Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

Where author='CHARON' AND work='ΠΕΡΣΙΚΑ'

Volumen primum

XVI

CHARON

CHARON: DE VITA ET SCRIPTIS AUCTORUM, QUORUM FRAGMENTA HOC VOLUMINE COMPREHENDUNTUR

Charon, Lampsacenus, Pythei, ut Pausanias (X, 38) dicit, vel secundum Suidam (2) Pythoclis filius, a Dionysio (Judic. de Thucyd. p. 817 ed. Reiske) eorum ordini scriptorum adnumeratur, quos ἀρχαίων nomine designatos floruisse dicit ante bellum Peloponnesiacum. Eum Herodoto priorem fuisse idem Halicarnassensis alio loco (p. 769) asseverat, nec non Plutarchus et
XVII
Tertullianus (v. fr. I et 4): ut mireris Larcherum (Chronolog. Herodot. p. 643), qui, spreta omnium testimoniorum auctoritate, Charonis natales et Herodoti eidem anno assignare conatus sit. Paullo accuratiora docemur a Plutarcho in Themistocle (c. 27), ubi Xanthus narrasse dicitur Themistoclem ad Artaxerxem venisse, non vero ad Xerxem, uti Ephorus, Clitarchus, alii falsam temporum computationem secuti tradiderunt. Igitur quum Artaxerxes secundum Canonem Astronomicum et Diodorum (XI, 69) Ol. 78, 4 patri in regno successerit, apparet auctorem nostrum post id temporis in Persicis suis vel Hellenicis condendis adhuc fuisse occupatum. Cum his congruit quod Suidas refert floruisse eum Ol. 79 vel, ut mavult, Ol. 75, quo tempore Xerxis classis ad Salaminem est devicta. Sed raro Suidas testis adhibetur, quin simul aut summam ipsius acrisiam aut supinam librariorum negligentiam accuses. Sic nostro quoque loco illa: Κατὰ τὸν πρῶτον Δαρεῖον οθ’ ὀλθμπ. aut gravem scriptoris errorem arguere aut egregie corrupta esse, neminem latet, qui Darium noverit jam Ol. 73, 4 e vita decessisse. Quare Sevinus (in Mém. de l ̓Acad. d. bell. lett., tom. XIV, p. 58) Persae mentionem ab indocto homine intrusam esse censuit, Creuzerus vero leniorem, ut videtur, medicinam afferens pro οθ’ scribendum proposuit ξθ’. Itaque Suidas diceret Charonem jam Ιonici belli initio florere coepisse, majori autem gloria polluisse illo tempore quo Xerxes in Graeciam fecerit expeditionem. Non est enim, cur vocem γενόμενος pro natus accipiamus, quae quidem interpretatio eo cautius vitanda est, quo frequentius ea a nostri aevi viris eruditis advocari solet, ut testimonia incongrua et ex diversis temporum calculis profecta inter se concilientur. Nam bene fieri potuit, ut is, qui Ol. 69 prima eruditionis specimina edidit, post quadraginta annos historiae scribendae adhuc operam navaret (Cf. Clinton. ad 01. 68). Igitur si Charonem Ol. 69 annum trigesimum egisse statuamus, natales ejus referendae sunt ad Ol. 62, ita ut initio regni Artaxerxis natus fuisset annos sexaginta fere et octo. Sed vides hanc aetatis definitionem totam esse in conjecturis retrusam ideoque incertissimam. Eodem jure quo Olympiadis numerum Creuzerus mutavit, Dario substituere liceret nomen Artaxerxis. Quapropter equidem reputans diversas in antiquitate, quamvis nondum satis exploratas, tempora computandi rationes obtinuisse, quas Suidas omni judicii acumine destitutus haud semel confudit, nil in verbis grammatici mutandum esse puto. Darii mentio fluxisse videtur ex fonte, qui Charonem justo antiquiorem fecit, id quod, ut videbimus, plurimis nostris historicis accidit. Verum Olympiades, quas deinde posuit, quarumque primam inepte cum regno Darii conjungit, ex aliis fontibus petivit; et verum illae tempus, quo Charon floruit, designare videntur, ita ut vixisse dici possit inter 01. 67 et 87. De scriptis Charonis si ex operum catalogo, qualem grammaticus exhibet, conjecturam facere liceret, contra aetatis suae indolem auctor noster fuit admodum fecundus. Verendum autem, ne posteriorum Charonum opera in antiquissimum hujus nominis scriptorem, uti fieri solet, sint relata. Etenim apud Suidam praeter Lampsacenum memorantur Carthaginiensis et Naucratita, quem posteriorem Vossius (De hist. Gr. p. 468) et Johnsius (De script. histor. philos. II, 7, 4) eundem esse suspicati sunt ac iile, qui a Schol. ad Apollon. Rhod. (II, 1055) Apollonii familiaris fuisse ejusque Argonautica commentariis illustrasse dicitur. His adjungendi sunt alii quidam historici, Chares Mytilenaeus, rerum Alexandri scriptor (Voss. l. l. p. 62), Charax Pergamenus, uti noster, Hellenicorum et Chronicorum auctor (Voss. p. 341), Chaereas denique, a Polybio (III, 20 , 5) tanquam ineptus nugator reprehensus; qui omnes propter nominum vel operum ab iis conditorum similitudinem ut a recentioris aetatis viris doctis saepe cum Charone Lampsaceno confusi sunt, sic jam a veteribus non semper recte distincti esse possunt videri (v. quae affert Creuzer. p. 96, sq). Accedo ad illa scripta, quorum fragmenta quaedam aetatem tulerunt. Primum igitur Persica duobus libris, Hellenica quattuor libris composuit. Ad haec respexit Dionys. Hal. (Jud. de Thuc. p. 769), ubi dicit: Ἡρόδοτος τῶν πρὸ αὐτοῦ συγγραφέων γενομένων, Ἑλλανίκου τε καὶ Χάρωνος, τὴν αὐτὴν ὑπόθεσιν παρεκδεδωκότων, οὐκ ἀπετράπετο, ἀλλ’ ἐπίστευσεν αὐτῶν κρεῖσσόν τι ἐξοίσειν· ὅπερ καὶ πεποίηκε. Quibus indicat jejunam illam nullaque jucunditate conditam antiquissimorum historicorum enarrationem, quae salis haberet summa tantum rerum capita tangere, in causas earum et connexum altius nunquam inquireret. Hanc Charonis operis indolem fuisse intelligitur etiam ex primis fragmentis (1, 2), ubi Pseudo-Plutarchus Charonis et Herodoti de iisdem rebus narrationem componens majorem illi integritatem tribuendo hujus laudes detrectare studet. Nam, ut Sevinus et Creuzerus monent, omnis haec criminatio eo diluitur quod res a Charone summis tantum lineis descriptas Herodotus accuratius tradidit, singula quaeque rerum momenta
XVIII
diligenter exponens, Aliud quo ad charactera Charonis penitius cognoscendum non minimum adjumentum afferri puto, illud est quod fragmento tertio legitur de albis (1) columbis, sinistro Persis naufragii cladisque augurio. Quod quum Herodotus in copiosa sua narratione silentio praetermiserit, Charon vero in opusculo, quod duobus tantum libris totam Persarum historiam inde a Nini (2) temporibus usque ad aequalem auctori aetatem complectebatur, memoratu dignum habuerit, luculenter inde apparet Charonem cupidissimum fuisse prodigiorum et portentorum narratorem. Quam quidem rem explicaverim non tam ex studio illo, quod apud seriores scriptores deprehendimus, orationis siccitatem his quasi condimentis leniendi animumque lectorum demulcendi, quam ex arcta potius conjunctione, quae antiquissimae historiae cum poesi intercesserit ad omina et signa deorum rerum eventus referente. Ex Hellenicis nihil servatum est expressis ver bis huic operi adscriptum. Fragmentum de fuga Themistoclis in Persicis aeque atque in Hellenicis locum habere potuit, et quod huic subjunximus de Carcino Naupacticorum auctore, non magis certo judicio ad Hellenica referre licet. Sequuntur apud Suidam Prytanes vel Reges Lacedoemoniorum, quorum nomina et res memorabiles sub singulorum regnis gestas sine dubio ex παλαιοτάταις illis ἀναγραφαῖς repetiverat, quarum Plutarchus (Adv. Colot. 17, p. 1156 F) mentionem farit, et quas Herodotus quoque (I, 65, ibique Baehr.) consuluisse videtur. V. Odofr. Müller. Dor. I. p. 131. Maximopere dolenda est hujus operis jactura, quum multum sane faceret ad veteris chronologiae rationes penitius intelli- gendas. Nam quum verisimile sit in publicis illis Lacedaemoniorum catalogis non solum nomina regum consignata fuisse, sed etiam numerum annorum, quibus quisque regnaverat, quaestio oritur quomodo hoc fieri potuerit, quum orales traditiones poetarumque carmina personarum quidem nomina regnorumque seriem suppeditent, numeros vero parum curare soleant. Videntur igitur in hac re veteres artificio quodam, ut ita dicam, ex deorum cultu aliisque civitatum institutis profecto usi esse; quod systema chronologicum sine dubio admodum simplex, sed a serioribus valde obscuratum eruere fortasse liceret, si Charonis operi, sicut simili illi Hellanici de Sacerdotibus Junonis Argivae, temporum injuria pepercisset. Nusquam enim fragmentum occurrit, quod ex hoc libro repetitum esse dicitur. Exstat vero locus Athenaei (fr. 11), ubi ex Charone ἐν Ὥροις, i. e. in annalibus, poculum Alcmenae a Lacedaemoniis monstratum commemoratur. Nullus dubito quin Ὧροι alius titulus sit operis chronologici a Suida Πρυτάνεις appellati, in quo donaria commemorari horum librorum indoli optime convenit. Haec manu nos ducunt ad aliud Charonis opus, Ὅροι Λαμψακηνῶν ἐν βιβλίοις δ’ inscriptum. Sic Suidas; atque egisse Charonem de finibus agri Lampsaceni docet locus PoIyaeni (fr. 10), quem, quamvis nulla adjecta sit fontis notitia, ad Nostrum referendum esse acute vidit summus Creuzerus. Videtur igitur hoc ipso fragmento titulus operis a Suida allatus quam maxime confirmari. Verum sunt quae scrupulum injiciant et dubitationem, atque pro ὅροις legendum esse suadeant ὥροις. Qua in re proficiscendum nobis est a docta disputatione Schweighaeuseriad Athenaeum (Animadv. ad verba Νεάνθης ἐν πρώτῳ Ὥρων, IV, c. 76, tom. II, p. 645 sqq.). Is enim quum apud Athenaeum aliosque scriptores animadvertisset fluctuare libros inter vocabula ὥρων, ὡρῶν et ὅρων, ubi scriptorum historicorum tiluli excitantur, atque a vett. grammaticis ὡρογράφους i. e. ἱστοριογράφους, τὰ κατ ̓ ἔτος πραττόμενα γράφοντας saepe laudari vidisset, «mirum vero omnino, ait, debebat videri, quum omnes isti lexicographi nos doceant, ὡρογράφους dictos olim fuisse Αnnalium scriptores, et ὡρογραφίας dictas esse Descriptiones rerum memorabilium in civitatibus gestarum juxta annorum seriem digestas; quid ergo esset, quod in infinito numero librorum historicorum, quorum tituli ab iis scriptoribus, qui ad nostram aetatem supersunt, commemorautur, ne unus quidem reperiatur (in Vossii quidem toto opere De historicis Graecis nullum reperire mihi
XIX
contigit) cujus in titulo vestigium conspiceretur vocabuli ὧρος, a quo ὡρογράφοι nomen habuere. At salva res est. In Ιonicorum praesertim et Ioniae vicinorum scriptorum historicis operibus nomen illud quaerendum, probabile ex eo fiebat , quod Erotianus, Ionicarum glossarum interpres, in Lexico suo Hippocrateo utrique vocabulo ὧρος et ὡρογράφοι locum dedisset.» Deinde multorum scriptorum operibus, in quibus antea putabatur aul de anni temporibus (ὡραῖς), aut de finibus (ὅροις) sermonem esse, verum titulum restituit. Sic praeter Neanthem Cyzicenum ὥρους scripsisse videmus Theoclytum Methymnaeum (Athen. XI, p. 470), Aethlium (Athen. XIV, p. 650), Malacum (Athen. XIV, p. 653, E, et 650, D), Alexin Samium (XII, p. 540; XIII, 572, F), Duridem (Athen. XV, p. 696, E, Schol. ad Hecub. 934, Porphyr. in Vita Pythag.), Creophylum. In multis quidem locis optimi libri manuscripti veram lectionem ὥρους exhibent, sed quum haec vox minus nota esset, a librariis plerumque depravata est. — Quae omnia si sub unum oculorum adspectum subjicias, non reprehendendus sane Schweighaeuserus videtur si etiam apud Suidam pro ὅροις reponi jusserit ὥροις. Ac confirmatur viri celeberrimi sententia eo, quod praeter locum Athenaei modo laudatum, ubi ex ὥριος Charonis poculum Alcmenae commemoratur, alius legitur apud eundem scriptorem (fr. 9) ex libro secundo ὥρων. Sic enim scribitur in melioris notae libris pro vulgata ὅρων. Narratur ibi quanam arte usi Bisaltae vicerint Cardianos. Potuit hoc in Lampsacenorum Annalibus referri, sed quomodo ad fines eorum pertineat non assequor; contra sponte intelligitur in Annalibus Lampsacenorum dicendum fuisse etiam de ditionis magnitudine, deque litibus quas propter agrorum fines cum Parianis aliisque gentibus vicinis habuerint; ita ut fragm. 10 nil faciat ad consolidandam Creuzeri opinionem. «At, vir doctissimus dicit, obstat testimonium Suidae vel ejus potius scriptoris, quem is exscripsit, qui hoc non solum dicit, Charonum ὅρους Λαμψακηνῶν conscripsisse quattuor libris, sed primum refert: illum scripsisse περὶ Λαμφάκου, et deinde, interjecta mentione de ipsius Libycis, subjicit eundem condidisse ὅρους Λαμφακηνῶν, quorum quidem quattuor ai libros fuisse, quum illius prioris scripti duo tantum volumina numerasset.» Haec librorum de Lampsaco divisio parum veri similis est. Nam, ut statuamus Charonem duo de Lampsaco opera composuisse, quorum alterum de finibus agri Lampsaceni egerit, alterum a civitatis originibus exorsum incrementa ejus et res gestas per de- cursum temporis enarraverit, nonne mirum tum quod posterius posuimus duos tantum libros, alterum vero, quod multo angustiorem materiam tractabat, atque nonnisi in priori opere jam tractata nonnulla uberius persequi poterat, duplicem librorum numerum complexum esse? — Ultro quasi suspicio subnascitur duos ejusdem operis indices a Suida pro diversis operibus laudari. Nec dubitarem hanc sententiam amplecti, nisi cautius agendum esse diversus librorum numerus admoneret. Erunt fortasse qui hunc in alteroutro loco corruptum esse dicant; verum hoc est incidere nodum, non autem solvere. Quare revertendum puto ad id, quo Creuzerus apprime nititur, ut περὶ Λαμψάκου et Ὅρους Λαμφ. opera diversa fuisse demonstraret; nempe ad Λιβυκὰ, inter illa duo scripta interposita. Quod ut ad Creuzerianam sententiam parum adjumenti affert, sic alio modo viam ad veriora poterit patefacere. Quemadmodum enim Suidas in constituenda Charonis aetate diversas sententias protulit, easque pessime in unum conglutinavit, eadem ratione etiam ad operum catalogum contexendum plures fontes adhibuisse, iisque ita usus esse videtur, ut ubi in libro aliquo indicem operis reperiret in alio fonte aut non memoratum aut aliter elatum, eum in lexicon suum sine haesitatione inscriberet. Inde evasit uberrimus noster Charonis operum recensus. Nimirum inde a voce λιβυκὰ nova series librorum incipit, ex alio fonte quam ex quo superior repetita. Etenim Λιβυκὰ procul dubio idem opus sunt quod initio catalogi Αἰθιοπικὰ nominaverat. Nec est cur longius exponamus, cur unus idemque liber sub duobus his titulis potuerit citari (Ι) . Sequuntur in prima serie Περσικά, quae quum alio nomine vix designari possent, mentio eorum ex altero fonte non iteratur. Deinde afferuntur Ἑλληνικὰ ἐν βιβλίος δ’· et in altera parte ὅροι Λαμψακηνῶν ἐν βιβλίοις δ’, Πρυτάνεις ἢ ἂρχοντες οἱ τῶν Λακεδαιμονίων. Diversa haec videntur; sed animadvertas cundem librorum numerum in utroque opere excitari; deinde reputes quod in antecedentibus monui, hunc librorum numerum admitti non posse si cum Creuzero illud ὅρους retinere velis, vel si ὥρους Λαμψακηνῶν legeris, quia tum non intelligitur quid fuerit alterum opus περὶ Λαμψάκου ἐν βιβλίοις β’; porroconsideres duo haec opera Libycorum mentione sejuncta esse, atque alterum conjunctum cum libro de Regibus Lacedaemoniorum. Quae omnia in unum congesta persuadent, sicut
XX
Libyca et Aethiopica, eodem modo etiam Ἑλληνικὰ et ὤρους Λαμψακηνῶν eundem librum esse, Λαμψακηνῶν vero ab ipso Suida ut videtur corruptum esse ex Λακεδαιμονίων, Πρυτάνεις deniqne alium titulum ejusdem operis esse. Post haec memorantur περὶ Λαμψάκου β’, et in altera parte Κτίσεις πόλεων β’. Tituli differunt, librorum numerus est idem. Jam si antecedentia recte disputavi, vel inde probabile fit, his quoque titulis unum laudari opus idemque. Nec id a vero abhorret. Voluit Charon, ita enim existimo, patriae condere historiam. Sed quoniam, ut rite propositum exsequeretur, de populis illis, qui antiquam Pithyusam urbem et Bebryciam regionem tenuerant, sermoinstituendus erat, deinde vero,ante- quam ad Lampsacum a Nelidis conditam deveniret, de ceteris Ιonicis coloniis, quae Lampsaci fundationem satis longe antecesserunt, simul vero, ut ex Pausania, Strabone, Eusebio discimus, arcte cum illa erant conjunctae, exponendum erat; quoniam denique, ut ex ipsis fragmentis eruitur, etiam postea de finitimis Thraciae populis plura Charon retulit, neque Lampsacenorum colonias atque oppida eorum ditioni subjecta silentio praeterire poterat; facile intelligitur quomodo aliquis, praeseitim si ad priorem libri partem respexerit, totum opus appellare potuerit κτίσεις πόλεων. Sed neque περὶ Λαμφάκου neque κτίσεις πόλεων verus libri index fuisse videtur. Ex more scriptorum Ionicorum et ad similitudinem operis de Lacedaemoniis, hoc quoque inscripsit: Ὦροι Λαμφακηνῶν. Rem ita esse apparet ex fr. 9, ubi quod ex altero libro ὥρων affertur, non potuit locum habere in Annalibus Lacedaemoniorum. Sine dubio Suidas hunc quoque titulum in fontibus suis repperit, sed quum duos libros inusitato hoc vocabulo inscriptos videret, alterum omisit, in altero vero Λακεδαιμονίων mutavit in Λαμψακηνῶν, quum Lacedaemonios denuo inveniret in verbis Πρυτάνεις ἢ ἄρχοντες Λακεδαιμονίων. Restat, ut moneam nullum exstare fragmentum quod ex opere κτίσεις πόλεων inscripto excitetur: duo tamen sunt, quae Creuzerus huc referenda putavit. Sine ulla caussa. Primum ad Persica verisimiliter referri dixi in antecedentibus. Alterum, quo ex Charone refertur Arcadem esse Jovis vel Apollinis ex Callistone filium, probabiliter ex ὥροις Λακεδαιμονίων depromtum est. Quae praeterea Suidas Charoni opera tribuit, ea ab Nostro aliena, ad alium hujus nominis auctorem pertinere videntur.
32

CHARONIS FRAGMENTA

ΠΕΡΣΙΚΑ

CHARONIS FRAGMENTA

1.

p. 32

Ap. Plutarch. De malign. Herodot. p. 869, A, B, reprehenso Herodoto, quod narrasset Pactyam Lydium, supplicem Chiis, ab iisdem e Minervae fano impie avulsum Persis redditum fuisse, pergit:Καίτοι Χάρων Λαμψακηνὸς, ἀνὴρ πρεσβύτερος, ἐν τοῖς περὶ Πακτύην λόγοις γενόμενος, τοιοῦτον οὐδὲν οὔτε Μιτυληναίοις οὔτε Χίοις ἄγος προστέτριπται, ταυτὶ δὲ κατὰ λέξιν γέγραφε· «Πακτύης δὲ ὡς ἐπύθετο προσελαύνοντα τὸν στρατὸν τὸν Περσικὸν, ᾤχετο φεύγων ἄρτι μὲν εἰς Μιτυλήνην, ἔπειτα δὲ εἰς Χίον· καὶ αὐτοῦ ἐκράτησε Κῦρος.» At Charo Lampsacenus aetate (Herodoto) prior, ubi de Pactya ei sermo est, nullum tale neque Mitylenaeis neque Chiis flagitium imputat. Haec autem sunt ejus verba: «Pactyas, audito exercitum Persicum appropinquare, profugit primo Mitylenam, deinde in Chium: eumque cepit Cyrus.»
CHARONIS FRAGMENTA

2.

p. 32

Plutarch. ibidem p. 861, C, D, Herodotum narrando corrupisse dicit res Ionum et Atheniensium ad Sardes gestas et reticuisse praeclarum Eretriensium hac in re facinus. Quare haec Charonis verba adscribit:«Ἀθηναῖοι δὲ εἴκοσι τριήρεσιν ἔπλευσαν ἐπικουρήσοντες τοῖς Ἴωσι, καὶ εἰς Σάρδεις ἐστρατεύσαντο· καὶ εἷλον τὰ περὶ Σάρδεις ἅπαντα, χωρὶς τοῦ τείχους τοῦ βασιληίου· ταῦτα δὲ ποιήσαντες ἐπαναχωροῦσι εἰς Μίλητον.» «Athenienses autem viginti triremibus navigarunt, ut auxilium ferrent Ionibus, et ad Sardes expeditione facta, omnia circa eam urbem ceperunt, excepta munitione regia: his actis Miletum reverterunt.»
CHARONIS FRAGMENTA

3.

p. 32

Athenaeus IX, p. 394, E (quem exscripsit Aelianus V. H. I, 15):Χάρων δ ̓ Λαμψακηνὸς, ἐν τοῖς Περσικοῖς, περὶ Μαρδονίου ἱστορῶν, καὶ τοῦ διαφθαρέντος στρατοῦ Περσικοῦ περὶ τὸν Ἄθω, γράφει καὶ ταῦτα· «Καὶ λευκαὶ περιστεραὶ τότε πρῶτον εἰς Ἕλληνας ἐφάνησαν, πρότερον οὐ γιγνόμεναι.» Charon vero Lampsacenus, in Persicis, ubi de Mardonio loquitur et de Persarum exercitu qui circa Atho montem periit, haec simul scribit: «Et tunc primum in Graecia conspectae sunt albae columbae, quae nullae ante id tempus fuerant.»
CHARONIS FRAGMENTA

4.

p. 32

Tertullian. De anima cap. 46, postquam Astyagis de Mandane filia somnium, Herodotum secutus, exposuit, subjicit illud:«Hoc etiam Charon Lampsacenus, Herodoto prior, tradit.»

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project     Creative Commons License