut quae ad hominem spectant Hellanici nomen mentitum, ad My tilenensem auctorem retulerit. Error facillimus erat. Apud Clementem Alex. (Stromm. Γ, p. 361) legitur: Σκάμμων ὁ Μυτιληναῖος καὶ Θεόφραστος ὁ Ἐρέσιος ... ἐν τοῖς περὶ Εὑρημάτων (1) . Hunc Scammonem eundem esse qui a Suida Hellanici filius dicitur conjectura est Marxii, quae sponte quasi unicuique sese offert; quanquam id quod hic Scammon περὶ Εὑρημάτων librum scripsissse narratur potest offendere. Nihilominus ulterius progredior idem Scammonis nomen dicens depravatum esse in Sandon, apud Suidam, ubi haec: Σάνδων, Ἑλλανίκου, φιλόσοφος, ἔγραφεν ὑποθέσεις εἰς Ὀρφέα, βιβλίον α’. Hic vero qui de Orpheo scripsit procul dubio filius erat illius Hellanici, qui et ipse Orphicam theologiam, a plurimis Hieronymo tributam, condidisse putabatur (Damascius De principiis c. 13 in Wolf. Anecd. Gr. tom. III, p. 253). Hunc denique Hellanicum de Orphica doctrina scriptorem non esse Lesbium historicum, res ipsa quidem clamare videtur, a multis tamen ejus scripta, neque sine veri quadam specie ad nostrum Hellanicum esse relata paullo infra, ubi de scriptis Hellanici dicendum est, probare studebo. Inde explicandus erit nominum ordo in canone historico apud Anonymum in libello De Artium et Disciplinarum Inventoribus (Bibl. Coislin. p. 597 et Fabric. Bibl. Gr. IX, p. 600 edit. Prim.): Θουκυδίδης, Ἡρόδοτος, Ξενοφῶν, Φίλιστος, Θεόπομπος, Ἔφορος, Ἀναξιμένης, Καλλισθένης, Ἑλλάνικος, Πολύβιος. Sicuti quisque intellligit non potuisse auctorem de alio ac de notissimo illo Hellanico cogitare, eodem modo qui ei inter Callisthenem et Polybium locus assignatur, subfuisse indicat, cur Hellanicum eodem fere tempore vixisse crederet, quo scripsit Hieronymus. Propter haec igitur de Scammone vel Sandone Hellanici Lesbii filio vehementer dubito. Cum nepote concidit avus. Vixit Hellanicus, si Suidam sequamur, sub regno Amyntae(Ol. 56, 4 — 69,1) usque ad tempora Perdiccae, qui ex Marmore Pario regnum adeptus est 01. 79, 4, 461 a. Chr. Itaque quum Lucianus (De Macrobb. tom. III, p. 224 Reitz.) Hellanicum vixisse dicat annos octoginta quinque, si 01. 80, 1 vel 81, 1 Noster e vita decesserit, natus est 01. 67, 3 vel 58, 3; 550 vel 546 a. Chr. Falsum hoc esse jam inde apparet, quod Hellanicum Suidas aequalem facit Sophoclis, Herodoti, Euripidis, quorum natales incidunt in Olymp. 71, 74, 75. Neque tamen hos calculos ipsius Suidae ingenio deberi, sed pluribus fuisse probatos colligitur ex Chronico Paschali, ubi ad Ol. 67 ponitur Ἑλλάνικος ἱστοριογράφος καὶ Δημόκριτος φιλόσοφος. Quae quum ita sint, Sturzius omnibus bonarum literarum studiosis summopere commendat Gellii Noctes Atticas, ubi (XV, 23) notus ille locus Pamphilae: Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historioe scriptores, in iisdem temporihus fere laude ingenti floruerunt, et non nimis longe distantibus fuerunt oetatibus. Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Verum quantacunque sit feminae Aegyptiae eruditio et auctoritas, non possumus in ejus testimonio acquiescere. Nam Hellanicum post pugnam ad Arginusas commissam (01. 93, 3, 406 a. Chr.) in condendis historiis adhuc occupatum fuisse probatur fragm. 80. Primus hoc vidit Dahlmannus (Forschungcn auf dem Gebiete der Geschichte vol. II, P. I, p. 124), qui itaque erroris incusat Lucianum, Hellanicum putans annos natum nonaginta adhuc operam dedisse scribendae Atthidi. Parum hoc verisimile; multo minus vero audiendus est Sturzius, qui omnem difficultatem facile dicit ac funditus tolli, si in fragmento modo laudato non historicum sed grammaticum Hellanicum intellexeris, aut Hellanico substitueris Callimachum. Etenim simpliciter dicendum est errasse Pamphilam, neque dubitandum quin ad verum proxime accedat auctor Vitae Euripidis, qui γεννηθῆναι, ait, τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ Ἑλλάνικον, ᾗ ἐνίκων περὶ Σαλαμῖνα ναυμαχίαν οἱ Ἕλληνες
XXV
(Ol. 75, 1, 480 a. Chr.). Accuratissime haec dicta esse vix contenderim, quum valde probabile sit huncce annum diemque natalem ad nomen Hellanici accommodatos esse. Quare si contra expressa verba testimonii conjecturae indulgere liceret, natalem annum Hellanici in veteribus catalogis positum putarem 01. 74, 3, 482 a. Chr., ita ut verus calculus ab illo Pamphilae differat bis septem annis, quam eandem distantiam in aliis nonnullis quae ad hanc aetatem spectant deprehendi. Vixerit igitur Hellanicus ab Ol. 74, 3—95, 4; 482-397 a. Chr. Jam quum Pamphilae auctoritas, quam multi adstupere solent, quoad Hellanicum labefactata sit, atque verisimiliter ea quae de Herodoti et Thucydidis aetate habet ex iisdem ἀναγραφαῖς fluxerint, quae quum ad majorem vel minorem omnia autiquitatem adducerent, rerum distantias tamen aequabiliter observabant: de fide eorum, quam a nonnullis impugnatam plurimi strenue defenderunt, quam maxime est dubitandum. — De Herodoti aetate eaedem diversitates reperiuntur quas de Hellanico vidimus. Nam quod Suidas eum una cum Hellanico in aula Amyntae commoratum dicit, quadrat cum calculo Eusebii atque Syncelli, qui Herodotum (provectiore demum aetate opus suum componentem) floruisse dicunt 01. 78. Neque defuerunt qui eum post Ol. 74, 1 natum esse dicerent. Sic Tzetzes eum Euripide juniorem facit, levis sane auctoritatis testis, sed in eo qui nunc est rerum statu haudquaquam contemnendus, praesertim quum tot aliis Herodoti vitae chronologia sit impedita difficultatibus. Quod deinde Thucydidem attinet, Pamphilae testimonium tantopere adversatur Marcellino, qui historicum mortuum dicit super annos natum quinquaginta, atque ipsius Thucydidis loco (V, 26), ut persuasum mihi sit, Thucydidem non Ol. 77, 2, 471 a. Chr., sed quatuordecim annispost, Ol. 80, 4, 457 a. Chr., lucem conspexisse (2) ; quod idem si de Herodoto accipitur, de multis melius et probabilius statui potuit quam hucusque factum est. Sed limites circumscripti hujus libelli non admittunt jam diutius me his immorari. Ut redeam ad Hellanicum potuit is cum Herodoto per aliquod tempus in aula Macedonica degere aut regnante Alexandro, antequam Thurios Herodotus abiisset, aut post ejus reditum sub regno Archelai. Innuit hoc Suidas (3) : is vero quum Hellanicum sexa- ginta tribus circiter annis justo majorem fecerit, neque Alexandrum regem neque Archelaum nominare potuit; sed pro suo calculo Hellanicum apud Amyntam cum Herodoto fuisse dicere debuit; ne tamen nimium tribuamus huic famae, monet quod idem Suidas Hellanicum obviam factum esse dicit Hecataeo, qui eodem fere tempore e vita decessit, quo alter est in lucem editus. Ut propter veram temporum rationem hoc a vero abhorret, sic jure quodam mentiri potuit is, qui Hellanicum Amyntae aetate vixisse statueret. Ceterum de vita nostri auctoris nihil compertum habemus nisi illud, quod a Suida Perperenae, quae urbs sita est e regione Lesbi ad sinum Adramyttenum, fato defunctus esse narratur. Conscripsit Hellanicus plurima tum prosaria oratione tum poetica. Haec sunt quae de operibus Hellanici tradit Suidas, ac ne paucissima quid m haec usquequaque vera esse videntur. Accuratiora ex ipsis sunt eruenda fragmentis, ex quibus sane apparet foecundissimum eum fuisse scriptorem. Si ex titulis a veteribus laudatis conclusionem facere liceret, opera scripsisset circa triginta. Verum satis convenit inter viros doctos hancce quae videtur duntaxat librorum multitudinem ex isto enatam esse more veterum scriptorum, quo singulas majorum operum partes peculiaribus titulis ab ipsis plerumque effictis laudare solerent. Nihilominus, quae est horum titulorum atque fragmentorum natura et indoles, res difficillima est et lubrica admodum has partes ita componere et conglutinare, ut qui fuerit majorum operum numerus, ambitus et adornatio inde intelligatur. Quare Sturzius de vera earum dispositione restituenda desperans, eas recensuit ex ordine literarum a quibus incipit cujusque inscriptio. Nos in ordinandis reliquiis ita versati sumus, ut primo loco ponereraus fragmenta sub titulo laudata, qui totius alichjus operis inscriptio haberi possit, his deinceps adjungeremus eos titulos, quibus aut majoris operis pars aut cognatum saltem ei argumentum indicaretur. Ita fragmentorum Hellanici dispositio ad eam rationem, quam in reliquis auctoribus secuti sumus, accedit, neque difficultatem creavimus, quominus suo quisque ipsius ingenio in refingendis historici operibus indulgeat. In iis demum fragminibus, quibus nulla libri notitia adspersa est, raro tantum, quod
XXVI
valde doleo, Sturzii adornationem reliqui. Igitur ordo titulorum in nostra editione hic est: Phoronis, Boeotica, Asopis; Deucalionia, Thessalica; Argolica, Sacerdotes Junonis Argivae; Atlantis, De Arcadia; Atthis, Cranaica. — Historiae, De Gentibus, De Gentium Nominibus, De Gentium et Urbium originibus, De Chii origine, Aeolica, Lesbica, (Carneonicae), De rebus Lydiae, Troica, Cypriaca, Aegyptiaca, Iter ad templum Jovis Ammonis, Persica, Scythica, Instituta Barbarica. Jain quid de singulis statuam paucis exponam, quod quidem eo magis necessarium est, quia, re iterum perpensa, in multis ab ordine modo proposito discedendum puto. Primum commemoro illud opus, quod Barbarorum historiam, quatenus Hellanici aetate perspecta erat, complectebatur, atque ante illa conditum esse videtur quibus tractavit res Graecorum. Inscriptum erat Persica, neque tamen Persarum tantum, qui proprie dicuntur, historiam, sed etiam Assyriorum atque Medorum inde a Nini temporibus usque ad aequalem auctori aetatem in eo expositam fuisse, tum ex fragmentis colligi potest, tum disertis verbis testatur locus Cephalionis apud Syncell. p. 315 ed. Dindorf.: Ἄρχομαι γράφειν, inquit, ἀφ ̓ ὧν ἄλλοι τε ἐμνημόνευσαν καὶ τὰ πρῶτα Ἑλλάνικός τε ὁ Λέσβιος καὶ Κτησίας ὁ Κνίδιος, ἔπειτα Ἡρόδοτος ὁ Ἁλικαρνασσεύς. Τὸ παλαιὸν τῆς Ἀσίας ἐβασίλευσαν Ἀσσύριοι, τῶν δὲ ὁ Βήλου Νίνος. Libri ejus operis laudantur duo, neque plures, opinor, fuerunt. In secundo enim bella Medica narrata esse indicat, nisi fallor, Strepsae et Tyredizae, quae Thraciae sunt urbes, commemoratio (fr. 161, 162), quarumque Tyredizae meminit Herodotus(VII, 25), ubi agit de Xerxis copiarum trajectu. Itaque libro primo res Assyriorum et Medorum breviter recensuisse videtur, altero vero diductius exposuisse regnum Persarum. Accedo ad opera, quibus res Graecas tum mythicae tum historicae aetatis memoriae prodidit. Phoronis continebat fabulas Argolicas inde a Phoroneo , πατέρι θνητῶν ἀνθρώπων, Ogygis aequali, usque ad reditum, puto, Heraclidarum. Libri ejus fuisse creduntur minimum decem. Nam apud Harpocrationem (fr. 4) citatur Hellanicus ἐν δεκάτῳ Φορωνίδος, ubi Stephanephorum Herculis ex una Thestiadum commemorasse dicitur. Verum aut egregie fallor, aut pro ἐν δεκάτῳ scribendum est ἐν δευτέρῳ. Etenim ex fragmento tertio patet jam secundo libro de Hercule scrmonem fuisse, atque res ibi narrata ex vulgari rerum ab Hercule gestarum ordine accidit longe post commercium cum Thestiadibus. Deindc vero ex primo fragmento intelligitur tantopere abfuisse Hellanicum a prolixa fabularum enarratione, ut nihil fere nisi genealogias videatur condidisse, quibus paucis verbis rerum gestarum commemorationem immiscuerit. Sic primo statim libro eum Thebanas fabulas tractasse videmus. Inde ultro sese offert operis divisio: nimirum primo libro complexus est antiquissimas Argolidis fabulas atque stirpem Agenoris, altero ad Beli progeniem sese convertit. Ad primum librum Phoronidis pertinent ea quae de Cadmi historia ex Boeoticis citantur. Ex utroque ejus libro desumta sunt Argolica. Quod Argolidi Phoroneus, idem Thessaliae post diluvium fuit Deucalion, cujus prosapia, apprime numerosa stirps Aeoli, exposita erat in Deucalionia, sicuti Phoronis duos libros complectente. Ex hoc opere Dieuchidas Megaricus initium suae historiae mutuatus est, auctore Clem. Alex. (Stroin. VI, p. 629, A). Ad Deucalioniam referendum est fragm. ex Thessalicis Hellanici excitatum, quamquam res memorata (tetrades Thessaliae) primo oculorum adspectu huic sententiae videtur refragari. Sed ne dicam, non esse aliud opus, quod Thessalica nominare possis, evanescit haec quae videtur difficultas, si reputes solere Hellanicum in fabularum expositione quam maxime respicere ad rationes geographicas. Appendix Deucalioniae fuisse videtur Asopis in qua stirpem Aeaci, Jovis ex Aegina Asopi filia, plane uti Pherecydes ad Miltiadem usque deduxit. Tertia radix quasi gentium multarumque mater fabularum est progenies Atlantis, duobus libris ab Hellanicoin Atlantide ita, puto, exposita, ut ceterarum Atlantiadum stirpem breviter tantum enumeraret, in Electrae vero posteritate subsistens Trojanas fabulas uberius persequeretur. Nam satis multum in rebus Troicis fuisse Hellanicum, praesertim in recensione coloniarum quae Ilii excidium secutae sunt, ac nova multa et inaudita de Trojano bello in medium protulisse, ex fragmentis augurari licet et probabile est propterea, quod Lesbius homo non vulgarem Trojanarum fabularum cognitionem facili negotio sibi comparare potuerit. Itaque tota Atlantis, quum maximam partem in rebus Troicis versaretur, etiam Troica (quorum item duo laudantur libri) nominata esse videtur. Eidem operi tribuenda erunt fragmenta ex Hellanico περὶ Ἀρκαδίας et περὶ Λυδίας excitata. Jam ut omnem mythicam Graeciae historiam Hellanicus scriptis suis complexus sit, nihil restat
XXVII
nisi Atticarum fabularum enarratio. Has exposuit peculiari opere quattuor librorum, quod a Thucydide (I, 97) ἡ Ἀττικὴ συγγραφή nominatur, in fragmentis autem ad similitudinem seriorum librorum, qui in eodem versabantur argumento, Atthidis vel Atthidum nomine designatum, et fragm. 20 a Phoronide disertis verbis distinctum videmus. Verum in hoc opere Hellanicus non substitit in fabulosis temporibus, neque data solummodo occasione ad seriorem aetatem descendit, sed continuam contexuit Atticae historiam inde ab Ogyge vel Cecrope usque ad finem belii Peloponnesiaci. Saepius eum in rebus Atheniensium ad res Lacedaemoniorum aliorumque fortasse populorum Graecorum respexisse et per se probabile est et indicatur fragmento 67, ubi de Helotis citatur Ἑλλάνικος ἐν τῇ πρώτῃ. Putaveris hoc ex Sacerdotum libro primo desumtum esse, quum operis notitia non sit adjecta. Sed ut ex Atthide petitum credam movet me tum id, quod fragmentum hoc in Harpocrationis Lexico rerum Atticarum legitur, tum quod alia erat in Sacerdotibus librorum divisio. Quum itaque de Helo urbe a Doriensibus in servitutem redacta in Atthide sermo institueretur, fortasse etiam quae de Spartanorum dixit republica, cujus constitutionem, nulla facta mentione Lycurgi, ad Proclem et Eurysthenem retulit (v. Ephor. fr. 18, 19), in Atthide legebantur. Nil decerno; apparet vero ex fragm. 67 primum nostri operis librum ad minimum pertinuisse usque ad tempora post reditum Heraclidarum, atque verisimiliter usque ad migrationem Ionicam. Altero libro Hellanicum egisse videmusde tribubus a Callisthene institutitis ac de sacerdotibus eorumque familiis. Ex tertio libro nihil servalum habemus. Ad quartum, quo probabiliter res inde a Persicis bellis usque ad finem belli Peloponnesiaci gestas exposuit, referendum puto fr. 78 de Andocide a Mercurio genus deducente; quod sine dubio commemoravit ubi egit de caussa Hermocopidarum. Fragmenti 80 ad rem a. 406 gestam spectantis jam supra mentionem feci (1) . Facile ex his colligitur Hellanicum summa tantum rerum capita narrasse, quod de rebus inter Medica et Peloponnesiacum bellum gestis ex presse testatur Thucydides I. I. breviter has dicens tactas esse et temporum ratione minus diligenter observata. Quattuor haec quae hucusque de rebus Graecis opera recensui, in unum corpus, ut mihi quidem persuasum est, conjuncta erant, atque simul in publicum edita sunt. Distinctiones et divisiones operum librorumque, ut in omnibus fere hujus aetatis scriptis, a seriore quodam homine factae esse videntur. Itaque quum totum volumen decem libros contineret, quod Harpocration Stephanephori mentionem factam esse dicit Phoronidis libro decimo, id ita explicari possit, ut eum postremum Phoronidis librum, cum postremo libro totius operis, cujus prima pars erat Phoronis, confudisse statuamus. Ab his vero sejungenda puto Lesbiaca vel Aeolica, quae duos ad minimum libros complexa σύωταγμα ἐπιχώριον fuerunt, quale Charonem, Ephorum et alios multos scripsisse constat. Sequumtur Sacerdotes Junonis ArgivAe, quod opus synopsin chronologicam continebat tum earum rerum, quas in praecedentibus operibus secundum stirpes atque terras distributas jam tractaverat, tum earum quae in illis propter narrationis modum et tenorem haud commode potuerant commemorari, aut ad populos spectabant, quorum in prioribus nullam rationem habuerat. Etenim inter plures veterum Graecorum tempora rerum notandi rationes una fuit illa, qua res gestae referebantur ad seriem sacerdotum Junonis Argivae, quae proprio nomine Ἡρεσίδες vocabantur (2) . Asservabantur sine dubio in templo Junonis earum catalogi, illo tempore, ut videtur, confecti, quo primum hominum animi adducebantur, ut hunc in modum vetustissimorum temporum memoriam quasi stabilirent, et in ordinem quendam redigerent. Neque enim sola nomina sacerdotum in iis consignata fuisse videntur, sed etiam rerum gestarum memorabiliores, eae maxime quae ad cultum deorum, ad festa, ludos, alia hoc genus spectarent. His igitur ἀναγραφαῖς Hellanicus tamquam fundamento usus est, cui superstrueret opus historicum res sub singulis sacerdotibus gestas breviter exponens. Sic Thucydides quoque potiora belli Peloponnesiaci παραπήγματα Sacerdotum nominibus notavit (II, 2; IV, 133), eodemque
XXVIII
modo Heraclidem ἐν τῇ συναγωγῇ τῶν ἐν μουσικῇ (Plutarch. De Musica, tom. II, p. 1181) tempora distinxisse scimus. Sed quamvis genealogiarum et fabularum et aliorum fortasse catalogorum comparatioue multa ad sacerdotum annos revocaverit, alia multa ne his quidem subsidiis accurate constitui potuerunt. Quare vulgarem illum secundum generationes numerandi morem non prorsus reliquit (v. e. g. fr. 83); quid quod interdum utramque computandi rationem conjunxit (fr. 53). Mireris igitur quomodo Hellanicus (fr. 62) ad annum exputaverit spatium inter Ogygem atque primam Olympiadem elapsum; verum tales computationes jam ante Hellanici aetatem factas esse intelligitur ex Herodoto (II, 145); atque satis facili negotio hunc numerum ponere potuit, quippe qui, quamvis nobis accuratissimus esse videatur, nonnisi majorem quandam epocham involvat, ideoque pro rotundo, ut aiunt, habendus sit; id quod fortasse alio loco demonstrabo. Sacerdotum opus intelligendum esse censeo in duobus illisfragmentis (3, 96), quibus Hellanicus ἐν Ἱστορίαις citatur. Alterum eorum ex Herculis historia petitum, ad eandemque spectat alterum de Hyperboreis. Herculis res narratae erant in Phoronide; haec vero ab Historiis expresse distinguitur. In Atthide porro Herculis historia tractari non potuit; in Sacerdotibus autem ejus facinora secundum ordinem chronologicum exposita esse pro certo affirmaverim. Quo accedit quod hocce opus, quippe quod non solum res Graeciae, sed etiam quae in Asia minori, Italia, Sicilia memoratu digna evenerant, complecteretur, prae ceteris generaliori Historiarum titulo designari potuit, eodemque certe jure quo Charonis Πρυτάνεις Λακεδαιμονίων appellatos vidimus Ἑλληνικά. — Verbo denique commemoro Sturzii opinionem, qui propterea quod Callithoe sacerdos fuit e Phoronei posteris, suspicatur opus illud Sacerdotum fuisse partem Phoronidis. Libri Sacerdotum laudantur tres, neque plures desidero. Libro primo res deductae erant usque ad regnum Thesei et Herculis apotheosin, quae magna erat veteribus chronographis temporum distinctio, quamque Marmor Farnesianum refert ad annum quinquagesimum octavum Admetae: ΗΡΑΣ ΑΡΓΕΙΑΣ ΙΕΡΕΙΑ ΑΔΜΑΤΑ ΕΥΡΥΣΘΕΩΣ ΚΑΙ ΑΔΜΑΤΑΣ ΤΛΣ ΑΜΦΙΔΑΜΑΝΤΟΣ ΕΤΗ ΝΗ. Haec vero Herculis consecratio in eundem fereannum cadit, quo Theseus in Cretam profectus est (v. Fréret in Mém. de l’Acad. XIV, p. 273). Jam Nisaea a Niso, fratre Aegei, qui pater erat Thesei, nominata esse narratur ex libro primo (fr. 47), verum Minoem (nam de hoc sermo esse debet) Nisaeam cepisse et Nisum, Pandionis, affertur ex secundo. Unde patet illud in fine libri primi narratum esse, hoc initio libri secundi. Cum hac re quadrat, quod Hellanicus Theseum, non, sicuti Philochorus, una cum Hercule, sed, ut Pherecydes et Herodorus, solum post Herculem contra Amazonas expeditionem suscepisse dicit. Igitur liber secundus praeter regnum Thesei persequi debuit res Troicas, praecipue colonias Graecorum et Trojanorum post Ilii excidium in Italiam deductas (inter quas etiam Romae mentionem injectam videmus fr. 53). Quare huc refero et fragm. 74, ubi Theseus quinquaginta annos natus Helenam septem annorum puellam rapuisse dicitur, et fragm. 144 de die quo capta sit Troja. Quousque hic liber pertinuerit, accurate dici nequit; sed quum ex eo Chalcidensium et Naxiorum coloniae circa a. 736 a. Chr. in Siciliam deductae commemorentur, probabiliter usque ad bella Medica descendit (2) . Liber tertius reliquum tempus complexus est. Unum quod superest ex eo fragmentum (52) ad bellum Peloponnesiacum retulerim. Quodsi igitur haec recte disputavi, Sacerdotes erant peculiare opus et ab Atthide diversum, quamquam, ne quid dissimulem, sunt quae in alteram sententiam possis adducere. Etenim frag. 144 Tzetzes ait Trojam captam esse quo tempore Καλλιστὼ ἱέρεια κλειναῖς ἦν ἐν Ἀθήναις. Porro Hesychius (v. Ἰώ) Ionem, quae prima fuit sacerdos Junonis Argivae, sacerdotem dicit Minervae. Utrumque, nisi fallor, ex Atthide Hellanici petitum est, qui quum simpliciter diceret rem aliquam accidisse sub hac vel illa sacerdote, facile est intellectu, quomodo minus attenti Junonem cum dea Atheniensium confuderint. Neque tamen haec sufficiunt, ut Atthidem et Sacerdotes unum idemque opus fuisse credamus. Urbs Troja capta est eodem anno, quo Demophon rex Atheniensium imperium suscepit (v. fr. 143), ac propterea apte potuit haec res memorari in Atthide, in
XXIX
qua ad rationes chronologicas Hellanicum attendisse docent fragm. 62 et 82. Magis vero obstat quod diversa fuit horum operum divisio. Qua in re si quis me errasse demonstraverit, ad eam, quam modo innui, sententiam lubenter accedam. Simile Sacerdotibus opus ac cum illis fortasse conjunctum fuisse debent Carneonicoe, i. e. catalogus eorum, qui in Carneis ludis inde ab Olymp. 26, ut videtur, in Apollinis honorem celebratis victoriam deportaverant. Neque euim probo Sturzium, qui Carneonicas ad Lesbiaca pertinere putavit. Nititur haec opinio interprelatione fragmenti 122, ex qua Hellanicus diceret: Terpandrum omnium primum in Carneis ludis vicisse eo quod Carneonicas et carminibus et orationibus ornasset. Quod ineptum plane foret. Equidem verba: ὡς Ἑλλάνικος ἔν τοῖς ἐμμέτροις Καρνεονίκαις κὰν τοῖς καταλογάδην ita explicanda esse credo, ut Hellanicus victorum catalogum, qualis Lacedaemone servabatur, hexametris versibus conceptum apposuerit et deinde pedestri oratione illustraverit et in usus suos converterit (7) . Ita si statuamus, minime ex historico evadit poeta. Hoc tamen in caussa fuisse videtur, cur Hellanicus etiam ligata oratione scripsisse dicatur. Quid in hoc opere tractaverit non constat. Nudam victorum enumerationem dare vix voluerit; res ad politicam Graecarum civitatum historiam pertinentes jam recensuerat in Sacerdotibus. Nescio an verum tetigerim, si Hellanicum in Carneonicis tempora rerum quae ad poetas et musicos eorumque inventa et instituta spectant, eorum nominibus notasse putem,qui Apollinis, ducis Musarum, auguriis victoriaerant ornati. Favet huic sententiae, quod Hellanicus in Carneonicis dixisse fertur, Arionem Methymnaeum primum cyclicos choros instituisse (fr. 85). Legitur nunc quidem id narratum esse ἐν Καρναϊκοῖς, quae Sturzius Atthidis partem fuisse censet; sed verissimam habeo viri docti (in Ephemer. Goehemer. Goetting 1828, p. 7) a Sturzio laudati conjecturam, cui Dahlmannus quoque album calculum adjecit, scilicet Καρναϊκοῖς vocem corruptam esse ex καρνεονίκαις. Devenimus ad titulos: Περὶἐθνῶν, Ἐθνῶν ὀνομασίαι, Κτίσεις (Κτήσεις apud Stephan., fr. 109, pro quo Berkelius voluit Κλήσεις). Quibus nominibus idem opus significari recte observavit Sturz., quamvis respuenda sit alia ejusdem conjectura: nempe videri librum De Nominibus Gentium ad literarum ordinem fuisse compositum, quia apud Slephanum v. Ἀγβάτανα laudaretur Ἑλλάδιος ἐν τῷ α στοιχείῳ. Quod si ad Hellanicum, uti Berkelius conjecit, referendum est, sine dubio pertinet ad librum primum Persicorum, atque illud στοιχείῳ librarii stupori acceptum retuleris. Ex libro De Gentibus brevis mentio fit duorum populorum Scythiae; cum his igitur conjungenda sunt, quae citantur ex Scythicis (fr. 170 sqq.). Ex Nominibus Gentium fragmentum habemus de moribus Libyorum; his adjungas Aegyptiaca atque Iter ad templum Jovis Ammonis. Itaque quum quae ex his libris afferuntur omnia spectent ad barbaras nationes, atque ex fragmentis reliquorum operum vel obiter inspectis intelligatur quantopere in rebus Graeecis Hellanicus ad populorum urbiumque origines animun. attenderit, ut in iis hunc maxime scopum ante oculos habuisse videri debeat; persuasum mihi est opus De Gentibus nonnisi ad barbaros populos pertincre; quorum quum historia Graecis non satis cognita esset, ut ad genealogicum vel chronologicum ordinem revocaretur, satis habuit auctor nomina eorum, urbes, terrarum naturam, incolarum mores et instituta ad morem fere Geographorum recensuisse. Quae si mihi largieris, alius exstat titulus, qui toti operi bene convenit: Instituta Barbarica, qualia scripserunt Aristoteles, Nymphodorus, Theodectes. Obstare quidem mihi videtur fragm. 112, ubi Hellanictis citatur περὶ Χίου κτίσεως, sed illud ipsum quod expresse dicitur π. Χίου κτ., neque simpliciter κτίσεις laudantur, docet posse hoc ex quovis alio opere, ubi Chii mentionem faciendi occasio erat, esse desumtum; atque res memorata indicat relegandum id esse ad Troica. Accedit quod ne illud quidem satis exploratum habemus, utrum omnino κτίσεις an κλήσεις titulus verior sit. Jam vero alia oritur difficultas. Porphyrius enim (apud Euseb. P. E. IX, 39, p. 466, B) dicit: τὰ Βαρβαρικὰ Νόμιμα Ἑλλανίκου ἐκ τῶν Ἡροδότου καὶ Δαμάσου (sic) συνῆκται. Hellanicum cognovisse opus Herodoti ipso junioris et summa demum senectute historias suas in vulgus edentis ab omni verisimilitudine abhorret, neque inde quod cum Herodoto Damastes (sic enim legendum) componitur, homo aequalis quidem Hellanici, sed qui ejus discipulus dicitur, Porphyrii testimonium ad majorem probabilitatem adducitur. Repugnat denique Dionysii locus (Epist. ad Cn. Pompej. p. 129), ex quo Hellanici opera ante Herodoti historias in publicum prodierunt. Nam Ἡρόδοτος, ait, τῶν πρὸ αὐτοῦ συγγραφέων γενομένων, Ἑλλανίκου τε καὶ Χάρωνος, τὴν αὐτὴν ὑπόθεσιν προεκδεδωκότων οὐκ ἀπετράπετο, ἀλλ ̓ ἐπίστευσεν
XXX
αὐτῶν κρεῖσσόν τι ἐξοίσειν. Itaque maledicentiae incusarem Porphyrium, quippe cui tota fere literatorum respublica infamis sit turba furum et moechorum; nisi ea quae Suidas de Zalmoxi ex Hellanico (fr. 173) affert, tantopere in rebus et verbis concinerent cum iis, quae apud Herodotum (IV, 95) leguntur, ut alterum alterius opus ante oculos habuisse nemo unquam negaverit. Jam quum Herodotus dicat se ipsum hoc accepisse a Graecis ad Pontum habitantibus, atque omnino nil Herodotum Hellanico debere pluribus demonstraverit Dahlmannus (I. I. p. 127, 599), nihil relictum videri possit, quam cum Sturzio, cui suffragatur Creuzerus (ad Herodot. I. I. ed. Baehr.), Hellauicum repraesentare compilatorem Herodoti. At tertium datur quod unice verum puto. Nimirum Nomima Barbarica Hellanici eandem sortem experta sunt quam Aegyptiaca Hecataei, quam Xanthi Lydiaca. Quae res sit paucis explicare studebo. Zalmoxis Getis monstravit initia. Dixit iis neque se neque convivas suos umquam morituros, sed in locum quendam venturos, ubi cum vitae pcrpetuitate omnium fruituri essent bonorum abundantia. Deinde tribus annis in loco subterraneo commoratus, quarto demum in lucem denuo ascendit. Quae omnia ad doctrinam de animi immortalitate spectare monet Baehr., Zalmoxin apte comparans cum Sileno, Bacchicorum sacrorum interprete, auctore immortalitatis. Igitur propter argumentum praeclarus fuit hic Herodoti locus, quem excerperet iste Hellanicus, qui Orphicam theologiam scripsit. Commemoratur hoc opus a Damascio (περὶ ἀρχῶν in J. Chr. Wolfii Anecd. Gr. tom. III, p. 253) ita: Ἡ δὲ κατὰ τὸν Ἱερώνυμον φερομένη (sc. Ὀρφικὴ θεολογία) καὶ Ἑλλάνικον, εἴπερ μὴ ὁ αὐτός ἐστιν. Hieronymus, quem Damascius eundem cum Hellanico esse suspicatur, a Josepho (Archaeol. I, 4 extr.) dicitur Aegyptius, quod non impedit quominus recte fortasse statuerit Tiedmannus (Griechenlands erste Philosophen p. 61) eum esse notum illum Rhodium Peripateticum. Idem vero non solum Orphica, sed etiam historica scripsit, quoniam Josephus I. I. laudat ejus Phoenicica. Haec ipsa autem Phoenicica sine dubio fuerunt pars Βαρβαρικῶν Νομίμων, quae sub Hellanici nomine venderet. Num Orphicam quoque theologiam tamquam vetus Hellanici opus (8) ediderit, an haec in Νομίμοις Βαρβαρικοῖς Aegyptiacis inserta fuerit, an denique ab aliis Hellanico vindicata sit, qui utrumque opus ab eodem auctore profectum esse viderunt, hoc, inquam, in medio relinquo. Utut sit, optime cum his quadrat quod Clem. Alex. Stromm. VI, p. 629. dicit: τὰ Μελεσαγόρου ἔκλεψεν Ἑλλάνικος. Nam hujus quae ferebantur scripta referta erant talibus hariolationibus atque Orphicis historiunculis. Sed videamus singula. Pars Institutorum Barbaricorum, ut modo dixi, fuerunt Aegyptiaca. Jam vero Photius Sopatri ἐκλογὰς compositas dicit ἐκ τῶν Αἰλίου Δίου περὶ Ἀλεξανδρείας καὶ ἐκ τῶν Αἰγυπτιακῶν Ἑλλανίκου, δι ̓ ὧν μυθικὰ καὶ πλασματικὰ πολλὰ συλλέξας etc. Nonne suspicionem movet Hellanicus Lesbius cum Aelio compositus? Multo magis certe ad Aelii Severi commentarios accedere debuerunt Aegyptiaca Hellanici Aegyptii, quae sine dubio copiosas expositiones de Aegyptiorum theologia, atque mythicam de hujus terrae miraculis farraginem praebebant. Ac profecto non abfuisse disputationes philosophicas ex illis apparet quae ex Hellanici Aegyptiacis leguntur apud Arrianum in Dissertat. Epict. II, 19 et inde apud Gellium in N. A. I, 2: Τῶν ὄντων, inquit, τὰ μέν ἐστιν ἀγαθὰ, τὰ δὲ κακὰ, τὰ δ ̓ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν αἱ ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν· κακὰ δὲ κακίαι καὶ τὰ μετέ. χοντα κακίας· ἀδιάφορα δὲ τὰ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγίεια, ζωὴ, θάνατος, ἡδονὴ, πόνος. Ad quae Sturzius: «Potest profecto hic locus desiderium omnium Hellanici librorum vehementer augere etiam in eorum animis, qui in cognoscenda philosophiae historia id sibi agendum esse putant, ut
XXXI
quo ex fonte dogma quodque haustum sit, intelligant. Idem ille Hellanicus, qui h. 1. praeclarum edidit eruditionis et sapientiae specimen, non dedecere putavitsuam personam, si aliis in locis, ubi merae historiae narrandae essent, rem quamque ita, ut fando vel aliis modis accepisset, narrando redderet. Unde necessario debuit nonnulla, vel si mavis multa, scriptis suis immiscere, quae vel sana ratio demonstraret vana esse nec ullomodo fide digna. Fortasse hic locus desumtus est ex Aegyptiacorum praefatione, in qua multis modis potuit sapientiam suam et judicandi facultatem declarare, quo magis perspicerent lectores, ubi narrasset res omnem fidem humanam superantes, id ab ipso factum esse non judicii infirmitate, sed religiosa quadam in narrando diligentia.» Noli a me impetrare ut haec refutare studeam. Deleveram in fragmentis locum modo laudatum, quippe quem animi caussa Arrianus Hellanico tribuisset; sed jam vides non esse cur levitatis crimine Arrianum oneremus, quum vel haec ipsa vel similia saltem in Aegyptiacis, quae Hellanici nomine circumferebantur, reperiri potuerint, nec auctore Aegyptio sint indigna. Deinde quae ex Gentium Nominibus (fr. 98) de moribus Libyorum leguntur, eadem fere apud Herodotum exstant, ut jam Valckenarius Hellanicum suspicaretur Herodotum exscripsisse. Igitur haec quoque Hieronymo tribuenda sunt, sicuti etiam Iter ad templum Jovis Ammonis, quem librum non vere Hellanici esse Athenaeus indigitat verbis: εἰ γνήσιον τὸ σύγγραμμα. Restat aliud Hellanici opus Διὸς πολυτυχία inscriptum. Quod utrum metricum opus fuerit necne, dijudicari vix potest. Nam ne illud quidem satis scimus, quid titulus sibi velit. Vossius (De histor. Gr. p. 450) legendum putavit πολθτοκία vel πολυτεκνία. «Sed non video, Sturzius ait, cur non πολυτυχία ad analogiam nominis εὐτυχία et similium, recte dici potuerit de varia et multiplici fortuna, ita ut hoc raro et exquisito vocabulo indicaretur historia sive carmen de Jove, ratione imprimis habita variarum fortunae vicissitudinum, quibus obnoxius fuit. Quae quidem res ampliorem fingendi scribeudique materiam suppeditaverit necesse est, quam sola liberorum multitudo. Sin autem haec ratio cuipiam displicet, videat ille an magis probanda videatur πολυπτυχία, ut multiplex et tortuosum Jovis ingenium dicatur ab Hellanico descriptum fuisse.» Perplacet mihi haec conjectura, quamvis de sensu vocis πολυπτυχία paullo aliter statuendum putem. Ante omnia vero monendum erat hoc scriptum historiographo nostro omnino abjudicandum esse. Non fugit hoc nec fugere potuit Welckeri sagacitatem (de Cycl. Hom. p. 49). Attamen non ad grammaticum Hellanicum hoc scriptum retulerim, quae est Welckeri sententia, sed ad eundem qui Aegyptiaca atque Iter ad templum Jovis Ammonis composuit; quid, non improbabile est Διὸς πολυπτυχίαν, sicuti theogoniam Orphicam, partem fuisse Aegyptiacorum. Nam non dubito, quin argumentum ejus libri fuerit de doctrina cosmogonica. Jupiter Orphicis his philosophis est, ut ipsius Hieronymi verbis rem eloquar, ὁ πολυτίμητος.. .χρόνος ἀγήραος, καὶ αἰθέρος καὶ χάους πατήρ...καὶ ἤδη ἡ θεολογία πρωτόγονον ἀνυμνεῖ καὶ Δία καλεῖ, πάντων διατάκτορα καὶ ὅλου τοῦ κόσμου. Apte igitur Jovis nomen poni potuit in fronte operis theogonici. Tum in πολυτυχία latere putaverim πολυμυχία, qui titulus similis esset illi Pherecydei operis Ἑπτάμυχος inscripti. Sed praeferendum fortasse est quod Sturzius suspicatus est, πολυπτυχία Quod quid sibi velit explicandum est ex allegorica Orphicorum dicendi ratione, atque significari potest hisce verbis Pherecydis Syrii (ap. Clem. Alex. Stromm. VI, p. 621, A): Ζᾶς ποιεῖ φάρος μέγα τε καὶ καλόν· καὶ ἐν αὐτῷ ποικίλλει γῆν καὶ Ὠγῆνον καὶ τὰ Ὠγήνου δώματα, et aliis II., quibus universum cum pallio comparat. Ex simili allegoria locus Fulgentii (p. 174) desumtus esse videtur. Incerta haec, quod bene scio; meliora et certiora doceant alii. Igitur, ut quae in antecedentibus disserui, paucis comprehendam , multi illi librorum tituli ita distinendi atque conjungendi sunt, ut inde quinque vel sex opera constituantur, quibus totius orbis terrarum historia, quantum ejus tum temporis fieri poterat, contineretur. Barbaris populis destinata erant Persica et Instituta Bar- barica, quorum haec postea denuo edidit, ut ita dicam, Hieronymus, i. e, hoc opere ejusque adornatione atque vetere Hellanici nomine usus est, ut historiarum farragini ex Amelesagora, Herodoto, Damaste, aliis corrasae atque philosophicis suis doctrinis in Aegyptiacorum libro expositis fidem et auctoritatem conciliaret. Res Graecas ita tradidit Hellanicus ut primum opusculum scriberet de rebus patriae; deinde in majori opere totius Graeciae historiam eum in modum adornaret, ut in rebus mylhicis quattuor fabularum atque genlium quasi familias discerneret, quarum auctores Phoroneus, Deucalion, Atlas, Cecrops, quarumque primitivae et primariae sedes fuerunt Argolis, Thessalia, Arcadia, Attica. In his uberiorem fabularum enarrationem plerumque repudiavit, maximam
XXXII
in eo curam ponens, ut genealogica fila sine interruptione texeret iisque insereret quaecunque spectant ad origines gentium et urbium et si quae sunt horum similia. In Atthide denique a mythicis in historica tempora descendit, Athenarumque fata ad suam usque ipsius aetatem narrando devolvit. Omnes denique res memorabiliores a Graece loquentibus gestas et mythicae et historicae aetatis, tum ad respublicas tum ad artes deorumque cultum spectantes, synchronistica et compendiaria ratione notavit in Sacerdotibus Junonis et in Carneonicis (1) . Quae omnia si sub unum oculorum conspectum subjicias, nondifficile est pronuntiare quemnam locum Hellanicus inter antiquiores historicos occupaverit. Nimirum vetus hoc historiae scribendae genus ad summum pro illis temporibus perfectionis gradum adduxit. Etenim quae una cum prosa historiographia emersit statim ab inilio duplicem viam ingressa est, quarum altera fuit logographorum arctiori vocabuli sensu, altera geographorum. Prior tota in eo versabatur, ut deorum hominumque historiam genealogiarum ope in ordinem quemdam redigeret. Quod quamquam propter traditionum poeticarum, quae tunc erat, multitudinem earumque discrepantiam non sine delectu quodam et judicio fieri potuit, tamen, quum penitior rerum mythicarum intelligentia huic aetati sicuti sequentibus omnibus deesset et deesse deberet, his auctoribus in plurimis nihil relictum erat nisi vel horum vel illorum poetarum, quos fide dignissimos haberent, reddere narrationem. Unde factum est, ut ii, qui ex rerum superficie naturam earum definire solent, hoc ipsura logographorum consilium fuisse dicant, ut hexametros versus in prosam orationem dissolverent. Quo sane nihil ineptius excogitari potest. Ea vero in quibus antiquissimum hoc historicorum geuus a poetarum narratione jure sibi recedendum esse, et quae lamquam vera πλάσμασι poeticis opponenda putare debebant, ea continebantur traditionibus quas dicunt ἐπιχωρίοις. Initio haec pauca fuerunt, nimirum ea quae patria scriptoris posset suppeditare; atque haec pauca plerumque criterio fuerunt, cur vel his vel illis mythis, prout cum patriis fabulis plus minus conciliari poterant, majorem vel minorem fidem tribuerent. Haec ratio mox manu duxit ad eas historias, quibus auctor solas res patrias tractavit, angustiorem quidem materiam, sed in qua ubique ad veritatem attingere posse sibi videretur. Ut vero ulterius hac via progrederetur historia, maximi momeuti fuerunt studia et itinera geographorum. A quibus quum in ipsis locis et ex rerum monumentis permagua traditionum copia de urbium originibus, gentium migrationibus, deorum cultu etc., collecta esset, fieri potuit, ut quae a singulis in singularum civitatum historia praestita erant, eadem jam in totius fere orbis terrarum historia praestarentur. Atque hoc est, quod efficere studuisse videtur Hellanicus. Is logographiam cum geographi studiis ita conjunxit, ut possis dubitare, utrum genealogias an potius geographiam scripserit. Quae librorum indoles optime colligitur ex paucis verbis Agathemeri I, 2, ubi postquam Anaximandri de geographia merita laudans hunc primum dixerat orbem terrarum in tabula pinxisse, deinde vero Hecataeum, ἄνδρα πολυπλανῆ, eandem rem diligentius et ad admirationem usque tractasse, pergit: Ἑλλάνικος γὰρ Λέσβιος, ἀνἠρ πολυίστωρ, ἀπλάστως παρέδωκε τὴν ἱστορίαν. Ut ex verbo ἱστορίαν apparet Hellanicum non scripsisse opera mere geographica (quod ne de Barbaricis quidem Institutis valere videtur), sic elucet historiam ejus, cum Anaximandri et Hecataei operibus compositam, ad librorum geographicorum naturam proxime accessisse, verum ἄπλαστον exhibere geographiam, i. e. non ita ex terrarum efformatione regionumque situ adornatam, ut lector ab uno loco ad alterum subsequentem ductus plasticam quasi regionum imaginem animo concipere posset. Ex eadem re intelligitur cur eadem opera modo mythicis modo geographicis nominibus citentur, cur deinde magnum illud de rebus Graecis opus in tot particularia opera distinctum videamus. Pherecydes quoque heroicorum temporum historiam secundum stirpes distributam tractavit, attamen libri hujus operis ubique continua serie laudantur, quia narrationes ejus praemissa deorum historia atque uberiore fabularum expositione magis inter se conjunctae, sicuti quae sequebantur carmina epica, unum quoddam efficiebant et simplex; in Hellanico autem κατὰ τόπυς omnia magis distinebantur. Saluberrimum fuisse hunc historiam scribendi modum, quo a poetarum carminibus res ad monumenta fabulasque locorum revocarentur, nemo negabit. Neque vero tum temporis Graeci homines diu in eo potuerunt perseverare. Eo ipso tempore, quo Hellanicus sua opera scripsit, novum atque diversum plane historiae genus vigere coepit, breve temporis spatium praesentis aetatis
XXXIII
complectens, in interiores rerum caussas inquirens, civili et morali prudentia plenum, luminibus ornatum eloquentiae. Itaque fieri non potuit, ut qui post Hellanicum ad universalem Graeciae historiam condendam denuo sese accinxerunt, hujus scriptoris vestigia premerent; sed, quamvis multa sine dubio ei accepta referrent, in plurimis tamen alia prorsus via incedebant. Fides et auctoritas Hellanico a veteribus saepe denegata est. Ac quum in tot partes se converterit ejus ingenium, haud semel eum errasse lubenter largiemur (v. fr. III, 172, 108). Quod vero Ephorus (ap. Phot. cod. 72, p. 64, 18) eum ἐν πλείστοις φευδόμενον dicit, atque Strabo (XIII, p. 612, A) eum in tractandis rebus antiquissimis ita se neghgentem praebuisse, ut facilius hoc in genere credi posset Hesiodo, et Homero, et Tragicis, hoc videndum est ut recte intelligamus. Neque enim aliud fere esse videtur ac si dixissent: Hellanicus mendaciis squalet, quia in multis poetarum narrationi, cui universa Graecia religiosam fidem habet, obscuras quasdam locorum fabulas substituere conatus est, atque in aliis monumenta sequi maluit quam incertam quidem, attamen vulgarem opinionem. Sic Strabo (fr. 145) ei crmimi vertit, quod secundum ipsorum Trojanorum narrationem, Trojam a Graecis nunquam funditus eversam atque τὴν αὐτὴν εἶναι πόλιν τὴν νῦν τῇ τότε contenderit. Plura ejusmodi, apprime in Troicis, ubi multa ἐπιχώρια proferre potuit, apud eum obvia fuisse, significant verba Strabonis modo laudatis subjecta: οἷος ὁ ἐκείνου μῦθος (noli cum Xylandro scribere θυμός). Ephorus (fr. 91) eum reprehendit, quod Lacedaemoniorum reipublicae constitutionem ad Proclem et Eurysthenem referens his tribuisset, quae essent Lycurgi, cujus ne mentionem quidem injecisset. Sed primum reputes Hellanicum haec, quum in Atthide narrata videantur, nonnisi obiter commemorasse; deinde vero quod Lycurgum non nominavit, documento esse potest eum quae de Spartanorum civitate tradidit ex veteribus hausisse Lacedaemoniorum ἀναγραφαῖς, in quibus Lycurgo locum non fuisse statuit O. Müller. Dor. I, p. 132. Ac revera pleraque quae vulgo Lycurgo tribuuntur eo multum antiquiora esse hodie nemo nescit. Quod fuerit Hellanici genus dicendi ex reliqua operum indole licet conjicere. Si in antiquissimis logographis, ut in Hecataeo, oratio habuit dulcedinem quandam, quae posteris illam commendaret; hanc eodem modo diminutam esse patet, quo magis scriptores a poetarum narratione accederent ad solam nominum, rerum gestarum, locorum, monumentorum enumerationem. Hellanici igitur sermo non potuit valde placere neque imitalione dignus haberi. Testis est Hermogenes (περὶ ἰδεῶν 2, ρ. 614 ed. Colon.), qui, de Theopompo, Ephoro, Hellanico et Philisto agens, ζήλου καὶ μιμήσεως, inquit, τὰ εἴδη τῶν λόγων αὐτῶν οὐ πίνυ τοι, μᾶλλον δὲ οὐδ ̓ δλως, ἠξίωται παρὰ τοῖς Ἕλλησι, καθάπερ τὰ τῶν ἄλλων, οἷον Θουκυδίδου, Ἡροδότου, Ἑκαταίου, Ξενοφῶντος, τῶν λοιπῶν. Cum Philisto etiam a Photio (cod. 176, p. 204) componitur. Dialecto usus est, ut plerique istius temporis historici, Ionica, colorata sine dubio formis Aeolicis. Quod Sturzius eum Dorice vel Aeolice scripsisse suspicatur, ejus rei indicia protulit parum idonea. V. supra. In fine hujus commentationis apponere liceat locum Dionysii (Jud. de Thuc. p. 138, 36), qui tum celerorum logographorum tum maxime Hellanici operum formam et indolem optime depingit. Οὗτοι, inquit, προαιρέσει τε ὁμοίᾳ ἐχρήσαντο περὶ τὴν ἐκλογὴν τῶν ὑποθέσεων, καὶ δυνάμεις οὐ πολύ τι διαφερούσας ἔσχον ἀλλήλων· οἱ μὲν, τὰς Ἑλληνικὰς ἀναγράφοντες ἱστορίας· οἱ δὲ, τὰς βαρβαρικάς· καὶ αὐτὰς δὲ ταύτας οὐ συνάπτοντες ἀλλήλαις, ἀλλὰ κατ ̓ ἔθνη καὶ κατὰ πόλεις διαιροῦντες (8) καὶ χωρὶς ἀλλήλων ἐκφέροντες, ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν φυλάττοντες σκοπὸν, ὅσαι διεσώζοντο παρὰ τοῖς ἐπιχωρίοις μνῆμαι κατὰ ἔθνη τε καὶ κατὰ πόλεις, εἴτ ̓ ἐν ἱεροῖς, εἴτ ̓ ἐν βεβήλοις ἀποκείμεναι γραφαὶ, ταύτας εἰς τὴν κοινὴν ἁπάντων γνῶσιν ἐξενεγκεῖν, οἵας παρέλαβον· μήτε προστιθέντες αὐταῖς τι, μήτε ἀφαιροῦντες ἐν αἷς καὶ μῦθοί τινες ἐνῆσαν ἀπὸ τοῦ πολλοῦ πεπιστευμένοι χρόνου, καὶ θεατρικαί τινες περιπέτειαι, πολὺ τὸ ἠλίθιον ἔχειν τοῖς νῦν δοκοῦσαι. Λέξιν τε ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ τὴν αὐτὴν ἅπαντες ἐπετήδευσαν, ὅσοι τοὺς αὐτοὺς προείλοντο τῶν διαλέκτων χαρακτῆρας, τὴν σαφῆ καὶ κοινὴν καὶ καθαρὰν καὶ σύντομον καὶ τοῖς πράωμασι προσφυῆ, καὶ μηδεμίαν σκευωρίαν ἐπιφαίνουσαν τεχνικήν. Ἐπιτρέχει μέντοι τις ὥρα τοῖς ἔργοις αὐτῶν, καὶ χάρις τοῖς μὲν πλείων, τοῖς δ ̓ ἐλάττω(??) δι ̓ ἣν ἔτι μένουσιν αὐτῶν αἱ γραφαί (9)
53

HELLANICI FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

HELLANICI FRAGMENTA

62.

p. 53

Euseb. Praep. evang. X, 10, p. 489, A:Ἀπὸ Ὠγυγοῦ ... μέχρι πρώτης Ὀλυμπιάδος ... ἔτη συνάγεται χίλια εἴκοσι.... Ταῦτα γὰρ τὰ Ἀθηναίων ἱστοροῦντες, Ἑλλάνικός τε καὶ Φιλόχορος, οἱ τὰς Ἀτθίδας (sc. Γράψαντες) ...ἐμνήσθησαν. Ab Ogyge... ad primam usque Olympiadem anni colliguntur viginti supra mille... Haec enim Hellanicus et Philochorus, qui res Atticas prosequuti sunt,..... memoriae prodiderunt.
HELLANICI FRAGMENTA

63.

p. 53

Harpocration in v. Ἐρυθραῖοι:Ἐρυθρὰ, μία τῶν ὑπὸ Νηλέως τοῦ Κόδρου κτισθεισῶν, ὡς φησὶν Ἑλλάνικος ἐν Ἀτθίσιν. Erythra fuit inter alias deducta per Neleum, filium Codri, ut Hellanicus refert in Atticis.
HELLANICI FRAGMENTA

64.

p. 53

Eustath. ad Homer. Odyss. Γ, p. 1454, 30:Φασὶ καὶ τὸν Ἑλλάνικον ἱστορεῖν, ὅτι Νηλεὺς Πελίᾳ τῷ ἀδελφῷ μαχεσάμενος, ἦλθεν ἐξ Ἰωλκοῦ εἰς τὰ κατὰ Μεσσήνην, καὶ ἔκτισε Πύλον τῶν Μεσσηνίων, μοῖραν τινὰ τῆς χώρας χαρισαμένων αὐτῷ. Hellanicus narrare dicitur quemadmodum Neleus post certamen, quod cum Pelia fratre habuit, ex Iolco in Messeniam venerit ibique in regione a Messeniis ei concessa Pylum urbem condiderit.
HELLANICI FRAGMENTA

64.

p. 53

Schol. in Odyss. Γ, 4, p. 81 ed. Buttmann. Ita habet:Νηλεὺς γὰρ, ὡς εἴρηται (Bultin. recte εἴρηκεν) Ἑλλάνικος, μαχησάμενος μετὰ Πελίου, ἐξ Ἰωλκοῦ ἧκεν εἰς Μεσήνην, καὶ τὴν Πύλον ἔκτισε, Μεσηνίων χώραν παρασχόντων.
54HELLANICI FRAGMENTA

65.

p. 54

Harpocration in v. Παναθήναια:Ἤγαγε δὲ τὴ, ἑορτὴν Ἐριχθόνιος, Ἡφαίστου, καθά φασιν Ἑλλάνικός τε καὶ Ἀνδροτίων, ἑκάτερος ἐν πρώτῃ Ἀτθίδος. Auctor festi Panathenaeorum erat Erichthonius Vulcani filius, quemadmodum Hellanicus et Androtion, uterque libro Atthidos primo.
HELLANICI FRAGMENTA

66.

p. 54

Harpocration in v. Φορβάντειον:Ἦν δὲ Ποσειδῶνος υἱὸς Φόρβας, καθά φησιν Ἑλλάνικος ἐν πρώτῳ τῆς Ἀτθίδος. Fuit autem Phorbas Neptuni filius, ut Hellanicus testatur in primo Atthidos.
HELLANICI FRAGMENTA

67.

p. 54

Harpocration et ex eo Phavorinus in v. Εἱλωτεύειν:Εἵλωτες, οἱ μὴ γόνῳ (Phav. Γνήσιοι) δοῦλοι Λακεδαιμονίων, ἀλλ ̓ οἱ πρῶτοι (Phav. Ἀλλὰ πρῶτον) χειρωθέντες τῶν (Phav. τὸ) Ἕλος τὴν πόλιν οἰκούντων· ὡς ἄλλοι τε πολλοὶ μαρτυροῦσι καὶ Ἑλλάνικος ἐν τῇ πρώτῃ. Helotae vocabantur qui Lacedaemoniorum servi erant, non ab ipso ortu, sed capti primi ex illis qui urbem dictam Helos incolebant: ut cum alii multi testantur, tum Hellanicus libro primo.
HELLANICI FRAGMENTA

68.

p. 54

Harpocration:Ἀλόπη, ... Κερκυόνος θυγάτης, ἐξ ἧς καὶ Ποσειδῶνος Ἱπποθόων, τῆς Ἱπποθοωντίδος φυλῆς ἐπώνυμος, ὡς Ἑλλάνικος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. Alope Cercyonis filia, e qua Neptunus suscepit Hippothoontem, qui Hippothoon tidi tribui nomen dedit: ut Hellanicus refert libro secundo Atthidis.
HELLANICI FRAGMENTA

69.

p. 54

Suidas:Ἄρειος πάγος· δικαστήριον Ἀθήνησιν ... ἐκλήθη δὲ Ἄρειος, ἐπεὶ τὰ φονικὰ δικάζει· δὲ Ἄρης ἐπὶ τῶν φόνων· ὅτι ἔπηξε τὸ δόρυ ἐκεῖ ἐν τῇ πρὸς Ποσειδῶνα ὑπὲρ Ἁλιῤῥοθίου δίκῃ, ὅτε ἀπέκτεινεν αὐτὸν, βιασάμενον Ἀλκίππην τὴν αὐτοῦ καὶ Ἀγραύλου τῆς Κέκροπος θυγατέρα, ὥς φησιν Ἑλλάνικος ἐν α'. Areopagus. Judicium Athenis.— Dictus est autem Ἅρειος, quod ibi de caedibus jus diceretur. Mars enim caedibus praeest, vel quia Mars hastam ibi defixit in judicio adversus Neptunum de Halirrhothio, quem occiderat, quod vim intulisset Alcippae, filiae suae et Agrauli, quae Cecrope nata erat, ut refert Hellanicus libro primo.Idem legitur apud Etymologum Magnum in V. Ἄρειος πάγος et in Συναγωγῇ λέξεων χρησίμων in Bekkeri Anecd. p. 444, sed paulo aliter.
HELLANICI FRAGMENTA

70.

p. 54

Harpocration in v. Ἱεροφάντης:Περὶ δὲ τοῦ γένου τῶν ἱεροφαντῶν, δεδήλωκεν Ἑλλάνικος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος. De hierophantarum familia Hellanicus docuit in Atticae historiae libro secundo.
HELLANICI FRAGMENTA

71.

p. 54

Harpocration:Μουνυχία, ... τόπος παραθαλάσσιος ἐν τῇ Ἀττικῇ. Ἑλλάνικος δὲ ἐν τῇ δευτέρᾳ Ἀτθίδος, ὠνομάσθαι φησὶν ἀπὸ Μουνὑχου τινὸς, βασιλέως, τοῦ Παντακλέους. Munychia, locus Atticae maritimus, quem Hellanicus in secundo rerum Atticarum nomen accepisse scribit a rege Munycho, Pantaclis (vel Panteuclis) filio.«Eadem habet Photius Lex. p. 203, et Suidas, nisi quod hic legit ἐν δευτέρῳ, et Παντευκλέους. Uberius mentem Hellanici exponit Ulpianus ad Demosth. Orat. De cor. p. 73, C, ed. H. Wolf. Bas. 1572, fol., Ἐκλήθη δὲ, inquiens, Μουνύχιον, ὥς φησιν ὁ Διόδωρος, παραφέρων τὰ Ἑλλανίκου, λέγων, ὡς (Scribe λέγοντος) ὅτι Θρᾷκές ποτε στρατεύσαντες κατὰ τῶν οἰκούντων Ὀρχομενὸν τὸν Μινύειον τῆς Βοιωτίας, ἐξέβαλλον αὐτοὺς ἐκεῖθεν. Οἱ δὲ ἐξαναστάντες, ἦλθον εἰς Ἀθήνας ἐπὶ Μουνύχου βασιλέως. Ὁ δὲ ἐπέτρεψεν αὐτοῖς οἰκῆσαι τὸν τόπον, τὸν περὶ τὴν Μουνυχίαν. Ὅστις ἐπωνομάσθη παρ ̓ αὐτῶν εἰς τιμὴν τοῦ βασιλέως.» Sturz.
HELLANICI FRAGMENTA

72.

p. 54

Harpocrat. et ex eo Phavorinus:Πηγαὶ, ... τόπος ἐν Μεγάροις, ὡς ἐν τεταρτῃ (Phav. Τετάρτῳ) τῆς Ἀτθίδος φησὶν Ἑλλάνικος. Pagae, locus in Megaris, ut Hellanicus libro Atthidis quarto testatur.
HELLANICI FRAGMENTA

73.

p. 54

Plutarch. in Thes. c. 17, p. 7, C, ubi egit de tributo septem adolescentum totidemque virginum per novem annos Minoi quotannis pendendo, ita pergit:Ἑλλάνικος δέ φησιν, οὐ τοὺς λαχόντας ἀπὸ κλήρου καὶ τὰς λαχούσας ἐκπέμπειν τὴν πόλιν, αὐτὸν δὲ τὸν Μίνω παραγινόμενον ἐκλέγεσθαι, καὶ τὸν Θησέα πάντων ἑλέσθαι πρῶτον ἐπὶ τοῖς ὁρισθεῖσιν. Ὡρισμένον δ ̓ εἶναι, τὴν μὲν ναῦν Ἀθηναίους παρέχειν, ἐμβάτας δὲ πλεῖν σὺν αὐτῷ τοὺς ἠϊθέους, μηδὲν ὅπλον ἀρήϊον ἐπιφερομένους. Ἀπολομένου δὲ τοῦ Μινωταύρου, πέρας ἔχειν τὴν ποινήν. Πρότερον μὲν οὖν οὐδεμία σωτηρίας ἐλπὶς ὑπέκειτο. Διὸ καὶ μέλαν ἱστίον ἔχουσαν, ὡς ἐπὶ συμφορᾷ προδήλῳ, τὴν ναῦν ἔπεμπον. Τότε δὲ τοῦ Θησέως τὸν πατέρα θαῤῥύνοντος καὶ μεγαληγοροῦντος ὡς χειρώσεται τὸν Μινώταυρον, ἔδωκεν ἕτερον ἱστίον λευκὸν τῷ κυβερνήτῃ, κελεύσας ὑποστρέφοντα σωζομένου τοῦ Θησέως, ἐπά· ρασθαι τὸ λευκόν· εἰ δὲ μὴ, τῷ μέλανι πλεῖν, καὶ ἀποσημαίνειν τὸ πάθος. Hellanicus refert non sorte ductos pueros puellasque civitatem misisse, sed Minoa delegisse praesentem, ac Thesea omnium cepisse primum de praefinita lege. Praefinitum autem fuisse, ut navem praeberent Athenienses, et impositi impuberes nulla secum ferentes arma bellica cum illo navigarent, sublatoque Minotauro finem fore poenae. Nam ante nulla spes suberat salutis. Hinc navem cum atro velo ut in certam perniciem mittebant. Tunc vero quum parentem Theseus confirmaret, et domiturum se jactaret Minotaurum, aliud velum gubernatori. Aegeus candidum dedit cum praecepto, ut in reditu sospite Theseo attolleret candidum, alias navigaret cum atro, atque ita signum cladis ederet.
55HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Schol. Hom. Il. Γ, 144:Ὡς γὰρ ἱστορεῖ Ἑλλάνικος, Πειρίθους καὶ Θησεὺς, μὲν Διὸς ὢν, δὲ Ποσειδῶνος, συνέθεντο γαμῆσαι Διὸς θυγατέρας. Καὶ ἁρπάσαντες τὴν Ἑλένην κομιδῇ νέαν, παρατίθενται εἰς Ἄφιδναν τῆς Ἀττικῆς Αἴθρῃ, τῇ Πιτθέως μὲν θυγατρὶ, μητρὶ δὲ Θησέως. Οὕτωςεἰς ᾅδου παραγίγνονται ἐπὶ τὴν Περσεφόνην. Οἱ δὲ Διόσκουροι, μὴ ἀπολαμβάνοντες τὴν ἀδελφὴν, τὴν Ἀττικὴν σύμπασαν πορθοῦσιν, Αἴθραν δὲ αἰχμαλωτίζουσι. Ut enim Hellanicus narrat, Pirithous et Theseus, ille Jovis, hic Neptuni filius, convenerunt inter se, ut Jovis filias uxores ducerent. Itaque rapuerunt Helenam, tenerrimae aetatis puellam, quam Aphidnam transportatam tradiderunt Aethrae, Pitthei filiae, matri Thesei. Deinde in Orcum descenderunt, ut Persephonam inde auferrent. Dioscuri vero, quum soror iis non redderetur, totam Atticam devastarunt atque Aethram captivam abduxerunt.Cf. Schol. Apollon. I, 100.
HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Tzetz. Ad Lycophr. 513, de Helena:Ἡρπάγη ὑπὸ Θησέως ἑπταετὴς, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Rapta est a Theseo Helena septem annos nata.
HELLANICI FRAGMENTA

74.

p. 55

Plutarch. Thes. c. 31, p. 14, E:Ἤδη δὲ πεντήκοντα ἔτη γεγονὼς, ὥς φησιν Ἑλλάνικος, ἔπραξε τὰ περὶ τὴν Ἑλένην, οὐ καθ ̓ ὤραν. Annos jam natus, ut Hellanicus refert, quinquaginta, Helenam rapuit nondum maturam.
HELLANICI FRAGMENTA

75.

p. 55

Schol. Eur. Hecub. 125:Ἑλλάνικος δὲ λέγει, διὰ τοῦτο αὐτοὺς (Acamanthem et Demophontem) ἀπελθεῖν ἐκεῖσε, ὅπως, εἰ μὲν ἕλοιεν Ἕλληνες τὴν Τροίαν, λάφυρον αὐτὴν (τὴν Αἴθραν) καὶ γέρας λάβωσιν· εἰ δὲ μὴ, κἂν λυτρώσασθαι δώροις. Hellanicus dicit Thesei filios, Acamantem et Demophontem, adversus Trojam profectos esse, ut si urbe Graeci potirentur, Aethram tanquam praedam et praemium acciperent; sin minus, donis eam redimerent.
HELLANICI FRAGMENTA

76.

p. 55

Plutarch. Thes. c. 25, p. 12, A, de Theseo:Ἕταξεν οὖν καὶ διωρίσατο πρὸς τοὺς Κορινθίους, Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν, ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων Ἁλικαρνασσεὺς ἱστορήκασιν. Εἰς δὲ τὸν πόντον ἔπλευσε τὸν Εὔξεινον, ὡς μὲν Φιλόχορος καί τινες ἄλλοι λέγουσι, μεθ ̓ Ἡρακλέους ἐπὶ τὰς Ἀμαζόνας συστρατεύσας, καὶ γέρας (ἀριστεῖον) Ἀντιόπην ἔλαβεν· οἱ δὲικ πλείους (ὧν ἐστι Φερεκύδης καὶ Ἑλλάνικος καὶ Ἡρόδωρος) ὕστερον φασὶν Ἡρακλέους ἰδιόστολον πλεῦσαι τὸν Θησέα, καὶ τὴν Ἀμαζόνα λαβεῖν αἰχμάλωτον· πιθανώτερα λέγοντες. Constituit Theseus et convenitei cum Corinthiis, ut Atheniensibus qui ad Isthmia venissent, attribuerent prima subsellia tanto spatio quantum navis theoridis expansum humi velum occupasset: quod Hellanicus et Andron Halicarnasseus scriptum reliquerunt. In pontum Euxinum navigavit, ut Philochorus et nonnulli alii referunt, Herculem ad bellum adversus Amazonas sequutus, et praemium virtutis ergo accepit Antiopam. At major pars, in quibus est Pherecydes, Hellanicus et Herodorus, post Herculem aiunt cum propria classe navigasse Thesea, et captivam duxisse hanc Amazonem, quod quidem est probabilius.
HELLANICI FRAGMENTA

77.

p. 55

Harpocrat. in v. Αὐτόχθονες:Αὐτόχθονες δὲ καὶ Ἀρκάδες ἦσαν, ὡς Ἑλλάνικός φησι, καὶ Αἰγινῆται, καὶ Θηβαῖοι. Et Arcades et Aeginetae et Thebani autochthones fuere, ut Hellanicus testatur.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Suidas:Ἀνδοκίδης, Ἀθηναῖος, ῥήτωρ τῶν πρωτευόντων δέκα εἷς, υἱὸς Λεωγόρου, ἀπόγονος Τηλεμάχου, τοῦ Ὀδυσσέως, καὶ Ναυσικάας, ὥς φησιν Ἑλλάνικος. Andocides, Atheniensis, unus ex decem illis oratoribus, qui inter reliquos excellunt, filius fuit Leogori, genus ducens a Telemacho, filio Ulyssis, et Nausicaa, ut ait Hellanicus.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Plutarch. In Alcib. c. 21, p. 201, E:Ἀνδοκίδης ῥήτωρ, ὃν Ἑλλάνικος συγγραφεὺς εἰς τοὺς Ὀδυσσέως ἀπογόνους ἀνήγαγεν. Orator Andocides, quem refert Hellanicus historiographus inter Ulyssis posteros.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Idem paulo aliter in Vitis decem oratorum, Mor. p. 384, B:Ἀνδοκίδης, ... γένους εὐπατριδῶν, ὡς δὲ Ἑλλάνικος, καὶ ἀπὸ Ἑρμοῦ. Καθήκει γὰρ εἰς αὐτὸν τὸ κηρύκων γένος. Andocides, gente patricia, adeoque, si Hellanico credimus, a Mercurio propagata, ortus; ad eum enim pertinet cerycum genus.
HELLANICI FRAGMENTA

78.

p. 55

Photius Cod. 261, p. 795, 18 Hoesch., p. 488, 22, Bekk.:Παῖς δὲ ἐχρημάτιζε (Andocides) Λεωγόρου, ἐξ εὖ γεγονότων καταγόμενος· Ἑλλάνικος δέ φησι καὶ τοὺς πόῤῥω τῆς γενέσεως ὀχετοὺς ἥκειν εἰς αὐτὸν ἐξ Ἑρμοῦ. Andocides filium se dicit Leogori, a nobilibus genus ducens; Hellanicus vero ait etiam ulteriores generationis gradus a Mercurio ad eum descendere.
56HELLANICI FRAGMENTA

79.

p. 56

Schol. Aristoph. Avium 878, et ex. eo Phavorin. in v. Κολαινίς:Φησὶ δὲ Ἑλλάνικος, Κόλαινον Ἑρμοῦ ἀπόγονον ἐκ μαντείου ἱερὸν αὐτῆς (nempe Ἀρτέμιδος) ἱδρύσασθαι Κολαινίδος. Hellanicus ait Colaenum, Mercurii progeniem, e vaticinio fanum condidisse Dianae Colaenidis.
HELLANICI FRAGMENTA

80.

p. 56

Schol. Aristoph. Ran. 706:Τοὺς συνναυμαχήσαντας δούλους Ἑλλάνικός φησιν ἐλευθερωθῆναι, καὶ ἐγγραφέντας ὡς Πλαταιεῖς συμπολιτεύεσθαι αὐτοῖς. Servos, qui cum Atheniensibus (ad Arginusas) pugna navali dimicaverant, Hellanicus manumissos dicit et inter Plataeenses relatos civitatis jure donatos esse.
HELLANICI FRAGMENTA

81.

p. 56

Plutarch. De malignitate Herodoti p. 869, A:Νάξιοι τρεῖς ἔπεμψαν τριήρεις συμμάχους τοῖς βαρβάροις, εἷς δὲ τῶν τριηραρχῶν Δημόκριτος ἔπεισε τοὺς ἄλλους ἑλέσθαι τὰ τῶν Ἑλλήνων. Οὕτως οὐδὲ ἐπαινεῖν ἄνευ τοῦ ψέγειν οἶδεν, ἀλλ ̓ εἰ εἷς ἀνὴρ ἐγκωμιασθῇ, πόλιν ὅλην δεῖ κακῶς ἀκοῦσαι, καὶ δῆμον. Μαρτυρεῖ δὲ αὐτῷ τῶν μὲν πρεσβυτέρων Ἑλλάνικος, τῶν δὲ νεωτέρων Ἔφορος, μὲν ἓξ, δὲ πέντε ναυσὶν αὐτοὺς Ναξίους ἐλθεῖν τοῖς Ἕλλησι βοηθοῦντας Ἱστορήσας. Naxios ait Herodotus tres naves barbaris auxilio misisse, unum autem de triremium praefectis, Democritum, persuasisse civibus reliquis, ut Graecorum causam amplecterentur. Adeo laudare sine vituperio non potest Herodotus, ut, si unum hominem laudet, male audire totam civitatem, aut populum, oporteat. Testimonium contra eum dicunt de vetustioribus Hellanicus, de recentioribus Ephorus, alter sex, alter quinque navibus sua sponte Naxios auxilio venisse Graecis scribentes.Respicit Plutarchus Herodot. 8, 46.
HELLANICI FRAGMENTA

82.

p. 56

Schol. Eurip. Orest. 1648:Περὶ τῆς Ὀρέστου κρίσεως ἐν Ἀρείῳ πάγῳ ἱστορεῖ καὶ Ἑλλάνικος, ταῦτα γράφων· τοῖς ἐκ Λακεδαίμονος ἐλθοῦσι καὶ τῷ Ὀρέστῃ οἱ Ἀθηναῖοι ἔφασαν. Τέλος δὲ ἀμφοτέρων ἐπαινούντων, οἱ Ἀθηναῖοι τὴν δίκην ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς. Ὕστερον δὲ Ἄρης καὶ Ποσειδῶν περὶ Ἁλιῤῥοθίου δίκην. Εἶτα Κέφαλος Δηϊονέως, ὅστις Πρόκριν τὴν Ἐρεχθέως ἔχων γυναῖκα, καὶ ἀποκτείνας, ἐξ Ἀρείου πάγου δίκην ὡς δικασθεὶς ἔφυγεν ἓξ γενεαῖς ὕστερον. Μετὰ δὲ τὴν Δαιδάλου δίκην, ἀδελφιδοῦν τὸν Τάλων ἀποκτείναντος δολόεντι θανάτῳ, καὶ φυγόντος δίκην, τρισὶ γενεαῖς ὕστερον αὕτη Τυνδαρὶς Κλυταιμνήστρα Ἀγαμέμνονα ἀποκτείνασα, καὶ ὑπὸ Ὀρέστου ἀποκτανθεῖσα, συγκροτηθῆναι δίκην τῷ Ὀρέστῃ ὑπὸ Εὐμενίδων παρεσκεύασεν, ὃς μετὰ τὴν κρίσιν ἐπανελθὼν, Ἄργους ἐβασίλευσε. Καὶ ἐδίκασεν δὲ Ἀθηνᾶ καὶ Ἄρης. De Orestis judicio in Areopago narrat etiam Hellanicus ita scribens: lis advenis vel hospitibus, qui ex Lacedaemone venerant, Athenienses inter alia etiam id narrarunt, quod de Oreste acciderat. Quumque utrique exitum judicii laudarent, Athenienses judicium illud ostenderunt factum esse novem aetatibus post quam Mars et Neptunus de Halirrhothio causam dixissent. Deinde Cephalus, Deionei filius, qui, quum uxorem suam Procrin, Erechthei filiam, occidisset, causam in Areopago dixit, tanquam damnatus in exilium abiit sex aetatibus post. Sed post Daedali judicium qui Talum, sororis filium, per fraudem interemerat, et reus actus erat, tribus aetatibus serius haec Tyndari filia, Clytaemnestra, quae Agamemnonem interfecerat, ab Oreste occisa, effecit ut actio judiciumque ab Eumenidibus conflaretur Oresti, qui post judicium reversus Argi rex factus est. Minerva et Mars sederunt judices.Priorem partem hujus fragmenti Sturz. in prima editione ita putat constituendam esse: τοῖς ἐκ Λακ. ἐλθ. Καὶ τῷ Ὀρ. Οἱ Ἀθηναῖοι τὴν δίκην ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς ὕστερον ἢ Ἄρης καὶ Ποσειδῶν περὶ Ἁλιῤῥοθίου δίκην ἔφασαν, τέλος γε ἀμφοτέρων ἐπαινούντων. Εἶτα Κέφαλος ὁ Δηιονέως, nempe δίκην ἔφη, ὅστις—. In secunda editione nihil trausponendum esse censet, sed pro τῷ Ὀρέστῃ poni jubet τὸ τοῦ Ὀρέστου, deinde legit ἔστασαν ἐννέα γενεαῖς ὕστερον ἤ, ita ut ἔστασαν significet: oratione ostenderunt: vid. latinam viri docti, quam infra apposuimus, interpretationem. Inter δίκην et εἶτα inserendum putat εἶπον vel εἶπαν. Pro ἐξ Ἀρείου πάγου mavult ἐν Ἀρείῳ πάγῳ. Pro δίκην ὡς reponendum esse ait: δίκην εἶπεν, ὡς, et pro ἐδίκασεν legendum putat ἐδίκασαν.
HELLANICI FRAGMENTA

83.
()
p. 56

Quod hoc loco Sturzius posuerat fragmentum ex Stephano Byzantino v. Ὠρωπὸς in fine petitum, delevimus; codex Rhedigeranus vulgatum Θεόπομπος, καὶ Ἑλλάνικος, recte ponit hoc modo:Θεόπομπος γ' Ἑλληνικῶν.
HELLANICI FRAGMENTA

84.

p. 56

Tzetzes ad Lycophr. 1332:Ἑλλάνικος δὲ Λέσβιός φησιν, ὅτι παγέντος τοῦ Κιμμερικοῦ Βοσπόρου, διέβησαν αὐτὸν, καὶ ἦλθον εἰς τὴν Ἀττικὴν, καὶ τέτρασι μησὶ πολεμήσασαι, ὑπεστράφησαν· οὐ λέγει δὲ τὴν αἰτίαν. Hellanicus Lesbius dicit Amazones Bosporum Cimmericum congelatum transgressas venisse in Atticam et postquam quattuor mensibus bellum gessissent reversas esse; causam vero non addit.
LXXXI

CLIDEMUS

DE ATTHIDUM SCRIPTORIBUS

Atthidum scriptores, qui proprie dicuntur, non eos appellamus omnes, qui Atthides (qualiscunque generis scripserint, sed distinguimus ab iis quum historicos antiquiores, qui Atthidum auctorcs esse perhibentur, Amelesagoram, Pherecydem, Hellanicum, tum Pausaniam, qui periegeseos suae librum, quo de rebus Atticis disputat, interdum τὴν Ἀτθίδα συγγραφὴν vocat (II, 21, 5; III, 11, 1), ne loquar de Hegesinoo et Alexide poetis, quorum ille carmini, hic comdoeiae Atthidis nomen dedit (vid. Pausan. IX, 29 init., et Fabric. Bibl. Graec. II, p. 407). Pherecydes enim el Hellanicus res Atticas non in peculiari opere, sed in aliqua majoris operis parte exposuerunt, et, quod gravissimum est, in tractandis rebus a posterioribus Atthidum scriptoribus valde differunt. Hi enim critice omnia tractant, fabulas vel historice vel philosophice interpretantes, in rebus historicis accu. ratissimis nitentes investigationibus, et tempora exacte definientes; illi vero in rebus fabulosis nonnisi id agunt, ut poetarum narrationes referant, res vero historicas nonnisi summatim et obiter perlustrant. Similiter statuendum foret de Amelesagora Athenicnsi, qui apud Antigonum Carystium Histor. mir. c. 12 Atthidem scripsisse dicitur, idem haud dubie ac Mclesagoras, ex quo Clemens Alex. Strom. VI, p. 629 Sylb. Philochorum et Androtionem, Atthidum scriptores, sua hausisse contendit: ex hoc autem Melesagora idem dicit jam Hellanicum, Hecataeum, Anaximenem aliosque antiquos auctores furatos esse, id quod eo nos ducit, ut credamus, Amelesagoram Chalcedonium, quem Dionysius Halic. De Thucyd. char. c. 5 inter historicos antiquos refert, eundem cum Amelesagora isto Atheniensi esse; et fortasse ab hoc non distinguendus est Melesagoras Eleusinius quem Maximus Tyrius Dissert. XXXVIIl Athenis ait sedem habuisse et sapientem ac fatidicum fuisse, Nymphis afflatum. Verum nullus dubito opus illud Amelesagorae, ex quibus tot tantique posterioris aetatis scriptores sua hausisse feruntur, ex his ipsis Alexandrinorum aetate esse conflatum et sub antiquissimi illius et plane fabulosi auctoris nomine in vulgus divenditum. Pausanias denique, qui primum periegeseos librum nonnunquam dicit Atthidem, omnino non agit historici partes: describit enim monumenta, et rerum gestarum enarrationem nonnisi in transcursu annectit. His auctoribus separatis, restant nobis octo Atthidum scriptores, proprie ita dicendi: Clidemus, Phanodemus, Demo, Androtio, Philochorus, Ister, Andro et Melanthius. De sex prioribus, quorum fragmenta infra exhibita sunt, accuratius agemus: de Androne et Melanthio nihil fere constat, sed eorum fragmenta hic ponimus, ne quid omittatur, quod ad hoc scriptorum genus pertineat. Andro, Halicarnassensis, qui a Strabone (IX,
LXXXII
p. 392) inter nobiliores Atthidum scriptores refertur, distinguendus est ab Androne Ephesio, cujus opus, Τρίπους inscriptum, memoratur a Suida V. Σαμίων ὁ δῆμος. Ex eo sumpta sunt quae apud Suidam 1.1. leguntur, itemque quae Schol. Pind. Islthm. II, 17, de Aristodemo tradit: procul dubio etiam apud Aristid. vol. III , p. 617 Steph. Andro pro Androtione reponendus est, quum quae ibi exhibentur ex Tripode deprompta esse videantur (V. Androt. fragm. 39.). Ad Andronis Halicarnassensis Atthidem pertinent haec. Plut. Thes. c. 25: Ἔνιοι δέ φασιν ἐπὶ Σκεέρωνι τὰ Ἴσθμια τεθῆναι, τοῦ Θησέως ἀφοσιουμένου τὸν φόνον διὰ τὴν συγγένειαν. Σκείρωνα γὰρ υἱὸν εἶναι Κανήθου καὶ Ἡνιόχης τῆς Πιτθέως. Οἱ δὲ Σίννιν, οὐχὶ Σκείρωνα· καὶ τὸν ἀγῶνα τεθῆναι διὰ τοῦτον ὑπὸ Θησέως, οὐ δι’ ἐκεῖνον. Ἔταξεν οὖν καὶ διωρίσατὸ πρὸς τοὺς τοὺς Κορινθίους Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων ὁ Ἁλικαρνασεὺς ἱστορήκασιν. Strabo IX, p. 601, quem locum videas in Philoch. fragm. 35. Schol. Aristoph. Ran. 1418 (1469): Πρῶτον μὲν οὖν περὶ Ἀλκιβιάδου] Περὶ τῆς δευτέρας λέγει αὐτοῦ ἀποχωρήσεως, ἣν ἑκὼν ἔφυγε, κατελθὼν μὲν ἐπὶ Ἀντιγένους πρὸ ἐνιαυτοῦ τῶν Βατράχων, διὰ δὲ τὸ πιστεῦσαι Ἀντιόχῳ τῷ κυβερνήτη τὸ ναυτικὸν καὶ ἡττηθῆναι ὑπὸ Λυσάνδρου δυσχερανθεὶς ὑπὸ Ἀθηναίων. Ἄνδρων δὲ διαφέρεται πρὸς Ξενοφῶντα περὶ τῆς καθόδου. Hic adde locum Apollon. Dysc. Hist comm. c. 8; quem jam non licet mihi exscribere. Ex Melauthii Atthide haec afferuntur apud Harpocrat. v. Γρυπάνιον: Καὶ Μελάνθιος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος εἰπὼν, «Σεισμὸς γέγονε καὶ ἔγρυπεν ἡ γῆ.» Idem de mysteriis scripsisse videtur Hemsterhusio ad Schol. Aristoph. Plut. 846, ubi haec: Παίζει παρὰ τὸν Ἐλευσίνιον νόμον· ἔθος γὰρ ἦν, ἐν οἷς τις ἱματίοις μυηθείη, εἰς θεοῦ τινὸς ταῦτα ἀνατιθέναι, ὥσπερ δηλοῖ καὶ Μελάνθιος ἐν τῷ Περὶ μυστηρίων· «Πάτριόν ἐστι ταῖς θεαῖς ἀνιεροῦν καὶ τὰς στολὰς τοῖς μύσταις ἐν αἷς τύχοιεν μυηθέντες.» Dubitari tamen potest, num his pericularis de Mysteriis liber significetur, an caput Atthidis.

CLIDEMUS: VITA

Clidemum non differre a Clitodemo, qui a Pausania (fr. 15), Hesychio (fr. 16, 25) Scholiasta Eurip. (fr. 10) laudatur, facile concedes, sireputaveris, aliorum nominum similiter varias exhiberi formas (sic Cleandridas appellatur Cleandrias et Cleandrus: vid. Plut. Vit. Nic. 28, Vit. Pericl. 23, Diod. XIII, 106, Aristoph. Nubb. 858, Suidas s. V. Δέον), Clitodemo autem disertis verbis Atthidem tribui (fr. 16), quae alias Clidemo adscribitur (fr. 2, 7); observes etiam Clitodemum a Pausania antiquissimum eorum dici qui Atthides scripserint, et Clidemum apud Plutarchum (De glor. Ath. t. II, p. 345) primum locum inter eos obtinere historicos, qui rebus gerendis non ipsi interfuerint. Verba ejus haec sunt: ξενοφῶν μὲν γὰρ αὐτὸς ἑαμτοῦ γέγονε ἱστορία,...οϊ δὲ ἄλλοι Κλείδημαοι, Δίυλλοι, Φιλόχορος, Φύλαρχος ἀλλοτρίων γεγόνασιν ἔργων ὥσπερ δραμάτων ὑποκριταί, etc.—Nonnunquam legitur Δῆμος pro Κλείδημος sive Κλειτόδημος, ut in fragm. 1, 9, 23, ubi καὶ et καὶ ὁ ex Κλει- et -Κλειτο- orta esse apparet. Apud Stephanum vero v. Βιβλίνη pro Δῆμος ὁ Δήλιος restituendum esse Δῆμος ὁ Δήλιος evincitur ex Etym. M. V. Βίβλινος οἶνος, ubi eadem de re Σίμος adducitur ἐν τῇ ἕκτῃ Ἰλιάδος, ubi quin Siebelis recte scripserit Σῆμος ἐν τῇ ἕκτῃ Δηλιάδος, non dubitabis, si contuleris Harpocrat. v. Ἑκάτης νῆσος, Athen. IV, 22, p. 173; VIII, 1, p. 331; XIV, 9, p. 637; XV, 6, p. 676; atque nullo modo probabile est, ista fragmenta Demo Magnesio, polyhistori, cujus πραγματείαν παρὶ ὁμωνύμων Dionysius Halic. in Dinarcho p. 112 memorat, tribuenda esse. Ut jam videamus, quo tempore vixerit Clidemus, ex Pausaniae loco 1. (fr. 15), quo Atthidum scriptorum vetustissimus dicitur, patet, eum expeditionis, quam Athenienses in Siciliam fecerunt, exitum vidisse; et ex Photii loco de naucrariis (fr. 8) intelligitur, eum adhuc floruisse, quum symmoriae Nausinico archonte (Ol. 100, 3) institutae essent. Clidemum fuisse Atheniensem ideo verisimile est, quod Plutarchus (De glor. Ath. 1. 1.) nounisi de historicis Atheniensibus loqui videtur, et quod Harpocratio Clidemum adducit, ubi vocem πνύξ apud Atticos saepe occurrere dicit (fr. 18).
LXXXV

DE OPERIBUS HORUM SCRIPTORUM

Atthidum scriptores, quorum vitas enarravimus, quamquam non eadem omnes aetafe eodemqae ingenio scripserunt, in universa tamen studiorum ratione ita consentiunt, ut multa dici possint, quum ad Atthides tum ad reliqua eorum scripta pertinentia, quae in omnes aeque cadant. Totum hoc scriptorum. genus in rebus antiquitatibusque Graecis, imprimis vero Atticis, doctc adhibitaque arte critica exponendis versatur, in eaque re maxime se applicat ad exquirendas res antiquissimas, ad mythos interpretandos et ad persequenda omnia, quae cum deorum cultu conjuncta sunt eaque quae ad artes et literas spectant. Atthis est liber, in quo res Atticae exponuntur. Neque dubito quin jam ipsi Atthidum scriptores vocem Ἀτθίς pro Ἀτθὶς συγγραφή, ut dicit Pausauias VI, 7; X, 8, usurpaverint, quum antiquissimi eorum, qui Atthides laudant, hoc nomine utantur, ut Strabo IX p. 601 (Philoch. fragm. 35), Dionysius Halic. tom. II, p. 122 Sylb. (Philoch. fr. 132), tom. II, p, 123 (Philoch. fr. 135). In his Atthidibus res ita tractantur, ut potius collectanea exhibeantur quam vera Atticae historia. Si enim haec opera comparamus cum iis quae vera arte historica composita sunt, id videmus discriminis, quod in his interior rerum nexus maxima cum cura indagatur, temporum conditio hominumque mores sollerter explicantur, virorum, qui aliquas partes in rebus gerendis agunt, vivida exhibetur imago, ipsae res gestae enucleate ac eleganter depinguntur omniaque haec ad unum corpus omnibus partibus absolutum efficiendum conjunguntur; in illis vero Atthidibus nihil nisi annales deprehendes, quibus res variae sine ulla necessitate connexae secundum temporum seriem nude exponuntur. Nihilominus habent isti scriptores multa, quae magna laude digna sint. Historiam ab hominum ortu usque ad id tempus, quo ipsi florent, deducunt, sed praeter ipsam historiam tradunt quae de deorum cultu, de festorum origine, de sacrificiis, de institutis publicis,
LXXXVI
de literis comperta habent et si quae sunt alia memoratu digua. Summo autem studio in temporibus mythicis versantur, quae locum dant doctis disputationibus de fabularum recondita significatione multorumque institutorum origine: quo factum est, ut fragmentorum, quae supersunt, maxima pars ad antiquissima haec tempora pertineat. De temporibus historicis rarius testes adhibentur, idque non modo ea ex causa quod in hac parte minus copiosi erant (etsi non omnes, certe plerique), sed quod clarissimi historici haec tractaverant: quibus si illi nonnunquam praeferuntur, hoc ideo fit, quod res obscuras atque reconditas magna diligentia pervestigaverant, et quod res minus graves et ab historicis praecedentibus neglectas prolixe tractandas sibi sumpserant. Observandum etiam est, Atthidum scriptores accuratiores fuisse in constituendis temporibus quam historicos superiores: et maximo usui fuisse Atthides scholiastis, grammaticis et lexicographis, quum in iis res commode secundum temporum seriem dispositas aliorumque auctorum de iis sententias collectas et exacte examinatas reperirent. Res igitur Nostri et copiose exponunt et adhibita arte critica (κατὰ πλάτος Philoch. 59; 132, ἐντελέστατα, Clitodem. 5 περιττῶς). Jam monuimus quas res copiosissime tractare soleant. Artem autem criticam in fabulis ita exercent, ut rejiciant omnia quae mere poetica et ficta sunt (πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί Phil. I), eaque ex iis eruere studeant, quae ratio probare possit, vel facta historica vel veritates philosophicas (Demo 3, Androt. 28, 29, Philoch. 10, 18, 19, 28, 38, 39, 46). In tractandis temporibus historicis arte critica ita utuntur, ut perquisitis accurate monumentis (Philochorus titulorum publicorum collectionem edidit, de qua infra dicetur), adhibitis documentis aliorumque sententiis comparatis res enarrent. Per se vero patet, non pariter omnes aptos fuisse ad hanc rem rite peragendam: Ister quidem acquievisse videtur in colligendis variorum auctorum sententiis. Atthides similes fuisse annalium tum ex fragmentis Philochoriet Audrotionis intelligitur, tum diserte testatur Dionysius (Archaeol. I, p. 7 ed. Sylb.), ubi dicit: Ταῖς χρονικαῖς παραπλήσιον, οἵας ἐξέδωκαν οἱ τὰς Ἀτθίδας πραγματευσάμενοι· μονοειδεῖς γὰρ ἐκεῖναί τε καὶ ταχὺ προσιστάμεναι τοῖς ἀκούουσιν. Haec historiae tradendae ratio summam quidem utilitatem praebet, sed non admittit talem rerum expositionem, quae non singulatim facta enumeret, sed omnia ut arcte cohaerentia et ad certum quendam finem pertinentia complectatur. Si Philochori et Androtionis ratio temporum definiendorum omnibus aeque Atthidum scriptoribus attribuenda est, digesserunt secundum archontum seriem ea quae post constitutos archontes gesta sunt, in iis quae hoc tempus praecedunt vel bello Trojano, vel Olympiadum initio vel etiam ipsis istis archontibus ad tempora describenda usi esse videntur. Dicendi genus horum scriptorum, teste Dionysio Halic. 1. 1., tenue ac simplex erat, id quod et fragmenta, in quibus ipsorum verba servata sunt, confirmant et rerum tractatio, quae iis propria erat, credere nos jubet. Praeter Atthides plura alia opera composuerunt, in quibus tractarunt quum aliarum civitatum historiam tum vero maxime historiae Atticae partes prae caeteris graves vel obscuras. Egerunt in scriptis peculiaribus etiam de quibusdam grammaticae partibus, iis imprimis, quae cum historia conjunctae sunt vel ad eam exquirendam magnam vim habent. Huc pertinent scriptiones de proverbiis et de loquutionibus Atticis. In omnibus his scriptis eadem indoles erat quam in Atthidibus: eadem doctrinae copia, eadem in colligendo diligentia, idem veri reperiendi studium idemque dicendi genus exile ac simplex. Fides et auctoritas non omnibus est eadem. Prae ceteris diligentia et judicii acumine excellunt Clitodemus et Philochorus; Androtio eodem fere loco habendus est, quamquam Aelianus (fr. 36) ejus fidem paululum addubitare videtur. Phanodemus etsi in rebus excutiendis sollicitus erat, studio tamen patriae suae celebrandae interdum abreptus est, ut falsa traderet. Demo ideo nobis suspectus esse debet, quod contra ejus Atthidem scripsit Philochorus, auctor diligentissimus acerrimoque praeditus judicio. Ister non dignus est critici nomine et saepius reprehenditur. Expositis quae ad omnes aeque Atthidum scriptores pertinent, jam de singulis deinceps disseremus.

CLIDEMUS: DE OPERIBUS

Clidemum omnium qui Atthides scripserunt vetustissimus (fr. 16) multis laudibus celebrandus est: nam copiose, exacte et acri judicio res narrat (ἰδίως καὶ περιττῶς fr. 5); nonnunquam nimia est ejus diligentia, ubi exquirere studet, quae vel parvi momenti sunt vel ad liquidum omnino perduci non possunt (fr. 6: ἐξακριβοῦν τὰ καθ’ ἕκαστα βουλόμενος). Ejus virtutes in quoque fere fragmento apparent. Quatuor ei tribuuntur opera:
LXXXVII
1) Ἀτθίς sive λόγος Ἀττικός, duodecim ad minimum librorum (v. fr. 9). Eadem cura tempora fabulosa ac tempora historica tractantur; quod ut recte perspicias, legas quae narrantur de Thesei expeditione in Cretam (fr. 5), de Atheniensium pugna contra Amazones (6), de Themistocle (14), de prodigiis quae Atheniensium expeditionem in Siciliam praecedunt (16): in quarum rerum enarratione Clidemus minutissima quaeque consectatur. 2) Πρωτογονία. Admodum probabile est, Protogoniam non peculiare fuisse opus, sed primum Atthidis librum: nam de coquorum tribu et in Protogoniae et in Atthidis libro primo agitur (fr. 17, 2). Jam si Harpocration (fr. 18) tertium Protogeniae librum laudat, in aprico est eum primi libri titulum pro totius operis inscriptione habuisse. Nam res fragm. 18 memorata ad Clisthenis tempora spectat, de quibus iisdem libro tertio Atthidis sermonem fuisse ex fr. 8 colligitur. 3) Ἐξηγητικόν. De hoc opere Casaubonus ad Athen. IX, p. 409, F, haec dicit: «Ex subjecto Clidemi loco duo colligimus: non vocum tantum antiquarum expositionem continuisse id Exegeticon, sed etiam morum priscorum et institutorum ac rituum. Deinde autem, non soluta oratione id scriptum fuisse, verum numeris adstricta.» Sed hoc posterius recte improbavit Siebelis (v. fr. 20). 4) Νόστοι. Huncce librum non fuisse carmen, sed prosa oratione conscriptum, atque Atthidis partem, probare videtur fr. 24, in quo quum de Pisistrato sermo fiat, conjicere possis, hujus reversiones in Νόστοις tractatas esse.—Ceterum vix credibile est, nostro Clidemo vindicanda esse fragmenta, quae ex hujus nominis auctore afferuntur ab Aristotele et Theophrasto (fr. 26 sqq.): pertinent enim ad historiam naturalem et meteorologiam.
359

CLITODEMI FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
LIBER PRIMUS
CLITODEMI FRAGMENTA

1.

p. 359

Vetus Grammaticus Pausanias, ut Ruhnk. vidit collato Eustath. ad II. B, p. 361, in Biblioth. Coisliniana p. 603 (et ap. Bekkerum Anecdot. p. 326 sq.):Ἄγραι, χωρίον ἔξω τῆς πόλεως Ἀθηνῶν, οὗ τὰ μικρὰ τῆς Δήμητρος ἄγεται μυστήρια, ἃλέγεται τὰ ἐν Ἄγρας, ὡς τὰ ἐν Ἀσκληπιοῦ. Φερεκράτης Γραυσίν· Εὐθὺς ὡς ἐκαθίζομεν ἐν Ἄγρας. Καὶ Ἀρτέμιδος τῆς Ἀγραίας αὐτόθι τὸ ἱερόν. Πλάτων Φαίδρῳ· πρὸς τὸ τῆς Ἀγραίας διαβαίνομεν. Καὶ Δῆμος ἐν α' Ἀτθίδος· «Τὰ μὲν οὖν ἄνω τὰ τοῦ Ἰλισοῦ πρὸς αγορὰν Εἰληθυῖα· τῷ δ ̓ ὄχθῳ πάλαι ὄνομα τοῦτο, νῦν Ἄγρα καλεῖται, Ἑλικὼν, καὶ ἐσχάρα τοῦ Ποσειδῶνος τοῦ Ἑλικωνίου ἐπ ̓ ἄχρου.» Καὶ ἐν τῷ δ'· «Εἰς τὸ ἱερὸν τὸ τὸ μητρῷον τὸ ἐν Ἄγραις.» Agrae, locus extra Athenarum urbem situs, ubi parva Cereris mysteria agu ntur, quae vocantur mysteria ἐν Ἄγρας (in Agrae aede) eodem modo ac dicitur ἐν Ἀσκληπιοῦ (in Aesculapii aede). Pherecrates in Vetulis: «Simul atque consedimus in Agrae aede.» Dianae quoque Agraeae ibi est templum. Plato in Phaedro: «Ubi ad Agraeae templum transimus.» Et Clidemus libro primo: «Superiorem «Ilissi partem ad Agram si transieris, ad ripam offendes «montem illum, qui nunc dicitur Agra, olim Helicon, «et aram Neptuni Heliconii in vertice;» et libro quarto: «In templum Cereris matris, in Agris situm.»Ruhnken. ad Timaeum p. 223 restituit Κλείδημος pro Δῆμος; sed omittendum καί ante Κλειδ., quod in multis locis ex Κλει. in Κλείδημος ortum esse videtur. Sequentia Lenz. ita corrigere voluit: Τὰ μὲν οὖν ἄων τοῦ Ἰλισοῦ προσαγορεύουσιν Ἄγραν Εἰληθυίας. Siebelis hanc proponit emendationem (quam in versione sequuti sumus): Τὰ μὲν οὖν ἄνω τοῦ Ἰλισοῦ πρὸς Ἄγραν εἰ διήλυθας, ἐν τῇ ὄχθῃ ὄρος (sic apographum Ruhn.) τοῦτο, ὃ νῦν Ἄγρα καλεῖται,πάλαι Ἑλικὼν, καὶ ἡ ἐσχ. ... ἄκρου.—Sed in Εἰλήθυια latere videtur Ἑλικώνια, quare fortasse ita scribendum est: Τὰ μὲν οὖν ἀνώτερα τοῦ Ἰλισοῦ προσηγορεύετο Ἑλικώνια, τῷ δ ̓ ὄχθῳ πάλαι ὄνομα τούτῳ, ὃς (sic Bekker.) νῦν etc.
CLITODEMI FRAGMENTA

2.

p. 359

Athen. XIV, 23, p. 660, D:Ἐν τῷ πρώτῳ τῆς Ἀτθίδος Κλείδημος φῦλον ἀποφαίνει μαγείρων ἐχόντων δημιουργικὰς τιμὰς, οἷς καὶ τὸ πλῆθος ἐνεργεῖν ἔργον ἦν. Primo libro Atthidis, tribum quamdam, ait Clidemus, coquorum fuisse, qui nomen et jura eorum habuissent, qui δημιουργοὶ vocabantur; illosque hoc curasse ut plebs rite sacrificaret.Verbum ἐνεργεῖν corruptum esse videtur; Schweigh. legi vult εὐεργετεῖν: Siebelis οἷς καὶ ὑπὲρ τοῦ πλήθους ἱερουργεῖν ἔργον ἦν, sive οἷς καὶ τὰ τοῦ πλήθους ἐνεργεῖν ἔργον ἦν.
CLITODEMI FRAGMENTA

3.

p. 359

Athen. X, 7, p. 425, E:Κλείδημος τοὺς μαγείρους Κήρυκάς φησι καλεῖσθαι. Clidemus coquos, ait, praecones vocari.
CLITODEMI FRAGMENTA

4.

p. 359

Harpocrat.:Μελανίππειον, Λυκοῦργος ἐν τῷ κατὰ Λυκόφρονος. Μελανίππου τοῦ Θησέως ἡρῷόν ἐστι, ὥς φησιν Ἀσκληπιάδης Τραγῳδουμένοις. Κλείδημος δ ̓ ἐν πρώτῃ Ἀτθίδος ἐν Μελίτῃ αὐτὸ εἶναι λεγει. Melanippeum est Melanippi, qui Theseum patrem habuit, heroum, ut ait Asclepiades in Tragodumenis. Clidemus libro primo Atthidis id esse dicit in Melite demo.
CLITODEMI FRAGMENTA

5.

p. 359

Plutarch. Thes. 19, de Cretensi Thesei expeditione loquens, postquam Pherecydis, Demonis et Philochori exposuit sententias, hoc adjungit:Ἰδίως δέ πως καὶ περιττῶς Κλείδημος ἀπήγγειλε περὶ τούτων, ἄνωθέν ποθεν ἀρξάμενος· ὅτι «δόγμα κοινὸν ἦν Ἑλλήνων, μηδεμίαν ἐκπλεῖν τριήρη μηδαμόθεν ἀνδρῶν πέντε (?) πλείονας δεχομένην· τὸν δὲ ἄρχοντα τῆς Ἀργοῦς Ἰάσονα μόνον περιπλεῖν, ἐξείργοντα τῆς θαλάσσης τὰ λῃστήρια. Δαιδάλου δὲ πλοίῳ φυγόντος εἰς Ἀθήνας, Μίνως, παρὰ τὰ δόγματα μακραῖς ναυσὶ διώκων, ὑπὸ χειμῶνος εἰς Σικελίαν ἀπηνέχθη, κἀκεῖ κατέστρεψε τὸ βίον. Ἐπεὶ δὲ Δευκαλίων υἱὸς αὐτοῦ, πολεμικῶς ἔχων πρὸς τοὺς Ἀθηναίους, ἔπεμψεν ἐκδιδόναι Δαίδαλον αὐτῷ κελεύων, τοὺς παῖδας ἀποκτενεῖν ἀπειλῶν, οὓς ἔλαβεν ὁμήρους Μίνως· τούτῳ μὲν ἀπεκρίνατο πρᾴως Θησεὺς, παραιτούμενος ἀνεψιὸν ὄντα Δαίδαλον, κἀκείνῳ κατὰ γένος προσήκοντα, μητρὸς ὄντα Μερόπης τῆς Ἐρεχθέως, αὐτὸς δὲ ναυπηγίᾳ ἐπεβάλετο, τῇ μὲν ἐν Θυμαιταδῶν αὐτόθι, μακρὰν τῆς ξενικῆς ὁδοῦ, τῇ δὲ διὰ Πιτθέως ἐν Τροιζῆνι, βουλόμενος λανθάνειν. Γενομένων δὲ ἑτοίμων, ἐξέπλευσε, τόν τε Δαίδαλον ἔχων καὶ φυγάδας ἐκ Κρήτης καθηγεμόνας, οὐδενὸς δὲ προειδότος, ἀλλὰ ναῦς φιλίας οἰομένων τῶν Κρητῶν προσφέρεσθαι, τοῦ λιμένος κρατήσας, καὶ ἀποβὰς ἔφθασεν εἰς τὴν Κνωσσὸν παρελθὼν, καὶ μάχην ἐν πύλαις τοῦ Λαβυρίνθου συνάψας, ἀπέκτεινε τὸν Δευκαλίωνα καὶ τοὺς δορυφόρους. Ἐν δὲ τοῖς πράγμασι τῆς Ἀριάδνης γενομένης, σπεισάμενος πρὸς ἀυτὴν, τούς τε ἠϊθέους ἀνέλαβε, καὶ φιλίαν ἐποιήσατο τοῖς, Ἀθηναίοις πρὸς τοὺς Κρῆτας, ὀμόσαντας ημδέποτε πολέμου κατάρξειν.» Diverso modo et diffuse de his Clidemus disseruit, alte repetens, decretum fuisse Graecorum commune, ne quo navigaret triremis ulla, quae plus quinque (quinquaginta) viris caperet, sed soli navis Argûs duci Iasoni (licuisse majori navi) circum vehi ad latrocinia mari summovenda. Quum Daedalus autem navigio perfugisset Athenas, Minoa, qui praeter decreta persequeretur eum longis navibus, in Siciliam tempestate ejectum vitae ibi finem fecisse. Postquam vero filius ejus Deucalion, infensus Atheniensibus, per legatos dedi sibi depoposcisset Daedalum, alioqui, quos accepisset obsides Minos, pueros interfecturum se denuntians, leniter ei respondisse Thesea, eam afferentem excusationem quod consobrinus suus esset Daedalus et sanguine junctus, cujus esset mater Erechthei filia Merope; sed aedificare instituisse classes, alteram in Thymaetadaium demo ibidem procul via publica, alteram per Pitthea Troezene, quo rem occultam haberet. Omnibus comparatis eum solvisse, Daedalumque et exules Cretenses secum traxisse duces, atque exspectante nemine, sed naves pacatas arbitrantibus advenire Cretensibus, portum occupavisse, et descensione facta contendisse cursu Gnossum, praelioque in porta Labyrinthi conserto, Deucalionem cum satellitibus confecisse. Quum vero regni procurationem suscepisset Ariadna, foedere cum ea icto, impuberes eum recepisse, amicitiamque cum Atheniensibus Cretenses junxisse, juratos, nunquam se bellum cum iis commissuros esse.Reiskius, Leopoldus et Huttenus pro ὄντι ante Μερόπης; scribi voluerunt ὄντα: sed quum κἀκείνῳ ad Theseum referri possit, ut monet Siebelis, ista emendatio non est necessaria.
360CLITODEMI FRAGMENTA

6.

p. 360

Plutarchus Thes. c. 26 Leop., c. 27 Hutt. pergit:Ἱστορεῖ δὲ Κλείδημος, ἐξακριβοῦν τὰ καθ ̓ ἕκαστα βουλόμενος, τὸ μὲν εὐώνυμον τῶν Ἀμαζόνων κέρας ἐπιστρέφειν πρὸς τὸ νῦν καλούμενον Ἀμαζόνειον, τῷ δὲ δεξιῷ πρὸς τὴν Πνύκα κατὰ τὴν Χρύσαν ἥκειν. Μάχεσθαι δὲ πρὸς τοῦτο τοὺς Ἀθηναίους ἀπὸ τοῦ Μουσείου ταῖς Ἀμαζόσι συμπεσόντας· καὶ τάφους τῶν πεσόντων περὶ τὴν πλατεῖαν εἶναι τὴν φέρουσαν ἐπὶ τὰς πύλας παρὰ τὸ Χαλκώδοντος ἡρῷον, ἃς νῦν Πειραϊκὰς ὀνομάζουσι. Καὶ ταύτῃ μὲν ἐκβιασθῆναι μέχρι τῶν Εὐμενίδων, καὶ ὑποχωρῆσαι ταῖς γυναιξίν· ἀπὸ δὲ Παλλαδίου καὶ Ἀρδηττοῦ καὶ Λυκείου προσβαλόντας ὤσασθαι τὸ δεξιὸν αὐτῶν ἄχρι τοῦ στρατοπέδου, καὶ πολλὰς καταβαλεῖν. Τετάρτῳ δὲ μηνὶ συνθήκας γενέσθαι διὰ τῆς Ἱππολύτης· Ἱππολύτην γὰρ οὗτος ὀνομάζει τὴν τῷ Θησεῖ συνοικοῦσαν, οὐκ Ἀντιόπην. Scribit Clidemus, singula exsequi ad unguem laborans, sinistrum Amazonum cornu ad Amazonion (ut nunc vocatur) declinasse, dextrum secundum Chrysam ad Pnycem pertinuisse. Conflixisse cum hoc Athenienses, a Museo concurrentes cum Amazonibus. Sepulchra esse caesorum in platea, quae fert ad portam secundum Chalcodontis fanum, quam Piraicam nunc nominant. Ibi Athenienses pulsos fuisse usque ad Eumenidum templum, et terga feminis dedisse. A Palladio vero et Ardetto et Lyceo invectos pepulisse dextrum earum cornu usque ad castra multasque stravisse. Quarto mense ictum Hippolyta interprete foedus. Hippolytam enim hic eam, quae cum Theseo consueverit, non Antiopam appellat.Non est cur Reiskii emendationem recipiamus, qui χρυσᾶν Νίκην pro Χρύσαν ἥκειν et ὤσασθαι τὸ δεξιὸν pro ὠσ. τὸ εὐώνυμον; sed recte idem restituisse videtur articulum τάς post ἐπὶ τὰς πύλας.
CLITODEMI FRAGMENTA

7.

p. 360
Constantin. Porphyrog. De themat. lib. 2, them. 2, in Scriptor. Byz. vol. 5, p. 17 ed. Veuet. 1729:Λέγεται δὲ καὶ Μακεδονίας μοῖρα Μακετία, ὡς Μαρσύας ἐν πρώτῳ Μακεδονικῶν· ... ἀλλὰ καὶ τὴν ὅλην Μακεδονίαν Μακετίαν οὖδεν ὀνομαζομένην Κλείδημος ἐν πρώτοις Ἀτθίδος· «Καὶ ἐξῳκίσθησαν ὑπὲρ τὸν Αἰγιαλὸν ἄνω τῆς καλουμένης Μακετίας.» Appellatur etiam Macedoniae pars Macetia, ut Marsyas libro primo Macedonicorum. Sed etiam omnem Macedoniam appellare Macetiam consuevit Clidemus in prioribus libris Atthidis: «Atque migrarunt supra Aegialum in superiorem partem Macetiae.»«Fortasse Clidemus scripserat ἐξ. ὑ. τ. A. εἰς τὰ ἄνω etc. et dixerat de illa colonia, quam Pausan. V, 1, 3, Paeonem narrat ex Elide in Macedoniam duxisse, vel de iis, qui ex Argolide cum Carano in Macedoniam migrarunt.» Siebelis.

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
LIBER TERTIUS
CLITODEMI FRAGMENTA

8.

p. 360

Photii Lex.:Ναυκραρία· τὸ πρότερον οὕτως ἐκάλουν, Ναυκραρία καὶ Ναύκραρος. Ναυκραρία μὲν ὁποῖόν τι συμμορία καὶ δῆμος, ναύκραρος δὲ ὁποῖόν τι δήμαρχος, Σόλωνος οὕτως ὀνομάσαντος, ὡς καὶ Ἀριστοτέλης φησίν· ἐν τοῖς νόμοις δὲ ἄν τις ναυκραρίας ἀμφισβητῇ καὶ τοὺς ναυκράρους τοὺς κατὰ ναυκραρίαν. Ὕστερον δὲ ἀπὸ Κλεισθένους δῆμοί εἰσι, καὶ δήμαρχοι ἐκλήθησαν ἐκ τῆς Ἀριστοτέλους πολιτείας, ὃν τρόπον διέταξε τὴν πολιτείαν Σόλων. Φυλαὶ δὲ ἦσαν τέσσαρες, καθάπερ πρότερον, καὶ φυλοβασιλεῖς τέσσαρες· ἐκ δὲ τῆς φυλῆς ἑκάστης ἦσαν νενεμημέναι τριττύες μὲν τρεῖς, ναυκραρίαι δὲ δώδεκα καθ ̓ ἑκάστην. Κλείδημος ἐν τῇ τρίτη φησὶν, «ὅτι Κλεισθένους δέκα φυλὰς ποιήσαντος ἀντὶ τῶν τεσσάρων, συνέβη καὶ εἰς πεντήκοντα μέρη διαταγῆναι· αὐτοὺς δὲ ἐκάλουν ναυκραρίας, ὥσπερ νῦν εἰς τὰ ἑκατὸν μέρη διαιρεθέντα καλοῦσι συμμορίας.» Naucraria. Prius nomina naucraria et naucrarus in usu erant. Naucraria idem fere quod symmoria et demus; naucrarus idem fere significat, quod demarchus, Solone sic nominante, ut Aristoteles quoque tradit: dubitaveris vero, num in legibus naucrarias et naucraros secundum naucrarias creandos constituerit. Postea a temporibus Clisthenis in usu erant vocabula demi et demarchi (quod docet Aristoteles in Politia), servata ea reipublicae ratione, quam Solon constituerat. Tribus erant quatuor, ut antea, tribuum reges item quatuor; singulae tribus in ternas trittyes et duodenas naucrarias divisae erant. Clidemus libro terlio dicit: «Quum Clisthenes decem tribus substituisset quattuor illis, quae antea fuerant, factum est, ut in quinquaginta quoque partes Athenienses dividerentur, eosque ita divisos vocabant naucrarias, ut nunc in centum partes distributos vocant symmorias.»In postremis Siebelis scribere vult: ἐις τὰ ἑκατὸν μέρη διαιρεθέντας καλοῦσι. Equidem malim αὐτοὺς vocem mutari in ταῦτα. De re cf. C. Hermann. Antiquit. gr. 99, 5 et quos ibi laudat.

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
LIBER QUARTUS
Vide locum libri quarti in fragm. 1.
361

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
LIBER DUODECIMUS
CLITODEMI FRAGMENTA

9.

p. 361

Hesych.:Ἀγαμεμνόνια φρέατα. Ἱστοροῦσι τὸν Ἀγαμέμνονα περὶ τὴν Αὐλίδα καὶ πολλαχοῦ τῆς Ἑλλάδος φρέατα ὀρύξαι, καὶ Δῆμος δὲ ἐν τῇ δωδεκάτῃ τῆς Ἀτθίδος. Putei Agamemnonii. Narrant Agamemnonem prope Aulidem et in multis Graeciae locis puteos fodisse, ut Clidemus libro duodecimo Atthidis.Phavorinus eadem habet, nisi quod ὡς addit post καὶ Δῆμος δέ. Albertus scribi voluit Δήμων pro Δῆμος, Meursius in Lection. Theophr. in Gronovii Thes. Antiq, Gr. X, p. 647 proposuit Κλείδημος, quod probavit Siebelis: nos quoque hanc scripturam adoptamus, sed deletis καὶ quod ex ελει depravatum est, atque particula δὲ, assumto vero ὡς ex Harpocratione, legendum credimus: ὡς Κλείδημος ἐν κ. τ. λ. Omissa auctoris notitia hanc rem Eustath. ad Il. Δ, p. 461 Rom. paullo plenius exhibet : Ἀγαμεμνόνεια ᾄδονταί τινα φρέατα, ἐπεὶ περὶ Ἀττικὴν, φασὶ, καὶ ἐν Αυλίδι καὶ πολλαχοῦ τῆς Ἑλλάδος ὤρυξεν ὁ Ἀγαμέμνων φρέατα. Ex quo intelligitur, Siebelis ait, cur Clidemus in Atthide rem istam tetigerit: et forsan apud Hesychium inter Ἀγαμέμνονα et περὶ exciderunt haec: ἐν τῇ Ἀττικῇ καί.
LXXXI

DEMO

DE ATTHIDUM SCRIPTORIBUS

Atthidum scriptores, qui proprie dicuntur, non eos appellamus omnes, qui Atthides (qualiscunque generis scripserint, sed distinguimus ab iis quum historicos antiquiores, qui Atthidum auctorcs esse perhibentur, Amelesagoram, Pherecydem, Hellanicum, tum Pausaniam, qui periegeseos suae librum, quo de rebus Atticis disputat, interdum τὴν Ἀτθίδα συγγραφὴν vocat (II, 21, 5; III, 11, 1), ne loquar de Hegesinoo et Alexide poetis, quorum ille carmini, hic comdoeiae Atthidis nomen dedit (vid. Pausan. IX, 29 init., et Fabric. Bibl. Graec. II, p. 407). Pherecydes enim el Hellanicus res Atticas non in peculiari opere, sed in aliqua majoris operis parte exposuerunt, et, quod gravissimum est, in tractandis rebus a posterioribus Atthidum scriptoribus valde differunt. Hi enim critice omnia tractant, fabulas vel historice vel philosophice interpretantes, in rebus historicis accu. ratissimis nitentes investigationibus, et tempora exacte definientes; illi vero in rebus fabulosis nonnisi id agunt, ut poetarum narrationes referant, res vero historicas nonnisi summatim et obiter perlustrant. Similiter statuendum foret de Amelesagora Athenicnsi, qui apud Antigonum Carystium Histor. mir. c. 12 Atthidem scripsisse dicitur, idem haud dubie ac Mclesagoras, ex quo Clemens Alex. Strom. VI, p. 629 Sylb. Philochorum et Androtionem, Atthidum scriptores, sua hausisse contendit: ex hoc autem Melesagora idem dicit jam Hellanicum, Hecataeum, Anaximenem aliosque antiquos auctores furatos esse, id quod eo nos ducit, ut credamus, Amelesagoram Chalcedonium, quem Dionysius Halic. De Thucyd. char. c. 5 inter historicos antiquos refert, eundem cum Amelesagora isto Atheniensi esse; et fortasse ab hoc non distinguendus est Melesagoras Eleusinius quem Maximus Tyrius Dissert. XXXVIIl Athenis ait sedem habuisse et sapientem ac fatidicum fuisse, Nymphis afflatum. Verum nullus dubito opus illud Amelesagorae, ex quibus tot tantique posterioris aetatis scriptores sua hausisse feruntur, ex his ipsis Alexandrinorum aetate esse conflatum et sub antiquissimi illius et plane fabulosi auctoris nomine in vulgus divenditum. Pausanias denique, qui primum periegeseos librum nonnunquam dicit Atthidem, omnino non agit historici partes: describit enim monumenta, et rerum gestarum enarrationem nonnisi in transcursu annectit. His auctoribus separatis, restant nobis octo Atthidum scriptores, proprie ita dicendi: Clidemus, Phanodemus, Demo, Androtio, Philochorus, Ister, Andro et Melanthius. De sex prioribus, quorum fragmenta infra exhibita sunt, accuratius agemus: de Androne et Melanthio nihil fere constat, sed eorum fragmenta hic ponimus, ne quid omittatur, quod ad hoc scriptorum genus pertineat. Andro, Halicarnassensis, qui a Strabone (IX,
LXXXII
p. 392) inter nobiliores Atthidum scriptores refertur, distinguendus est ab Androne Ephesio, cujus opus, Τρίπους inscriptum, memoratur a Suida V. Σαμίων ὁ δῆμος. Ex eo sumpta sunt quae apud Suidam 1.1. leguntur, itemque quae Schol. Pind. Islthm. II, 17, de Aristodemo tradit: procul dubio etiam apud Aristid. vol. III , p. 617 Steph. Andro pro Androtione reponendus est, quum quae ibi exhibentur ex Tripode deprompta esse videantur (V. Androt. fragm. 39.). Ad Andronis Halicarnassensis Atthidem pertinent haec. Plut. Thes. c. 25: Ἔνιοι δέ φασιν ἐπὶ Σκεέρωνι τὰ Ἴσθμια τεθῆναι, τοῦ Θησέως ἀφοσιουμένου τὸν φόνον διὰ τὴν συγγένειαν. Σκείρωνα γὰρ υἱὸν εἶναι Κανήθου καὶ Ἡνιόχης τῆς Πιτθέως. Οἱ δὲ Σίννιν, οὐχὶ Σκείρωνα· καὶ τὸν ἀγῶνα τεθῆναι διὰ τοῦτον ὑπὸ Θησέως, οὐ δι’ ἐκεῖνον. Ἔταξεν οὖν καὶ διωρίσατὸ πρὸς τοὺς τοὺς Κορινθίους Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων ὁ Ἁλικαρνασεὺς ἱστορήκασιν. Strabo IX, p. 601, quem locum videas in Philoch. fragm. 35. Schol. Aristoph. Ran. 1418 (1469): Πρῶτον μὲν οὖν περὶ Ἀλκιβιάδου] Περὶ τῆς δευτέρας λέγει αὐτοῦ ἀποχωρήσεως, ἣν ἑκὼν ἔφυγε, κατελθὼν μὲν ἐπὶ Ἀντιγένους πρὸ ἐνιαυτοῦ τῶν Βατράχων, διὰ δὲ τὸ πιστεῦσαι Ἀντιόχῳ τῷ κυβερνήτη τὸ ναυτικὸν καὶ ἡττηθῆναι ὑπὸ Λυσάνδρου δυσχερανθεὶς ὑπὸ Ἀθηναίων. Ἄνδρων δὲ διαφέρεται πρὸς Ξενοφῶντα περὶ τῆς καθόδου. Hic adde locum Apollon. Dysc. Hist comm. c. 8; quem jam non licet mihi exscribere. Ex Melauthii Atthide haec afferuntur apud Harpocrat. v. Γρυπάνιον: Καὶ Μελάνθιος ἐν δευτέρᾳ Ἀτθίδος εἰπὼν, «Σεισμὸς γέγονε καὶ ἔγρυπεν ἡ γῆ.» Idem de mysteriis scripsisse videtur Hemsterhusio ad Schol. Aristoph. Plut. 846, ubi haec: Παίζει παρὰ τὸν Ἐλευσίνιον νόμον· ἔθος γὰρ ἦν, ἐν οἷς τις ἱματίοις μυηθείη, εἰς θεοῦ τινὸς ταῦτα ἀνατιθέναι, ὥσπερ δηλοῖ καὶ Μελάνθιος ἐν τῷ Περὶ μυστηρίων· «Πάτριόν ἐστι ταῖς θεαῖς ἀνιεροῦν καὶ τὰς στολὰς τοῖς μύσταις ἐν αἷς τύχοιεν μυηθέντες.» Dubitari tamen potest, num his pericularis de Mysteriis liber significetur, an caput Atthidis.
LXXXIII

DEMO: VITA

Demonem Atthidis scriptorem Siebelis bene distinxita Demone Sicyonio, philosopho Pythagorico (cui vindicanda nobis esse videntur, quae apud Schol. ad Lucian. Icaromen. 19 leguntur), et ab aliis, quibus nomen est Damo. Inter hos Damo Atheniensis, ab Athenaeo XIV, 6, p. 628 landatus, idem est cum eo, de quo Plutarchus De musica p. 1136 Frf., Pericl, c. 4 et Nepos in Epaminonda c. 2 loquuntur; Damo autem Cyrenaeus, qui secundum Diogen. Laert. I, 40 de philosophis scripserat, idem esse putandus est cum eo, quem Plinius H. N. VII, 2 testem adhibet de Pharnacibus in Aethiopia. Damo qui de Byzantio scripserit, memoratur ab Athenaeo X, 12, p. 442, et ab Aeliano V. H. XIII, 14. Quartus denique Damo Syracusius dicitur fuisse philosophus Pythagoricus (v. Fabr. Bibl. Gr. I, p. 841). Demonem nostrum vel eadem, qua Phllochorus vixit, aetate, vel jam ante eum floruisse, inde efficitur, quod Philochorus Atthidem suam scripsit contra Demonem. Jam ante Philochorum eum floruisse afirmari posset, si Timoclis versus apud Athenaeum (VIII, 5, p. 341), in quibus de oratore ab Harpalo pecunia corrupto agitur, ad Demonem historicum referre liceret. De patria Demonis nihil constat.
LXXXV

DE OPERIBUS HORUM SCRIPTORUM

Atthidum scriptores, quorum vitas enarravimus, quamquam non eadem omnes aetafe eodemqae ingenio scripserunt, in universa tamen studiorum ratione ita consentiunt, ut multa dici possint, quum ad Atthides tum ad reliqua eorum scripta pertinentia, quae in omnes aeque cadant. Totum hoc scriptorum. genus in rebus antiquitatibusque Graecis, imprimis vero Atticis, doctc adhibitaque arte critica exponendis versatur, in eaque re maxime se applicat ad exquirendas res antiquissimas, ad mythos interpretandos et ad persequenda omnia, quae cum deorum cultu conjuncta sunt eaque quae ad artes et literas spectant. Atthis est liber, in quo res Atticae exponuntur. Neque dubito quin jam ipsi Atthidum scriptores vocem Ἀτθίς pro Ἀτθὶς συγγραφή, ut dicit Pausauias VI, 7; X, 8, usurpaverint, quum antiquissimi eorum, qui Atthides laudant, hoc nomine utantur, ut Strabo IX p. 601 (Philoch. fragm. 35), Dionysius Halic. tom. II, p. 122 Sylb. (Philoch. fr. 132), tom. II, p, 123 (Philoch. fr. 135). In his Atthidibus res ita tractantur, ut potius collectanea exhibeantur quam vera Atticae historia. Si enim haec opera comparamus cum iis quae vera arte historica composita sunt, id videmus discriminis, quod in his interior rerum nexus maxima cum cura indagatur, temporum conditio hominumque mores sollerter explicantur, virorum, qui aliquas partes in rebus gerendis agunt, vivida exhibetur imago, ipsae res gestae enucleate ac eleganter depinguntur omniaque haec ad unum corpus omnibus partibus absolutum efficiendum conjunguntur; in illis vero Atthidibus nihil nisi annales deprehendes, quibus res variae sine ulla necessitate connexae secundum temporum seriem nude exponuntur. Nihilominus habent isti scriptores multa, quae magna laude digna sint. Historiam ab hominum ortu usque ad id tempus, quo ipsi florent, deducunt, sed praeter ipsam historiam tradunt quae de deorum cultu, de festorum origine, de sacrificiis, de institutis publicis,
LXXXVI
de literis comperta habent et si quae sunt alia memoratu digua. Summo autem studio in temporibus mythicis versantur, quae locum dant doctis disputationibus de fabularum recondita significatione multorumque institutorum origine: quo factum est, ut fragmentorum, quae supersunt, maxima pars ad antiquissima haec tempora pertineat. De temporibus historicis rarius testes adhibentur, idque non modo ea ex causa quod in hac parte minus copiosi erant (etsi non omnes, certe plerique), sed quod clarissimi historici haec tractaverant: quibus si illi nonnunquam praeferuntur, hoc ideo fit, quod res obscuras atque reconditas magna diligentia pervestigaverant, et quod res minus graves et ab historicis praecedentibus neglectas prolixe tractandas sibi sumpserant. Observandum etiam est, Atthidum scriptores accuratiores fuisse in constituendis temporibus quam historicos superiores: et maximo usui fuisse Atthides scholiastis, grammaticis et lexicographis, quum in iis res commode secundum temporum seriem dispositas aliorumque auctorum de iis sententias collectas et exacte examinatas reperirent. Res igitur Nostri et copiose exponunt et adhibita arte critica (κατὰ πλάτος Philoch. 59; 132, ἐντελέστατα, Clitodem. 5 περιττῶς). Jam monuimus quas res copiosissime tractare soleant. Artem autem criticam in fabulis ita exercent, ut rejiciant omnia quae mere poetica et ficta sunt (πολλὰ ψεύδονται ἀοιδοί Phil. I), eaque ex iis eruere studeant, quae ratio probare possit, vel facta historica vel veritates philosophicas (Demo 3, Androt. 28, 29, Philoch. 10, 18, 19, 28, 38, 39, 46). In tractandis temporibus historicis arte critica ita utuntur, ut perquisitis accurate monumentis (Philochorus titulorum publicorum collectionem edidit, de qua infra dicetur), adhibitis documentis aliorumque sententiis comparatis res enarrent. Per se vero patet, non pariter omnes aptos fuisse ad hanc rem rite peragendam: Ister quidem acquievisse videtur in colligendis variorum auctorum sententiis. Atthides similes fuisse annalium tum ex fragmentis Philochoriet Audrotionis intelligitur, tum diserte testatur Dionysius (Archaeol. I, p. 7 ed. Sylb.), ubi dicit: Ταῖς χρονικαῖς παραπλήσιον, οἵας ἐξέδωκαν οἱ τὰς Ἀτθίδας πραγματευσάμενοι· μονοειδεῖς γὰρ ἐκεῖναί τε καὶ ταχὺ προσιστάμεναι τοῖς ἀκούουσιν. Haec historiae tradendae ratio summam quidem utilitatem praebet, sed non admittit talem rerum expositionem, quae non singulatim facta enumeret, sed omnia ut arcte cohaerentia et ad certum quendam finem pertinentia complectatur. Si Philochori et Androtionis ratio temporum definiendorum omnibus aeque Atthidum scriptoribus attribuenda est, digesserunt secundum archontum seriem ea quae post constitutos archontes gesta sunt, in iis quae hoc tempus praecedunt vel bello Trojano, vel Olympiadum initio vel etiam ipsis istis archontibus ad tempora describenda usi esse videntur. Dicendi genus horum scriptorum, teste Dionysio Halic. 1. 1., tenue ac simplex erat, id quod et fragmenta, in quibus ipsorum verba servata sunt, confirmant et rerum tractatio, quae iis propria erat, credere nos jubet. Praeter Atthides plura alia opera composuerunt, in quibus tractarunt quum aliarum civitatum historiam tum vero maxime historiae Atticae partes prae caeteris graves vel obscuras. Egerunt in scriptis peculiaribus etiam de quibusdam grammaticae partibus, iis imprimis, quae cum historia conjunctae sunt vel ad eam exquirendam magnam vim habent. Huc pertinent scriptiones de proverbiis et de loquutionibus Atticis. In omnibus his scriptis eadem indoles erat quam in Atthidibus: eadem doctrinae copia, eadem in colligendo diligentia, idem veri reperiendi studium idemque dicendi genus exile ac simplex. Fides et auctoritas non omnibus est eadem. Prae ceteris diligentia et judicii acumine excellunt Clitodemus et Philochorus; Androtio eodem fere loco habendus est, quamquam Aelianus (fr. 36) ejus fidem paululum addubitare videtur. Phanodemus etsi in rebus excutiendis sollicitus erat, studio tamen patriae suae celebrandae interdum abreptus est, ut falsa traderet. Demo ideo nobis suspectus esse debet, quod contra ejus Atthidem scripsit Philochorus, auctor diligentissimus acerrimoque praeditus judicio. Ister non dignus est critici nomine et saepius reprehenditur. Expositis quae ad omnes aeque Atthidum scriptores pertinent, jam de singulis deinceps disseremus.
LXXXVII

DEMO: DE OPERIBUS

Demonem non magna fide oignum esse existimamus, non modo quod Philochorus contra eum scripsit, sed etiam quod fragmenta 17 et 18 probant, eum mendaciis fallere studuisse. Namque Polemo (apud Steph. Byz. v. Δωδώνη), Aristides (apud Suidam v. Δωδωναῖον χαλκεῖον) et Strabo VII p. 321 in eo consentiunt, quod tradunt, duas fuisse Dodonae columnas, in quarum altera lebes positus fuerit, in altera puer manu tenens flagellum aeneis loris munitum, quae ventus agitaverit; omnino vero ignorant, quod Demo dicit, templum Jovis lebetibus circumdatum fuisse, quorum si quis unum pulsaverit, sonum ad reliquos omnes propagatum perdurasse, usque dum primus denuo pulsandus sit. Parum verisimile est, apparatum, quem Demo describit, Polemonis tempore jam collapsum alterumque simpliciorem in ejus locum substitutum fuisse, quod Welcker. statuit ad Philostrat. p. 566; si vero collapsus fuisset, memoria prioris admodum sane memorabilis non interiisset et Polemo haud dubie ejus mentionem fecisset. Sed ipsum proverbium, in quo de uno tantum aheno agitur, clare demonstrat, ante Demonem eundem apparatum exstitisse, de quo Polemo aliique loquuntur. Tria Demonis opera memorantur: 1) Ατοίς quatuor minimum librorum (fr. 1). Paucissima ex ea fragmenta relicta sunt, quod et ipsum nos credere jubet, Demonem fide non dignum habitum esse. Videmus eum operam posuisse in explicandis rebus mythologicis et sacris (1, 2, 4), et in interpretandis fabulis (3). 2) Περὶ παροιμιῶν. Nos confidentius quam Siebelis hoc opus Demoni tribuimus; proverbiorum enim explicatio, quae ex historia hominumque institutis ac moribus repetitur, est sane historici: et Demonis proverbia quam maxime ita comparata sunt, ut historici operam requirant (cf. 5, 9, 10, 11, 12, 14, 15, 20). Idem, ut nunc video, sentit Schneidewinus in Praefat. ad Paroemiogr. p. X. Aristides quoque, qui de proverbiis
LXXXVIII
opus edidit, erat historicus. Vide Schneidewin. 1. I. XII et quos laudat (*) . 3) Περὶ θυσιῶν (fr. 22).
378

DEMONIS FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
LIBRI QUARTI FRAGMENTUM
DEMONIS FRAGMENTA

1.

p. 378

Athen. III, 17, p. 96, D, E:Δήμων ἐν τετάρτῳ Ἀτθίδος, «Ἀφείδαντά φησι βασιλεύοντα Ἀθηνῶν Θυμοίτης, νεώτερος ἀδελφὸς, νόθος ὢν, ἀποκτείνας, αὐτὸς ἐβασίλευσεν· ἐφ ̓ οὗ Μέλανθος Μεσσήνιος ἐκπεσὼν τῆς πατρίδος, ἐπήρετο τὴν Πυθίαν, ὅπου κατοικήσει. δὲ ἔφη, ἔνθα ἂν ξενίοις πρῶτον τιμηθῇ, τοὺς πόδας αὐτῷ καὶ τὴν κεφαλὴν ἐπὶ τῷ δείπνῳ παραθέντων. Καὶ τοῦτ ̓ ἐγένετο αὐτῷ ἐν Ἐλευσῖνι· τῶν ἱερειῶν γὰρ τότε πάτριόν τινα ἑορτὴν ἐπιτελουσῶν, καὶ πάντα τὰ κρέα κατηναλωκυιῶν, τῶν δὲ ποδῶν καὶ τῆς κεφαλῆς ὑπολοίπων ὄντων, ταῦτα, τῷ Μελάνθῳ ἀπέστειλαν.» Demon quarto libro Rerum Atticarum scribit: «Aphidantem, Atheniensium regem, junior frater Thymoetes, qui spurius erat, interfecit et regnum ipse occupavit. Quo regnante Melanthus Messenius, patria pulsus, quaesivit e Pythia, quonam habitatum concederet. Respondit illa, ubi primum pro hospitali munere pedes et caput ipsi in coenam apponerentur. Id autem ei accidit Eleusine: quum enim ibi feminae sacerdotes festum aliquem diem patrio more celebrarent, omnesque carnes absumsissent, et nihil nisi pedes et caput reliquum esset, haec illae Melantho miserunt.»

Volumen secundum

LIBER PRIMUS

INDE AB INCUNABULIS ARTIS HISTORICAE AD FINEM BELLI PELOPONNESIACI. 520-404 A.C. NOMINA AUCTORUM. CADMUS MILESIUS. [HECATAEUS MILESIUS.] DIONYSIUS MILESIUS. HIPPYS RHEGINUS. EUGEON SAMIUS. DEIOCHUS PROCONNESIUS. BION PROCONNESIUS. EUDEMUS PARIUS. DEMOCLES PYGELENSIS. AMELESAGORAS CHALCEDONIUS. [ACUSILAUS ARGIVUS.] [PHERECYDES LERIUS.] [CHARON LAMPSACENUS.] [XANTHUS LYDIUS.] [HELLANICUS MYTILENAEUS.] [ANTIOCHUS SYRACUSANUS.] GLAUCUS RHEGINUS. HERODORUS HERACLEENSIS. SIMONIDES CEUS. XENOMEDES CHIUS. ION CHIUS. STESIMBROTUS THASIUS. HIPPIAS ELEUS. DAMASTES SIGEENSIS. ANAXIMANDER MILESIUS. CRITIAS ATHENIENSIS. Fragmenta auctorum quorum nomina uncis inclusimus in primo hujus collectionis volumine leguntur.
21

AMELESAGORAS CHALCEDONIUS

Postremus inter scriptores, qui ante bellum Peloponnesiacum floruerint, a Dionysio l. l. ponitur Ἀμελησαγόρας. Εadem nominis fοrma est apud Antigonum Carystium (fr. 1) et scholiastam Euripidis (fr. 2); contra Μελησαγόρας dicitur Apollodoro (fr. 2), Maximo Tyrio, Clementi, Hesychio. Major etiam de patria Amelesagorae sententiarum varietas. Nam Dionysio audit Chalcedonius; Antigono est ὁ Ἀθηναῖος ὁ τὴν Ἀτθίδα συγγεγραφώς; eundem denique, ut puto, Maximus Tyr. (Diss. 23) his designat verbis: Ἐγένετο καὶ ἀνὴρ Ἀθήνησιν Ἐλευσίανιος ὄνομα Μελησαγόρας· οὗτος οὐ τέχνην μαθὼν, ἀλλ ̓ ἐκ νυμφῶν κάτοχος θείᾳ μοίρᾳ, σοφὸς ἦν καὶ μαντικὸς, ὡς ὁ Ἀθηναίων λόγος. [Quibus insistens aliquis nomen hominis Μελισσαγόρας (a μελίσσαις, nymphis, v. St. Thes. s. v.) fuisse suspicetur.] — Amelesagorae Maximus I. I. adjungit ejusdem indolis viros Epimenidem Cretensem et Proconnesium Aristeam. Posteriorem Dionysius Hal. (Jud. de Thuc. c. 23) cum Cadmo Milesio componit, adulterina dicens opera quae sub nominibus eorum circumferrentur. Huc pertinent theogoniae ab Aristea et Abari soluta oratione scriptae, et, quae Epimenidi affingebantur, tractatus Περὶ χρησμῶν, Μθστήρια περὶ θυσιῶν, liber Περὶ τῆς ἐν Κρήτῃ πολιτείας nova dialecto Attica exaratus, et si qua sunt alia (*) . Opus simile illius, quod Περὶ θυσιῶν erat sacerdotis Cretensis, ad Amelesagoram auctorem relatum esse censeo. Nam fragmentum primum est de cista mystica Erichthonii (de qua etiam Andron in suo Περὶ θυσιῶν libro dixerat); reliqua duo spectant fabulas Attico-Cretenses cum Apollinis cultu arcte conjunctas. Atque solas Atticas fabulas et religiones eo opere tractatas esse, titulus indicat, quem ex sui saeculi ingenio ponit Antigonus. — Porro constat de itincribus sacerdotum Aristeae, Epimenidis, atiorum. Num hinc explicandus Chalcedonius Amelesagoras? Chalcedon colonia erat Megarensium (Ol. 26), quos Cereris et Apollinis cultu Atticis simillimos fuisse scimus (Cf. Müller. Dor. I, p. 230, 321; II, p. 169, 2). Eo igitur vates noster se contulerit, sicuti Metapontum migravit Aristeas. Incerta haec, nec certius aliquid de temporibus Amelesagorae statuere licet. Vetustissimis historicis antiquiorem habitum esse colligas ex Clemente Alexandrino, qui ita in Strom. VI, 2, p. 267 (tom. III, p. 112 Klotz.): Μελησαγόρου γὰρ ἔκλεψε Γοργίας ὁ Λεοντῖνος καὶ Εὔδημος Νάξιος οἱ ἱστορικοί, καὶ ἐπὶ τούτοις ὁ Προκοννήσιος Βίων, ὃς καὶ τὰ Κάδμου τοῦ παλαιοῦ μετέγραφεν κεφαλαιούμενος, Ἀμφίλοχός τε καὶ Ἀριστοκλῆς καὶ Ἀναξιμένης καὶ Ἑλλάνικος
22
καὶ Ἑκαταῖος καὶ Ἀνδροτίων καὶ Φιλόχορος. De fide quae habenda sit his patrum ineptiis, recte judicat Siebelis. ad Philochor. p. 7 not., neque dubia esse res potest, modo conferas quae de aliorum furtis auctorum ab eodem Clemente in medium proferuntur.—Ceterum opus quod Antigonus vidit, non ita multum ante Ptolemaei Philadelphi et Euergetae tempora in lucem editum esse mihi persuasum est. Clinton. F. H. tom. III, p. 299 (Supplement to part II) Amelesagoram Atheniensem, Atthidis auctorem (quem recte etiam apud Apollodorum agnoscit fr. 2) Clidemo juniorem fuisse suspicatur, quia scilicet Clidemus eorum, qui Atthides scripserunt, ὁ ἀρχαιότατος esse Pausaniae dicitur. Vera haud dubie sententia est, quanquam debili nititur argumento, quum Ἀτθίς, librorum titulus, pateat latissime. Vide Fragm. Histor. tom. I, p. LXXXI.
22

AMELESAGORAE CHALCEDONII FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

AMELESAGORAE CHALCEDONII FRAGMENTA

1.

p. 22
Antigonus Hist. Mir. c. 12:Ἀμελησαγόρας δὲ Ἀθηναῖος τὴν Ἀτθίδα συγγεγραφὼς οὔ φησι κορώνην προσίπτασθαι πρὸς τὴν ἀκρόπολιν, οὐδ ̓ ἔχοι ἂν εἰπεῖν ἑωρακὼς οὐδείς. Ἀποδίδωσι δὲ τὴν αἰτίαν μυθικῶς· φησὶ γὰρ Ἡφαίστῳ δοθείσης τῆς Ἀθηνᾶς συγκατακλιθεῖσαν αὐτὴν ἀφανισθῆναι, τὸν δὲ Ἥφαιστον εἰς γῆν πεσόντα προΐεσθαι τὸ σπέρμα, τὴν δὲ γῆν ὕστερον αὐτῷ ἀναδοῦναι Ἐριχθόνιον, ὃν τρέφειν τὴν Ἀθηνᾶν καὶ εἰς κίστην καθεῖρξαι καὶ παραθέσθαι ταῖς Κέκροπος παισὶν, Ἀγραύλῳ καὶ Πανδρόσῳ καὶ Ἔρσῃ, καὶ ἐπιτάξαι μὴ ἀνοίγειν τὴν κίστην, ἕως ἂν αὐτὴ ἔλθῃ. Ἀφικομένην δὲ εἰς Πελλήνην φέρειν ὄρος, ἵνα ἔρυμα πρὸ τῆς ἀκροπόλεως ποιήσῃ· τὰς δὲ Κέκροπος θυγατέρας τὰς δύο, Ἄγραυλον καὶ Πάνδροσον, τὴν κίστην ἀνοῖξαι καὶ ἰδεῖν δράκοντας δύο περὶ τὸν Ἐριχθόνιον· τῇ δὲ Ἀθηνᾷ φερούσῃ τὸ ὄρος, νῦν καλεῖται Λυκαβηττὸς, κορώνην φησὶν ἀπαντῆσαι καὶ εἰπεῖν ὅτι Ἐριχθόνιος ἐν φανερῷ, τὴν δὲ ἀκούσασαν ῥῖψαι τὸ ὄρος ὅπου νῦν ἐστι, τῇ δὲ κορώνῃ διὰ τὴν κακαγγελίαν εἰπεῖν, ὡς εἰς ἀκρόπολιν οὐ θέμις αὐτῇ ἔσται ἀφικέσθαι. Amelesagoras Atheniensis, Atthidis auctor, nunquam cornicem dicit in acropolin advolare, neque quenquam hoc se vidisse posse contendere. Causam rei affert ex fabulis petitam. Dicit enim Minervam Vulcano datam, quum concumbere ille cum ea vellet, repente e conspectu sublatam esse, Vulcanum vero humum prolapsum semen emisisse, terramque postea edidisse Erichthonium. Hunc educaturam Minervam cistae inclusum tradidisse Cecropis filiabus, Agraulo et Pandroso et Hersae, jussisseque ne cistam aperirent, usque dum ipsa esset reversa. Dein quum obiisset, ut montem, qui propugnaculum acrpoli esset, afferret, Cecropias filias duas, Agraulum et Pandrosum, cistam aperuisse duosque conspexisse serpentes, spiris suis Erichthonium involventes. Minervae autem asportanti montem, qui Lycabettus nunc vocatur, cornicem obviam factam nuntiasse Erichthonium in aperto esse. Quo audito Minervam montem quo loco nunc est abjecisse, cornici autem propter infaustum istum nuntium edixisse, ne unquam in acropolin venire liceret.De eadem re dixisse Andronem ἐν τῇ δ ̓ τῶν πρὸς Φίλιππον θυσιῶν liquet ex Apollonii Hist. Mir. c. 8. De cornice nunquam in acropolin volante cf. Aelian. V, 8 et Plinius H. N. 10, 12. De reliquis cf. interpr. ad Apollodor. III, 14, 6.
AMELESAGORAE CHALCEDONII FRAGMENTA

2.

p. 22
Apollodor. III, 12, 3, 12:Aesculapius resuscitavit Γλαῦκον τὸν Μίνωος, ὡς Μελησαγόρας λέγει. Glaucum Minois filium Aesculapius in vitam revocavit, uti tradit Melesagoras. Eadem schol. Eur. Alc, 1, ubi scriptoris nomen est Ἀμελησαγόρας. Apollodori libri Μνησαγόρας et Μνησιγόρας; correxit Heyne.
AMELESAGORAE CHALCEDONII FRAGMENTA

3.

p. 22
Hesych. ἐπ᾿ Εὐρυγύῃ ἀγών]Μελησαγόρας τὸν Ἀνδρόγεων Εὐρυγύην εἰρῆσθαί φησι τὸν Μίνωος, ἐφ ̓ τὸν ἀγῶνα τίθεσθαι ἐπιτάφιον Ἀθήνησιν ἐν τῷ Κεραμεικῷ. Καὶ Ἡσίοδος (fr. 87 ed. Didot.)· Melesagoras Androgeon, Minois filium, Eurygyen vocatum esse ait, in cujus honorem ludi funebres Athenis celebra rentur in Ceramico.«Εὐρυγύης δ ̓ ἔτι κοῦρος Ἀθηναίων ἱεράων. v. Creuzer. Symbolik, tom. IV, p. 120.

LIBER QUARTUS

RELIQUI SCRIPTORES QUI FLORUERUNT INDE AB ALEXANDRI TEMPORIBUS USQUE AD MORTEM PTOLEMAEI PHILADELPHI. 336-247 A.C. MENECRATES ELAITA. ANDRON HALLICARNASSENSIS. DIODORUS PERIEGETA. [MENAECHMUS SICYONIUS.] [HEGESIAS MAGNESIUS.] DIYLLUS ATHENIENSIS. DEMETRIUS PHALEREUS. STRATO LAMPSACENUS. THEODECTES PHASELITA. LYCUS RHEGINUS. NYMPHODORUS SYRACUSANUS. CALLIAS SYRACUSANUS. ANTANDER SYRACUSANUS. HECATAEUS ABDERITA. MEGASTHENES. DAIMACHUS. PATROCLES. DEMODAMAS MILESIUS. DEMOCHARES LEUCONOENSIS. HIERONYMUS CARDIANUS. PYRRHUS EPIROTA. PROXENUS. CINEAS THESSALUS ET SUIDAS. DURIS SAMIUS. IDOMENEUS LAMPSACENUS. [TIMAEUS TAUROMENITA.] [DEMO.] [ANDROTION.] [PHILOCHORUS.] BEROSUS CHALDAEUS. MANETHO SEBENNYTA. DEMETRIUS BYZANTIUS. CTESIBIUS. SOSIBIUS LACO. Fragmenta Menaechmi et Hegesiae exhibuimus inter scriptores rerum Alexandri Magni; fragmenta Timaei, Demonis, Androtionis et Philochori primo hujus collectionis volumine exstant.
346

ANDRON HALICARNASSENSIS

Andrones distinguimus quattuor, Ephesium, Halicarnassensem, Tejum, Alexandrinum. Quorum omnium enotavi fragmenta, etsi Ephesius ille atque Tejus ex instituti nostri ratione omitti potuissent (*) . Andron Ephesius expresse citatur locis duobus (fr. 2 et 5), quos comparanti cum iis quae fr. 1 et 6 ex Tripode Andronis afferuntur, nulla relinquitur dubitatio, quin auctor hujus operis sit Andron Ephesius. Argumentum scriptionis de septem erat sapientibus; titulus a tripode isto repetitus esse videtur, qui sapientium destinatus erat sapientissimo. — Scripsit auctor. Antequam Theopompus Philippica sua absolvisset (vide fr. 6). Quamvis enim quae de furtis Theopompi Porphyrius prodit, haud magni equidem faciam, tamen ad temporum rationes eum in commento isto attendisse consentaneum est. Ceterum quanto Theopompum aetate Andron superaverit, accuratius dici nequit. Jonsius (Scr. hist. phil. I, 8, 2) Philippi Amyntae filii aequalem fuisse asseverat, nullo tamen satis firmo usus argumento. Scilicet quem Apollonius (Hist. Mir. c. 8) laudat Ἄνδρωνα ἐν δ’ τῶν πρὸς Φίλιππον θυσιῶν, Ephesium esse statuit, qui opus de sacrificiis ad Philippum regem scripserit. Equidem etsi Philippum hunc esse filium Amyntae concesserim, opus tamen de sacrificiis ad alium Andronem majori cum verisimilitudinis specie referri censeo. Andron Tejus scripsit Periplum. Nomen ejus scriptoris in Ἀκαρίων corruptum esse statui ap. schol. Apoll. Rh. II, 168. Quod si verum est, sequitur Andronem Nymphide Heracliensi fuisse antiquiorem. Ac, nisi egregie fallor, Peripli auctor idem est cum Androne Tejo, Cebalei filio, quem comitem Alexandri M. atque unum ex ducibus navigationis Indicae fuisse novimus ex Arriani Ind. c. 18, 7. Andron Alexandrinus, Chronicorum auctor, vel post Ptolemaeum VII vixit vel aequalit hujus regis fuit. Patet res ex uno quod superest fragmento. Andronis Halicarnassensis disertam mentionem duo exhibent fragmenta. Quorum alterum est de Oceani prosapia (fr. 1); altero agitur de proedria Atheniensium in ludis Isthmiis, quos, uti ἔνιοἴ φασιν, Theseus διὰ τὴν συγγένειαν ipsi cum Scirone intercedentem instituit (fr. 13). Inter ἐνίους illos ipse etiam fuerit Andron Halicarnassensis. Rem narraverit in opere, quod inscriptum erat Συγγένειαι. Earum liber octavus de Phorbanteo Atheniensium citatur fr. 10. Operis satis ampli ipse Andron, sicuti Atthidis suae Philochorus, confecit epitomen, ex qua de matre Iasonis quaedam afferuntur fr. 15. — Ut vero Andronem Halicarnassensem a Συγγενειῶν auctore non diversum esse putemus, vel id suadere videtur, quod et fr. 13 et fr. 10 Androni jungitur Hellanicus. Idem quum factum sit fr. 2 et 6, haec quoque eidem Androni ascribenda esse facile concedes. Fragm. 15 sociatur Pherecydi et Herodoro. Fragm. 12 τοὺς τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντας τούς γε λόγου ἀξίους excitans Strabo nominatim adducit testimonia Andronis nostri et Philochori. Neque tamen Atthidem Andronis a Συγγενειῶν opere sejunctam fuisse censeo. Imo quemadmodum Hellanici Atthis postremam partem constituit majoris operis, quod simul Phoroneam, Deucalioneam et Atlantidem continebat, similiter Andron rem instituerit, quem Hellanici vestigia prae ceteris secutum esse omnia suadent. Ita vero ut statuamus, facit Harpocrationis Atheniensium historiam pertinent, ea in Συγγενείαις inque octavo demum earum libro exposita fuisse discimus. Antecesserint igitur quae spectant ad historiam Deucalioneae prosapiae (fr. 1-2), atque reliqua partim genealogica, partim geographica, quae genealogiis eodem quo Hellanicus studio immiscuerit. Porro in eo Andron similis Hellanici fuisse videtur, quod reliquorum Graeciae populorum mythicam tantum historiam persecutus est, in Atheniensium vero rebus ad historica tempora et ad suam usque aetatem descendit. Certe unicum fragmentum, quod ad saecula historiae luce clara pertinet (fr. 14), de Alcibiade Atheniense agit. Apud schol. Hom. (fr. 5), ubi de Sellis sermo est, quos ἀνιπτόποδας Homerus vocat, laudatur Ἄνδρων ἐν ταῖς Ἱστορίαις. Quas quidem Historias cur diversas a Συγγενειῶν opere, vel ab alio Androne profectas esse putemus, causam idoneam desidero. Praeterea ad Andronem Halicarnassensem refero libros Περὶ θυσιῶν, quos auctor dedicavit Philippo (fr. 16). Eosdem Jonsius vindicavit Androni Ephesio, qui De septem sapientibus scripsit. At
347
nonne melius Συγγενειῶν auctori convenit argumentum antiquarium, quod accuratam familiarum gentiumque cognitionem sibi postulat? Num Philippus ille fuerit rex Macedonum an alius quilibet, non discerno. Quamquam non ita multo juniorem fuisse auctorem nostrum suspiceris, quippe qui ubique fere cum historicis antiquissimis, Pherecyde, Hellanico, Herodoro, Xenophonte, componatur. Sed nihil ea re dirimitur, Nec quidquam liquere videtur, nisi antiquis Homeri interpretibus eum fuisse vestustiorem. Namque Eustathius ad Homeri Iliad. (fr. 9) Andronem historicum memoratum invenit ἐν τοῖς παλαιοῖς, I. e. apud Aristophanem vel Aristarchum. Ex Aristarcho procul dubio fluxit fragm. 14, ubi de tempore quo fugerit Alcibiades, Andronis et Aristarchi sententiae componuntur. Unde simul nos colligimus non pertinere fragmentum ad Andronem Alexandrinum chronologum, id quod in mente alicui venire facile possit.
351

ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
E LIBRO OCTAVO
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

10.

p. 351
Harpocratio:Φορβαντεῑον. Ὅτι τὸ Ἀθήνησιν Φορβαντεῖον ὠνομάσθη ἀπὸ Φόρβαντος βασιλεύσαντος Κουρήτων καὶ ὑπ ̓ Ἐρεχθέως ἀναιρεθέντος, δεδήλωκεν Ἄνδρων ἐν η’ Συγγενειῶν. Ἦν δὲ Ποσειδῶνος υἱὸς Φόρβας, καθά φησιν Ἑλλάνικος ἐν α’ Ἀτθίδος. Phorhanteum Atheniense nomen habet a Phorbante Curetum rege, quem Erechtheus interfecit, uti narrat Andron Cognationum libro octano. Ceterum Phorbas ille Neptumi filius erat, teste Hellanico libro Atthidis primo.
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

11.

p. 351
Schol. Sophocl. Oed. Col. 1046:Ἄνδρων μὲν οὖν γράφει, οὐ τὸν [πρῶτον] Εὔμολπον εὑρεῖν τὴν μύησιν, ἀλλ ̓ ἀπὸ τούτου Εὔμολπον πέμπτον γεγονότα. Εὐμόλπου γὰρ γενέσθαι Κήρυκα· τοῦ δὲ Εὔμολπον· τοῦ δὲ Ἀντίφημον· τοῦ δὲ Μουσαῖον τὸν ποιητήν· τοῦ δὲ Εὔμολπον τὸν καταδείξαντα τὴν μύησιν, καὶ ἱεροφάντην γεγονότα. Andran scripsit non hnnc primum Eumolpum invenisse initiationem, sed ab eo quintum; Eumolpi enim filium esse Cerycem, hujus Eumolpum, hujus Musaeum poetam, hujus Eumolpum qui initiationem invenerit caeremoniasque docuerit.Ἄνδρων] sic codex et Triclinius. Vulgo Ἀνδροτίων; quare nos quoque locum inter Androtionis fragmenta (34) exhibueramus. Perperam; neque id commissum foret, si notum tum fuisset fragmentum Androtionis in Lex. Rhetor. Ad calc. Photii p. 671, 16, ubi: Κήρυκες· Ἀνδροτίων ἐν πρώτῃ Ἀτθίδος, Κέκροπος γενέσθαι τρεῖς θυγατέρας, Ἄγραυλον, Ἔρσην καὶ Πάνδροσον (Ἄρσην καὶ Πανδρόσην cod.)· ἀφ ̓ ἧς ἐγένετο Κῆρυξ, Ἑρμῇ συγγενομένης. Vides igitur Androtioni Cerycem esse Mercurii, apud Andronem Eumolpi filium. — «Ceryci Eumolpidarum quidem vanitas Eumolpum patrem fingebat, ipsa Praeconum gens in patre Cerycis Mercurio sibi magis placebat, differebat autem in matre, quam etsi omnes unam ex Cecropis filiabus jactabant, alii tamen Aglaurum, alii Pandrosum ferebant; illos Pansanias I, 38, 3 secutus est, hos Pollux VIII, 103 et hic grammaticus.» Meier. Ad Lex. Rhetor. l. l.
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

12.

p. 351
Strabo IX, p. 392:Οἵτε δὴ τὴν Ἀτθίδα συγγράψαντες, πολλὰ διαφωνοῦντες, τοῦτό γε ὁμολογοῦσιν, οἵ γε λόγου ἄξιοι, ὅτι, τῶν Πανδιονιδῶν τεσσάρων ὄντων, Αἰγέως τε καὶ Λύκου καὶ Πάλλαντος καὶ τοῦ τετάρτου Νίσου, καὶ τῆς Ἀττικῆς εἰς τέτταρα μέρη διαιρεθείσης, Νίσος τὴν Μεγαρίδα λάχοι, καὶ κτίσαι τὴν Νίσαιαν. Φιλόχορος (fr. 35) μὲν οὖν ἀπὸ Ἰσθμοῦ μέχρι Πυθίου διήκειν αὐτοῦ φησὶ τὴν ἀρχήν· Ἄνδρων δὲ μέχρι Ἐλευσῖνος καὶ τοῦ Θριασίου πεδίου. Qui res Atticas scripserunt, quamquam in multis dissentiunt, in eo tamen omnes, qui quidem alicujus sunt nominis, consentiunt, quod, quum Pandionidae fuissent quattuor, Aegeus, Lycus, Pallas et Nisus, Atticaque divisa fuisset in quattuor portiones, Nisus Megaridem sorte obtinuerit, Nisaeamque condiderit. Philochorus ab Isthmo ad Pythium usque regnum ejus pertigisse scribit; Andron usque ad Eleusinem et campum Thriasium.De re vide Curtium in Delphicis (Berolin. 1843) p. 5 sq.
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

13.

p. 351
Plutarchus Thes. c. 25, 10:Ἔνιοι δέ φασιν ἐπὶ Σκείρωνι τὰ Ἴσθμια τεθῆναι τοῦ Θησέως ἀφοσιουμένου τὸν φόνον διὰ τὴν συγγένειαν· Σκείρωνα γὰρ υἱὸν εἶναι Κανήθου καὶ Ἡνιόχης τῆς Πιτθέως. Οἱ δὲ Σίνιν, οὐ Σκείρωνα· καὶ τὸν ἀγῶνα τεθῆναι διὰ τοῦτον ὑπὸ Θησέως, οὐ δι ̓ ἐκεῖνον. * Ἔταξεν οὖν καὶ διωρίσατο πρὸς τοὺς Κορινθίους, Ἀθηναίων τοῖς ἀφικνουμένοις ἐπὶ τὰ Ἴσθμια παρέχειν προεδρίαν, ὅσον ἂν τόπον ἐπίσχῃ καταπετασθὲν τὸ τῆς θεωρίδος νεὼς ἱστίον, ὡς Ἑλλάνικος καὶ Ἄνδρων Ἁλικαρνασσεὺς ἱστορήκασιν. Sunt tamen qui dicant Scironi Isthmia dicata, ut ob propinquitatem expiaret illius caedem Theseus: Scironem enim filium Canethi fuisse et Henioches Pitthei filiae. Alii Sinin dicunt, non Scironem, atque hujus gratia ludos, non illius, a Theseo statutos. Constituit certe et convenit ei cum Corinthiis, ut Atheniensibus, qui ad Isthmia venissent, attribuerent prima subsellia tanto spatio, quantum navis theoridis expansum humi velum occupasset : quod Hellanicus et Andron Halicarnassensis scriptum reliquerunt.
ANDRONIS HALICARNASSENSIS FRAGMENTA

14.

p. 351
Schol. Arist. Ran. 1422:Πρῶτον μὲν οὖν περὶ Ἀλκιβιάδου] Περὶ τῆς δευτέρας αὐτοῦ λέγει ἀποχωρήσεως, ἣν ἑκὼν ἔφυγε, κατελθὼν μὲν ἐπὶ Ἀντιγένους (Olymp. 93, 3. 407) πρὸ ἐνιαυτοῦ τῶν Βατράχων, διὰ δὲ τὸ πιστεῦσαι Ἀντιόχῳ τῷ κυβερνήτῃ τὸ ναυτικὸν καὶ ἡττηθῆναι ὑπὸ Λυσάνδρου δυσχερανθεὶς ὑπ ̓ Ἀθηναίων. [Ἄνδρων δὲ διαφέρεται πρὸς Ξενοφῶντα περὶ τῆς καθόδου. Καλλίστρατος δέ φησιν ὅτι οὗτος ἦν καιρὸς, καθ ̓ ὃν ἔφυγεν Ἀλκιβιάδης. δὲ Ἀρίσταρχός φησι, καθ ̓ ὃν ἐκπεσὼν ἐν Λακεδαίμονι διατρίδων ἔπεισε Λακεδαιμονίους Ἀθηναίοις Δεκέλειαν ἐπιτειχίσαι.] De altero Alcibiadis exilio poeta loquitur, quod volens subiit: reversus enim sub Antigene archonte anno ante- quam Ranae ederentur, mox, quum Antiocho gubernatori classem commisisset et a Lysandro victus esset, iram Atheniensium denuo incurrit. Ceterum Andron De reditu Alcibiadis dissentit ab Xenophonte.Uncis inclusa absunt a codice Ravennate. Clintoni (F. H. ad an. 407 et 406, ubi vide) scholiasta archonte Antigene Alcibiadem reversum esse dicens Andronem potius quam Xenophontem (I, 5) et 6) secutus esse videtur.

Volumen quartum

LIBER DECIMUS

SCRIPTORES AETATIS INCERTAE EX ORDINE LITERARUM
444

MELANTHIUS

444

MELANTHII FRAGMENTA

ΑΤΘΙΣ

ΑΤΘΙΣ
E LIBRO SECUNDO
MELANTHII FRAGMENTA

1.

p. 444
Harpocratio v. Γρυπάνιον:Μελάνθιος ἐν βʹ Ἀτθίδος εἰπὼν σεισμὸν γεγονέναι φησί· «Καὶ ἔγρυπεν γῆ.» Melanthius in secundo Atthidis de terrae motu loquens ait: «Et flexa terra est.» Ex Harpocr. Sua habent Suidas et auctor Etym. M. p. 242, 13.

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project  Creative Commons License