Digital Fragmenta Historicorum Graecorum (DFHG)

DFHG Digger

Where author="ANTIOCHUS"

Volumen primum

XLV

ANTIOCHUS

ANTIOCHUS: DE VITA ET SCRIPTIS AUCTORUM, QUORUM FRAGMENTA HOC VOLUMINE COMPREHENDUNTUR

Antiochus, Xenophanis filius, Syracusanus (7) , συγγραφεὺς πάνυ ἀρχαῖος, ut Diongsius dicit (A. R. p. 10), neque τῶν ἐπιτθχόντων τις οὐδὲ νέων, Thucydide paullo antiquior floruit circa Ol. 90 (8) . Miro errore tenetur Strabo (X, c. I), qui eum Aristotele annis prope ducentis superiorem facit. Condidit Antiochus tum Italiae historiam (Ἰταλίας οἰκισμόν Dionys. H. I. I. Περὶ τῆς Ἰταλίας σύγγραμμα Strabo VI, p. 391), tum Siciliae (Σικελιώτιδα συγγραφήν Strabo X, c. II).k Posterior novem libris comprehensa a Cocali temporibus usque ad primum annum Darii Nothi (Ol. 89, 1), adeoque ad medium Dionysii senioris regnum descendit (9) . Quemadmodum Antiochus eorum qui res Siculas scripserunt fuit antiquissiumus, sic etiam facile princeps haberi poterit. Opera ejus a Thucydide atque ab Aristotele in rebus Siculis consulta esse pro certo fere affirmare licet (V. Niebuhr. H. R. I, p. 27, 40 et 41, 131). Diodorum haud pauca ex eo mutuatum esse satis liquet, etsi quaenam illa fuerint, quum Philistum quoque et Timaeum ante oculos haberet, plerumque non potest dijudicari (10) .
181

ANTIOCHI FRAGMENTA

ΠΕΡΙ ΣΙΚΕΛΙΑΣ

ANTIOCHI FRAGMENTA

1.

p. 181

Dionys. Halic. A. R. I, 22, enumeratis variorum sententiis de aetate, qua in Siciliam Siculi transierint, haec addit:Ἀντίοχος δὲ Συρακούσιος χρόνον μὲν οὐ δηλοῖ τῆς διαβάσεως, Σικελοὺς δὲ τοὺς μεταναστάντας ἀποφαίνει, βιασθέντας ὑπό τε Οἰνωτρῶν καὶ Ὀπικῶν στρατῶν ἡγεμόνα τῆς ἀποικίας ποιησαμένους. At Antiochus Syracusanus nullum quidem tempus declarat, quo classis in insulam trajecerit, sed Siculos fuisse dicit qui coloniae ducem sibi praefecerint, et sedibus mutalis eo migrarint, ab Oenotrorum et Opicorum copiis per vim exacti.
ANTIOCHI FRAGMENTA

2.

p. 181

Pausan. Phoc. X, II:Ἀνέθεσαν δὲ καὶ ἀνδριάντας Λιπαραῖοι, ναυμαχίᾳ κρατήσαντες Τυῤῥηνῶν. Οἱ δὲ Λιπαραῖοι οὗτοι Κνιδίων μὲν ἦσαν ἄποικοι, τῆς δὲ ἀποικίας ἡγεμόνα γενέσθαι φασὶν ἄνδρα Κνίδιον· ὄνομα δὲ εἶναι οἱ Πένταθλον Ἀντίοχος Ξενοφάνους Συρακούσιος ἀν τῇ Σικελιώτιδι συγγραφῇ φησι. Λέγει δὲ καὶ, ὡς ἐπὶ Παχύνῳ τῇ ἄκρᾳ τῇ Σικελίᾳ κτίσαντες πόλιν, αὐτοὶ μὲν ἐκπίπτουσιν ὑπὸ Ἐλύμων καὶ Φοινίκων πολέμῳ πεισθέντες· τὰς νήσους δὲ ἔσχον ἐρήμους ἔτι ἀναστήσαντες τοὺς ἐνοικοῦντας· ἃς καὶ κατὰ ἔπη ὀνομάζουσι. Τούτων Λιπάραν μὲν, κτίσαντες πόλιν ἐνταῦθα, οἰκοῦσιν· Ἱέραν δὲ καὶ Στρογγύλην καὶ Διδύμας (Διδύμην Strabo, Thucydides, Steph. Byz.) γεωργοῦσι, διαβαίνοντες ναυσὶν ἐς αὐτάς. Statuas etiam Liparaei, Tyrrhenis navali proelio victis, dedicarunt. Liparaei ipsi Cnidiorum colonia fuerunt, cujus ducem hominem Cnidium Pentathlum nomine fuisse, Antiochus Syracusanus Xenophanis filius in Siciliensi Historia scriptum reliquit. Addit, Cnidios ex ea urbe, quam ad Pachynum Siciliae promontorium condiderant, ab Elymis et Phoenicibus bello pulsos insulas tenuisse desertas adhuc aut ejectis prioribus colonis, quae ex Homericis versibus nostra etiamnum aetate Aeolicae nuncupantur. Earum unam, cui Lipara nomen, urbe condita incoluere: Hieram, Strongylen, et Didymas ad arationes reservarunt, et in eas navibus (agri colendi causa) transmittunt.

ΠΕΡΙ ΙΤΑΛΙΑΣ

ANTIOCHI FRAGMENTA

3.

p. 181

Dionys. Hal. A. R. I, 12:Ἀντίοχος δὲ Συρακούσιος, συγγραφεὺς πάνυ ἀρχαῖος, ἐν Ἰταλίας αἰκισμῷ τοὺς παλαιοτάτους οἰκήτορας διεξιὼν, ὡς ἕκαστοί τι μέρος αὐτῆς κατεῖχον, Οἰνωτροὺς λέγει πρώτους τῶν μνημονευομένων ἐν αὐτῇ κατοικῆσαι, εἰπὼν ὧδε· Ἀντίοχος Ξενοφάνεος τάδε συνέγραψε περὶ Ἰταλίας, ἐκ τῶν ἀρχαίων λόγων τὰ πιστότατα καὶ σαφέστατα. Τὴν γῆν ταύτην, ἥτις νῦν Ἰταλία καλεῖται, τὸ παλαιὸν εἶχον Οἰνωτροί. Ἔπειτα διεξελθὼν, ὃν τρόπον ἐπολιτεύοντο καὶ ὡς βασιλεὺς ἐν αὐτοῖς Ἰταλὸς ἀνὰ χρόνον ἐγένετο, ἀφ ̓ οὗ μετωνομάσθησαν Ἰταλοὶ, τούτου δὲ τὴν ἀρχὴν Μόργης διεδέξατο, ἀφ ̓ οὗ Μόργητες ἐκλήθησαν· καὶ ὡς Σικελὸς ἐπιξενωθεὶς Μόργητι, ἰδίαν πρόττων ἀρχὴν διέστησε τὸ ἔθνος, ἐπιφέρει ταυτί· Οὕτω δὲ Σικελοὶ καὶ Μόργητες ἐγένοντο καὶ Ἰταλίητες, ἐόντες Οἰνωτροί. Antiochus Syracusanus, antiquissimus historicus, ubi de Italia condita agit, veteres colonos recensens, et quam ejus partem singuli occuparint, Oenotros ait primos post hominum memoriam in ea habitasse: sic autem ille: Antiochus Xenophanis filius haec de Italia scripsit, ex veterum monumentis ea quae fide dignissima et certissima erant. Hanc regionem quae nunc Italia vocatur, olim tenuerunt Oenotri. Deinde postquam commemoravit reipublicae formam qua utebantur, et Italum ad tempus regem eorum fuisse, a quo, mutato nomine, dicti sunt Itali; huic autem Morgetem successisse, a quo Morgetes appellati; et Siculum a Morgete hospitio exceptum, dum proprium sibi imperium struit, gentem divisisse: haec subjicit: Ita igitur Siculi, et Morgetes, et Itali fuerunt, qui erant Oenotri.
ANTIOCHI FRAGMENTA

4.

p. 181

Idem A. R. I, 35;Ἰταλία δὲ ἀνὰ χρόνον ὠνομάσθη ἐπ ̓ ἀνδρὸς δυνατοῦ, ὄνομα Ἰταλοῦ. Τοῦτον δέ φησιν Ἀντίοχος Συρακούσιος ἀγαθὸν καὶ σοφὸν γεγενημένον, καὶ τῶν πλησιοχώρων τοὺς μὲν λόγοις ἀναπείθοντα, τοὺς δὲ βίᾳ προσαγόμενον, ἅπασαν ὑφ ̓ ἑαυτῷ ποιήσασθαι τὴν γῆν, ὅση ἐντὸς ἦν τῶν κόλπων τοῦ τε Ναπητίνου (ν. Strab. VI, p. 391, B, ibig. Casaub.) καὶ τοῦ Σκυλητίνου· ἣν δὴ πρώτην κληθῆναι Ἰταλίαν ἐπὶ τοῦ Ἰταλοῦ· ἐπεὶ δὲ ταύτης ἐγκρατὴς ἐγένετο, καὶ ἀνθρώπους πολλοὺς εἶχεν ὑπηκόους, αὐτίκα τῶν ἐχομένων ἐπορέγεσθαι, καὶ πόλεις συνάγεσθαι πολλάς· εἶναι δ ̓ αὐτὸν Οἰνωτρὸν τὸ γένος. Postea tamen temporis progressu Italia vocata est, sub viro praepotente, cui nomen erat Italus. Antiochus autem Syracusanus ait hunc fuisse virum probum ac sapientem, qui populos vicinos partim verbis induxit, partim vi coegit, et sibi adjunxit: atque ita in suam potestatem redegit totam illam regionem quae est inter sinus Napetinum et Scyletinum: atque hanc primam, Itali temporibus, Italiam fuisse appellatam. Quum autem hujus imperio potitus fuisset, et multos populos subditos haberet, statim dominationem in gentes finitimas affectasse, et multas civitates in unum coactas suae ditioni subjecisse dicit. Hunc autem genere Oenotrum fuisse.
182ANTIOCHI FRAGMENTA

5.

p. 182

Steph. Byz.:Βρέττος πόλις Τυῤῥηνῶν, ἀπὸ Βρέττου τοῦ Ἡρακλέους, καὶ Βαλητίας τῆς Βαλήτου. Οἱ οἰκοῦντες Βρέττιοι, καὶ χώρα Βρεττία, καὶ γλῶσσα.— Ἀντίοχος δὲ τὴν Ἰταλίαν πρῶτόν φησι κληθῆναι Βρεττίαν, εἶτα Οἰνωτρίαν. Brettos, urbs Tyrrhenorum, quae a Bretto Herculis filio et Baletia Baletae filia nomen babet. Incolae, Brettii. Atque Brettia dicitur regio et lingua. Antiochus vero perhibet, Italiam primum vocatam fuisse Brettiam, deinde Oenotriam.
ANTIOCHI FRAGMENTA

6.

p. 182

Strabo VI, § 4, p. 254 = p. 220 ed. Tzsch.:Φησὶ δ ̓ Ἀντίοχος, ἐν τῷ περὶ τῆς Ἰταλίας συγγράμματι, ταύτην Ἰταλίαν κληθῆναι, καὶ περὶ ταύτης συγγράφειν, πρότερον δ ̓ Οἰνωτρίαν προσαγορεύεσθαι. Ὅριον δ ̓ αὐτῆς ἀποφαίνει πρὸς μὲν τῷ Τυῤῥηνικῷ πελάγει, τὸ αὐτὸ ὅπερ καὶ τῆς Βρεττίας ἔφαμεν, τὸν Λᾶον ποταμόν· πρὸς δὲ τῷ Σικελικῷ, τὸ Μεταπόντιον. Τὴν δὲ Ταραντίνην, συνεχὴς τῷ Μεταποντίῳ ἐστὶν, ἐκτὸς τῆς Ἰταλίας ἀνομάζει, Ἰάπυγας καλῶν. Ἔτι δ ̓ ἀνώτερον, Οἰνωτρούς τε καὶ Ἰταλοὺς μόνους ἔφη καλεῖσθαι τοὺς ἐντὸς τοῦ ἰσθμοῦ πρὸς τὸν Σικελικὸν κεκλιμένους πορθμόν. Ἔστι δ ̓ αὐτὸς ἰσθμὸς ἑκατὸν καὶ ἑξήκοντα στάδιοι, μεταξὺ δυοῖν κόλπων, τοῦ τε Ἱππωνιάτου, ὃν Ἀντίοχος Ναπιτῖνον εἴρηκε, καὶ τοῦ Σκυλλητικοῦ. Περίπλους δ ̓ ἐστὶ τῆς ἀπολαμβανομένης χώρας πρὸς τὸν πορθμὸν ἐντὸς, στάδιοι δισχιλίοι. Μετὰ δὲ ταῦτα, ἐπεκτείνεται (φησὶ) τοὔνομα καὶ τὸ τῆς Ἰταλίας, καὶ τὸ τῶν Οἰνωτρῶν, μέχρι τῆς Μεταποντίνης καὶ τῆς Σειρίτιδος· οἰκῆσαι γὰρ τοὺς τόπους τούτους Χῶνας, Οἰνωτρικὸν ἔθνος κατακοσμούμενον, καὶ τὴν γῆν ὀνομάσαι Χώνην. Οὗτος μὲν οὗν ἁπλουστέρως εἴρηκε καὶ ἀρχαϊκῶς, οὐδὲν διορίσας περὶ τῶν Λευκανῶν καὶ τῶν Βρεττίων. Antiochus in opere, quod de Italia conscripsit, hanc regionem ait Italiam appellatam fuisse, ac de ea se scribere: prius autem dictam fuisse Oenotriam. Terminum autem ei constituit, ad mare quidem Tyrrhenum, quem et nos Bruttiis assignavimus, Laum flumen: ad Siculum autem fretum, Metapontium. Sed Tarentinam regionem, quae continuo agrum Metapontinum subsequitur, extra Italiam sub Iapygiae nomine censet. Apud vetustiores autem ait, eos tantum Oenotros ac Italos fuisse habitos, qui intra isthmum siti versus fretum vergerent Siculum. Is isthmus stadiorum centum et sexaginta inter duos jacet sinus, Hipponiatem (quem Napitinum nominavit Antiochus) atque Scylletium. Longitudo littoris, quod intra fretum et isthmum continetur est bis mille stadiorum. Successu autem temporis ait Italiae et Oenotriae nomen fuisse propagatum usque ad Metaponticam et Siritidem regionem: habitasse enim ea loca Chonas, gentem Oenotricani satis nobilem, territorioque nomen Choniae fecisse. Atque hic quidem more antiquorum simplicius locutus est, nullo posito Lucanorum et Bruttiorum discrimine.
ANTIOCHI FRAGMENTA

6.

p. 182

Hesychius:Χώνην τὴν Ἰταλίαν ἔλεγον, ὥς φησιν Ἀντίοχος Ξενοφάνους ἐν τῷ περὶ Ἰταλίας.
ANTIOCHI FRAGMENTA

7.

p. 182

Dionys. Halic. Ant. Rom. I, 73, p. 185, 10, ed. Reick.:Εἰ δέ τις ἀπιδεῖν βουλήσεται τὰ προσώτερα, καὶ τρίτη τις ἀρχαιοτέρα τούτων εὑρεθήσεται Ῥώμη, γενομένη πρὶν Αἰνείαν καὶ Τρῶας ἐλθεῖν ἐν Ἰταλίᾳ. Ταῦτα δὲ οὐ τῶν ἐπιτυχόντων τις οὐδὲ νέων συγγραφεὺς ἱστόρηκεν, ἀλλ ̓ Ἀντίοχος Συρακούσιος, οὗ καὶ πρότερον ἐμνήσθην. Φησὶ δὲ Μόργητος ἐν Ἰταλίᾳ βασιλεύοντος· ἦν δὲ τότε Ἰταλία ἀπὸ Τάραντος ἔχρι Ποσειδωνίας παράλιος· ἐλθεῖν πρὸς αὐτὸν ἄνδρα φυγάδα ἐκ Ῥώμης. Λέγει δὲ ὧδε· Ἐπεὶ δὲ Ἰταλὸς κατεγήρα, Μόργης ἐβασίλευσε. Ἐπὶ τούτου δὲ ἀνὴρ ἀφίκετο ἐκ Ῥώμης φυγάς. Σίκελος ὄνομα αὐτῷ. Κατὰ μὲν δὴ τὸν Συρακούσιον συγγραφέα, παλαιά τις εὑρίσκεται προτεροῦσα τῶν Τρωϊκῶν χρόνων Ῥώμη. Πότερον δὲ περὶ τοὺς αὐτοὺς ἦν τόπους, ἐν οἷς νῦν οἰκουμένη πόλις ἐστὶν, χωρίον ἕτερον οὕτως ἐτύγχανεν ὀνομαζόμενον, ἀσαφὲς ἐκείνου καταλιπόντος, οὐδ ̓ ἐγὼ δύναμαι συμβαλεῖν. Quodsi quis ad remotiora respicere velit, et tertia quaedam Roma his antiquior invenietur, quae condita fuit antequam Aeneas et Trojani in Italiam venirent. Hoc autem nec vulgaris aliquis, nec recens scriptor memoriae prodidit, sed Antiochus Syracusanus, cujus et ante mentionem feci. Is enim ait, Morgete in Italia regnante (erat autem tunc Italia a Tarento Paestum usque ora maritima) ad eum quendam Romanum exsulem venisse. Haec autem sunt ipsius verba: Postquam Italus consenuit, Morges regnavit. Hujus tempore, vir quidam nomine Siculus, Roma profugus, ad eum venit. Atque ex hujus Syracusani scriptoris auctoritate quaedam antiqua Roma belli Trojani temporibus prior invenitur. Sed utrum in eodem loco sita fuerit in quo nostri seculi urbs incolitur, an vero alius locus ita vocatus fuerit, quum ille rem istam incertam reliquerit, nec ego conjicere possum.
ANTIOCHI FRAGMENTA

8.

p. 182

Strabo V, p. 242 = p. 186 ed. Tzschuck.:Ὑπὲρ δὲ τούτων τῶν ἠϊόνων Καμπανία πᾶσα ἵδρυται, πεδίον εὐδαιμονέστατον τῶν ἁπάντων· περίκεινται δ ̓ αὐτῷ γεωλοφίαι τε εὔκαρποι, καὶ ὄρη τά τε τῶν Σαυνιτῶν καὶ τὰ τῶν Ὄσκων. Ἀντίοχος μὲν οὖν φησὶ τὴν χώραν ταύτην Ὀπικοὺς οἰκῆσαι, τούτους δὲ καὶ Αὔσονας καλεῖσθαι. Super hoc litus, universa sita est Campania, regio omnium felicissima: circum enim jacent cum tumuli terrae fertiles, tum Samnitum Oscorumque montes. Antiochus ab Opicis habitatam fuisse eam regionem narrat, qui iidem et Ausones appellarentur.
183ANTIOCHI FRAGMENTA

9.

p. 183

Id. VI, p. 252 = VI, p. 214 ed. Tzschuck.:Φησὶ δ ̓ Ἀντίοχος, Φωκαίας Φωκαίας ἁλούσης ὑφ ̓ Ἁρπάγου τοῦ Κύρου στρατηγοῦ, τοὺς δυναμένους ἐμβάντας εἰς τὰ σκάφη πανοικίους, πλεῦσαι πρῶτον εἰς Κύρνον καὶ Μασσαλίαν μετὰ Κρεοντιάδου· ἀποκρουσθέντας δὲ τὴν Ἐλέαν κτίσαι. Tradit Antiochus, quo tempore Harpagus Cyri copiarum dux Phocaeam cepit, cives, quibuscuuque facultatum tantum esset, totis cum familiis naves conscendisse, primumque cum Creontiade ad Cyrnum ac Massiliam appulisse, indeque repulsos Eleam condidisse.
ANTIOCHI FRAGMENTA

10.

p. 183

Strabo VI, p. 257=VI, 227 ed. Tzschuck.:Κτίσμα δ ̓ ἐστὶ τὸ Ῥήγιον Χαλκιδέων· οὕς κατὰ χρησμὸν δεκατευθέντας τῷ Ἀπόλλωνι δι ̓ ἀφορίαν, ὕστεραν ἐκ Δελφῶν ἀποικῆσαι δεῦρο φασὶ, παραλαβόντας καὶ ἄλλους τῶν οἴκοθεν· ὡς δ ̓ Ἀντίοχος φησὶ, Ζαγκλαῖοι μετεπέμψαντο τοὺς Χαλκιδέας, καὶ οἰκιστὴν Ἀντίμνηστον συνέστησαν ἐκείνων. Rhegium a Chalcidensibus conditum est, qui quum, decimatione oraculi jussu institula, Apollini propter agrorum sterilitatem consecrati essent, eo deinde a Delphis commigrasse feruntur, domo sibi etiam aliis adscitis. Antiochus autem scribit, Chalcidenses a Zanclaeis evocatos, principemque coioniae Antimnestumiis constitutum fuisse.
ANTIOCHI FRAGMENTA

11.

p. 183

Strabo VI, p. 262 = VI, p. 241 ed. Tzschuck.:Φησὶ δ ̓ Ἀντίοχος τοῦ θεοῦ φήσαντος Ἀχαιοῖς Κρότωνα κτίζειν, ἀπελθεῖν Μύσκελλον κατασκεψόμενον τὸν τόπον. Ἰδόντα δ ̓ ἐκτισμένην ἤδη Σύβαριν, ποταμῷ τῷ πλησίον ὁμώνυμον, κρῖναι ταύτην ἀμείνω· ἐπανερέσθαι δ ̓ οὖν ἀπιόντα τὸν θεὸν, εἰ δοτὸν εἴη (εἰ λῷον εἴη Coraes), ταύτην ἀντ ̓ ἐκείνης κτίζειν· τὸν δὲ ἀντειπεῖν (ἐτύγχανε δὲ ὑπόκυφος ὢς Μύσκελλος)· Μύσκελλε βραχύνωτε, πάρεκ θεὸν ἄλλο ματεύων, κλάσματα (κλαύματα Diodor. Exc. Vatic.) θηρεύεις· δῶρον δ ̓ ᾶ, τι δῷ τις ἐπαίνει. Ἐπανελθόντα δὲ κτίσαι τἠν Κρότωνα, συμπράξαντος καὶ τοῦ Ἀρχίου τοῦ τὰς Συρακούσας οἰκίσαντος, προσπλεύσαντος κατὰ τύχην, ἡνίκα ὥρμητο ἐπὶ τὸν τῶν Συρακουσῶν οἰκισμόν. Antiochus scriptum reliquit, quum Achaeis deus mandasset, ut Crotonem conderent, Myscellum eo locum speculandi causa venisse; quumque jam conditam ibi videret Sybarin, vicino amni cognominem, eam poliorem judicasse, profectumque ad oraculum quaesivisse, concedereturne Sybarin loco Crotonis condere, responsumque sic fuisse: Gibbose Myscelle, contra dei voluntatem alia requjris, vanaque venaris; quae dantur dona, probato. (Erat autem Myscellus nonnihil gibbosus.) Itaque reversum condidisse Crotonem, adjuvante etiam Archia Syracusarum conditore, qui forte eo appulit, quum ad Syracusas condendas tenderet cursum.Cf. Diodor. Exc. Vatic. p. 10 Dindorf.
ANTIOCHI FRAGMENTA

12.

p. 183

Strabo VI, p. 264 = VI, p. 247 ed. Tzschuck:Φησὶ δ ̓ Ἀντίοχος τοὺς Ταραντίνους, Θουρίοις καὶ Κλεανδρίᾳ τῷ στρατηγῷ φυγάδι ἐκ Λακεδαίμονος πολεμοῦντας περὶ τῆς Σειρίτιδος συμβῆναι, καὶ συνοικῆσαι μὲν κοινῇ, τὴν δ ̓ ἀποικίαν κριθῆναι Ταραντίνων· ὕστερον δ ̓ Ἡράκλειαν κληθῆναι, μεταβαλοῦσαν καὶ τοὔνομα, καὶ τὸν τόπον. Antiochus auctor est, Tarentinos contra Thurios et Cleandriam imperatorem, qui Sparta exulabat, ob Siritidem belligerautes, ita pacem coivisse, ut aequo utrinque Siritis jure incoleretur, Tarentinorum tamen judicaretur colonia: eam postea Heracleam appellatam, cum nomine locum quoque mutavisse.
ANTIOCHI FRAGMENTA

13.

p. 183

Id. VI, § 15, p. 264 = p. 248 ed. Tzschuck:Ἑξῆς δ ̓ ἐστὶ Μεταπόντιον, εἰς ἣν ἀπὸ τοῦ ἐπινείου τῆς Ἡρακλείας εἰσὶ στάδιοι μ' πρὸς τοῖς ἑκατόν. Πυλίων δὲ λέγεται κτίσμα τῶν ἐξ Ἰλίου πλευσάντων μετὰ Νέστορος· οὓς οὕτως εὐτυχῆσαι ἀπὸ γεωργίας φασὶν, ὥστε θέρος χρυσοῦν ἐν Δελφοῖς ἀναθεῖναι. Σημεῖον δὲ ποιοῦνται τῆς κτίσεως, τὸν τῶν Νηληίδων ἐναγισμόν· ἠφανίσθη δ ̓ ὑπὸ Σαυνιτῶν. Ἀντίοχος δὲ φησὶν ἐκλειφθέντα τὸν τόπον ἐποικῆσαι τῶν Ἀχαιῶν τινὰς μεταπεμφθέντας ὑπὸ τῶν ἐν Συβάρι Ἀχαιῶν. Μεταπεμφθῆναι δὲ κατὰ μῖσος τὸ πρὸς Ταραντίνους τῶν Ἀχαιῶν [τῶν ἐκπεσόντων ἐκ τῆς Λακωνικῆς], ἵνα μὴ Ταραντῖνοι γειτνιῶντες ἐπιπηδήσαιεν τῷ τόπῳ. Δυοῖν δ ̓ οὐσῶν τῶν πόλεων τῶν Μεταποντίων ἐγγυτέρω τοῦ Τάραντος, πεισθῆναι τοὺς ἀφιγμένους ὑπὸ Συβαριτῶν, τὸ Μεταπόντιον κατασχεῖν· τοῦτο μὲν γὰρ ἔχοντας, ἕξειν καὶ τὴν Σειρῖτιν· εἰ δ ̓ ἐπὶ τὴν Σειρῖριν τράποιντο, προσθήσειν τοῖς Ταραντίνοις τὸ Μεταπόντιον ἐν πλευραῖς οὖσι. Πολεμοῦντας δ ̓ ὕστερον πρὸς τοὺς Ταραντίνους καὶ τοὺς ὑπερκειμένους Οἰνωτροὺς, ἐπὶ μέρει διαλυθῆναι τῆς γῆς, ὅπερ γενέσθαι τῆς τότε Ἰταλίας ὅριον, καὶ τῆς Ἰαπυγίας. Subsequitur Metapontum, a navali Heracleae dissifum stadiis centum et quadraginta. Conditum aiunt a Pyliis, qui cum Nestore ab Ilio navigaverunt; quos tanto successu terram coluisse aiunt, ut auream messem Delphis dedicarent. A Pyliis urbem esse conditam, ab exsequiis Neleidum ratiocinantur. Urbem eam Samnites deleverunt. Antiochus scribit, locum illum incolis destitutum Achaeos quosdam occupasse evocatos ab Achaeis Sybarin incolentibns. Arcessitos autem eos fuisse ob Achaeorum qui Laconia pulsi fuerant] odium in Tarentinos, ut ne hi, qui vicini erant, locum illum occuparent. Quum autem duae essent urbes Metapontiis viciniores Tarento, a Sybaritis persuasum fuisse iis, quos arcessiverant, ut Metapontum occoparent: quod eo potiti, Siritidem quoque essent habituri: sin ipsi se ad Siritin contulissent, fore ut Tarentini a latere imminentes Metapontum suam facerent. Successu temporis bello cum Tarentinis et qui supra adjacent Oenotris conflato, accepta agri parte, qui tunc fuerit Italiae et lapygiae terminus, pacem composuisse.
184ANTIOCHI FRAGMENTA

14.

p. 184

Strabo VI, p. 278 = VI, p. 286 ed. Tzsch,:περὶ δὲ τῆς κτίσεως (Tarenti) λέγων Ἀντίοχος φησὶν, ὅτι τοῦ Μεσσηνιακοῦ πολέμου γενηθέντος, οἱ μὴ μετασχόντες Λακεδαιμονίων τῆς στρατείας, ἐκρίθησαν δοῦλοι, καὶ ὠνομάσθησαν Εἵλωτες ὅσοις δὲ κατὰ τὴν στρατείαν παῖδες ἐγένοντο, Παρθενίας ἐκά. Λουν, καὶ ἀτίμους ἔκριναν. Οἱ δ ̓ οὐκ ἀνασχόμενοι (πολλοὶ δ ̓ ἦσαν) ἐπεβούλευσαν τοῖς τοῦ δήμου. Αἰσθόμενοι δ ̓ ὑπέπεμψαν τινὰς, οἵ προσποιήσει φιλίας, ἔμελλον ἐξαγγέλλειν τὸν τρόπον τῆς ἐπιβουλῆς. Τούτων δ ̓ ἦν καὶ Φάλανθος, ὅσπερ δ ̓ ἁπλῶς τοῖς παρὰ τῆς βουλῆς ὀνομασθεῖσι. Συνέκειτο μὲν δὴ, τοῖς Ὑακινθίνοις ἐν τῷ Ἀμυκλαίῳ συντελουμένου τοῦ ἀγῶνος, ἡνίκα τὴν κυνῆν περιθῇ Φάλανθος, ποιεῖσθαι τὴν ἐπίθεσιν· γνώριμοι δ ̓ ἦσαν ἀπὸ τῆς κόμης οἱ τοῦ δήμου. Ἐξαγγειλάντων δὲ τινῶν λάθρα τὰ συγκείμενα τῶν περὶ Φάλανθον, καὶ τοῦ ἀγῶνος ἀνεστῶτος, προελθῶν κῆρυξ εἶπε, μὴ ἂν περιθεῖναι κυνῆν Φάλανθον. Οἱ δ ̓ αἰσθόμενοι, ὡς μεμηκύνασι τὴν ἐπιβουλὴν, οἱ μὲν διεδίδρασκον, οἰ δὲ ἱκέτευον. Κελεύσαντες δ ̓ αὐτοὺς θαῤῥεῖν, φυλακῇ παρέδοσαν· τὸν δὲ Φάλανθον ἔπεμψαν εἰς θεοῦ περὶ ἀποικίας· δ ̓ ἔχρησε· Σατύριόν σοι δῶκα, Τάραντά τε πίονα δῆμον οἰκῆσαι, καὶ πῆμα Ἰαπύγεσσι γενέσθαι. Originem Tarenti Antiochus referens ait, Messeniaco bello conflato, eos, qui Lacedaemoniorum castra non fuissent secuti, servos lata senteutia esse judicatos, Helotesque dictos; qui vero Spartanis nati essent durante bello liberi, eos Parthenias appellatos, et ignominia notatos fuisse. Hos, iniquissime rem ferentes, quum numero valerent, insidiates esse populo. Quod quum populus sensisset, sub misit quosdam, qui ficta cum illis amicitia, insidias patefacerent. Inter conspiratos fuit etiam Phalanthus, princeps reliquorum habitus, et qui omnino a senatu delectis invisus esset. Compositum fuit ut, ludis Hyacinthinis in Amyclaeo commissis, quando galerum Phalanthus imponeret, impetus fieri deberet in populares, quos coma notos faciebat. Sed quum qujdam occulte detexissent institutum Phalantheae factionis, certamine jam incepto, praeco in medium progressus, edixit ne Phalanthus galerum capiti imponeret. Ita Partheniae quum eo indicio delatam conspirationem sentirent, alii diffugerunt, alii supplices veniam petierunt. Quos cives bono animo jussos esse, in custodiam tradiderunt. Phalanthum autem misere Delphos, ut oraculum de colonia deducenda exquireret; estque ei tale datum: Satyrium tibi do, piugues pagosque Tarenti incolere, infestis et Iapygas opprimere armis.Cf. Diodor. Exc. Vatican. p. 12 ed. Dindorf.
ANTIOCHI FRAGMENTA

15.

p. 184

Clemens Al. Protrept. p. 29:Ἐν τῷ νεῷ τῆς Ἀθήνας ἐν Λαρίσσῃ, ἐν τῇ ἀκροπόλει, τάφος ἐστὶν Ἀκρισίου· Ἀθήνησι δὲ ἐν ἀκροπόλει, Κέκροπος, ὡς φησὶν Ἀντίοχος ἐν τῷ ἐννάτῳ τῶν ἱστοριῶν. Larissae in templo Minervae, in arce est sepulchrum Acrisii; Athenis autem in arce, Cecropis, ut ait Antiochus in nono Historiarum.Aliud Antiochi fragm. de Palladio v. in Pherecydis fr. 101.

Volumen quartum

LIBER DECIMUS

SCRIPTORES AETATIS INCERTAE EX ORDINE LITERARUM
306

ANTIOCHUS

Antiochus, qui Τὰ κατὰ πόλιν μυθικὰ scripsit, laudatur ap. Ptolem. Herhaest. In Phot. Cod. 190. Vide fragm. Athenodori Eretriensis et Amphilochi. Antiochi Alexandrini Περὶ τῶν ἐν τῇ μέσῃ κωμῳδίᾳ κωμῳδουμένων ποιητῶν meminit Athenaeus XI, p. 482, C. Vide Meinek. Com. I, p. 14. 285.

Browse the DFHG

The DFHG Digger filters the whole collection of the Fragmenta Historicorum Graecorum according to authors, works, work sections, and book numbers.
By typing and selecting through a live search, users can display the desired part of the collection.
It is possible to combine filters using logical AND/OR expressions to get a more precise selection.

Search Fields

Examples of Combined Search Results

Output

For each query the output displays introductions to FHG authors and fragments arranged by authors and works within FHG volumes and subvolumes.
It is also possible to search DFHG authors who don’t have fragments (e.g., Mnesiptolemus).
Forms of authors, works, work sections and book numbers represent the language used by the editor of the FHG (in Greek and/or Latin).
For a detailed description of the components of the DFHG main page, see “tools” in the DFHG home page.

DFHG Project     Creative Commons License